File n. 286 – 26:18 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 287
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 286 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 4,498-829 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
498              nec Poeni positis   trans amnem in gramine castris        [ ]
499         deerant. namque animos   stimulabant prospera rerum            [ ]
500           increpitansque super   ductor: 'quis tertius urbi            [ ]
501           iam superest consul?   quaenam altera restat in armis        [ ]
502            Sicania? en   omnes Latiae   Daunique nepotum               [ ]
503               conuenere manus.   feriant nunc foedera mecum            [1]
504           ductores   Italum ac leges   et pacta reposcant.             [1]
505                  at tu, donata   tela inter Martia luce,               [ ]
506                infelix animae,   sic, sic uiuasque tuoque              [ ]
507       des iterum hanc   laudem nato;   nec fine sub aeui               [ ]
508            oppetere in   bello detur,   cum fata uocabunt.             [ ]?
509            pugnantem   cecidisse meum est.'   haec personat ardens.    [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
510               inde leui iaculo   Myssylumque impiger alis              [ ]
511          castra sub ipsa datis   inritat et elicit hostem.             [ ]
512             nec Latius   uallo miles   debere salutem                  [ ]?
513          fas putat aut clausas   pulsari cuspide portas.               [ ]?
514            erumpunt,   cunctisque prior   uolat aggere aperto          [ ]
515          degener haud Gracchis   consul. quatit aura comantis          [ ]
516              cassidis Auruncae   cristas, umeroque refulget            [ ]
517            sanguinei   patrium saguli   decus. agmina magno            [ ]
518             respectans   clamore uocat,   quaque obuia densos          [2]
519             artat turba globos   rumpens iter aequore fertur,          [ ]
520             ut torrens   celsi praeceps   e uertice Pindi              [ ]
521           cum sonitu   ruit in campos   magnoque fragore               [ ]
522               auulsum   montis uoluit   latus: obuia passim            [ ]
523                armenta immanes  -que ferae siluaeque trahuntur,        [ ]
524                 spumea saxosis   clamat conuallibus unda.              [ ]
525             non, mihi Maeoniae   redeat si gloria linguae              [ ]
526              centenasque pater   det Phoebus fundere uoces,            [ ]
527            tot caedes   proferre queam,   quot dextera magni           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
528            consulis aut contra   Tyriae furor edidit irae.             [ ]
529              Murranum   ductor Libyae,   ductorque Phalantum           [ ]
530             Ausonius,   gnaros belli   ueteresque laborum,             [ ]
531              alter in alterius   fuderunt comminus ore.                [ ]
532               monte procelloso   Murranum miserat Anxur,               [ ]
533                 Tritonis niueo   te sacra, Phalante, profundo.         [ ]?
534              ut primum insigni   fulsit uelamine consul,               [ ]
535        quamquam orbus   partem uisus   unoque Cupencus                 [ ]
536              lumine sufficiens   bellis citat improbus hastam          [ ]
537                et summae figit   tremebundam margine parmae.           [ ]
538         cui consul   (namque ira coquit):   'pone, improbe, quicquid   [ ]
539          restat in ore fero et   truncata fronte relucet.'             [ ]?
540             sic ait intorquens   derecto turbine robur                 [ ]
541                  et dirum tota   tramittit cuspide lumen.              [ ]
542              nec leuior dextra   generatus Hamilcare saeuit.           [ ]
543             huic cadit infelix   niueis Varenus in armis,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
544                 Meuanas   Varenus, arat   cui diuitis uber             [2]
545              campi Fulginia et   patulis Clitumnus in aruis            [ ]
546               candentis gelido   perfundit flumine tauros.             [ ]
547         sed tristes superi, at  -que ingrata maxima cura               [ ]?
548                uictima Tarpeio   frustra nutrita Tonanti.              [ ]?
549        instat Hiber   leuis et leuior   discurrere Maurus.             [ ]
550      hinc pila, hinc   Libycae certant   subtexere cornus              [ ]
551              densa nube polum,   quantumque interiacet aequi           [1]
552                ad ripas campi,   tantum uibrantia condunt              [ ]
553              tela, nec artatis   locus est in morte cadendi.           [ ]
554               Allius, Argyripa   Daunique profectus ab aruis           [ ]
555             uenator,   rudibus iaculis   et Iapyge campum              [ ]
556              persultabat equo,   mediosque inuectus in hostis,         [ ]
557                 Apula non uana   torquebat spicula dextra.             [ ]
558             huic horret thorax   Samnitis pellibus ursae,              [ ]
559                et galea annosi   uallatur dentibus apri.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
560           uerum ubi turbantem,   solo ceu lustra pererret              [ ]
561           in nemore aut agitet   Gargano terga ferarum,                [ ]?
562       hinc Mago, hinc   saeuus pariter   uidere Maharbal,              [ ]
563              ut subigente fame   diuersis rupibus ursi                 [ ]?
564              inuadunt trepidum   gemina inter proelia taurum,          [ ]
565           nec partem   praedae patitur   furor, haud secus acer        [ ]
566         hinc atque hinc iaculo   deuoluitur Allius acto:               [ ]?
567        it stridens   per utrumque latus   Marusia taxus.               [ ]
568                obuia tum medio   sonuerunt spicula corde,              [ ]
569              incertumque fuit,   letum cui cederet hastae.             [ ]
570               et iam dispersis   Romana per agmina signis              [2]
571             palantis   agit ad ripas,   miserabile, Poenus             [ ]
572             impellens trepidos   fluuioque immergere certat.           [ ]
573            tum Trebia infausto   noua proelia gurgite fessis           [ ]
574            incohat ac precibus   Iunonis suscitat undas.               [ ]
575               haurit subsidens   fugientum corpora tellus              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
576                 infidaque soli   frustrata uoragine sorbet.            [1]
577               nec niti   lentoque datur   conuellere limo              [ ]?
578            mersa pedum penitus   uestigia: labe tenaci                 [ ]
579               haerent deuincti   gressus, resolutaque ripa             [ ]
580             implicat aut caeca   prosternit fraude paludis             [ ]
581        iamque alius   super atque alius   per lubrica surgens          [ ]
582          dum sibi quisque uiam   per inextricabile litus               [ ]
583             praeripit et putri   luctatur caespite, lapsi              [ ]
584               occumbunt   seseque sua   pressere ruina.                [ ]
585               ille celer nandi   iamiamque adprendere tuta             [ ]
586             dum parat et celso   conisus corpore prensat               [ ]?
587             gramina summa manu   liquidisque emergit ab undis.         [ ]
588               contorta   ripae pendens   adfigitur hasta.              [ ]
589             hic hostem orbatus   telo complectitur ulnis               [ ]
590              luctantemque uado   permixta morte coercet.               [ ]
591             mille simul   leti facies.   Ligus occidit aruis,          [ ]
592              sed proiecta uiri   lymphis fluuialibus ora               [ ]
593           sanguineum haeserunt   longis singultibus amnem.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
594                enabat   tandem medio   uix gurgite pulcher             [ ]
595               Irpinus   sociumque manus   clamore uocabat,             [ ]
596             cum rapidis   inlatus aquis   et uulnere multo             [ ]
597            impulit asper equus   fessumque sub aequora mersit.         [ ]
598             accumulat   clades subito   conspecta per undas            [ ]
599               uis elephantorum   turrito concita dorso.                [ ]?
600         namque uadis   rapitur praeceps,   ceu proruta cautes          [ ]
601                 auulsi montis,   Trebiamque insueta timentem           [ ]
602           prae se pectore agit   spumantique incubat alueo.            [ ]
603              explorant   aduersa uiros,   perque aspera duro           [ ]
604              nititur ad laudem   uirtus interrita cliuo.               [ ]
605             namque inhonoratam   Fibrenus perdere mortem               [2]
606            et famae   nudam impatiens   'spectabimur,' inquit          [ ]
607            'nec, Fortuna, meum   condes sub gurgite letum.             [ ]
608           experiar,   sitne in terris,   domitare quod ensis           [ ]
609             non queat Ausonius   Tyrrhenaue permeet hasta.'            [ ]
610            tum iacit adsurgens   dextroque in lumine sistit            [ ]
611            spicula saeua ferae   telumque in uulnere linquit.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
612             stridore horrisono   penetrantem cuspidis ictum            [ ]
613              belua prosequitur   laceramque cruore profuso             [ ]
614          attollit   frontem ac lapso   dat terga magistro.             [ ]
615              tum uero inuadunt   iaculis crebraque sagitta,            [ ]
616                 ausi iam sperare necem, immensosque per armos          [u]!
617            et laterum extentus   uenit atra cuspide uulnus.            [2]
618         stat multa in tergo et   nigranti lancea dorso,                [ ]
619             ac siluam ingentem   concusso corpore uibrat,              [ ]
620               donec consumptis   longo certamine telis                 [ ]
621            concidit et clausit   magna uada pressa ruina.              [ ]
622             ecce per aduersum,   quamquam tardata morantur             [ ]
623          uulnere membra uirum,   subit implacabilis amnem              [ ]
624            Scipio et innumeris   infestat caedibus hostem.             [ ]
625           corporibus   clipeisque simul   galeisque cadentum           [ ]
626          contegitur Trebia, et   uix cernere linquitur undas.          [ ]
627                Mazaeus iaculo,   Gestar prosternitur ense,             [ ]
628              tum Pelopeus auis   Cyrenes incola Thelgon.               [ ]?
629            huic torquet rapido   correptum e gurgite pilum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
630             et quantum   longo ferri   tenuata rigore                  [ ]
631                procedit cuspis   per hiantia transigit ora.            [ ]
632                  pulsati ligno   sonuere in uulnere dentes.            [ ]?
633              nec leto   quaesita quies:   turgentia membra             [ ]
634            Eridano   Trebia, Eridanus   dedit aequoris undis.          [ ]
635      tu quoque, Thapse, cadis,   tumulo post fata negato.              [ ]
636      quid domus Hesperidum aut   luci iuuere dearum,                   [ ]?
637                fuluos aurifera   seruantes arbore ramos?               [ ]
638           intumuit   Trebia et stagnis   se sustulit imis              [ ]
639             iamque ferox totum   propellit gurgite fontem              [ ]
640          atque omnis   torquet uires.   furit unda sonoris             [ ]
641         uerticibus,   sequiturque nouus   cum murmure torrens.         [ ]
642              sensit et accensa   ductor uiolentius ira                 [ ]
643          'magnas, o Trebia, et   meritas mihi, perfide, poenas         [1]
644            exsolues:'   inquit 'lacerum   per Gallica riuis            [ ]
645            dispergam   rura atque amnis   tibi nomina demam.           [ ]
646         quoque aperis   te fonte, premam,   nec tangere ripas          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
647                 inlabique Pado   dabitur. quaenam ista repente         [1]?
648             Sidonium, infelix,   rabies te reddidit amnem?'            [ ]
649                talia iactantem   consurgens agger aquarum              [ ]
650           impulit atque umeros   curuato gurgite pressit.              [ ]?
651                 arduus aduersa   mole incurrentibus undis              [ ]?
652             stat ductor clipeo  -que ruentem sustulit amnem.           [ ]
653                 necnon a tergo   fluctus stridente procella            [ ]
654                spumeus inrorat   summas aspergine cristas.             [ ]
655           ire uadis   stabilemque uetat   defigere gressum             [ ]
656               subducta   tellure deus,   percussaque longe             [ ]
657            raucum saxa sonant,   undaeque ad bella parentis            [ ]
658               excitae pugnant,   et ripas perdidit amnis.              [ ]
659             tum madidos crinis   et glauca fronde reuinctum            [ ]
660              attollit   cum uoce caput:   'poenasne superbas           [ ]
661               insuper et nomen   Trebiae delere minaris,               [ ]
662               o regnis   inimice meis?   quot corpora porto            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
663               dextra fusa tua!   clipeis galeisque uirorum,            [ ]
664            quos mactas,   artatus iter   cursumque reliqui.            [ ]
665      caede, uides,   stagna alta rubent   retroque feruntur.           [ ]
666       adde modum   dextrae aut campis   incumbe propinquis.'           [ ]
667         haec, Venere adiuncta,   tumulo spectabat ab alto              [ ]
668              Mulciber obscurae   tectus caligine nubis,                [ ]
669             ingrauat ad caelum   sublatis Scipio palmis:               [ ]
670        'di patrii,   quorum auspiciis   stat Dardana Roma,             [ ]?
671                  talin me leto   tanta inter proelia nuper             [ ]
672             seruastis?   fortine animam hanc   excindere dextra        [ ]
673            indignum est uisum?   redde o me, nate, periclis,           [ ]
674            redde hosti! liceat   bellanti accersere mortem             [ ]
675          quam patriae   fratrique probem.'   tum percita dictis        [1]
676            ingemuit   Venus et rapidas   derexit in amnem              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
677               coniugis inuicti   uires. agit undique flammas           [1]
678              dispersus   ripis ignis   multosque per annos             [ ]
679                nutritas fluuio   populatur feruidus umbras.            [ ]
680             uritur omne nemus,   lucosque effusus in altos             [ ]
681            immissis   crepitat uictor   Vulcanus habenis.              [ ]
682           iamque ambusta comas   abies, iam pinus et alni,             [ ]
683             iam solo   restans trunco   dimisit in altum               [ ]
684               populus adsuetas   ramis habitare uolucres.              [1]
685             flamma uorax   imo penitus   de gurgite tractos            [1]
686              absorbet latices,   saeuoque urgente uapore               [ ]
687               siccus inarescit   ripis cruor. horrida late             [ ]
688             scinditur in rimas   et hiatu rupta dehiscit               [ ]?
689             tellus, ac stagnis   altae sedere fauillae.                [ ]
690             miratur   pater aeternos   cessare repente                 [ ]
691               Eridanus cursus,   Nympharumque intima maestus           [ ]
692           impleuit   chorus attonitis   ululatibus antra.              [ ]
693             ter caput ambustum   conantem attollere iacta              [ ]
694               lampade Vulcanus   mersit fumantibus undis,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
695               ter correpta dei   crines nudauit harundo.               [ ]?
696             tum demum admissae   uoces et uota precantis,              [ ]
697                orantique datum   ripas seruare prioris,                [ ]
698             ac tandem a Trebia   reuocauit Scipio fessas               [ ]
699            munitum in   collem Graccho   comitante cohortes.           [ ]
700              at Poenus   multo fluuium   ueneratus honore              [ ]
701              gramineas   undis statuit   socialibus aras,              [ ]
702            nescius heu, quanto   superi maiora mouerent,               [1]?
703               et quos Ausoniae   luctus, Trasimenne, parares.          [ ]
704                Boiorum   nuper populos   turbauerat armis              [ ]
705           Flaminius,   facilisque uiro   tum gloria belli,             [ ]
706        corde leuem atque astus   inopem contundere gentem.             [ ]
707          sed labor haud   idem Tyrio   certasse tyranno.               [ ]
708             hunc laeuis   urbi genitum ad   fatalia damna              [ ]
709            ominibus   parat imperio   Saturnia fesso                   [ ]?
710              ductorem   dignumque uirum   ueniente ruina.              [ ]
711            inde ubi prima dies   iuris, clauumque regendae             [ ]
712            inuasit patriae, ac   sub nutu castra fuere,                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
713           ut pelagi   rudis et pontum   tractare per artem             [ ]
714               nescius, accepit   miserae si iura carinae,              [ ]
715            uentorum   tenet ipse uicem   cunctisque procellis          [ ]
716             dat iactare ratem:   fertur uaga gurgite puppis            [ ]
717             ipsius in scopulos   dextra impellente magistri -          [ ]
718           ergo agitur   raptis praeceps   exercitus armis              [ ]
719             Lydorum in populos   sedemque ab origine prisci            [ ]
720               sacratam Corythi   iunctosque a sanguine auorum          [ ]
721                Maeonios Italis   permixta stirpe colonos.              [ ]
722              nec regem Afrorum   noscenda ad coepta moratur            [ ]
723            laude super   tanta monitor   deus. omnia somni             [ ]
724           condiderant   aegrisque dabant   obliuia curis,              [ ]
725           cum Iuno in   stagni numen   conuersa propinqui              [ ]
726           et madidae   frontis crinis   circumdata fronde              [ ]
727             populea   stimulat subitis   praecordia curis              [ ]
728           ac rumpit ducis haud   spernenda uoce quietem:               [ ]
729            'o felix   famae et Latio   lacrimabile nomen               [ ]
730             Hannibal, Ausoniae   si te Fortuna creasset                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
731              ad magnos   uenture deos,   cur fata tenemus?             [ ]
732      pelle moras.   breuis est magni   Fortuna fauoris.                [ ]
733               quantum uouisti,   cum Dardana bella parenti             [ ]
734            iurares,   fluet Ausonio   tibi corpore tantum              [ ]
735          sanguinis, et patrias   satiabis caedibus umbras.             [ ]
736                nobis persolues   meditos securus honores.              [ ]
737          namque ego sum celsis   quem cinctum montibus ambit           [ ]
738             Tmolo missa manus,   stagnis Trasimennus opacis.'          [ ]
739             his agitur monitis   et laetam numine pubem                [ ]
740                 protinus aërii   praeceps rapit aggere montis.         [ ]
741                horrebat glacie   saxa inter lubrica summo              [ ]
742              piniferum   caelo miscens   caput Apenninus.              [ ]
743            condiderat   nix alta trabes,   et uertice celso            [ ]
744             canus apex stricta   surgebat ad astra pruina.             [ ]
745          ire iubet.   prior extingui   labique uidetur                 [ ]
746             gloria, post Alpes   si stetur montibus ullis.             [ ]
747             scandunt praerupti   nimbosa cacumina saxi.                [ ]
748            nec superasse iugum   finit mulcetue laborem:               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
749          plana natant,   putrique gelu   liquentibus undis             [1]?
750                   inuia limosa   restagnant arua palude.               [ ]
751             iamque ducis nudus   tanta inter inhospita uertex          [ ]
752            saeuitia   quatitur caeli,   manante per ora                [ ]?
753            perque genas oculo.   facilis spreuisse medentis            [ ]
754             optatum   bene credit emi   quocumque periclo              [2]?
755               bellandi tempus.   non frontis parcit honori,            [ ]
756            dum ne perdat iter,   non cetera membra moratur             [ ]
757             in pretium   belli dare, si   uictoria poscat.             [ ]
758            satque putat lucis,   Capitolia cernere uictor              [ ]
759         qua petat atque Italum   feriat qua comminus hostem.           [ ]
760                 talia perpessi   tandem inter saeua locorum            [ ]
761                 optatos   uenere lacus,   ubi deinde per arma          [3]
762                 sumeret amissi   numerosa piacula uisus.               [ ]
763            ecce autem   patres aderant   Carthagine missi.             [ ]
764           causa uiae   non parua uiris,   nec laeta ferebant.          [ ]
765           mos fuit in populis,   quos condidit aduena Dido,            [ ]
766             poscere caede deos   ueniam ac flagrantibus aris           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
767               (infandum dictu)   paruos imponere natos.                [ ]
768                 urna reducebat   miserandos annua casus                [2]
769                sacra Thoanteae   ritusque imitata Dianae.              [ ]
770               cui fato   sortique deum   de more petebat               [ ]?
771            Hannibalis   prolem discors   antiquitus Hannon.            [ ]
772         sed propior   metus armati   ductoris ab ira                   [ ]
773           et magna ante oculos   stabat redeuntis imago.               [ ]
774          asperat haec,   foedata genas   laterataque crinis,           [ ]!
775          atque urbem   complet maesti   clamoris Imilce,               [ ]
776             Edonis ut   Pangaea super   trieteride mota                [ ]!
777            it iuga et inclusum   suspirat pectore Bacchum.             [ ]
778             ergo inter Tyrias,   facies ceu subdita, matres            [ ]
779           clamat: 'io coniunx,   quocumque in cardine mundi            [ ]
780         bella moues,   huc signa refer.   uiolentior hic est,          [ ]
781            hic hostis propior.   tu nunc fortasse sub ipsis            [ ]
782                urbis Dardaniae   muris uibrantia tela                  [ ]
783             excipis intrepidus   clipeo saeuamque coruscans            [ ]
784                lampada Tarpeis   infers incendia tectis.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
785             interea   tibi prima domus   atque unica proles            [ ]
786        heu gremio in   patriae Stygias   raptatur ad aras.             [ ]
787               i nunc, Ausonios   ferro populare penates                [ ]
788              et uetitas   molire uias.   i, pacta resigna              [ ]?
789             per cunctos   iurata deos.   sic praemia reddit            [ ]
790            Carthago et   talis iam nunc   tibi soluit honores.         [ ]
791         quae porro haec pietas   delubra aspergere tabo?               [ ]
792          heu primae   scelerum causae   mortalibus aegris,             [ ]
793                naturam   nescire deum!   iusta ite precari             [ ]
794              ture pio   caedumque feros   auertite ritus.              [1]
795           mite et cognatum est   homini deus, hactenus, oro,           [ ]
796            sit satis ante aras   caesos uidisse iuuencos.              [ ]
797             aut si uelle nefas   superos fixumque sedetque,            [ ]
798            me, me, quae genui,   uestris absumite uotis.               [ ]
799             cur spoliare iuuat   Libycas hac indole terras?            [1]
800          an flendae   magis Aegates   et mersa profundo                [ ]
801           Punica regna forent,   olim si sorte cruenta                 [ ]
802                esset tanta mei   uirtus praerepta mariti?'             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
803              haec dubios uario   diuumque hominisque timore            [ ]
804                ad cauta inlexere patres, ipsique relictum              [ ]!
805           abnueret   sortem an superum   pareret honori.               [ ]
806             tum uero   trepidare metu   uix compos Imilce,             [2]?
807              magnanimi metuens   immitia corda mariti.                 [ ]
808              his auide auditis   ductor sic deinde profatur:           [ ]
809           'quid tibi pro tanto   non impar munere soluat               [ ]?
810              Hannibal aequatus   superis? quae praemia digna           [ ]
811             inueniam.   Carthago parens?   noctemque diemque           [ ]
812          arma feram,   templisque tuis   hinc plurima faxo             [ ]
813              hostia ab Ausonio   ueniat generosa Quirino.              [ ]
814             at puer armorum et   belli seruabitur heres.               [ ]
815             spes, o nate, meae   Tyriarumque unica rerum,              [ ]
816            Hesperiae   minitante, salus,   terraque fretoque           [ ]
817               certare Aeneadis   dum stabit uita memento.              [ ]
818           perge (patent Alpes)   nostroque incumbe labori.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 4. bog Corpus P.L.)
819         uos quoque, di patrii,   quorum delubra piantur                [ ]
820            caedibus atque coli   gaudent formidine matrum,             [ ]
821              huc laetos uultus   totasque aduertite mentes.            [ ]
822           namque paro sacra et   maioris molior aras.                  [ ]
823              tu, Mago, aduersi   conside in uertice montis,            [ ]
824            tu laeuos   propior collis   accede, Choaspe,               [ ]
825        ad claustra et   fauces ducat   per opaca Sychaeus.             [ ]
826         ast ego te,   Trasimenne, uago   cum milite praeceps           [ ]
827          lustrabo et   superis quaeram   libamina belli.               [ ]
828         namque haud parua deus   promissis spondet apertis,            [ ]
829            quae spectata, uiri   patriam referatis in urbem.'          [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 287
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 5,1-185 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: