File n. 284 – 11:49 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 285
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)            .
  1              Fama per Ausoniae   turbatas spargitur urbes              [ ]
  2               nubiferos montes   et saxa minantia caelo                [ ]
  3               accepisse iugum,   Poenosque per inuia uectos,           [ ]
  4             aemulaque Herculei   iactantem facta laboris               [ ]
  5             descendisse ducem.   diros canit improba motus             [ ]
  6              et gliscit gressu   uolucrique citatior Euro              [ ]
  7         terrificis   quatit attonitas   rumoribus arces.               [ ]
  8               adstruit auditis   docilis per inania rerum              [ ]
  9                pascere rumorem   uulgi pauor: itur in acris            [2]
 10              bellorum   raptim curas,   subitusque per omnem           [ ]
 11              Ausoniam   Mauors strepit et   ciet arma uirosque.        [ ]
 12           pila nouant,   ac detersa   rubigine saeuus                  [ ]?
 13               induitur   ferro splendor,   niueumque repostae          [ ]
 14            instaurant   galeae coni   decus; hasta iuuatur             [1]
 15             amento,   reuocantque noua   fornace bipennis.             [ ]
 16             conseritur tegimen   laterum impenetrabile, multas         [ ]
 17               passurus dextras   atque inrita uulnera, thorax.         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
 18          pars arci inuigilant,   domitat pars uerbere anhelum          [ ]
 19            cornipedem in gyros   saxoque exasperat ensem.              [ ]
 20                nec uero muris,   quibus est luctata uetustas,          [ ]?
 21           ferre morantur opem;   subuectant saxa cauasque              [ ]
 22             retractant turris,   edit quas longior aetas.              [ ]
 23            hinc tela accipiunt   arces, ac robora portis               [ ]
 24             et fidos   certant obices   accersere silua,               [ ]
 25             circumdant fossas.   haud segnis cuncta magister           [ ]
 26        praecipitat   timor, ac uastis   trepidatur in agris.           [ ]
 27               deseruere larem:   portant ceruicibus aegras             [ ]
 28                attoniti matres   ducentisque ultima fila               [2]
 29             grandaeuos   rapuere senes,   tum crine soluto             [ ]
 30           ante agitur coniunx,   dextra laeuaque trahuntur             [ ]
 31                parui non aequo   comitantes ordine nati.               [ ]?
 32          sic uulgus,   traduntque metus,   nec poscitur auctor.        [ ]
 33       at patres,   quamquam exterrent   immania coepta                 [ ]
 34        inque sinu   bellum, atque Alpes   et peruia saxa               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
 35                decepere, tamen   crudam contra aspera mentem           [1]
 36            et magnos   tollunt animos.   iuuat ire periclis            [ ]
 37             ad decus et dextra   memorandum condere nomen              [ ]
 38          quale dedit   numquam rebus   Fortuna secundis.               [ ]
 39            sed Libyae   ductor tuto   fouet agmina uallo               [1]
 40           fessa gradum   multoque gelu   torpentia neruos,             [ ]
 41              solandique genus,   laetos ostentat ad urbem              [ ]
 42           per campos   superesse uiam,   Romamque sub ictu.            [ ]
 43              at non et   rerum curas   consultaque belli               [ ]
 44           stare probat   solusque nequit   perferre quietem.           [ ]
 45              armiferae quondam   prisca inter tempora gentes           [ ]
 46                Ausonium inuasere latus sedesque beatas                 [u]!
 47              et metui   peperere manu.   mox impia bella               [ ]
 48            Tarpeius   pater et capti   sensere Quirites.               [ ]
 49             hic dum sollicitat   donis et inania corda                 [1]
 50              ac fluxam   morum gentem   fouet armaque iungit,          [ ]
 51             iam consul uolucri   praeuectus litora classe              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
 52               Scipio Phocaicis   sese referebat ab oris,               [1]
 53             ingentisque duces,   pelagi terraeque laborem              [ ]
 54              diuersum emensos,   propiora pericula uallo               [ ]
 55            iungebant,   magnaeque aderant   primordia cladis.          [ ]
 56            namque ut, conlatis   admoto consule castris,               [ ]
 57             sustulerat   Fortuna moras,   signumque furoris            [ ]
 58                  accensae uiso   poscebant hoste cohortes:             [ ]
 59              debellata procul,   quaecumque uocantur Hiberis,          [ ]
 60                 ingenti Tyrius   numerosa per agmina ductor            [ ]
 61           uoce sonat:   non Pyrenen   Rhodanumque ferocem              [ ]?
 62              iussa aspernatos,   Rutulam fumasse Saguntum,             [ ]
 63              raptum per Celtas   iter, et, qua ponere gressum          [ ]
 64                Amphitryoniadae   fuerit labor, isse sub armis          [ ]
 65               Poenorum turmas,   equitemque per ardua uectum           [ ]
 66            insultasse iugo, et   fremuisse hinnitibus Alpes.           [ ]
 67            contra pulchra suos   uocat ad discrimina consul:           [ ]
 68          'hostem, miles, habes   fractum ambustumque niuosis           [ ]
 69           cautibus atque aegre   torpentia membra trahentem.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
 70           en age, qui   sacros montis   rupesque profundas             [ ]
 71           transiluit,   discat quanto   stet celsius arce              [ ]
 72          Herculea   uallum, et maius   sit scandere collis             [ ]
 73             an uestros   rupisse globos.   det inania famae,           [ ]
 74               dum magna   fuso pugna   retroque ruenti,                [ ]
 75      qua uentum est,   obstent Alpes.   super ardua ductum             [ ]
 76                 huc egere dei,   Latios ut sanguine finis              [ ]
 77               imbueret, tellus  -que hostilis conderet ossa.           [ ]
 78       scire libet,   noua nunc nobis   atque altera bellum             [ ]
 79           Carthago, anne eadem   mittat, quae mersa sub aequor         [ ]
 80                Aegatis   inter uasto   iacet obruta ponto.'            [ ]?
 81           haec ait atque agmen   Ticini flectit ad undas.              [ ]?
 82               caeruleas   Ticinus aquas   et stagna uadoso             [2]
 83              perspicuus seruat   turbari nescia fundo                  [ ]?
 84            ac nitidum   uiridi lente   trahit amne liquorem.           [ ]
 85               uix credas labi:   ripis tam mitis opacis                [ ]
 86                argutos   inter uolucrum   certamine cantus             [ ]?
 87               somniferam ducit   lucenti gurgite lympham.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
 88            iamque sub extremum   noctis fugientibus umbris             [ ]
 89           lux aderat,   Somnusque suas   confecerat horas.             [ ]
 90                explorare locos   consul collisque propinqui            [1]
 91          ingenium, et   campis quae sit   natura, parabat.             [ ]
 92              par studium Poeno   similesque in pectore curae.          [ ]
 93         ergo aderant   rapidis equitum   comitantibus alis.            [ ]
 94              uerum ubi commoto   docuerunt puluere nubes               [ ]?
 95        hostem ferre gradum, et   propius propiusque sonoro             [ ]
 96            quadrupedum   cornu tellus   gemit, ac simul acer           [ ]
 97               uincentum lituos   hinnitus saeuit equorum,              [ ]
 98       'arma, uiri,   rapite arma, uiri,'   dux instat uterque.         [ ]
 99                ambobus   uelox uirtus   geminusque cupido              [ ]
100            laudis et ad pugnas   Martemque insania concors.            [ ]
101        haud mora. iam   tantum campi   dirimebat ab ictu               [ ]
102          quantum impulsa ualet   comprendere lancea nodo,              [ ]
103            cum subitum liquida   non ullis nubibus aethra              [ ]?
104                augurium mentes   oculosque ad sidera uertit.           [ ]
105              accipiter   medio tendens   a limite solis                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
106                dilectas Veneri   notasque ab honore Diones             [1]
107              turbabat   uiolentus aues   atque unguibus idem,          [ ]
108              idem nunc rostro,   duris nunc ictibus alae,              [ ]
109             ter quinas dederat   saeua inter uulnera leto.             [ ]
110             nec finis   satiesue, noui   sed sanguinis ardor           [ ]
111           gliscere, et urgebat   trepidam iam caede priorum            [ ]
112              incertamque fugae   pluma labente columbam.               [ ]?
113                  donec Phoebeo   ueniens Iouis ales ab ortu            [ ]?
114             in tenuis   tandem nubis   dare terga coegit.              [ ]
115           tam uictrix   laetos signa ad   Romana uolatus               [ ]
116            conuertit,   prolesque ducis   qua parte decora             [ ]
117               Scipio quassabat   puerilibus arma lacertis,             [ ]
118            clangorem   bis terque dedit,   rostroque coruscae          [ ]
119           perstringens   conum galeae   se reddidit astris.            [ ]
120         exclamat   Liger (huic superos   sentire monentis              [ ]
121              ars fuit ac penna   monstrare futura magistra):           [ ]
122            'Poene, bis octonos   Italis in finibus annos               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
123               audaci   similis uolucri   sectabere pubem               [1]
124              Ausoniam   multamque feres   cum sanguine praedam.        [ ]
125            sed compesce minas:   renuit tibi Daunia regna              [ ]
126            armiger ecce Iouis.   nosco te, summe deorum:               [ ]?
127                 adsis o firmes  -que tuae, pater, alitis omen.         [ ]?
128            nam tibi seruantur,   ni uano cassa uolatu                  [ ]?
129             mentitur   superos praepes,   postrema subactae            [ ]
130        fata, puer,   Libyae et maius   Carthagine nomen.'              [ ]
131             contra laeta Bogus   Tyrio canit omina regi,               [ ]
132          et faustum accipitrem   caesasque in nube uolucres            [ ]
133           Aeneadis   cladem et Veneris   portendere genti.             [ ]
134             tum dictis comitem   contorquet primus in hostis           [ ]
135            ceu suadente deo et   fatorum conscius hastam.              [ ]
136           illa uolans   patuli longe   per inania campi                [ ]
137               ictum perdiderat   spatio, ni fusus habenas              [ ]
138          dum primae   decus adfectat   decerpere pugnae                [ ]
139              obuia quadrupedis   praeceps Catus ora tulisset.          [ ]
140               sic elanguescens   ac iam casura petitum                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
141                 inuenit uulnus   caedemque accepit ab hoste            [ ]
142              cornus et oblatae   stetit inter tempora frontis.         [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 285
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 4,143-497 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: