File n. 282 – 31:36 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 283
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 282 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 3,1-405 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)           .
  1           Postquam rupta fides   Tyriis et moenia castae               [ ]
  2              non aequo superum   genitore euersa Sagunti,              [ ]
  3               extemplo positos   finiti cardine mundi                  [ ]?
  4            uictor adit populos   cognataque limina Gades.              [ ]
  5               nec uatum mentes   agitare et praescia corda             [ ]
  6            cessatum   super imperio:   citus aequore Bostar            [ ]
  7             uela dare et rerum   praenoscere fata iubetur.             [ ]
  8          prisca fides   adytis longo   seruatur ab aeuo,               [ ]
  9            qua sublime sedens,   Cirrhaeis aemulus antris,             [ ]
 10               inter anhelantis   Garamantas corniger Hammon            [ ]
 11                fatidico pandit   uenientia saecula luco.               [ ]
 12              hinc omen coeptis   et casus scire futuros                [ ]
 13              ante diem   bellique uices   nouisse petebat.             [ ]
 14                 exin clauigeri   ueneratus numinis aras                [ ]
 15              captiuis   onerat donis,   quae nuper ab arce             [1]
 16                uictor fumantis   rapuit semusta Sagunti.               [ ]
 17            uulgatum,   nec cassa fides,   ab origine fani              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
 18               impositas   durare trabes   solasque per aeuum           [2]
 19              condentum   nouisse manus.   hinc credere gaudent         [ ]
 20                consedisse deum   seniumque repellere templis.          [ ]
 21       tum, quis fas   et honos adyti   penetralia nosse,               [ ]
 22           femineos   prohibent gressus   ac limine curant              [ ]
 23              saetigeros   arcere sues.   nec discolor ulli             [ ]
 24              ante aras cultus:   uelantur corpora lino,                [ ]
 25                   et Pelusiaco   praefulget stamine uertex.            [ ]
 26            discinctis   mos tura dare at  -que e lege parentum         [ ]
 27              sacrificam   lato uestem   distinguere clauo:             [ ]
 28             pes nudus   tonsaeque comae   castumque cubile.            [ ]
 29              inrestincta focis   seruant altaria flammae,              [ ]
 30             sed nulla effigies   simulacraue nota deorum               [ ]
 31             maiestate locum et   sacro impleuere timore.               [ ]
 32          in foribus   labor Alcidae:   Lernaea recisis                 [ ]
 33          anguibus hydra iacet,   nexuque elisa leonis                  [ ]?
 34                   ora Cleonaei   patulo caelantur hiatu.               [ ]
 35            at Stygius   saeuis terrens   latratibus umbras             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
 36               ianitor, aeterno   tum primum tractus ab antro,          [ ]
 37             uincla indignatur,   metuitque Megaera catenas.            [ ]
 38             iuxta Thraces equi   pestisque Erymanthia et altos         [1]?
 39                aeripedis ramos   superantia cornua cerui.              [ ]
 40             nec leuior   uinci Libycae   telluris alumnus              [ ]
 41           matre super   stratique genus   deforme bimembres            [1]
 42             Centauri   frontemque minor   nunc amnis Acarnan.          [ ]
 43              inter quae fulget   sacratis ignibus Oete,                [ ]
 44             ingentemque animam   rapiunt ad sidera flammae.            [ ]
 45     postquam oculos   uaria impleuit   uirtutis imago,                 [ ]
 46            mira dehinc cernit:   surgentis mole profundi               [ ]
 47              inuectum   terris subitum   mare nullaque circa           [ ]
 48               litora et infuso   stagnantis aequore campos.            [ ]
 49              nam qua caeruleis   Nereus euoluitur antris               [ ]
 50          atque imo   freta contorquet   Neptunia fundo,                [ ]?
 51              proruptum exundat   pelagus, caecosque relaxans           [ ]
 52                 Oceanus fontis   torrentibus ingruit undis.            [ ]
 53          tum uada, ceu   saeuo penitus   permota tridenti,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
 54               luctantur terris   tumefactum imponere pontum.           [ ]
 55              mox remeat gurges   tractoque relabitur aestu,            [ ]
 56                ac ratis erepto   campis deserta profundo,              [ ]
 57              et fusi transtris   expectant aequora nautae.             [ ]
 58             Cymothoes   ea regna uagae   pelagique labores             [ ]
 59         Luna mouet,   Luna, immissis   per caerula bigis,              [ ]
 60      fertque refertque fretum,   sequiturque reciproca Tethys.         [ ]
 61          haec propere   spectata duci;   nam multa fatigant.           [ ]
 62             curarum   prima exercet,   subducere bello                 [ ]
 63              consortem thalami   paruumque sub ubere natum.            [ ]
 64            uirgineis   iuuenem taedis   primoque Hymenaeo              [ ]
 65               imbuerat coniunx   memorique tenebat amore.              [ ]
 66              at puer, obsessae   generatus in ore Sagunti,             [ ]
 67               bissenos   Lunae nondum   compleuerat orbes.             [ ]
 68                 quos ut seponi   stetit et secernere ab armis,         [ ]?
 69                adfatur ductor:   'spes o Carthaginis altae,            [ ]
 70             nate, nec Aeneadum   leuior metus, amplior, oro,           [ ]
 71         sis patrio   decore et factis   tibi nomina condas,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
 72           quis superes   bellator auum;   iamque aegra timoris         [ ]
 73              Roma tuos numerat   lacrimandos matribus annos.           [ ]
 74               ni praesaga meos   ludunt praecordia sensus,             [ ]
 75              ingens hic terris   crescit labor: ora parentis           [ ]
 76                agnosco   toruaque oculos   sub fronte minacis          [ ]
 77           uagitumque grauem at  -que irarum elementa mearum.           [1]
 78             si quis forte deum   tantos inciderit actus                [ ]
 79             ut nostro abrumpat   leto primordia rerum,                 [ ]
 80            hoc pignus   belli, coniunx,   seruare labora.              [ ]
 81             cumque datum fari,   duc per cunabula nostra:              [ ]
 82               tangat Elissaeas   palmis puerilibus aras                [ ]
 83              et cineri   iuret patrio   Laurentia bella.               [2]
 84            inde ubi flore nouo   pubescet firmior aetas,               [ ]?
 85            emicet in Martem et   calcato foedere uictor                [ ]?
 86                  in Capitolina   tumulum mihi uindicet arce.           [2]?
 87               tu uero,   tanti felix   quam gloria partus              [ ]
 88            expectat,   ueneranda fide,   discede periclis              [ ]
 89                 incerti Martis   durosque relinque labores.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
 90          nos clausae   niuibus rupes   suppostaque caelo               [ ]
 91          saxa manent,   nos Alcidae   mirante nouerca                  [ ]
 92              sudatus labor et,   bellis labor acrior, Alpes.           [ ]
 93              quod si promissum   uertat Fortuna fauorem                [ ]
 94          laeuaque sit coeptis,   te longa stare senecta                [ ]
 95              aeuumque extendisse uelim; tua iustior aetas,             [ ]!
 96            ultra me improperae   ducant cui fila sorores.'             [ ]
 97            sic ille, at contra   Cirrhaei sanguis Imilce               [ ]
 98            Castalii,   quae materno   de nomine dicta                  [ ]?
 99               (Castulo Phoebei   seruat cognomina uatis)               [ ]
100               aeque ex sacrata   repetebat stirpe parentes.            [ ]?
101            tempore quo Bacchus   populos domitabat Hiberos             [ ]
102           concutiens thyrso at  -que armata Maenade Calpen,            [ ]?
103              lasciuo   genitus Satyro   nymphaque Myrice               [1]
104             Milichus indigenis   late regnarat in oris                 [ ]
105           cornigeram attollens   genitoris imagine frontem.            [ ]
106          hinc patriam   clarumque genus   referebat Imilce,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
107               barbarica paulum   uitiato nomine lingua.                [ ]
108       quae tunc sic   lacrimis sensim   manantibus infit:              [ ]
109              'mene, oblite tua   nostram pendere salute,               [ ]
110                abnuis inceptis   comitem? sic foedere nota             [ ]
111             primitiaeque tori,   gelidos ut scandere tecum             [ ]
112              deficiam   montis coniunx   tua? crede uigori             [ ]
113         femineo.   castum haud superat   labor ullus amorem.           [ ]
114             sin solo aspicimur   sexu, fixumque relinqui,              [ ]
115          cedo equidem   nec fata moror;   deus annuat, oro:            [ ]
116                i felix,   i numinibus   uotisque secundis              [1]
117              atque acies inter   flagrantiaque arma relictae           [ ]
118               coniugis et nati   curam seruare memento.                [1]
119            quippe nec Ausonios   tantum nec tela nec ignes             [ ]
120              quantum te metuo:   ruis ipsos acer in enses              [ ]
121              obiectasque caput   telis, nec te ulla secundo            [ ]
122                euentu   satiat uirtus,   tibi gloria soli              [ ]
123           fine caret,   credisque uiris   ignobile letum               [ ]
124             belligeris   in pace mori.   tremor implicat artus,        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
125         nec quemquam horresco,   qui se tibi conferet unus.            [1]
126               sed tu, bellorum   genitor, miserere nefasque            [ ]
127                auerte et serua   caput inuiolabile Teucris.'           [ ]
128            iamque adeo egressi   steterant in litore primo,            [ ]
129              et promota ratis,   pendentibus arbore nautis,            [1]
130                 aptabat sensim   pulsanti carbasa uento,               [ ]
131               cum lenire metus   properans aegramque leuare            [1]
132             attonitis   mentem curis   sic Hannibal orsus:             [ ]
133           'ominibus   parce et lacrimis,   fidissima coniunx.          [ ]
134             et pace et   bello cunctis   stat terminus aeui,           [ ]
135               extremumque diem   primus tulit; ire per ora             [ ]
136              nomen in aeternum   paucis mens ignea donat,              [ ]
137           quos pater aetheriis   caelestum destinat oris.              [ ]
138              an Romana iuga et   famulas Carthaginis arces             [1]
139         perpetiar?   stimulant manes   noctisque per umbras            [ ]
140           increpitans genitor,   stant arae atque horrida sacra        [ ]
141        ante oculos,   breuitasque uetat   mutabilis horae              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
142                prolatare diem.   sedeamne, ut nouerit una              [ ]
143             me tantum   Carthago, et, qui   sim, nesciat omnis         [ ]!
144           gens hominum,   letique metu   decora alta relinquam?        [1]
145         quantum etenim distant   a morte silentia uitae?               [ ]
146             nec tamen incautos   laudum exhorresce furores.            [ ]
147              et nobis   est lucis honos,   gaudetque senecta           [2]
148              gloria, cum longo   titulis celebratur in aeuo.           [ ]
149         te quoque magna manent   suscepti praemia belli.               [ ]
150           dent modo se superi,   Thybris tibi seruiet omnis            [ ]
151               Iliacaeque nurus   et diues Dardanus auri.'              [ ]
152            dumque ea permixtis   inter se fletibus orant,              [ ]
153              confisus   pelago celsa   de puppe magister               [ ]?
154          cunctantem   ciet. abripitur   diuulsa marito.                [ ]
155                haerent intenti   uultus et litora seruant,             [ ]
156         donec, iter   liquidum uolucri   rapiente carina,              [ ]
157             consumpsit   uisus pontus   tellusque recessit.            [ ]
158              at Poenus   belli curis   auertere amorem                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
159             apparat et repetit   properato moenia gressu.              [2]
160            quae dum perlustrat   crebroque obit omnia uisu,            [1]
161               tandem sollicito   cessit uis dura labori,               [ ]
162            belligeramque datur   somno componere mentem.               [ ]
163          tum pater omnipotens,   gentem exercere periclis              [ ]
164              Dardaniam et fama   saeuorum tollere ad astra             [ ]
165              bellorum meditans   priscosque referre labores,           [ ]
166           praecipitat   consulta uiri   segnemque quietem              [ ]
167              terret et immissa   rumpit formidine somnos.              [ ]
168             iamque per umentem   noctis Cyllenius umbram               [ ]
169                  aligero lapsu   portabat iussa parentis.              [ ]
170            nec mora. mulcentem   securo membra sopore                  [ ]?
171        adgreditur   iuuenem ac monitis   incessit amaris:              [ ]
172              'turpe duci totam   somno consumere noctem,               [1]
173               o rector Libyae.   uigili stant bella magistro.          [ ]
174              iam maria effusas   cernes turbare carinas                [ ]
175                 et Latiam toto   pubem uolitare profundo,              [ ]?
176            dum lentus   coepti terra   cunctaris Hibera.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
177          scilicet id satis est   decoris memorandaque uirtus,          [ ]
178             quod tanto cecidit   molimine Graia Saguntos?              [1]
179        en age, si   quid inest animo   par fortibus ausis,             [ ]
180           fer gressus   agiles mecum et   comitare uocantem            [ ]
181              (respexisse ueto:   monet hoc pater ille deorum):         [ ]
182            uictorem ante altae   statuam te moenia Romae.'             [ ]
183               iamque uidebatur   dextram iniectare graduque            [2]
184           laetantem trahere in   Saturnia regna citato,                [ ]
185            cum subitus   circa fragor et   uibrata per auras           [ ]
186               exterrent saeuis   a tergo sibila linguis,               [ ]
187                ingentique metu   diuum praecepta pauenti               [1]
188             effluxere uiro, et   turbatus lumina flectit.              [ ]
189           ecce iugis   rapiens siluas   ac robora uasto                [ ]
190               contorta amplexu   tractasque per inuia rupes            [ ]
191                  ater letifero   stridebat turbine serpens.            [ ]?
192             quantus non aequas   perlustrat flexibus Arctos            [ ]
193             et geminum   lapsu sidus   circumligat Anguis,             [ ]?
194                immani   tantus fauces   diducit hiatu                  [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
195             attollensque caput   nimbosis montibus aequat.             [ ]
196           congeminat   sonitus rupti   uiolentia caeli                 [ ]
197           imbriferamque hiemem   permixta grandine torquet.            [ ]
198           hoc trepidus monstro   (neque enim sopor ille nec altae      [ ]
199             uis aderat noctis,   uirgaque fugante tenebras             [ ]
200              miscuerat   lucem somno   deus) ardua quae sit,           [ ]
201               scitatur, pestis   terrasque urgentia membra             [ ]
202         quo ferat et   quosnam populos   deposcat hiatu.               [ ]
203              cui gelidis almae   Cyllenes editus antris:               [ ]?
204            'bella uides   optata tibi.   te maxima bella,              [ ]?
205            te strages nemorum,   te moto turbida caelo                 [ ]?
206             tempestas   caedesque uirum   magnaeque ruinae             [ ]
207                  Idaei generis   lacrimosaque fata secuntur.           [ ]
208             quantus per campos   populatis montibus actas              [ ]
209              contorquet siluas   squalenti tergore serpens             [ ]
210                et late umectat   terras spumante ueneno,               [ ]
211              tantus perdomitis   decurrens Alpibus atro                [ ]
212             inuolues   bello Italiam   tantoque fragore                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
213                eruta conuulsis   prosternes oppida muris.'             [ ]
214            his aegrum stimulis   liquere deusque soporque.             [ ]
215           it membris   gelidus sudor,   laetoque pauore                [ ]
216               promissa euoluit   somni noctemque retractat.            [ ]
217               iamque deum regi   Martique sub omine fausto             [ ]?
218             instauratus honos,   niueoque ante omnia tauro             [ ]
219             placatus   meritis monitor   Cyllenius aris.               [ ]
220                extemplo edicit   conuellere signa, repensque           [ ]
221           castra quatit clamor   permixtis dissona linguis.            [ ]
222             prodite, Calliope,   famae, quos horrida coepta            [ ]?
223              excierint populos   tulerintque in regna Latini,          [ ]
224              et quas indomitis   urbes armarit Hiberis                 [ ]
225             quasque Paraetonio   glomerarit litore turmas              [ ]
226              ausa sibi   Libye rerum   deposcere frenos                [ ]?
227               et terris   mutare iugum.   non ulla nec umquam          [2]
228            saeuior it trucibus   tempestas acta procellis,             [ ]
229              nec bellum ruptis   tam dirum mille carinis               [ ]
230               acrius infremuit   trepidumque exterruit orbem.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
231           princeps signa tulit   Tyria Carthagine pubes,               [ ]
232           membra leuis   celsique decus   fraudata superbum            [ ]
233           corporis, at docilis   fallendi et nectere tectos            [ ]
234           numquam tarda dolos.   rudis his tum parma, breuique         [ ]
235             bellabant ense; at   uestigia nuda, sinusque               [ ]
236         cingere inadsuetum, et   rubrae uelamine uestis                [ ]
237              ars erat in pugna   fusum occuluisse cruorem.             [ ]?
238           his rector   fulgens ostro   super altior omnis              [ ]
239           germanus   nitet Hannibalis   gratoque tumultu               [ ]
240             Mago quatit currus   et fratrem spirat in armis.           [ ]
241               proxima Sidoniis   Vtica est effusa maniplis,            [ ]
242            prisca situ ueteris  -que ante arces condita Byrsae.        [ ]
243             tunc, quae Sicanio   praecinxit litora muro                [ ]
244              in clipei speciem   curuatis turribus, Aspis.             [ ]
245                sed dux in sese   conuerterat ora Sychaeus,             [ ]?
246            Hasdrubalis proles,   cui uano corda tumore                 [ ]?
247              maternum implebat   genus, et resonare superbo            [ ]
248           Hannibal haud umquam   cessabat auunculus ore.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
249                  adfuit undosa   cretus Berenicide miles,              [ ]?
250            nec, tereti dextras   in pugnam armata dolone,              [ ]
251                destituit Barce   sitientibus arida uenis.              [ ]
252                 nec non Cyrene   Pelopei stirpe nepotis                [u]?
253             Battiadas   prauos fidei   stimulauit in arma.             [ ]
254           quos trahit, antiquo   laudatus Hamilcare quondam,           [ ]?
255              consilio uiridis,   sed belli serus, Ilertes.             [ ]
256            Sabratha tum Tyrium   uulgus Sarranaque Leptis              [ ]
257              Oeaque Trinacrios   Afris permixta colonos                [ ]?
258               et Tingim rapido   mittebat ab aequore Lixus.            [ ]
259           tum Vaga et antiquis   dilectus regibus Hippo,               [ ]
260           quaeque procul cauit   non aequos Ruspina fluctus,           [ ]
261             et Zama et uberior   Rutulo nunc sanguine Thapsus.         [ ]
262             ducit tot populos,   ingens et corpore et armis,           [ ]
263             Herculeam   factis seruans   ac nomine famam,              [ ]
264               Antaeus   celsumque caput   super agmina tollit.         [ ]
265              uenere Aethiopes,   gens haud incognita Nilo,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
266            qui magneta secant:   solis honor ille, metallo             [1]
267              intactum chalybem   uicino ducere saxo.                   [ ]?
268              his simul immitem   testantes corpore solem               [ ]
269                  exusti   uenere Nubae.   non aerea cassis             [2]
270               nec lorica riget   ferro, non tenditur arcus:            [1]
271             tempora multiplici   mos est defendere lino                [ ]?
272                 et lino   munire latus   scelerataque sucis            [3]?
273            spicula derigere et   ferrum infamare ueneno.               [ ]
274             tum primum castris   Phoenicum tendere ritu                [ ]
275              Cinyphii   didicere Macae.   squalentia barba             [ ]
276            ora uiris,   umerosque tegunt   uelamine capri              [ ]
277             saetigero:   panda manus est   armata cateia.              [ ]
278            uersicolor   contra caetra et   falcatus ab arte            [ ]
279             ensis Adyrmachidis   ac laeuo tegmina crure.               [ ]
280             sed mensis   asper populus   uictuque maligno:             [ ]
281           nam calida   tristes epulae   torrentur harena.              [ ]
282                quin et Massyli   fulgentia signa tulere,               [ ]?
283           Hesperidum   ueniens lucis   domus ultima terrae.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
284              praefuit intortos   demissus uertice crinis               [ ]
285       Bocchus atrox,   qui sacratas   in litore siluas                 [ ]
286            atque inter frondes   reuirescere uiderat aurum.            [ ]
287            uos quoque desertis   in castra mapalibus itis,             [ ]
288               misceri gregibus   Gaetulia sueta ferarum                [1]
289          indomitisque loqui et   sedare leonibus iras.                 [ ]
290       nulla domus:   plaustris habitant;   migrare per arua            [ ]
291             mos atque errantes   circumuectare penates.                [ ]
292            hinc mille alipedes   turmae (uelocior Euris                [ ]
293             et doctus   uirgae sonipes)   in castra ruebant:           [ ]
294          ceu, pernix   cum densa uagis   latratibus implet             [ ]
295                 uenator   dumeta Lacon,   aut exigit Vmber             [2]
296             nare sagax   e calle feras,   perterrita late              [ ]
297            agmina praecipitant   uolucres formidine cerui.             [ ]
298          hos agit haud   laeto uultu   nec fronte serena               [ ]
299                Asbytes   nuper caesae   germanus Acherras.             [ ]
300          Marmaridae,   medicum uulgus,   strepuere cateruis,           [ ]
301             ad quorum   cantus serpens   oblita ueneni,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.).)           .
302             ad quorum   tactum mites   iacuere cerastae.               [ ]
303          tum, chalybis pauper,   Baniurae cruda iuuentus,              [ ]
304                 contenti parca   durasse hastilia flamma,              [ ]
305              miscebant   auidi trucibus   fera murmura linguis.        [ ]
306              necnon Autololes,   leuibus gens ignea plantis,           [ ]
307             cui sonipes cursu,   cui cesserit incitus amnis,           [ ]
308      tanta fuga est:   certant pennae,   campumque uolatu              [ ]
309             cum rapuere, pedum   frustra uestigia quaeras.             [ ]
310              spectati castris,   quos suco nobilis arbor               [ ]
311              et dulci   pascit lotos   nimis hospita baca,             [ ]
312            quique atro rapidas   efferuescente ueneno                  [1]
313              dipsadas immensis   horrent Garamantes harenis.           [ ]
314           fama docet,   caesae rapuit   cum Gorgonis ora               [ ]
315             Perseus, in Libyam   dirum fluxisse cruorem:               [ ]
316                 inde Medusaeis   terram exundasse chelydris,           [ ]
317             milibus his ductor   spectatus Marte Choaspes,             [ ]
318                Neritia   Meninge satus,   cui tragula semper           [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)           
319             fulmineam armabat,   celebratum missile, dextram.          [ ]
320             huc coit aequoreus   Nasamon, inuadere fluctu              [ ]
321             audax naufragia et   praedas auellere ponto,               [ ]?
322         huc, qui stagna colunt   Tritonidos alta paludis,              [1]
323        qua uirgo, ut fama est,   bellatrix edita lympha                [ ]
324               inuento   primam Libyen   perfudit oliuo.                [ ]
325             necnon totus adest   Vesper populique reposti.             [ ]
326           Cantaber ante omnis,   hiemisque aestusque famisque          [ ]
327                inuictus palmam  -que ex omni ferre labore.             [ ]
328             mirus amor populo,   cum pigra incanuit aetas,             [ ]
329              imbelles   iam dudum annos   praeuertere saxo             [ ]
330           nec uitam   sine Marte pati.   quippe omnis in armis         [ ]
331           lucis causa sita, et   damnatum uiuere paci.                 [ ]
332               uenit et Aurorae   lacrimis perfusus, in orbem           [ ]
333             diuersum   patrias fugit   cum deuius oras,                [ ]
334                    armiger Eoi   non felix Memnonis Astyr.             [u]
335             his paruus sonipes   nec Marti natus, at idem              [ ]
336                 aut inconcusso   glomerat uestigia dorso,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
337               aut molli   pacata celer   rapit esseda collo.           [2]
338         Cydnus agit,   iuga Pyrenes   uenatibus acer                   [2]
339                  metiri iaculoue extendere proelia Mauro.              [1]!
340               uenere et Celtae   sociati nomen Hiberis.                [ ]
341            his pugna   cecidisse decus,   corpusque cremari            [ ]
342            tale nefas:   caelo credunt   superisque referri,           [ ]?
343                impastus carpat   si membra iacentia uultur.            [ ]
344             fibrarum et pennae   diuinarumque sagacem                  [ ]
345              flammarum   misit diues   Callaecia pubem,                [ ]
346           barbara nunc patriis   ululantem carmina linguis,            [ ]
347             nunc pedis alterno   percussa uerbere terra                [ ]
348             ad numerum resonas   gaudentem plaudere caetras.           [ ]
349           haec requies   ludusque uiris,   ea sacra uoluptas.          [ ]
350                cetera femineus   peragit labor: addere sulco           [ ]
351             semina et impresso   tellurem uertere aratro               [ ]
352        segne uiris.   quicquid duro   sine Marte gerundum,             [1]
353               Callaici coniunx   obit inrequieta mariti.               [ ]
354             hos Viriathus agit   Lusitanumque remotis                  [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
355             extractum lustris,   primo Viriathus in aeuo,              [ ]
356                  nomen Romanis   factum mox nobile damnis.             [ ]
357                 nec Cerretani,   quondam Tirynthia castra,             [ ]
358             aut Vasco insuetus   galeae ferre arma morati,             [ ]
359            non, quae Dardanios   post uidit, Ilerda, furores,          [ ]
360             nec qui Massageten   monstrans feritate parentem           [ ]
361                cornipedis fusa   satiaris, Concane, uena.              [ ]?
362        iamque Ebusus   Phoenissa mouet,   mouet Arbacus arma           [ ]
363               aclyde uel tenui   pugnax instare ueruto,                [ ]
364             iam cui Tlepolemus   sator et cui Lindus origo,            [ ]
365             funda bella ferens   Baliaris et alite plumbo,             [ ]
366           et quod nunc Grauios   uiolato nomine Graium                 [ ]
367                  Oeneae   misere domus   Aetolaque Tyde.               [2]
368            dat Carthago uiros,   Teucro fundata uetusto,               [ ]
369           Phoecaicae   dant Emporiae,   dat Tarraco pubem              [ ]
370            uitifera et   Latio tantum   cessura Lyaeo.                 [ ]
371                hos inter clara   thoracis luce nitebat                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
372               Sedetana cohors,   quam Sucro rigentibus undis           [1]
373             atque altrix celsa   mittebat Saetabis arce,               [ ]
374              Saetabis et telas   Arabum spreuisse superba              [ ]?
375                   et Pelusiaco   filum componere lino.                 [ ]?
376              Mandonius populis   domitorque insignis equorum           [ ]
377          imperitat   Caeso, et socio   stant castra labore.            [ ]
378               at Vettonum alas   Balarus probat aequore aperto,        [ ]
379            hic adeo,   cum uer placidum   flatusque tepescit,          [ ]
380           concubitus   seruans tacitos   grex perstat equarum          [ ]
381            et Venerem occultam   genitali concipit aura.               [2]
382             sed non multa dies   generi, properatque senectus,         [ ]
383        septimaque his stabulis   longissima ducitur aestas.            [ ]
384              at non Sarmaticos   attollens Vxama muros                 [ ]
385           tam leuibus   persultat equis:   hinc uenit in arma          [ ]
386           haud aeui   fragilis sonipes   crudoque uigore               [ ]
387           asper frena pati aut   iussis parere magistris.              [ ]
388          Rhyndacus his ductor,   telum sparus; ore ferarum             [ ]
389           et rictu horrificant   galeas. uenatibus aeuum               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
390          transigitur,   uel more patrum   uis raptaque pascunt.        [ ]
391              fulget praecipuis   Parnasia Castulo signis               [ ]
392           et celebre Oceano at  -que alternis aestibus Hispal          [ ]
393                ac Nebrissa dei   Nysaeis conscia thyrsis,              [ ]?
394            quam Satyri   coluere leues   redimitaque sacra             [ ]
395              nebride et arcano   Maenas nocturna Lyaeo.                [ ]
396                 Arganthoniacos   armat Carteia nepotes.                [ ]
397          rex proauis   fuit humani   ditissimus aeui,                  [ ]?
398               ter denos decies   emensus belliger annos.               [ ]?
399                armat Tartessos   stabulanti conscia Phoebo             [ ]
400              et Munda Emathios   Italis paritura labores.              [ ]
401            nec decus auriferae   cessauit Corduba terrae.              [ ]
402               hos duxere uiros   flauenti uertice Phorcys              [ ]
403           spiciferisque grauis   bellator Arauricus oris,              [ ]
404                 aequales aeui,   genuit quos ubere ripa                [ ]?
405                Palladio Baetes   umbratus cornua ramo.                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 283
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 3,406-713 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: