File n. 283 – 25:16 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 284
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 283 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 3,406-713 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)            0:00
406                 talia Sidonius   per campos agmina ductor              [ ]
407              puluere nigrantis   raptat lustransque sub armis,         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
408             qua uisu   comprendere erat,   fulgentia signa             [ ]?
409             ibat ouans   longaque umbram   tellure trahebat.           [ ]
410           non aliter, quotiens   perlabitur aequora curru              [ ]
411             extremamque petit,   Phoebea cubilia, Tethyn               [ ]
412               frenatis   Neptunus equis,   fluit omnis ab antris       [ ]
413           Nereidum   chorus et sueto   certamine nandi                 [ ]
414              candida perspicuo   conuertunt brachia ponto.             [ ]
415                    at Pyrenaei   frondosa cacumina montis              [ ]?
416                 turbata Poenus   terrarum pace petebat.                [ ]
417                   Pyrene celsa   nimbosi uerticis arce                 [ ]
418               diuisos   Celtis late   prospectat Hiberos               [ ]
419            atque aeterna tenet   magnis diuortia terris.               [ ]
420                 nomen Bebrycia   duxere a uirgine colles,              [ ]?
421               hospitis Alcidae   crimen, qui, sorte laborum            [ ]
422               Geryonae peteret   cum longa tricorporis arua,           [ ]
423             possessus   Baccho saeua   Bebrycis in aula                [ ]
424                lugendam formae   sine uirginitate reliquit             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
425                Pyrenen,   letique deus,   si credere fas est,          [ ]
426              causa fuit   leti miserae   deus. edidit aluo             [1]
427            namque ut serpentem   patriasque exhorruit iras,            [ ]
428             confestim   dulcis liquit   turbata penates.               [ ]
429             tum noctem Alcidae   solis plangebat in antris             [ ]
430               et promissa uiri   siluis narrabat opacis,               [ ]
431             donec maerentem ingratos raptoris amores                   [ ]!
432             tendentemque manus   atque hospitis arma uocantem          [ ]
433               diripuere ferae.   laceros Tirynthius artus,             [ ]
434             dum remeat uictor,   lacrimis perfudit et amens            [ ]
435                palluit inuento   dilectae uirginis ore.                [ ]?
436               at uoce Herculea   percussa cacumina montis              [ ]
437              intremuere iugis:   maesto clamore ciebat                 [ ]?
438             Pyrenen,   scopulique omnes   ac lustra ferarum            [ ]
439              Pyrenen resonant.   tumulo tum membra reponit             [ ]
440          supremum inlacrimans,   nec honos intercidit aeuo,            [ ]
441             defletumque tenent   montes per saecula nomen.             [ ]
442           iamque per et collis   et densos abiete lucos                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)            4:00            
443             Bebryciae   Poenus fines   transcenderat aulae.            [ ]
444            inde ferox   quaesitum armis   per inhospita rura           [ ]
445              Volcarum   populatur iter   tumidique minaces             [ ]
446                accedit Rhodani   festino milite ripas.                 [ ]?
447           aggeribus   caput Alpinis   et rupe niuali                   [ ]
448             proserit in Celtas   ingentemque extrahit amnem            [ ]
449              spumanti Rhodanus   proscindens gurgite campos            [ ]
450         ac propere in   pontem lato   ruit incitus alueo.              [ ]
451            auget opes   stanti similis   tacitoque liquore             [ ]
452        mixtus Arar,   quem gurgitibus   complexus anhelis              [ ]
453            cunctantem immergit   pelago raptumque per arua             [ ]
454            ferre uetat patrium   uicina ad litora nomen.               [ ]
455               inuadunt alacres   inimicum pontibus amnem:              [ ]
456           nunc celso capite et   ceruicibus arma tuentur,              [ ]
457            nunc ualidis gurges   certatim frangitur ulnis.             [ ]
458               fluminea sonipes   religatus ducitur alno,               [ ]
459              belua nec retinet   tardante Libyssa timore.              [ ]
460      nam trabibus   uada et iniecta   tellure repertum                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
461                conexas   operire trabes   ac ducere in altum           [ ]
462                 paulatim ripae   resolutis aggere uinclis.             [2]
463              at gregis inlapsu   fremebundo territus atras             [ ]
464                expauit   moles Rhodanus   stagnisque refusis           [ ]
465                torsit harenoso   minitantia murmura fundo.             [2]?
466             iamque Tricastinis   incedit finibus agmen,                [ ]
467            iam facilis campos,   iam rura Vocontia carpit.             [ ]
468           turbidus hic truncis   saxisque Druentia laetum              [ ]
469               ductoris   uastauit iter.   namque Alpibus ortus         [ ]
470                  auulsas ornos   et adesi fragmina montis              [2]
471           cum sonitu   uoluens fertur   latrantibus undis              [ ]
472              ac uada translato   mutat fallacia cursu,                 [1]
473              non pediti fidus,   patulis non puppibus aequus.          [2]
474           et tunc imbre recens   fuso correpta sub armis               [ ]
475            corpora multa uirum   spumanti uertice torquens             [ ]
476               immersit   fundo laceris   deformia membris.             [ ]
477            sed iam praeteritos   ultra meminisse labores               [ ]
478             conspectae propius   dempsere pauentibus Alpes.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
479               cuncta gelu cana  -que aeternum grandine tecta           [2]
480            aequaeuam   glaciem cohibent:   riget ardua montis          [ ]
481                aetherii facies   surgentique obuia Phoebo              [ ]
482               duratas   nescit flammis   mollire pruinas.              [ ]
483              quantum Tartareus   regni pallentis hiatus                [ ]
484                  ad manis imos   atque atrae stagna paludis            [ ]
485               a supera   tellure patet,   tam longa per auras          [ ]
486                erigitur tellus   et caelum intercipit umbra.           [ ]
487              nullum uer usquam   nullique aestatis honores.            [ ]
488           sola iugis   habitat diris   sedesque tuetur                 [ ]
489              perpetuas   deformis hiemps;   illa undique nubes         [ ]
490            huc atras   agit et mixtos   cum grandine nimbos.           [ ]?
491              iam cuncti flatus   uentique furentia regna               [ ]
492                 Alpina   posuere domo.   caligat in altis              [2]?
493                 obtutus saxis,   abeuntque in nubila montes.           [ ]
494             mixtus Athos Tauro   Rhodopeque adiuncta Mimanti           [ ]
495              Ossaque cum Pelio   cumque Haemo cesserit Othrys.         [ ]
496              primus inexpertas   adiit Tirynthius arces.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)            8:00
497               scindentem nubes   frangentemque ardua montis            [ ]
498              spectarunt superi   longisque ab origine saeclis          [ ]
499               intemerata gradu   magna ui saxa domantem.               [1]?
500               at miles   dubio tardat   uestigia gressu,               [ ]
501               impia ceu sacros   in finis arma per orbem,              [ ]?
502              Natura   prohibente, ferant   diuisque repugnent.         [ ]?
503             contra quae ductor   - non Alpibus ille nec ullo           [ ]
504               turbatus   terrore loci,   sed languida maestis          [ ]
505        corda uirum   fouet hortando   reuocatque uigorem:              [ ]
506            'non pudet obsequio   superum fessoque secundis,            [ ]
507          post belli   decus atque acies,   dare terga niuosis          [ ]
508             montibus et segnes   summittere rupibus arma?              [ ]
509           nunc, o nunc, socii,   dominantis moenia Romae               [ ]
510             credite uos summum  -que Iouis conscendere culmen.         [ ]
511          hic labor Ausoniam et   dabit hic in uincula Thybrim.'        [ ]
512             nec mora. commotum   promissis ditibus agmen               [ ]
513            erigit in collem et   uestigia linquere nota                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
514                Herculis edicit   magni crudisque locorum               [2]?
515       ferre pedem ac   proprio turmas   euadere calle.                 [ ]?
516              rumpit inaccessos   aditus atque ardua primus             [ ]
517               exuperat   summaque uocat   de rupe cohortes.            [ ]
518                tum, qua durati   concreto frigore collis               [ ]
519             lubrica frustratur   canenti semita cliuo,                 [ ]
520              luctantem   ferro glaciem   cremat; haurit hiatu          [ ]
521             nix resoluta uiros   altoque e culmine praeceps            [1]?
522                umenti   turmas operit   delapsa ruina.                 [ ]
523               interdum aduerso   glomeratas turbine Corus              [ ]
524             in media ora niues   fuscis agit horridus alis,            [ ]
525              aut rursum immani   stridens auulsa procella              [ ]
526             nudatis   rapit arma uiris   uoluensque per orbem          [ ]
527            contorto   rotat in nubes   sublimia flatu.                 [ ]
528           quoque magis   subiere iugo at  -que euadere nisi            [ ]
529                erexere gradum,   crescit labor. ardua supra            [ ]
530             sese aperit fessis   et nascitur altera moles,             [ ]
531             unde nec indomitos   exudatosque labores                   [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
532              respexisse libet:   tanta formidine plana                 [ ]
533             exterrent   repetita oculis,   atque una pruinae           [ ]
534             canentis,   quocumque datur   permittere uisus,            [ ]
535              ingeritur facies.   medio sic nauita ponto,               [ ]
536            cum dulcis   liquit terras   et inania nullos               [ ]
537               inueniunt uentos   securo carbasa malo,                  [ ]?
538             immensas   prospectat aquas   ac uicta profundis           [ ]
539            aequoribus   fessus renouat   sua limina caelo.             [ ]
540            iamque super clades   atque importuna locorum               [ ]
541              inluuie   rigidaeque comae   squalore perenni             [ ]
542               horrida semiferi   promunt e rupibus ora,                [1]?
543             atque effusa cauis   exesi pumicis antris                  [ ]?
544                 Alpina inuadit   manus adsuetoque uigore               [ ]
545              per dumos   notasque niues   atque inuia pernix           [ ]
546             clausum montiuagis   infestat cursibus hostem.             [ ]
547              mutatur   iam forma locis.   hic sanguine multo           [ ]
548               infectae   rubuere niues,   hic nescia uinci             [ ]
549             paulatim   glacies cedit   tepefacta cruore,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)           12:00
550        dumque premit   sonipes duro   uestigia cornu,                  [ ]
551               ungula perfossis   haesit compressa pruinis.             [ ]
552            nec pestis   lapsus simplex:   abscisa relincunt            [ ]
553         membra gelu,   fractosque asper   rigor amputat artus.         [ ]
554               bis senos soles,   totidem per uulnera saeuas            [ ]
555                  emensi noctes   optato uertice sidunt                 [ ]
556           castraque praeruptis   suspendunt ardua saxis.               [ ]
557             at Venus, ancipiti   mentem labefacta timore,              [ ]
558                 adfatur genitorem et rumpit maesta querelas:           [ ]!
559         'quis poenae modus aut   pereundi terminus, oro,               [ ]
560            Aeneadis   erit, et quando   terrasque fretumque            [ ]
561                emensis   sedisse dabis?   cur pellere nostros          [ ]
562                  a te concessa   Poenus parat urbe nepotes?            [ ]
563               Alpibus imposuit   Libyam finemque minatur               [ ]
564               imperio.   casus metuit   iam Roma Sagunti.              [ ]
565            quo Troiae extremos   cineres sacramque ruinam              [ ]
566           Assaracique larem et   Vestae secreta feramus?               [ ]
567             da sedem, genitor,   tutisque iacere. parumne est          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
568                exilia errantis   totum quaesisse per orbem?            [ ]
569              anne iterum capta   repetentur Pergama Roma?'             [ ]
570         his Venus, et   contra genitor   sic deinde profatur:          [ ]
571         'pelle metus,   neu te Tyriae   conamina gentis                [ ]
572           turbarint,   Cytherea: tenet   longumque tenebit             [ ]
573               Tarpeias   arces sanguis   tuus. hac ego Martis          [ ]?
574            mole uiros   spectare paro at  -que expendere bello.        [ ]
575             gens ferri patiens   ac laeta domare labores               [ ]
576               paulatim antiquo   patrum desuescit honori,              [ ]
577      atque ille, haud   umquam parcus   pro laude cruoris              [ ]
578              et semper   famae sitiens,   obscura sedendo              [ ]
579           tempora agit   mutum uoluens   inglorius aeuum               [ ]
580             sanguine de nostro   populus, blandoque ueneno             [ ]
581                desidiae uirtus   paulatim euicta senescit.             [ ]
582              magnae molis opus   multoque labore parandum,             [ ]
583            tot populos   inter soli   sibi poscere regna.              [1]
584           iamque tibi   ueniet tempus   quo maxima rerum               [ ]
585              nobilior   sit Roma malis.   hinc nomina nostro           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)           16:00
586               non indigna polo   referet labor, hinc tibi Paulus,      [ ]
587           hinc Fabius   gratusque mihi   Marcellus opimis.             [ ]
588            hi tantum   parient Latio   per uulnera regnum              [ ]
589            quod luxu et multum   mutata mente nepotes                  [ ]
590              non tamen euertisse queant. iamque ipse creatus           [ ]!
591           qui Poenum   reuocet patriae   Latioque repulsum             [ ]
592                ante suae muros   Carthaginis exuat armis.              [ ]
593           hinc, Cytherea, tuis   longo regnabitur aeuo.                [ ]
594                exin se Curibus   uirtus caelestis ad astra             [ ]
595             efferet, et sacris   augebit nomen Iulis                   [ ]
596            bellatrix   gens bacifero   nutrita Sabino.                 [ ]?
597             hinc pater ignotam   donabit uincere Thylen                [ ]
598               inque Caledonios   primus trahet agmina lucos,           [ ]
599              compescet   ripis Rhenum,   reget impiger Afros           [ ]
600            palmiferamque senex   bello domitabit Idymen.               [ ]
601          nec Stygis ille lacus   uiduataque lumine regna,              [ ]
602              sed superum sedem   nostrosque tenebit honores.           [ ]
603              tum iuuenis magno   praecellens robore mentis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
604             excipiet   patriam molem   celsusque feretur               [ ]
605               aequatum imperio   tollens caput. hic fera gentis        [ ]
606              bella Palaestinae   primo delebit in aeuo.                [ ]?
607             at tu transcendes,   Germanice, facta tuorum,              [ ]
608              iam puer auricomo   praeformidate Batauo.                 [ ]
609              nec te terruerint   Tarpei culminis ignes:                [ ]?
610             sacrilegas   inter flammas   seruabere terris.             [ ]
611            nam te longa manent   nostri consortia mundi.               [ ]
612             huic laxos   arcus olim   Gangetica pubes                  [ ]
613              summittet, uacuas  -que ostendent Bactra pharetras.       [ ]
614                  hic et Arctoo   currus aget axe per urbem,            [ ]?
615                 ducet et Eoos,   Baccho cedente, triumphos.            [u]?
616               idem indignantem   tramittere Dardana signa              [ ]
617              Sarmaticis uictor   compescet sedibus Histrum.            [ ]
618               quin et Romuleos   superabit uoce nepotes                [ ]
619              quis erit eloquio   partum decus. huic sua Musae          [ ]
620         sacra ferent,   meliorque lyra,   cui substitit Hebrus         [ ]
621              et uenit Rhodope,   Phoebo miranda loquetur.              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
622         ille etiam,   qua prisca, uides,   stat regia nobis,           [ ]
623                  aurea Tarpeia   ponet Capitolia rupe                  [ ]?
624               et iunget nostro   templorum culmina caelo.              [ ]
625              tunc, o nate deum   diuosque dature, beatas               [ ]
626               imperio   terras patrio   rege, tarda senectam           [ ]
627             hospitia excipient   caeli, solioque Quirinus              [ ]
628             concedet,   mediumque parens   fraterque locabunt:         [ ]
629                  siderei iuxta   radiabunt tempora nati.'              [ ]
630              dum pandit seriem   uenturi Iuppiter aeui,                [ ]?
631               ductor Agenoreus   tumulis delatus iniquis               [ ]
632                lapsantem dubio   deuexa per inuia nisu                 [ ]?
633            firmabat gressum at  -que umentia saxa premebat.            [ ]
634             non acies   hostisue tenet,   sed prona minaci             [ ]
635              praerupto turbant   et cautibus obuia rupes.              [ ]
636         stant clausi   maerentque moras   et dura uiarum.              [ ]
637             nec refouere datur   torpentia membra quiete:              [ ]
638           noctem operi iungunt   et robora ferre coactis               [ ]
639             approperant umeris   ac raptas collibus ornos.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)           20:00
640            iamque ubi nudarunt   silua densissima montis,              [2]
641              aggessere trabes,   rapidisque accensus in orbem          [ ]
642           excoquitur   flammis scopulus:   mox proruta ferro           [ ]
643             dat gemitum putris   resoluto pondere moles                [2]
644            atque aperit fessis   antiqui regna Latini.                 [ ]?
645             his tandem ignotas   transgressus casibus Alpes            [ ]
646              Taurinis   ductor statuit   tentoria campis.              [ ]
647                  interea uoces   Iouis atque oracula portans           [ ]
648                 emensis aderat   Garamantum laetus harenis             [ ]
649              Bostar et ut uiso   stimulabat corda Tonante:             [ ]?
650                'maxime Belide,   patriis qui moenibus arces            [2]?
651              seruitium dextra,   Libycas penetrauimus aras.            [ ]
652           nos tulit ad superos   perfundens sidera Syrtis,             [ ]
653           nos paene aequoribus   tellus uiolentior hausit.             [ ]
654               ad finem   caeli medio   tenduntur ab orbe               [ ]
655              squalentes campi.   tumulum Natura negauit                [ ]
656              immensis spatiis,   nisi quem caua nubila torquens        [ ]
657          construxit   turbo impacta   glomeratus harena,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
658               uel si perfracto   populatus carcere terras              [ ]
659              Africus et pontum   spargens super aëra Corus             [ ]
660                inuasere truces   capientem proelia campum              [1]
661            inque uicem ingesto   cumularunt puluere montis.            [ ]
662                 has obseruatis   ualles enauimus astris.               [ ]
663           namque dies   confundit iter,   peditemque profundo          [ ]
664            errantem   campo et semper   media arua uidentem            [ ]
665              Sidoniis   Cynosura regit   fidissima nautis.             [ ]
666              uerum ubi defessi   lucos nemorosaque regna               [1]
667             cornigeri Iouis et   fulgentia templa subimus,             [ ]
668              exceptos   hospes tectis   inducit Arisbas.               [ ]
669               stat fano   uicina, nouum et   memorabile, lympha,       [3]?
670             quae nascente die,   quae deficiente tepescit              [ ]
671           quae riget,   medius cum sol   accendit Olympum,             [ ]
672             atque eadem rursum   nocturnis feruet in umbris.           [ ]
673            tum loca plena deo,   dites sine uomere glaebas             [ ]?
674                ostentat senior   laetaque ita mente profatur:          [ ]
675         'has umbras nemorum et   conexa cacumina caelo                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
676               calcatosque Ioui   lucos prece, Bostar, adora.           [1]
677             nam cui dona Iouis   non diuulgata per orbem,              [ ]
678             in gremio   Thebes geminas   sedisse columbas?             [ ]
679                quarum Chaonias   pennis quae contigit oras             [ ]
680                implet fatidico   Dodonia murmure quercum.              [ ]?
681             at quae Carpathium   super aequor uecta per auras          [ ]
682               in Libyen niueis   tranauit concolor alis                [ ]
683              hanc sedem templo   Cythereia condidit ales;              [ ]
684             hic, ubi nunc aram   lucosque uidetis opacos,              [ ]
685                 ductore electo   gregis, admirabile dictu,             [ ]?
686               lanigeri capitis   media inter cornua perstans,          [ ]
687              Marmaricis   ales populis   responsa canebat.             [2]
688           mox subitum nemus at  -que annoso robore lucus               [2]
689              exiluit,   qualesque premunt   nunc sidera quercus        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)           24:00
690                 a prima   uenere die:   prisco inde pauore             [ ]
691              arbor numen habet   coliturque tepentibus aris,'          [ ]
692             dumque ea miramur,   subito stridore tremendum             [1]
693               impulsae   patuere fores,   maiorque repente             [ ]
694         lux oculos   ferit. ante aras   stat ueste sacerdos            [ ]
695          effulgens   niuea, et populi   concurrere certant.            [ ]
696              inde ubi mandatas   effudi pectore uoces,                 [ ]?
697            ecce intrat subitus   uatem deus. alta sonoro               [ ]
698              conlisis trabibus   uoluuntur murmura luco,               [ ]
699                ac maior   nota iam uox   prorumpit in auras:           [ ]
700            'tenditis in Latium   belloque agitare paratis              [ ]
701             Assaraci   prolem, Libyes.   coepta aspera cerno           [2]
702             Gradiuumque trucem   currus iam scandere et atram          [ ]
703             in latus Hesperium   flammam expirare furentis             [ ]
704               cornipedes multo  -que fluentia sanguine lora.           [ ]
705             tu, qui pugnarum euentus extremaque fati                   [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 3. bog (Corpus P.L.)
706               deposcis   claroque ferox   das uela labori,             [1]
707                  inuade Aetoli   ductoris Iapyga campum.               [ ]?
708                Sidonios   augebis auos   nullique relinques            [ ]
709                altius Ausoniae   penetrare in uiscera gentis,          [ ]
710               donec uicta tibi   trepidabunt Dardana regna.            [ ]
711             dum carpet superas   in terris Hannibal auras.'            [ ]
712                 talia portabat   laetis oracula Bostar                 [ ]?
713              impleratque uiros   pugnae propioris amore.               [ ]
____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 284
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 4,1-142 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: