File n. 285 – 28:20 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 286
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 285 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 4,143-497 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)            0:00
143               incurrunt acies,   magnoque fragore per aequor           [ ]
144            suspendunt   cuncti frenis   sublime reductos               [ ]
145             cornipedes   ultroque ferunt.   erectus in auras           [ ]
146              it sonipes rapida  -que uolans per aperta procella        [ ]
147               tenuia uix summo   uestigia puluere signat.              [ ]
148             Boiorum ante alias   Crixo duce mobilis ala                [ ]
149              arietat in primos   obicitque immania membra.             [ ]?
150            ipse tumens   ataui Brenni   se stirpe ferebat              [ ]?
151           Crixus et in titulos   Capitolia capta trahebat,             [ ]
152                Tarpeioque iugo   demens et uertice sacro               [1]
153              pensantes   aurum Celtas   umbone gerebat.                [ ]
154               colla uiri fuluo   radiabant lactea torque,              [ ]
155                  auro uirgatae   uestes, manicaeque rigebant           [ ]
156             ex auro, et simili   uibrabat crista metallo.              [ ]
157              sternitur impulsu   uasto perculsa Camertum               [ ]
158       prima phalanx,   spissaeque ruunt   conferta per arma            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
159                 undae Boiorum:   sociata examina densent               [ ]
160               infandi Senones,   conlisaque quadrupedantum             [ ]
161                pectoribus toto   uoluuntur corpora campo.              [ ]
162           arua natant,   altusque uirum   cruor, altus equorum         [ ]
163             lubrica belligerae   sorbet uestigia turmae.               [ ]
164              seminecum   letum peragit   grauis ungula pulsu           [ ]
165              et circumuolitans   taetros e sanguine rores              [ ]?
166         spargit humo   miserisque suo   lauit arma cruore.             [ ]
167           spicula prima, puer,   tumidi, Tyrrhene, Pelori              [ ]
168               purpureo moriens   uictricia sanguine tinguis.           [ ]
169         nam tibi, dum stimulas   cornu atque in proelia mentes         [ ]
170             accendis   renouasque uiros   ad uulnera cantu,            [ ]
171              haesit barbaricum   sub anhelo gutture telum              [2]
172              et clausit raucum   letali uulnere murmur.                [ ]
173               at sonus extremo   morientis fusus ab ore                [ ]?
174               flexa pererrauit   mutis iam cornua labris.              [ ]
175                Crixus Picentem   Laurumque, nec eminus ambo,           [ ]
176              sed gladio Laurum   - Picenti rasilis hasta               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)            4:00
177               ripis lecta Padi   letum tulit. auia namque              [ ]?
178             dum petit ac laeuo   meditatur fallere gyro,               [ ]
179          hasta uiri   femur et pariter   per anhela uolantis           [ ]
180             ilia sedit equi et   geminam dedit horrida mortem.         [ ]
181                 idem sanguinea   Venuli ceruice reuellens              [ ]
182            sternit praecipitem   tepido te, Farfare, telo              [1]
183               et te sub gelido   nutritum, Tulle, Velino,              [ ]?
184              egregium Ausoniae   decus ac memorabile nomen,            [ ]
185             si dent fata moras   aut seruent foedera Poeni,            [ ]
186        tum Remulum atque, olim   celeberrima nomina bello,             [ ]
187                Tiburtis Magios   Hispellatemque Metaurum               [ ]
188               et Clanium dubia   meditantem cuspide uulnus.            [ ]
189         nec locus est   Tyriis belli   pugnaeue, sed omnem             [ ]
190              Celticus impleuit   campum furor. inrita nulli            [ ]
191            spicula torquentur,   statque omne in corpore ferrum.       [ ]
192             hic inter trepidos   immane Quirinius audens,              [ ]
193          cui fugere ignotum at  -que inuicta mente placebat            [ ]
194              rebus in aduersis   exceptum pectore letum,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
195        cuspide flammat ecum ac   dispergit gaesa lacerto,              [ ]
196            si reserare uiam at  -que ad regem rumpere ferro            [ ]
197           detur iter,   certusque necis   petit omnibus ausis,         [ ]
198           quod nequeat   sentire, decus.   cadit inguine fosso         [ ]
199             Teutalus, et uasto   quatitur sub pondere tellus.          [ ]
200              occumbit Sarmens,   flauam qui ponere uictor              [ ]
201             caesariem   crinemque tibi,   Gradiue, uouebat             [1]
202              auro certantem et   rutilum sub uertice nodum.            [ ]
203             sed Parcae intonsa   non exaudita uouentem                 [ ]
204               ad manes   traxere coma.   per candida membra            [ ]
205          it fumans   cruor, et tellus   perfusa rubescit.              [ ]
206                at non tardatus   iaculo occurrente Ligaunus            [ ]
207                inruit aduersum  -que uiro rotat obuius ensem           [ ]
208            et ferit insurgens,   umero qua brachia lenti               [1]
209               adnectunt nerui,   decisaque uulnere dextra              [2]
210                 laxatis paulum   moribunda pependit habenis,           [ ]
211          dumque micans tremulo   conatu lora retemptat,                [ ]?
212            flectentem adsuetos   imitatur nescia frenos.               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
213                 demetit auersi   Vosegus tum colla, iubaque            [ ]
214              suspensam portans   galeam atque inclusa perempti         [ ]
215             ora uiri,   patrio diuos   clamore salutat.                [ ]?
216             dumque ea Gallorum   populi dant funera campo,             [ ]
217              accitas   propere castris   in proelia consul             [ ]
218                raptabat turmas   primusque ruebat in hostem            [ ]
219               candenti   sublimis equo.   trahit undique lectum        [ ]
220               diuitis Ausoniae   iuuenem, Marsosque Coramque           [ ]
221             Laurentumque decus   iaculatoremque Sabellum               [2]
222                et Gradiuicolam   celso de colle Tudertem               [1]?
223               indutosque simul   gentilia lina Faliscos,               [ ]
224          quosque sub Herculeis   taciturno flumine muris               [ ]
225           pomifera arua creant   Anienicolae Catilli,                  [ ]
226         quosque in praegelidis   duratos Hernica riuis                 [ ]?
227              mittebant saxa et   nebulosi rura Casini.                 [2]
228                ibant in Martem   terrae dominantis alumni              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)            8:00
229              damnati   superis nec iam   reditura iuuentus.            [1]
230              Scipio qua medius   pugnae uorat agmina uertex            [ ]
231           infert cornipedem at  -que instinctus strage suorum          [ ]
232              inferias   caesis mactat   Labarumque Padumque            [ ]
233             et Caunum et multo   uix fusum uulnere Breucum             [ ]
234              Gorgoneoque Larum   torquentem lumina uultu.              [ ]
235             occidis et tristi,   pugnax Lepontice, fato;               [ ]
236            nam dum frena ferox   obiecto corpore prensat               [ ]
237            atque aequat celsus   residentis consulis ora               [ ]
238       ipse pedes,   frontem in mediam   grauis incidit ensis,          [ ]
239              et diuisum umeris   iacuit caput. at Batus, amens         [1]
240              qui luctatur equo   parmaque incursibus obstat,           [ ]
241               ictu quadrupedis   fulua porrectus harena                [1]
242                 elisa incussis   amisit calcibus ora.                  [ ]
243              perfurit Ausonius   turbata per aequora ductor,           [ ]
244            ceu Geticus Boreas,   totum cum sustulit imo                [ ]
245                Icarium   fundo uictor   mare: nauita uasto             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
246               iactatur sparsus   lacerata classe profundo              [2]
247              cunctaque canenti   perfunditur aequore Cyclas.           [ ]
248            Crixus, ut in tenui   spes exiguumque salutis,              [ ]?
249                armat contemptu   mentem necis, horrida barba           [ ]
250            sanguinea   rutilat spuma   rictusque furentis              [ ]
251               albet, et adfuso   squalent a puluere crines.            [ ]?
252                 inuadit Tarium   uicino consule pugnas                 [ ]?
253             miscentem   saeuisque uirum   circumtonat armis.           [ ]
254            uoluitur ille solo;   nam pronum effundit in armos          [ ]
255            fata extrema ferens   abies, rapiturque pauore              [ ]
256           tractus equi uinctis   conexa ad cingula membris.            [ ]
257           longa cruor   sparso linquit   uestigia campo,               [ ]
258           et tremulos   cuspis ductus   in puluere signat.             [ ]
259                  laudabat leti   iuuenem egregiosque parabat           [ ]?
260               ulcisci   consul manis,   cum dira per auris             [ ]
261         uox uenit, et   Crixum ferri   clamoribus audit,               [ ]?
262              haud notum uultu.   surgit uiolentior ira                 [ ]
263          comminus atque oculos   optato in corpore figit.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
264          tum stimulans   grato plausae   ceruicis honore               [ ]
265         cornipedem adloquitur.   'uulgum Martemque minorem             [ ]
266           mox, Gargane: uocant   superi ad maiora. uidesne,            [ ]
267            quantus eat Crixus?   iam nunc tibi praemia pono            [ ]
268                  illum Sidonio   fulgentem ardore tapeta,              [ ]
269         barbaricum   decus, et fuluis   donabere frenis.'              [ ]
270             sic fatus,   magno Crixum   clamore ciebat                 [ ]
271             in pugnam ac uacuo   poscebat proelia campo.               [ ]
272               nec detractantem   par ira accenderat hostem.            [ ]
273              ut iussae   cessere retro   spatiumque dederunt           [ ]
274      hinc atque hinc   alae et medio   stetit aequore pugna,           [ ]
275             quantus Phlegraeis   Telluris alumnus in aruis             [ ]
276              mouit signa Mimas   caelumque exterruit armis,            [ ]
277                tantus semifero   Crixus sub pectore murmur             [ ]
278          torquet et horrisonis   ululatibus erigit iras:               [ ]
279               'nemone incensae   captaeque superfuit urbi,             [ ]
280         ut tibi, quas   Brenni populus   ferremus in arma,             [ ]
281             narraret, dextras?   disce en nunc' inquit et una          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)           12:00
282               contorquet nodis   et obusto robore diram                [1]
283            uel portas   quassare trabem.   sonat illa tremendumm       [ ]
284                 at nimio iactu   seruasse improuida campi              [ ]
285              distantis spatium   propiorem transuolat hostem.          [ ]
286      cui consul:   'ferre haec umbris   proauoque memento,             [ ]
287           quam procul occumbas   Tarpeia sede, tibique                 [ ]?
288             haud licitum sacri   Capitolia cernere montis.'            [ ]
289               tum nodo   cursuque leui   simul adiuuat hastam,         [ ]?
290               dignum mole uiri   nisus. fugit illa per oras            [ ]?
291               multiplicis lini   subtextaque tegmina neruis            [1]
292               atque altum tota   metitur cuspide pectus.               [ ]
293                 procumbit lata   porrectus in arua ruina,              [1]
294              et percussa gemit   tellus ingentibus armis.              [ ]
295            haud aliter structo   Tyrrhena ad litora saxo               [ ]
296               pugnatura fretis   subter caecisque procellis,           [1]
297             pila immane sonans   impingitur ardua ponto:               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
298                immugit Nereus,   diuisaque caerula pulsu               [2]
299              inlisum accipiunt   irata sub aequora montem.             [2]
300                 ductore amisso   pedibus se credere Celtae:            [ ]?
301                 una spes anima   tantusque pependerat ardor.           [1]?
302               ac ueluti, summo   uenator densa Picano                  [ ]?
303            cum lustra exagitat   spissisque cubilibus atram            [ ]
304                immittit passim   dumosa per inuia pestem,              [2]
305              dum tacitas uires   et flammam colligit ignis,            [ ]
306              nigranti   piceus sensim   caligine uertex                [ ]
307             uoluitur et pingui   contorquet nubila fumo:               [ ]
308           mox subita in   toto lucent   incendia monte,                [ ]?
309            fit sonitus,   fugere ferae,   fugere uolucres,             [2]
310              atque ima   longe trepidant   in ualle iuuencae.          [ ]?
311           at Mago, ut   uertisse globos   primumque laborem,           [ ]
312           qui solus genti est,   cassum uidet, arma suorum             [ ]
313         ac patrium in   pugnas equitem   uocat. undique nudi           [ ]
314               adsiliunt frenis   infrenatique manipli.                 [ ]?
315         nunc Itali in   tergum uersis   referuntur habenis,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
316           nunc rursus   Tyrias retro   pauor auehit alas,              [ ]
317               aut illi dextros   lunatis flexibus orbes,               [ ]
318              aut illi   laeuos sinuant   in cornua gyros.              [ ]
319                 texunt alterno   glomerata uolumina cursu              [ ]
320             atque eadem refuga   cedentes arte resoluunt.              [ ]?
321      hac pontum   uice, ubi exercet   discordia uentos,                [ ]
322            fert Boreas   Eurusque refert   molemque profundi           [ ]
323              nunc huc alterno,   nunc illuc, flamine gestant.          [ ]
324                 aduolat aurato   praefulgens murice ductor             [ ]
325              Sidonius,   circaque Metus   Terrorque Furorque.          [ ]
326             isque ubi Callaici   radiantem tegminis orbem              [ ]
327               extulit et magno   percussit lumine campos,              [ ]
328         spes uirtusque cadunt,   trepidaque a mente recedit            [1]
329           uertere terga pudor,   nec leti cura decori,                 [ ]?
330        sed fugere infixum est,   terraeque optantur hiatus.            [ ]
331             sic, ubi Caucaseis   tigris se protulit antris,            [ ]
332         linquuntur   campi, et tutas   petit omne latebras             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)           16:00
333                turbatum insano   uultu pecus: illa pererrat            [ ]?
334             desertas   uictrix uallis,   iamque ora reducto            [ ]
335               paulatim   nudat rictu, ut   praesentia mandens          [ ]
336             corpora, et immani   stragem meditatur hiatu.              [1]?
337             non illum Metabus,   non illum celsior Vfens               [ ]
338                 euasere tamen,   quamuis hic alite planta,             [1]?
339             hic ope cornipedis   totis ferretur habenis.               [ ]
340           nam Metabum ad manis   demisit cuspide fulgens               [ ]
341              fraxinus, Vfentem   conlapsum poplite caeso               [ ]
342            ensis obit   laudemque pedum   cum sanguine ademit.         [ ]
343            iamque dedit   leto Sthenium   Laurumque domoque            [ ]
344               Collinum gelida,   uiridi quem Fucinus antro             [ ]
345            nutrierat   dederatque lacum   tramittere nando.            [ ]
346                fit socius leti   coniecta Massicus hasta,              [ ]
347                 uitiferi sacro   generatus uertice montis              [ ]
348               et Liris   nutritus aquis,   qui fronte quieta           [2]
349         dissimulat   cursum ac nullo   mutabilis imbri                 [ ]?
350            perstringit tacitas   gemmanti gurgite ripas.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
351              exoritur   rabies caedum, ac   uix tela furori            [ ]
352          sufficiunt.   teritur iunctis   umbonibus umbo,               [ ]
353        pesque pedem premit, et   nutantes casside cristae              [ ]
354             hostilem   tremulo pulsant   conamine frontem.             [ ]
355          tergemini   primam ante aciem   fera proelia fratres          [ ]?
356           miscebant,   quos Ledaeo   Sidonia Barce                     [ ]
357                Xanthippo felix   uteri inter bella crearat.            [ ]
358            res Graiae   ductorque parens   ac nobile Amyclae           [ ]
359              nomen et iniectus   Spartanis colla catenis               [ ]
360              Regulus inflabant   ueteri praecordia fama.               [ ]
361            Marte probare genus   factisque Lacona parentem             [ ]
362             ardebant   gelidosque dehinc   inuisere montis             [ ]
363            Taygeta et   tandem bellis   innare subactis                [ ]
364                Eurotan patrium   ritusque uidere Lycurgi.              [ ]
365          sed Spartam   penetrare deus   fratresque negarunt            [ ]
366             Ausonii,   totidem numero,   quos miserat altis            [ ]
367                Egeriae genitos   immitis Aricia lucis,                 [ ]
368               aetatis   mentisque pares;   at non dabat ultra          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
369              Clotho dura lacus   aramque uidere Dianae.                [1]?
370          namque ut in aduersos   impacti turbine pugnae                [ ]
371            Eumachus et Critias   et laetus nomine patris               [ ]
372             Xanthippus   iunxere gradus,   (ceu bella leones           [ ]
373             inter se   furibunda mouent   et murmure anhelo            [ ]!
374              squalentis campos   ac longa mapalia complent:            [ ]
375              omnis in occultas   rupis atque auia pernix               [ ]
376             Maurus saxa fugit,   coniunxque Libyssa profuso            [ ]
377               uagitum cohibens   suspendit ab ubere natos;             [ ]
378             illi dira fremunt,   perfractaque in ore cruento           [1]
379         ossa sonant,   pugnantque feris   sub dentibus artus)          [ ]
380             haud secus Egeriae   pubes, hinc Virbius acer,             [ ]
381          hinc Capys, adsiliunt   paribusque Albanus in armis.          [ ]
382               subsidens paulum   perfossa proruit aluo                 [ ]
383               Albanum Critias;   ast illi cuncta repente               [ ]
384              implerunt clipeum   miserando uiscera lapsu.              [ ]
385            Eumachus inde Capyn   - sed tota mole tenebat               [ ]?
386            ceu fixum   membris tegimen;   tamen improbus ensis         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)           20:00
387                 adnexam parmae   decidit uulnere laeuam,               [ ]
388           inque suo pressa est   non reddens tegmina uisu              [ ]
389             infelix   manus atque haesit   labentibus armis.           [ ]
390                ultima restabat   fusis iam palma duobus                [ ]
391         Virbius. huic trepidos   simulanti ducere gressus              [ ]
392             Xanthippus gladio,   rigida cadit Eumachus hasta,          [ ]
393             et tandem aequatae   geminato funere pugnae,               [2]
394             inde alterna uiris   transegit pectora mucro,              [ ]
395             inque uicem erepta   posuerunt proelia uita.               [ ]
396                  felices leti,   pietas quos addidit umbris!           [ ]
397               optabunt similes   uenientia saecula fratres,            [ ]
398              aeternumque decus   memori celebrabitur aeuo,             [ ]
399             si modo ferre diem   serosque uidere nepotes               [ ]
400         carmina nostra ualent,   nec famam inuidit Apollo.             [ ]
401                 at consul toto   palantis aequore turmas               [ ]
402           uoce tenet,   dum uoce uiget:   'quo signa refertis?         [ ]
403             quis uos heu uobis   pauor abstulit? horrida primi         [ ]
404              si sors uisa loci   pugnaeque lacessere frontem,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
405          post me state uiri et   pulsa formidine tantum                [1]
406        aspicite! has   dextras capti   genuere parentes                [ ]
407      quas fugitis.   quae spes uictis?   Alpesne petemus?              [ ]
408                ipsam turrigero   portantem uertice muros               [ ]
409              credite summissas   Romam nunc tendere palmas.            [ ]
410               natorum   passim raptus   caedemque parentum             [ ]
411              Vestalisque focos   extingui sanguine cerno.              [ ]
412             hoc arcete nefas!'   postquam inter talia crebro           [ ]
413                clamore obtusae   crassoque a puluere fauces,           [ ]
414             hinc laeua frenos,   hinc dextra corripit arma             [ ]
415              et latum obiectat   pectus strictumque minatur            [ ]
416      nunc sibi, nunc trepidis,   ni restent, comminus ensem.           [ ]
417              quas acies   alto genitor   dum spectat Olympo,           [ ]
418               consulis egregii   mouere pericula mentem.               [2]?
419            Gradiuum   uocat et patrio   sic ore profatur:              [ ]
420            'magnanimi   me, nate, uiri,   ni bella capessis            [2]?
421           haud dubie extremus,   terret labor: eripe pugnae            [ ]
422              ardentem, oblitum  -que sui dulcedine caedum              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)           
423            siste ducem Libyae;   nam plus petit improbus uno           [ ]
424                consulis exitio   tota quam strage cadentum.            [ ]?
425              praeterea cernis,   tenerae qui proelia dextrae           [ ]
426           iam credit   puer atque annos   transcendere factis          [ ]
427               molitur   longumque putat   pubescere bello,             [ ]
428              te duce primitias   pugnae, te magna magistro             [ ]
429           audeat et primum hoc   uincat, seruasse parentem.'           [ ]
430         haec rerum   sator. at Mauors   in proelia currus              [ ]
431                Odrysia   tellure uocat.   tum fulminis atri            [ ]
432           spargentem   flammas clipeum   galeamque deorum              [ ]
433              haud ulli facilem   multoque labore Cyclopum              [ ]
434                sudatum   thoraca capit   quassatque per auras          [2]
435                  Titanum bello   satiatam sanguinis hastam             [ ]
436           atque implet   curru campos.   exercitus una                 [ ]
437               Irarum Eumenides  -que simul letique cruenti             [ ]
438              innumerae facies,   frenisque operata regendis            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)           24:00
439             quadriiugos   atro stimulat   Bellona flagello,            [2]
440              fertur ab immenso   tempestas horrida caelo               [ ]
441            nigrantisque globos   et turbida nubila torquens            [ ]
442               inuoluit terras.   quatitur Saturnia sedes               [ ]
443            ingressu   tremefacta dei,   ripasque relinquit             [ ]?
444                   audito curru   fontique relabitur amnis.             [ ]?
445              ductorem Ausonium   telis Garamantica pubes               [ ]
446              cinxerat et Tyrio   regi noua dona parabat                [1]?
447             armorum spolium ac   rorantia consulis ora.                [ ]
448                stabat Fortunae   non cedere certus et acri             [ ]
449               mole retorquebat   crudescens caedibus hastas,           [ ]
450       iamque suo,   iamque hostili   perfusa cruore                    [ ]
451        membra madent,   cecidere iubae,   gyroque per orbem            [ ]
452               artato   Garamas iaculis   propioribus instat            [1]
453                et librat saeua   coniectum cuspide ferrum.             [ ]
454             hic puer ut patrui   defixum corpore telum                 [ ]?
455             conspexit,   maduere genae,   subitoque trementem          [ ]
456              corripuit pallor,   gemitumque ad sidera rupit.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
457               bis conatus erat   praecurrere fata parentis             [1]
458            conuersa in   semet dextra,   bis transtulit iras           [ ]
459              in Poenos Mauors.   fertur per tela, per hostis           [ ]
460             intrepidus puer et   Gradiuum passibus aequat.             [ ]
461               continuo   cessere globi,   latusque repente             [ ]?
462                apparet   campo limes.   metit agmina tectus            [ ]
463           caelesti   clipeo et sternit   super arma iacentum           [ ]
464            corporaque auctorem   teli multasque paternos               [ ]
465            ante oculos animas,   optata piacula, mactat.               [ ]
466           tunc rapta   propere duris   ex ossibus hasta                [1]
467                innixum   ceruice ferens   umeroque parentem            [ ]
468              emicat. attonitae   tanta ad spectacula turmae            [ ]
469           tela tenent,   ceditque loco   Libys asper, et omnis         [ ]
470              late cedit Hiber,   pietasque insignis et aetas           [1]
471               belligeris fecit   miranda silentia campis.              [ ]
472            tum celso e   curru Mauors   'Carthaginis arces             [ ]
473               excindes' inquit   'Tyriosque ad foedera coges.          [ ]
474              nulla tamen longo   tanta exorietur in aeuo               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)
475           lux tibi, care puer.   macte, o macte indole sacra,          [ ]
476             uera Iouis proles.   et adhuc maiora supersunt,            [1]
477           sed nequeunt   meliora dari.'   tum nubila Mauors            [ ]
478              aetheraque emenso   terras iam sole capessit,             [ ]
479              et fessas   acies castris   clausere tenebrae.            [ ]
480                condebat noctem   deuexo Cynthia curru                  [ ]
481              fraternis   adflata rotis,   at ab aequore Eoo            [ ]
482               surgebant roseae   media inter caerula flammae.          [ ]
483            at consul   tristis campos   Poenisque secundam             [ ]
484            planitiem   metuens Trebiam   collisque petebat.            [ ]
485            iamque dies   rapti cursu   nauoque labore,                 [ ]?
486              et medio abruptus   fluitabat in amne solutis             [ ]
487        pons uinclis,   qui Dardanium   trauexerat agmen,               [ ]
488              Eridani   rapidas aderat   cum Poenus ad undas.           [ ]
489        dumque uada et   mollis aditus   per deuia flexo                [ ]
490            circuitu   petit et stagni   languentia quaerit,            [ ]
491                 interdum rapta   uicinis saltibus alno                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog (Corpus P.L.)           28:00
492               flumineam texit,   qua trauehat agmina, classem;         [1]
493          ecce aderat   Trebiaeque simul   uicina tenebat               [ ]
494              Trinacrio accitus   per caerula longa Peloro,             [ ]
495           Gracchorum   proles, consul.   gens inclita magno            [ ]
496            atque animosa uiro,   multisque in imagine claris           [ ]
497              praefulgebat auus   titulis bellique domique.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 286
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 4,498-829 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: