Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 55 - PU1-SILI Prossimo file n. 282
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 0:00
391 atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae, [ ]
392 accitis uelox populis, quis aegra lababat [ ]
393 ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus [ ]
394 ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti. [ ]
395 ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem [ ]
396 Oceani gentes ductori dona ferebant, [ ]?
397 Callaicae telluris opus, galeamque coruscis [ ]
398 subnixam cristis, uibrant quae uertice coni [ ]
399 albentis niueae tremulo nutamine pennae, [1]
400 ensem, unam ac multis fatalem milibus hastam; [ ]
401 praeterea textam nodis auroque trilicem [ ]
402 loricam, nulli tegimen penetrabile telo. [ ]
403 haec, aere et duri chalybis perfecta metallo [1]
404 atque opibus perfusa Tagi, per singula laetis [ ]
405 lustrat ouans oculis et gaudet origine regni. [ ]
406 condebat primae Dido Carthaginis arces, [ ]
407 instabatque operi subducta classe iuuentus. [ ]
408 molibus hi claudunt portus, his tecta domosque [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 0:+
409 partiris, iustae Bitia uenerande senectae. [ ]
410 ostentant caput effossa tellure repertum [ ]
411 bellatoris equi at -que omen clamore salutant. [1]
412 has inter species orbatum classe suisque [ ]
413 Aenean pulsum pelago dextraque precantem [ ]
414 cernere erat: fronte hunc auide regina serena [1]
415 infelix ac iam uultu spectabat amico. [ ]
416 hinc et speluncam furtiuaque foedera amantum [ ]
417 Callaicae fecere manus: it clamor ad auras [2]
418 latratusque canum, subitoque exterrita nimbo [ ]
419 occultant alae uenantum corpora siluis. [ ]
420 nec procul Aeneadum uacuo iam litore classis [ ]
421 aequora nequiquam reuocante petebat Elissa. [2]
422 ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido [ ]
423 mandabat Tyriis ultricia bella futuris, [ ]
424 ardentemque rogum media spectabat ab unda [ ]
425 Dardanus et magnis pandebat carbasa fatis. [ ]
426 parte alia supplex infernis Hannibal aris [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 4:00
427 arcanum Stygia libat cum uate cruorem [ ]
428 et primo bella Aeneadum iurabat ab aeuo. [ ]?
429 at senior Siculis exultat Hamilcar in aruis: [ ]
430 spirantem credas certamina anhela mouere, [ ]
431 ardor inest oculis, toruumque minatur imago. [ ]
432 necnon et laeuum clipei latus aspera signis [ ]
433 implebat Spartana cohors; hanc ducit ouantem [ ]
434 Ledaeis ueniens uictor Xanthippus Amyclis. [ ]
435 iuxta triste decus pendet sub imagine poenae [ ]
436 Regulus et fidei dat magna exempla Sagunto. [ ]
437 laetior at circa facies: agitata ferarum [ ]
438 agmina uenatu et caelata mapalia fulgent, [2]
439 nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri [ ]
440 adsuetas mulcet patrio sermone leaenas. [ ]
441 it liber campi pastor, cui fine sine ullo [ ]
442 inuetitum saltus penetrat pecus: omnia Poenum [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 4:+
443 armenti uigilem patrio de more secuntur, [ ]
444 gaesaque latrator -que Cydon tectumque focique [2]
445 in silicis uenis et fistula nota iuuencis. [1]
446 eminet excelso consurgens colle Saguntos, [ ]
447 quam circa immensi populi condensaque cingunt [ ]
448 agmina certantum pulsantque trementibus hastis. [ ]
449 extrema clipei stagnabat Hiberus in ora, [ ]?
450 curuatis claudens ingentem flexibus orbem. [ ]
451 Hannibal abrupto transgressus foedere ripas [ ]
452 Poenorum populos Romana in bella uocabat. [ ]
453 tali sublimis dono, noua tegmina latis [1]
454 aptat concutiens umeris celsusque profatur: [ ]
455 'heu quantum Ausonio sudabitis, arma, cruore! [1]?
456 quas, belli uindex, poenas mihi, Curia, pendes!' [ ]
457 iamque senescebat uallatus moenibus hostis, [ ]
458 carpebatque dies urbem, dum signa manusque [ ]
459 expectant fessi socias. tandem aequore uano [ ]
460 auertunt oculos frustrataque litora ponunt [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 4:++
461 et propius suprema uident. sedet acta medullis [ ]
462 iamdudum atque inopes penitus coquit intima pestis. [ ]
463 est furtim lento misere durantia tabo [1]
464 uiscera et exurit siccatas sanguine uenas [ ]
465 per longum celata fames. iam lumina retro [2]
466 exesis fugere genis, iam lurida sola [2]
467 tecta cute et uenis male iuncta trementibus ossa [ ]
468 extant consumptis uisu deformia membris. [ ]
469 umentis rores noctis terramque madentem [ ]
470 solamen fecere mali, cassoque labore [2]
471 e sicco frustra presserunt robore sucos. [ ]
472 nil temerare piget: rabidi ieiunia uentris [1]
473 insolitis adigunt uesci, resolutaque, nudos [ ]
474 linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt. [ ]
475 desuper haec caelo spectans Tirynthius alto [ ]
476 inlacrimat fractae nequiquam casibus urbis. [ ]
477 namque metus magnique tenent praecepta parentis [ ]
478 ne saeuae tendat contra decreta nouercae. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 8:00
479 sic igitur coepta occultans ad limina sanctae [ ]
480 contendit Fidei secretaque pectora temptat. [2]?
481 arcanis dea laeta polo tum forte remoto [ ]
482 caelicolum magnas uoluebat conscia curas. [ ]
483 quam tali adloquitur Nemeae pacator honore: [ ]
484 'ante Iouem generata, decus diuumque hominumque, [ ]
485 qua sine non tellus pacem, non aequora norunt, [ ]
486 iustitiae consors tacitumque in pectore numen, [ ]
487 exitiumne tuae dirum spectare Sagunti [ ]
488 et tot pendentem pro te, dea, cernere poenas [ ]
489 urbem lenta potes? moritur tibi uulgus, et unam [ ]
490 te matres uincente fame, te maesta uirorum [ ]?
491 ora uocant, primaque sonant te uoce minores. [1]
492 fer caelo auxilium et fessis da surgere rebus.' [ ]
493 haec satus Alcmena; contra cui talia uirgo: [ ]
494 'cerno equidem, nec pro nihilo est mihi foedera rumpi, [ ]
495 statque dies ausis olim tam tristibus ultor. [ ]?
496 sed me pollutas properantem linquere terras [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 8:+
497 sedibus his tectis -que Iouis succedere adegit [ ]
498 fecundum in fraudes hominum genus: impia liqui [ ]
499 et, quantum terrent, tantum metuentia regna [ ]
500 ac furias auri nec uilia praemia fraudum [ ]
501 et super haec ritu horrificos ac more ferarum [ ]
502 uiuentis rapto populos luxuque solutum [ ]
503 omne decus multa -que oppressum nocte pudorem. [ ]
504 uis colitur, iurisque locum sibi uindicat ensis, [ ]
505 et probris cessit uirtus. en, aspice gentes: [ ]
506 nemo insons: pacem seruant commercia culpae. [ ]
507 sed, si cura tua fundata ut moenia dextra [ ]
508 dignum te seruent memorando fine uigorem, [ ]
509 dedita nec fessi tramittant corpora Poeno: [ ]?
510 quod solum nunc fata sinunt seriesque futuri, [ ]
511 extendam leti decus atque in saecula mittam [ ]?
512 ipsaque laudatas ad manes prosequar umbras.' [ ]
513 inde seuera leui decurrens aethere uirgo [ ]?
514 luctantem fatis petit inflammata Saguntum. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 8:++
515 inuadit mentes et pectora nota pererrat [ ]
516 immittitque animis numen. tum fusa medullis [ ]
517 implicat atque sui flagrantem inspirat amorem. [ ]
518 arma uolunt temptantque aegros ad proelia nisus. [ ]
519 insperatus adest uigor, interiusque recursat [1]
520 dulcis honor diuae et sacrum pro uirgine letum. [ ]
521 it tacitus fessis per ouantia pectora sensus [ ]
522 uel leto grauiora pati saeuasque ferarum [2]?
523 attemptare dapes et mensis addere crimen. [ ]
524 sed prohibet culpa pollutam extendere lucem [ ]
525 casta Fides paribusque famem compescere membris. [ ]
526 quam simul inuisae gentis conspexit in arce, [ ]
527 forte ferens sese Libycis Saturnia castris, [1]
528 uirgineum increpitat miscentem bella furorem [ ]
529 atque ira turbata gradum ciet ocius atram [2]?
530 Tisiphonen imos agitantem uerbere manes, [2]?
531 et palmas tendens 'hos' inquit 'noctis alumna, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 12:00
532 hos muros impelle manu populumque ferocem [3]
533 dextris sterne suis: Iuno iubet. ipsa propinqua [1]
534 effectus studiumque tuum de nube uidebo. [ ]
535 illa deos summumque Iouem turbantia tela, [ ]
536 quis Acheronta moues, flammam immanesque chelydros [ ]
537 stridoremque tuum, quo territa comprimit ora [ ]
538 Cerberus, ac mixto quae spumant felle uenena [ ]
539 et quicquid scelerum, poenarum quicquid et irae [ ]
540 pectore fecundo coquitur tibi, congere praeceps [ ]
541 in Rutulos totamque Erebo demitte Saguntum. [1]
542 hac mercede Fides constet delapsa per auras.' [ ]
543 sic uoce instimulans dextra dea concita saeuam [ ]
544 Eumenida incussit muris, tremuitque repente [ ]
545 mons circum, et grauior sonuit per litora fluctus. [ ]
546 sibilat insurgens capiti et turgentia circa [ ]
547 multus colla micat squalenti tergore serpens. [ ]
548 Mors graditur uasto caua pandens guttura rictu [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 12:+
549 casuroque inhiat populo: tunc Luctus et atri [ ]
550 pectora circumstant Planctus Maerorque Dolorque, [ ]
551 atque omnes adsunt Poenae, formaque trifauci [ ]
552 personat insomnis lacrimosae Ianitor aulae. [ ]
553 protinus adsimulat faciem mutabile monstrum [ ]
554 Tiburnae gressum -que simul sonitumque loquentis. [ ]
555 haec bello uacuos et saeui turbine Martis [ ]
556 lugebat thalamos, Murro spoliata marito, [ ]
557 clara genus Daunique trahens a sanguine nomen. [ ]
558 cui uultus induta pares disiectaque crinem [ ]
559 Eumenis in medios inrumpit turbida coetus [ ]
560 et maestas lacerata genas 'quis terminus?' inquit [ ]
561 'sat Fidei proauisque datum. uidi ipsa cruentum, [ ]
562 ipsa meum uidi lacerato uulnere nostras [2]?
563 terrentem Murrum noctes et dira sonantem: [ ]
564 'eripe te, coniunx, miserandae casibus urbis [ ]
565 et fuge, si terras adimit uictoria Poeni, [ ]
566 ad manes, Tiburna, meos; cecidere penates, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 12:++
567 occidimus Rutuli, tenet omnia Punicus ensis.' [ ]
568 mens horret, nec adhuc oculis absistit imago. [ ]
569 nullane iam posthac tua tecta, Sagunte, uidebo? [ ]
570 felix, Murre, necis patriaque superstite felix. [ ]
571 at nos, Sidoniis famulatum matribus actas, [ ]
572 post belli casus uastique pericula ponti [ ]
573 Carthago aspiciet uictrix, tandemque suprema [ ]
574 nocte obita Libyae gremio captiua iacebo. [ ]
575 sed uos, o iuuenes, uetuit quos conscia uirtus [1]
576 posse capi, quis telum ingens contra aspera mors est, [ ]
577 uestris seruitio manibus subducite matres. [ ]
578 ardua uirtutem profert uia: pergite primi [ ]
579 nec facilem populis nec notam inuadere laudem.' [ ]
580 his ubi turbatas hortatibus impulit aures, [ ]?
581 inde petit tumulum, summo quem uertice montis [ ]
582 Amphitryoniades spectandum ex aequore nautis [ ]
583 struxerat et grato cineres decorarat honore. [ ]?
584 excitus sede, horrendum, prorumpit ab ima [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 16:00
585 caeruleus maculis auro squalentibus anguis. [ ]?
586 ignea sanguinea radiabant lumina flamma, [ ]
587 oraque uibranti stridebant sibila lingua. [ ]?
588 isque inter trepidos coetus mediamque per urbem [ ]
589 uoluitur et muris propere delabitur altis [1]
590 ac similis profugo uicina ad litora tendit [ ]?
591 spumantisque freti praeceps immergitur undis. [ ]
592 tum uero excussae mentes, ceu prodita tecta [ ]
593 expulsi fugiant manes, umbraeque recusent [ ]
594 captiuo iacuisse solo. sperare salutem [ ]?
595 pertaesum, damnantque cibos: agit abdita Erinys. [ ]
596 haud grauior duris diuum inclementia rebus [ ]
597 quam leti perferre moras: abrumpere uitam [2]
598 ocius attoniti quaerunt lucemque grauantur. [ ]
599 certatim structus subrectae molis ad astra [ ]
600 in media stetit urbe rogus: portantque trahuntque [ ]
601 longae pacis opes quaesitaque praemia dextris, [ ]
602 Callaico uestes distinctas matribus auro [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 16:+
603 armaque Dulichia proauis portata Zacyntho [ ]
604 et prisca aduectos Rutulorum ex urbe penates. [ ]
605 huc, quicquid superest captis, clipeosque simulque [ ]
606 infaustos iaciunt enses et condita bello [ ]
607 effodiunt penitus terra gaudentque superbi [ ]
608 uictoris praedam flammis donare supremis. [ ]
609 quae postquam congesta uidet feralis Erinys, [ ]
610 lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis [ ]
611 quassat et inferna superos caligine condit. [ ]
612 inde opus aggressi toto quod nobile mundo [1]
613 aeternum inuictis infelix gloria seruat. [ ]
614 princeps Tisiphone lentum indignata pauentum [ ]
615 pressit ouans capulum cunctantemque impulit ensem [ ]
616 et dirum insonuit Stygio bis terque flagello. [ ]
617 inuitas maculant cognato sanguine dextras [ ]?
618 miranturque nefas auersa mente peractum [ ]?
619 et facto sceleri inlacrimant. hic turbidus ira [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 16:++
620 et rabie cladum perpessaeque ultima uitae [ ]
621 obliquos uersat materna per ubera uisus. [ ]
622 hic raptam librans dilectae in colla securim [ ]
623 coniugis increpitat sese mediumque furorem [ ]
624 proiecta damnat stupefactus membra bipenni. [ ]
625 nec tamen euasisse datur; nam uerbera Erinys [u]!
626 incutit atque atros insibilat ore tumores. [ ]?
627 sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito [ ]
628 effluxere tori, et subiere obliuia taedae. [ ]
629 ille iacit totis conisus uiribus aegrum [ ]
630 in flammas corpus, densum qua turbine nigro [ ]
631 exundat fumans piceus caligine uertex. [ ]
632 at medios inter coetus pietate sinistra, [ ]
633 infelix, Tymbrene, furis, Poenoque parentis [ ]
634 dum properas auferre necem, reddentia formam [ ]
635 ora tuam laceras temerasque simillima membra. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 20:00
636 uos etiam primo gemini cecidistis in aeuo, [1]?
637 Eurymedon fratrem et fratrem mentite Lycorma, [ ]
638 cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis [ ]
639 reddere et in uultu genetrici stare suorum. [2]?
640 iam fixus iugulo culpa te soluerat ensis, [ ]?
641 Eurymedon, inter miserae lamenta senectae, [ ]
642 dumque malis turbata parens deceptaque uisis [ ]
643 'quo ruis? huc ferrum' clamat 'conuerte, Lycorma,' [ ]
644 ecce simul iugulum perfoderat ense Lycormas. [ ]
645 sed magno 'quinam, Eurymedon, furor iste?' sonabat [ ]
646 cum planctu geminaeque notis decepta figurae [ ]
647 funera mutato reuocabat nomine mater, [2]?
648 donec transacto tremebunda per ubera ferro [ ]
649 tunc etiam ambiguos cecidit super inscia natos. [ ]
650 quis diros urbis casus laudandaque monstra [ ]
651 et Fidei poenas ac tristia fata piorum [ ]
652 imperet euoluens lacrimis? uix Punica fletu [ ]
653 cessassent castra ac miserescere nescius hostis. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 20:+
654 urbs, habitata diu Fidei caeloque parentem [ ]
655 murorum repetens, ruit inter perfida gentis [ ]
656 Sidoniae tela at -que immania facta suorum, [ ]
657 iniustis neglecta deis: furit ensis et ignis, [ ]
658 quique caret flamma, scelerum est locus. erigit atro [ ]
659 nigrantem fumo rogus alta ad sidera nubem. [ ]?
660 ardet in excelso proceri uertice montis [ ]?
661 arx intacta prius bellis (hinc Punica castra [ ]
662 litoraque et totam soliti spectare Saguntum), [ ]
663 ardent tecta deum. resplendet imagine flammae [ ]
664 aequor, et in tremulo uibrant incendia ponto. [ ]
665 ecce inter medios caedum Tiburna furores [ ]
666 fulgenti dextram mucrone armata mariti [ ]
667 et laeua infelix ardentem lampada quassans [ ]
668 squalentem -que erecta comam ac liuentia planctu [ ]
669 pectora nudatis ostendens saeua lacertis [2]
670 ad tumulum Murri super ipsa cadauera fertur: [ ]
671 qualis, ubi inferni dirum tonat aula parentis, [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 20:++
672 iraque turbatos exercet regia manes, [ ]
673 Alecto solium ante dei sedemque tremendam [ ]?
674 Tartareo est operata Ioui poenasque ministrat. [ ]
675 arma uiri multo nuper defensa cruore [ ]?
676 imponit tumulo inlacrimans, manesque precata [ ]
677 acciperent sese, flagrantem lampada subdit. [ ]
678 tunc rapiens letum 'tibi ego haec' ait 'optime coniunx, [ ]
679 ad manes, en, ipsa fero.' sic ense recepto [2]?
680 arma super ruit et flammas inuadit hiatu. [ ]
681 semiambusta iacet nullo discrimine passim [ ]
682 infelix obitus, permixto funere, turba: [ ]
683 ceu, stimulante fame cum uictor ouilia tandem [ ]
684 faucibus inuasit siccis leo, mandit hianti [ ]
685 ore fremens imbelle pecus, patuloque redundat [ ]
686 gutture ructatus large cruor: incubat atris [ ]
687 semesae stragis cumulis, aut murmure anhelo [ ]
688 infrendens laceros inter spatiatur aceruos: [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 24:00
689 late fusa iacent pecudes custosque Molossus [1]
690 pastorumque cohors stabulique gregisque magister, [ ]
691 totaque uastatis disiecta mapalia tectis. [ ]
692 inrumpunt uacuam Poeni tot cladibus arcem. [ ]
693 tum demum ad manis perfecto munere Erinys [ ]
694 Iunoni laudata redit magnamque superba [2]
695 exultat rapiens secum sub Tartara turbam. [ ]
696 at uos, sidereae, quas nulla aequauerit aetas, [ ]
697 ite, decus terrarum, animae, uenerabile uulgus, [ ]
698 Elysium et castas sedes decorate piorum. [ ]
699 cui uero non aequa dedit uictoria nomen [2]
700 (audite, o gentes, neu rumpite foedera pacis [ ]?
701 nec regnis postferte fidem!) uagus exul in orbe [ ]
702 errabit toto patriis proiectus ab oris, [ ]
703 tergaque uertentem trepidans Carthago uidebit. [ ]
704 saepe Saguntinis somnos exterritus umbris [ ]
705 optabit cecidisse manu, ferroque negato [ ]
706 inuictus quondam Stygias bellator ad undas [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.) 24:++
707 deformata feret liuenti membra ueneno. [ ]
______________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 282
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 3,1-405 [Punica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
576 posse capi, quis telum ingens contra aspera mors est, [ ]
Analyse 4
2. bog.
625 nec tamen euasisse datur; nam uerbera Erinys [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede