File n. 28 – 15:40 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 29
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 28 Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,199-401 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
199              Hic aliud   maius miseris   multoque tremendum            [ ]
200              obicitur magis at  -que improvida pectora turbat.         [ ]
201                Laocoon, ductus   Neptuno sorte sacerdos,               [ ]
202          sollemnis   taurum ingentem   mactabat ad aras.               [ ]
203          ecce autem   gemini a Tenedo   tranquilla per alta            [ ]
204            (horresco referens)   immensis orbibus angues               [ ]
205               incumbunt pelago   pariterque ad litora tendunt;         [ ]
206           pectora quorum inter   fluctus arrecta iubaeque              [ ]
207          sanguineae   superant undas;   pars cetera pontum             [ ]
208              pone legit sinuat  -que immensa volumine terga.           [ ]
209           fit sonitus   spumante salo;   iamque arva tenebant          [ ]
210             ardentisque oculos   suffecti sanguine et igni             [ ]
211               sibila lambebant   linguis vibrantibus ora.              [ ]
212           diffugimus   visu exsangues.   illi agmine certo             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
213              Laocoonta petunt;   et primum parva duorum                [ ]
214                corpora natorum   serpens amplexus uterque              [2]
215            implicat et miseros   morsu depascitur artus;               [ ]?
216             post ipsum auxilio   subeuntem ac tela ferentem            [ ]
217            corripiunt   spirisque ligant    ingentibus; et iam         [ ]
218            bis medium amplexi,   bis collo squamea circum              [ ]
219          terga dati   superant capite et   cervicibus altis.           [ ]
220           ille simul   manibus tendit   divellere nodos                [ ]
221               perfusus   sanie vittas   atroque veneno,                [ ]?
222           clamores   simul horrendos   ad sidera tollit:               [ ]
223                qualis mugitus,   fugit cum saucius aram                [ ]
224          taurus et incertam excussit cervice securim.                  [ ]!
225                at gemini lapsu   delubra ad summa dracones             [ ]?
226             effugiunt   saevaeque petunt    Tritonidis arcem,          [ ]
227            sub pedibusque deae   clipeique sub orbe teguntur.          [ ]
228            tum vero   tremefacta novus   per pectora cunctis           [ ]?
229             insinuat pavor, et   scelus expendisse merentem            [ ]
230              Laocoonta ferunt,   sacrum qui cuspide robur              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
231              laeserit et tergo   sceleratam intorserit hastam.         [ ]
232              ducendum ad sedes   simulacrum orandaque divae            [2]
233  numina conclamant.                                                      ..
234                dividimus muros   et moenia pandimus urbis.             [ ]
235              accingunt   omnes operi   pedibusque rotarum              [ ]
236              subiciunt lapsus,   et stuppea vincula collo              [ ]
237             intendunt: scandit   fatalis machina muros                 [ ]
238              feta armis. pueri   circum innuptaeque puellae            [ ]
239           sacra canunt   funemque manu    contingere gaudent:          [ ]
240            illa subit   mediaeque minans    inlabitur urbi.            [ ]
241              o patria, o divom   domus Ilium et incluta bello          [2]
242             moenia Dardanidum!   quater ipso in limine portae          [ ]
243          substitit atque utero   sonitum quater arma dedere;           [ ]
244            instamus   tamen immemores   caecique furore                [ ]
245            et monstrum infelix   sacrata sistimus arce.                [ ]
246             tunc etiam   fatis aperit   Cassandra futuris              [1]
247                  ora dei iussu   non umquam credita Teucris.           [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
248               nos delubra deum   miseri, quibus ultimus esset          [ ]
249               ille dies, festa   velamus fronde per urbem.             [ ]?
250               Vertitur interea   caelum et ruit Oceano nox             [ ]
251              involvens   umbra magna   terramque polumque              [ ]
252           Myrmidonumque dolos;   fusi per moenia Teucri                [ ]
253              conticuere; sopor   fessos complectitur artus.            [ ]
254          et iam Argiva phalanx   instructis navibus ibat               [ ]
255               a Tenedo tacitae   per amica silentia lunae              [ ]
256            litora nota petens,   flammas cum regia puppis              [ ]
257             extulerat,   fatisque deum   defensus iniquis              [ ]
258               inclusos   utero Danaos   et pinea furtim                [1]?
259          laxat claustra Sinon.   illos patefactus ad auras             [ ]
260          reddit equus,   laetique cavo   se robore promunt             [1]?
261        Thessandrus   Sthenelusque duces   et dirus Vlixes,             [ ]
262                 demissum lapsi   per funem, Acamasque Thoasque         [ ]
263             Pelides  -que Neoptolemus   primusque Machaon              [ ]
264              et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.                [ ]!
265               invadunt   urbem somno   vinoque sepultam;               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
266             caeduntur vigiles,   portisque patentibus omnis            [ ]
267               accipiunt socios   atque agmina conscia iungunt.         [ ]
268          Tempus erat   quo prima quies   mortalibus aegris             [ ]
269                incipit et dono   divum gratissima serpit.              [1]
270          in somnis,   ecce, ante oculos   maestissimus Hector          [ ]
271              visus adesse mihi   largosque effundere fletus,           [ ]
272                 raptatus bigis   ut quondam, aterque cruento           [ ]
273           pulvere perque pedes   traiectus lora tumentis.              [ ]
274          ei mihi, qualis erat,   quantum mutatus ab illo               [ ]
275         Hectore qui   redit exuvias   indutus Achilli,                 [ ]!
276            vel Danaum Phrygios   iaculatus puppibus ignis;             [ ]
277           squalentem barbam et   concretos sanguine crinis             [ ]
278        vulneraque illa gerens,   quae circum plurima muros             [ ]
279               accepit patrios.   ultro flens ipse videbar              [ ]
280            compellare virum et   maestas expromere voces:              [ ]
281              'o lux Dardaniae,   spes o fidissima Teucrum,             [ ]?
282            quae tantae   tenuere morae?   quibus Hector ab oris        [ ]
283              exspectate venis?   ut te post multa tuorum               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
284            funera, post varios   hominumque urbisque labores           [ ]
285             defessi aspicimus!   quae causa indigna serenos            [ ]
286               foedavit vultus?   aut cur haec vulnera cerno?'          [ ]
287             ille nihil, nec me   quaerentem vana moratur,              [ ]
288         sed graviter   gemitus imo   de pectore ducens,                [1]?
289           'heu fuge, nate dea,   teque his' ait 'eripe flammis.        [ ]?
290            hostis habet muros;   ruit alto a culmine Troia.            [ ]
291           sat patriae   Priamoque datum:    si Pergama dextra          [ ]
292               defendi possent,   etiam hac defensa fuissent.           [ ]
293             sacra suosque tibi   commendat Troia penatis;              [ ]
294               hos cape fatorum   comites, his moenia quaere            [2]
295               magna, pererrato   statues quae denique ponto.'          [ ]?
296           sic ait et   manibus vittas   Vestamque potentem             [ ]
297             aeternumque adytis   effert penetralibus ignem.            [ ]
298                Diverso interea   miscentur moenia luctu,               [ ]
299          et magis atque magis,   quamquam secreta parentis             [ ]
300            Anchisae   domus arboribus  -que obtecta recessit,          [ ]
301             clarescunt sonitus   armorumque ingruit horror.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
302            excutior   somno et summi   fastigia tecti                  [ ]
303              ascensu supero at  -que arrectis auribus asto:            [ ]
304              in segetem veluti   cum flamma furentibus Austris         [ ]
305           incidit, aut rapidus   montano flumine torrens               [ ]?
306         sternit agros, sternit   sata laeta boumque labores            [ ]
307          praecipitisque trahit   silvas: stupet inscius alto           [ ]
308            accipiens   sonitum saxi   de vertice pastor.               [ ]?
309             tum vero   manifesta fides,   Danaumque patescunt          [ ]?
310             insidiae.   iam Deiphobi   dedit ampla ruinam              [ ]
311              Volcano   superante domus,   iam proximus ardet           [ ]?
312               Vcalegon;   Sigea igni   freta lata relucent.            [ ]?
313              exoritur   clamorque virum    clangorque tubarum.         [ ]
314              arma amens capio;   nec sat rationis in armis,            [ ]
315            sed glomerare manum   bello et concurrere in arcem          [ ]
316            cum sociis   ardent animi;   furor iraque mentem            [ ]
317        praecipitat,   pulchrumque mori    succurrit in armis.          [ ]
318             Ecce autem   telis Panthus   elapsus Achivum,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
319             Panthus Othryades,   arcis Phoebique sacerdos,             [ ]
320            sacra manu   victosque deos    parvumque nepotem            [ ]
321            ipse trahit   cursuque amens    ad limina tendit.           [ ]?
322           'quo res summa loco,   Panthu? quam prendimus arcem?'        [ ]
323              vix ea fatus eram   gemitu cum talia reddit:              [ ]
324              'venit summa dies   et ineluctabile tempus                [ ]
325            Dardaniae.   fuimus Troes,   fuit Ilium et ingens           [ ]
326              gloria Teucrorum;   ferus omnia Iuppiter Argos            [ ]
327            transtulit; incensa   Danai dominantur in urbe.             [ ]
328                 arduus armatos   mediis in moenibus astans             [ ]
329          fundit equus   victorque Sinon    incendia miscet             [ ]
330            insultans.   portis alii   bipatentibus adsunt,             [ ]
331              milia quot magnis   umquam venere Mycenis;                [ ]
332                  obsedere alii   telis angusta viarum                  [ ]?
333          oppositis;   stat ferri acies   mucrone corusco               [ ]
334          stricta, parata neci;   vix primi proelia temptant            [2]?
335               portarum vigiles   et caeco Marte resistunt.'            [ ]
336              talibus Othryadae   dictis et numine divum                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
337          in flammas   et in arma feror,   quo tristis Erinys           [ ]
338          quo fremitus vocat et   sublatus ad aethera clamor.           [ ]
339               addunt se socios   Rhipeus et maximus armis              [ ]
340                 Epytus, oblati   per lunam, Hypanisque Dymasque        [ ]?
341          et lateri adglomerant   nostro, iuvenisque Coroebus           [ ]
342             Mygdonides - illis   ad Troiam forte diebus                [ ]
343                 venerat insano   Cassandrae incensus amore             [ ]
344              et gener auxilium   Priamo Phrygibusque ferebat,          [ ]
345              infelix   qui non sponsae   praecepta furentis            [ ]
346  audierit!                                                               ..
347             quos ubi confertos   audere in proelia vidi,               [ ]
348             incipio super his:   'iuvenes, fortissima frustra          [ ]
349              pectora, si vobis   audendi extrema cupido                [2]
350        certa sequi,   quae sit rebus   fortuna videtis;                [ ]
351                excessere omnes   adytis arisque relictis               [1]
352         di quibus imperium hoc   steterat; succurritis urbi            [ ]
353              incensae:   moriamur et in   media arma ruamus.           [ ]
354             una salus   victis nullam   sperare salutem.'              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
355             sic animis iuvenum   furor additus. inde, lupi ceu         [ ]
356             raptores   atra in nebula,   quos improba ventris          [1]?
357                exegit   caecos rabies   catulisque relicti             [ ]
358            faucibus exspectant   siccis, per tela, per hostis          [ ]
359         vadimus haud dubiam in   mortem mediaeque tenemus              [ ]
360            urbis iter;   nox atra cava   circumvolat umbra.            [ ]
361             quis cladem illius   noctis, quis funera fando             [ ]
362            explicet aut possit   lacrimis aequare labores?             [ ]
363              urbs antiqua ruit   multos dominata per annos;            [ ]
364            plurima perque vias   sternuntur inertia passim             [ ]
365           corpora perque domos   et religiosa deorum                   [ ]
366               limina. nec soli   poenas dant sanguine Teucri;          [ ]
367         quondam etiam   victis redit in   praecordia virtus            [ ]
368             victoresque cadunt   Danai. crudelis ubique                [ ]
369           luctus, ubique pavor   et plurima mortis imago.              [ ]
370               Primus se Danaum   magna comitante caterva               [ ]
371             Androgeos   offert nobis,   socia agmina credens           [ ]
372           inscius, atque ultro   verbis compellat amicis:              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
373              'festinate, viri!   nam quae tam sera moratur             [1]
374              segnities?   alii rapiunt   incensa feruntque             [ ]
375            Pergama: vos celsis   nunc primum a navibus itis?'          [ ]?
376             dixit, et extemplo   (neque enim responsa dabantur         [ ]
377           fida satis)   sensit medios   delapsus in hostis.            [ ]
378              obstipuit   retroque pedem    cum voce repressit.         [ ]
379              improvisum aspris   veluti qui sentibus anguem            [1]?
380            pressit humi nitens   trepidusque repente refugit           [2]
381               attollentem iras   et caerula colla tumentem,            [ ]?
382           haud secus Androgeos   visu tremefactus abibat.              [1]
383                inruimus densis   et circumfundimur armis,              [ ]
384                ignarosque loci   passim et formidine captos            [ ]
385             sternimus. aspirat   primo Fortuna labori.                 [ ]
386          atque hic successu exsultans animisque Coroebus               [ ]!
387            'o socii,   qua prima' inquit   'fortuna salutis            [ ]?
388     monstrat iter,   quaque ostendit   se dextra, sequamur:            [ ]
389                mutemus clipeos   Danaumque insignia nobis              [ ]
390            aptemus.   dolus an virtus,   quis in hoste requirat?       [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
391             arma dabunt ipsi.'   sic fatus deinde comantem             [ ]
392                Androgeo galeam   clipeique insigne decorum             [ ]
393                induitur lateri  -que Argivum accommodat ensem.         [ ]
394          hoc Rhipeus,   hoc ipse Dymas   omnisque iuventus             [ ]
395           laeta facit: spoliis   se quisque recentibus armat.          [ ]
396                vadimus immixti   Danais haud numine nostro             [ ]
397            multaque per caecam   congressi proelia noctem              [ ]
398           conserimus,   multos Danaum   demittimus Orco.               [ ]
399           diffugiunt   alii ad navis   et litora cursu                 [ ]
400         fida petunt;   pars ingentem   formidine turpi                 [ ]
401       scandunt rursus equum et   nota conduntur in alvo.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 29
Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,402-623 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: