File n. 27 – 15:10 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 28
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 27 Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,1-198 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                     0:00
  1               Conticuere omnes   intentique ora tenebant.              [ ]
  2           inde toro   pater Aeneas   sic orsus ab alto:                [ ]
  3              'infandum,   regina, iubes   renovare dolorem,            [2]
  4               Troianas ut opes   et lamentabile regnum                 [1]
  5                eruerint Danai,   quaeque ipse miserrima vidi           [ ]
  6           et quorum   pars magna fui.   quis talia fando               [ ]
  7             Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Vlixi                  [u]!
  8           temperet a lacrimis?   et iam nox umida caelo                [ ]
  9            praecipitat suadent  -que cadentia sidera somnos.           [ ]
 10             sed si tantus amor   casus cognoscere nostros              [ ]
 11             et breviter Troiae   supremum audire laborem,              [ ]
 12      quamquam animus   meminisse horret   luctuque refugit,            [ ]
 13             incipiam.   Fracti bello   fatisque repulsi                [ ]?
 14              ductores   Danaum tot iam   labentibus annis              [ ]
 15            instar montis equum   divina Palladis arte                  [ ]?
 16              aedificant, secta  -que intexunt abiete costas;           [ ]
 17               votum pro reditu   simulant; ea fama vagatur.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
 18              huc delecta virum   sortiti corpora furtim                [ ]?
 19              includunt   caeco lateri   penitusque cavernas            [ ]
 20                ingentis uterum  -que armato milite complent.           [ ]?
 21               Est in conspectu   Tenedos, notissima fama               [ ]
 22              insula dives opum   Priami dum regna manebant,            [ ]
 23         nunc tantum   sinus et statio   male fida carinis:             [ ]
 24                huc se provecti   deserto in litore condunt.            [ ]
 25            nos abiisse rati et   vento petiisse Mycenas.               [ ]
 26             ergo omnis   longo solvit   se Teucria luctu:              [ ]
 27              panduntur portae,   iuvat ire et Dorica castra            [ ]
 28            desertos  -que videre locos   litusque relictum:            [ ]
 29       hic Dolopum   manus, hic saevus   tendebat Achilles;             [ ]
 30       classibus hic locus, hic   acie certare solebant.                [ ]
 31           pars stupet innuptae   donum exitiale Minervae               [ ]
 32               et molem   mirantur equi;   primusque Thymoetes          [ ]?
 33               duci intra muros   hortatur et arce locari,              [1]
 34            sive dolo   seu iam Troiae   sic fata ferebant.             [ ]
 35          at Capys, et   quorum melior   sententia menti,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                     4:00
 36         aut pelago   Danaum insidias   suspectaque dona                [ ]
 37            praecipitare iubent   subiectisque urere flammis,           [ ]
 38            aut terebrare cavas   uteri et temptare latebras.           [ ]
 39             scinditur incertum   studia in contraria vulgus.           [ ]
 40          Primus ibi ante omnis   magna comitante caterva               [ ]
 41               Laocoon   ardens summa   decurrit ab arce,               [ ]?
 42           et procul 'o miseri,   quae tanta insania, cives?            [ ]
 43               creditis avectos   hostis? aut ulla putatis              [ ]
 44              dona carere dolis   Danaum? sic notus Vlixes?             [ ]
 45                aut hoc inclusi   ligno occultantur Achivi,             [ ]
 46            aut haec in nostros   fabricata est machina muros,          [ ]
 47               inspectura domos   venturaque desuper urbi,              [ ]
 48         aut aliquis   latet error; equo   ne credite, Teucri.          [ ]?
 49       quidquid id est,   timeo Danaos   et dona ferentis.'             [ ]
 50              sic fatus validis   ingentem viribus hastam               [ ]
 51            in latus inque feri   curvam compagibus alvum               [ ]
 52         contorsit.   stetit illa tremens,   uteroque recusso           [ ]
 53                insonuere cavae   gemitumque dedere cavernae.           [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
 54              et, si fata deum,   si mens non laeva fuisset,            [ ]
 55           impulerat   ferro Argolicas   foedare latebras,              [ ]
 56          Troiaque nunc staret,   Priamique arx alta maneres.           [ ]
 57       Ecce, manus   iuvenem interea   post terga revinctum             [ ]
 58            pastores   magno ad regem   clamore trahebant               [ ]
 59        Dardanidae,   qui se ignotum   venientibus ultro,               [ ]
 60          hoc ipsum ut strueret   Troiamque aperiret Achivis,           [ ]
 61              obtulerat, fidens   animi atque in utrumque paratus       [ ]
 62              seu versare dolos   seu certae occumbere morti.           [ ]
 63                undique visendi   studio Troiana iuventus               [ ]?
 64                circumfusa ruit   certantque inludere capto.            [ ]
 65        accipe nunc   Danaum insidias   et crimine ab uno               [ ]!
 66  disce omnis.                                                            ..
 67         namque ut conspectu in   medio turbatus, inermis,              [ ]
 68         constitit atque oculis   Phrygia agmina circumspexit:          [ ]
 69          'heu, quae me tellus'   inquit 'quae me aequora possunt       [ ]
 70       accipere? aut   quid iam misero   mihi denique restat,           [ ]
 71        cui neque apud   Danaos usquam   locus, et super ipsi           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
 72             Dardanidae infensi   poenas cum sanguine poscunt?'         [ ]
 73            quo gemitu   conversi animi   compressus et omnis           [ ]
 74              impetus. hortamur   fari quo sanguine cretus,             [ ]?
 75        quidve ferat;   memoret quae sit   fiducia capto.               [ ]
 76             ille haec deposita   tandem formidine fatur:               [ ]
 77     'Cuncta equidem tibi, rex,   fuerit quodcumque, fatebor            [ ]
 78  vera,' inquit;   'neque me Argolica   de gente negabo;                [ ]?
 79          hoc primum;   nec, si miserum   fortuna Sinonem               [ ]
 80            finxit, vanum etiam   mendacemque improba finget.           [ ]
 81         fando aliquod   si forte tuas   pervenit ad auris              [ ]
 82                  Belidae nomen   Palamedis et incluta fama             [ ]
 83             gloria, quem falsa   sub proditione Pelasgi                [ ]
 84            insontem infando indicio, quia bella vetabat,               [ ]!
 85                 demisere neci,   nunc cassum lumine lugent:            [1]
 86             illi me comitem et   consanguinitate propinquum            [1]
 87           pauper in arma pater   primis huc misit ab annis.            [ ]
 88          dum stabat   regno incolumis   regumque vigebat               [ ]
 89            conciliis,   et nos aliquod   nomenque decusque             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
 90              gessimus. invidia   postquam pellacis Vlixi               [ ]
 91           (haud ignota loquor)   superis concessit ab oris,            [ ]
 92           adflictus   vitam in tenebris   luctuque trahebam            [ ]
 93              et casum insontis   mecum indignabar amici.               [ ]
 94             nec tacui   demens et me,   fors si qua tulisset,          [ ]
 95              si patrios umquam   remeassem victor ad Argos,            [ ]
 96             promisi ultorem et   verbis odia aspera movi.              [ ]
 97           hinc mihi prima mali   labes, hinc semper Vlixes             [1]?
 98             criminibus   terrere novis,   hinc spargere voces          [ ]
 99             in vulgum ambiguas   et quaerere conscius arma.            [ ]
100            nec requievit enim,   donec Calchante ministro -            [ ]
101        sed quid ego haec autem   nequiquam ingrata revolvo,            [ ]
102         quidve moror? si omnis   uno ordine habetis Achivos,           [ ]?
103          idque audire sat est,   iamdudum sumite poenas:               [ ]
104         hoc Ithacus   velit et magno   mercentur Atridae.'             [ ]
105               Tum vero ardemus   scitari et quaerere causas,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                     8:00
106                ignari scelerum   tantorum artisque Pelasgae.           [1]
107           prosequitur pavitans   et ficto pectore fatur:               [ ]
108           'Saepe fugam   Danai Troia   cupiere relicta                 [ ]
109              moliri et   longo fessi   discedere bello;                [ ]
110           fecissentque utinam!   saepe illos aspera ponti              [ ]
111              interclusit hiems   et terruit Auster euntis.             [ ]
112        praecipue   cum iam hic trabibus   contextus acernis            [ ]
113              staret equus toto   sonuerunt aethere nimbi.              [ ]?
114             suspensi Eurypylum   scitatum oracula Phoebi               [ ]?
115         mittimus, isque adytis   haec tristia dicta reportat:          [ ]
116            "sanguine placastis   ventos et virgine caesa,              [ ]
117            cum primum Iliacas,   Danai, venistis ad oras:              [ ]
118             sanguine quaerendi   reditus animaque litandum             [ ]
119             Argolica."   vulgi quae vox   ut venit ad auris,           [ ]
120               obstipuere animi   gelidusque per ima cucurrit           [ ]
121          ossa tremor,   cui fata parent,   quem poscat Apollo.         [ ]
122            hic Ithacus   vatem magno   Calchanta tumultu               [ ]
123           protrahit in medios;   quae sint ea numina divum             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
124          flagitat. et mihi iam   multi crudele canebant                [1]
125         artificis   scelus, et taciti   ventura videbant.              [ ]
126          bis quinos   silet ille dies   tectusque recusat              [ ]
127               prodere voce sua   quemquam aut opponere morti.          [ ]
128           vix tandem,   magnis Ithaci   clamoribus actus,              [1]
129             composito   rumpit vocem et   me destinat arae.            [ ]
130                adsensere omnes   et, quae sibi quisque timebat,        [ ]
131           unius in   miseri exitium   conversa tulere.                 [ ]!
132            iamque dies   infanda aderat;   mihi sacra parari           [ ]
133               et salsae fruges   et circum tempora vittae.             [ ]
134                eripui, fateor,   leto me et vincula rupi,              [ ]
135                 limosoque lacu   per noctem obscurus in ulva           [1]
136               delitui   dum vela darent,   si forte dedissent.         [ ]
137      nec mihi iam   patriam antiquam    spes ulla videndi,             [ ]
138               nec dulcis natos   exoptatumque parentem,                [ ]
139            quos illi   fors et poenas   ob nostra reposcent            [ ]
140        effugia, et culpam hanc   miserorum morte piabunt.              [ ]
141            quod te per superos   et conscia numina veri,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                    12:00       
142      per si qua est   quae restet adhuc   mortalibus usquam            [ ]
143              intemerata fides,   oro, miserere laborum                 [1]?
144             tantorum,   miserere animi   non digna ferentis.'          [ ]
145           His lacrimis   vitam damus et   miserescimus ultro.          [ ]
146             ipse viro   primus manicas   atque arta levari             [2]
147           vincla iubet Priamus   dictisque ita fatur amicis:           [ ]
148          'quisquis es (amissos   hinc iam obliviscere Graios)          [ ]
149      noster eris; mihique haec   edissere vera roganti:                [ ]
150          quo molem hanc   immanis equi   statuere? quis auctor?        [ ]
151       quidve petunt?   quae religio? aut   quae machina belli?'        [ ]
152            dixerat. ille dolis   instructus et arte Pelasga            [ ]
153                sustulit exutas   vinclis ad sidera palmas:             [ ]
154            'vos aeterni ignes,   et non violabile vestrum              [ ]
155            testor numen,' ait,   'vos arae ensesque nefandi,           [ ]
156            quos fugi,   vittaeque deum,    quas hostia gessi:          [ ]
157              fas mihi Graiorum   sacrata resolvere iura,               [2]
158               fas odisse viros   atque omnia ferre sub auras,          [ ]
159        si qua tegunt;   teneor patriae   nec legibus ullis.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
160              tu modo promissis   maneas servataque serves              [ ]
161           Troia fidem,   si vera feram,   si magna rependam.           [2]
162           omnis spes Danaum et   coepti fiducia belli                  [1]
163              Palladis auxiliis   semper stetit. impius ex quo          [ ]
164               Tydides sed enim   scelerumque inventor Vlixes           [ ]
165                fatale adgressi   sacrato avellere templo               [ ]
166             Palladium   caesis summae   custodibus arcis               [ ]
167           corripuere sacram effigiem manibusque cruentis               [ ]!
168               virgineas   ausi divae   contingere vittas:              [ ]?
169            ex illo   fluere ac retro   sublapsa referri                [ ]
170         spes Danaum,   fractae vires,   aversa deae mens.              [ ]?
171            nec dubiis   ea signa dedit   Tritonia monstris.            [ ]
172            vix positum castris   simulacrum: arsere coruscae           [ ]
173         luminibus   flammae arrectis,   salsusque per artus            [ ]
174         sudor iit,   terque ipsa solo   (mirabile dictu)               [ ]?
175               emicuit   parmamque ferens    hastamque trementem.       [ ]
176             extemplo   temptanda fuga   canit aequora Calchas,         [ ]
177            nec posse Argolicis   exscindi Pergama telis                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
178              omina ni repetant   Argis numenque reducant               [ ]
179          quod pelago et curvis   secum avexere carinis.                [ ]
180         et nunc quod   patrias vento   petiere Mycenas,                [ ]
181            arma deosque parant   comites pelagoque remenso             [ ]
182             improvisi aderunt.   ita digerit omina Calchas.            [1]
183              hanc pro Palladio   moniti, pro numine laeso              [1]?
184              effigiem   statuere, nefas   quae triste piaret.          [ ]
185            hanc tamen immensam   Calchas attollere molem               [ ]
186               roboribus textis   caeloque educere iussit,              [ ]?
187               ne recipi portis   aut duci in moenia posset,            [ ]
188            neu populum antiqua   sub religione tueri.                  [ ]
189            nam si vestra manus   violasset dona Minervae,              [ ]
190             tum magnum exitium   (quod di prius omen in ipsum          [ ]
191       convertant!)   Priami imperio   Phrygibusque futurum;            [ ]
192            sin manibus vestris   vestram ascendisset in urbem,         [ ]
193              ultro Asiam magno   Pelopea ad moenia bello               [ ]
194            venturam et nostros   ea fata manere nepotes.'              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
195               Talibus insidiis   periurique arte Sinonis               [ ]?
196             credita res, capti  -que dolis lacrimisque coactis         [ ]
197             quos neque Tydides   nec Larisaeus Achilles,               [2]?
198               non anni   domuere decem,   non mille carinae.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 28
Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,199-401 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: