File n. 287 – 14:41 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 288
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 287 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 5,1-185 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            .
  1               Ceperat Etruscos   occulto milite colles                 [ ]
  2                Sidonius ductor   perque alta silentia noctis           [ ]
  3             siluarum anfractus   caecis insederat armis.               [ ]
  4               at parte e laeua   restagnans gurgite uasto              [ ]
  5             effigiem in pelagi   lacus umectabat inertis               [ ]
  6                  et late multo   foedabat proxima limo.                [ ]
  7           quae uada Faunigenae   regnata antiquitus Arno               [ ]
  8              nunc uoluente die   Trasimenni nomina seruant.            [ ]
  9           Lydius huic genitor,   Tmoli decus, aequore longo            [1]
 10          Maeoniam   quondam in Latias   aduexerat oras                 [ ]
 11                Tyrrhenus pubem   dederatque uocabula terris.           [ ]
 12            isque insueta tubae   monstrauit murmura primus             [ ]
 13             gentibus et bellis   ignaua silentia rupit,                [ ]
 14             nec modicus   uoti natum ad   maiora fouebat.              [ ]?
 15             uerum ardens puero   castumque exuta pudorem               [ ]
 16             (nam forma   certare deis,   Trasimenne, ualeres)          [ ]
 17               litore correptum   stagnis demisit Agylle,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
 18             flore capi iuuenem   primaeuo lubrica mentem               [ ]
 19              nympha nec Idalia   lenta incaluisse sagitta.             [ ]
 20               solatae   uiridi penitus   fouere sub antro              [ ]
 21                Naides amplexus   undosaque regna trementem.            [ ]
 22              hinc dotale lacus   nomen, lateque Hymenaeo               [1]
 23                conscia lasciuo   Trasimennus dicitur unda.             [ ]
 24               et iam curriculo   nigram nox roscida metam              [ ]
 25           stringebat,   nec se thalamis   Tithonia coniunx             [ ]
 26            protulerat   stabatque nitens   in limine primo,            [ ]
 27             cum minus abnuerit   noctem desisse uiator                 [ ]
 28            quam coepisse diem:   consul carpebat iniquas,              [ ]
 29        praegrediens   signa ipsa, uias,   omnisque ruebat              [ ]
 30         mixtus eques   nec discretis   leuia arma maniplis             [ ]
 31               insertique globo   pedites, et inutile Marti             [ ]
 32                 lixarum uulgus   praesago cuncta tumultu               [ ]
 33             implere, et pugnam   fugientum more petebant.              [ ]
 34           tum super ipse lacus   densam caligine caeca                 [ ]
 35             exhalans   nebulam late   corruperat omnem                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
 36            prospectum miseris,   atque atrae noctis amictu             [ ]
 37              squalebat pressum   picea inter nubila caelum.            [ ]
 38             nec Poenum   liquere doli:   sedet ense reposto            [3]
 39              abditus et nullis   properantem occursibus arcet.         [ ]
 40             ire datur,   longeque patet   ceu pace quieta              [ ]
 41                  incustoditum,   mox inremeabile, litus.               [ ]
 42            namque sub angustas   artato limite fauces                  [ ]?
 43              in fraudem   ducebat iter,   geminumque receptis          [2]
 44           exitium, hinc rupes,   hinc undae claustra premebant.        [ ]
 45               at turma umbroso   seruabat uertice montis               [ ]
 46            hostilem ingressum,   refugos habitura sub ictu:            [ ]
 47        haud secus ac   uitreas sollers   piscator ad undas,            [ ]
 48             ore leuem   patulo texens   de uimine nassam,              [ ]
 49                cautius interiora ligat mediamque per aluum             [ ]!
 50               sensim fastigans   compressa cacumina nectit             [ ]
 51               ac fraude artati   remeare foraminis arcet               [ ]?
 52               introitu facilem   quem traxit ab aequore piscem.        [ ]
 53                  ocius interea   propelli signa iubebat                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
 54                excussus consul   fatorum turbine mentem,               [ ]
 55              donec flammiferum   tollentes aequore currum              [ ]
 56            solis equi   sparsere diem.   iamque orbe renato            [ ]
 57             diluerat   nebulas Titan,   sensimque fluebat              [ ]
 58             caligo in   terras nitido   resoluta sereno.               [ ]
 59           tunc ales,   priscum populis   de more Latinis               [ ]
 60            auspicium   cum bella parant   mentesque deorum             [ ]
 61            explorant   super euentu,   ceu praescia luctus             [ ]
 62                 damnauit uesci   planctuque alimenta refugit.          [ ]
 63               nec rauco taurus   cessauit flebile ad aras              [ ]
 64                  immugire sono   pressamque ad colla bipennem          [1]
 65                incerta   ceruice ferens   altaria liquit.              [ ]
 66             signa etiam effusa   certant dum uellere mole,             [ ]
 67             taeter humo lacera   nitentum erupit in ora                [ ]?
 68           exultans   cruor, et caedis   documenta futurae              [ ]
 69          ipsa parens   miseris gremio   dedit atra cruento.            [ ]
 70          ac super haec   diuum genitor   terrasque fretumque           [ ]
 71             concutiens tonitru   Cyclopum rapta caminis                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
 72              fulmina Tyrrhenas   Trasimenni torsit in undas,           [ ]
 73              ictusque aetheria   per stagna patentia flamma            [ ]
 74               fumauit lacus at  -que arserunt fluctibus ignes.         [ ]
 75               heu uani monitus   frustraque morantia Parcas            [1]
 76          prodigia! heu   fatis superi   certare minores!               [ ]
 77            atque hic, egregius   linguae nomenque superbum,            [ ]
 78             Coruinus,   Phoebea sedet   cui casside fulua              [ ]
 79                 ostentans ales   proauitae insignia pugnae,            [ ]
 80        plenus et ipse deum, et   socium terrente pauore                [ ]
 81              immiscet precibus   monita atque his uocibus infit:       [ ]
 82              'Iliacas   per te flammas   Tarpeiaque saxa,              [ ]
 83         per patrios,   consul, muros   suspensaque nostrae             [ ]
 84                  euentu pugnae   natorum pignora, cedas                [ ]
 85                 oramus superis   tempusque ad proelia dextrum          [ ]
 86              opperiare. dabunt   idem camposque diemque                [ ]
 87               pugnandi: tantum   ne dedignare secundos                 [ ]
 88                expectare deos,   cum fulserit hora, cruentam           [ ]
 89          quae stragem   Libyae portet,   tum signa sequentur           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
 90              nulla uulsa manu,   uescique interritus ales              [ ]
 91             gaudebit,   nullosque uomet   pia terra cruores.           [ ]
 92              an te praestantem   belli fugit, improba quantum          [ ]
 93             hoc possit   Fortuna loco?   sedet obuius hostis           [ ]
 94           aduersa   fronte, at circa   nemorosa minantur               [ ]
 95           insidias   iuga, nec laeua   stagnantibus undis              [ ]
 96           effugium   patet, et tenui   stant tramite fauces.           [ ]
 97               si certare dolis   et bellum ducere cordi est,           [ ]
 98              interea   rapidis aderit   Seruilius armis,               [ ]
 99            cui par imperium et   uires legionibus aequae.              [ ]
100            bellandum est astu.   leuior laus in duce dextrae.'         [ ]
101                talia Coruinus,   primoresque addere passim             [ ]
102              orantum uerba, et   diuisis quisque timoris               [ ]
103         nunc superos,   ne Flaminio,   nunc deinde precari             [ ]
104            Flaminium,   ne caelicolis   contendere perstet.            [ ]
105             acrius hoc   accensa ducis   surrexerat ira,               [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
106               auditoque furens   socias non defore uires               [1]
107            'sicine nos' inquit   'Boiorum in bella ruentis             [ ]
108          spectastis,   cum tanta lues   uulgusque tremendum            [ ]
109             ingrueret,   rupesque iterum   Tarpeia paueret?            [ ]
110         quas ego tunc   animas dextra,   quae corpora fudi,            [ ]
111                  irata   tellure sata et   uix uulnere uitam           [2]
112                 reddentis uno!   iacuere ingentia membra               [ ]?
113            per campos   magnisque premunt   nunc ossibus arua.         [ ]
114           scilicet has sera ad   laudes Seruilius arma                 [ ]
115            adiungat,   nisi diuiso   uicisse triumpho                  [3]
116          ut nequeam et decoris   contentus parte quiescam?             [ ]
117          quippe monent superi,   similes ne fingite uobis,             [ ]
118         classica qui tremitis,   diuos. sat magnus in hostem           [ ]
119             augur adest ensis,   pulchrumque et milite dignum          [ ]
120                auspicium Latio   quod in armis dextera praestat.       [ ]
121            an, Coruine, sedet,   clausum se consul inerti              [ ]
122               ut teneat uallo,   Poenus nunc occupet altos             [ ]
123                  Arreti muros,   Corythi nunc diruat arcem,            [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
124            hinc Clusina petat,   postremo ad moenia Romae              [1]
125              inlaesus   contendat iter?   deforme sub armis            [ ]
126          uana superstitio est:   dea sola in pectore Virtus            [ ]
127          bellantum   uiget. umbrarum   me noctibus atris               [ ]
128            agmina circumstant,   Trebiae qui gurgite quique            [ ]
129               Eridani   uoluuntur aquis,   inhumata iuuentus.'         [ ]
130          nec mora. iam   medio coetu   signisque sub ipsis             [ ]
131               postrema aptabat   nulli exorabilis arma.                [ ]
132            aere atque aequorei   tergo flauente iuuenci                [ ]?
133             cassis erat   munita uiro,   cui uertice surgens           [2]
134           triplex crista iubas   effundit crine Suebo:                 [ ]
135            Scylla super fracti   contorquens pondera remi              [ ]
136              instabat   saeuosque canum   pandebat hiatus,             [ ]
137                 nobile Gargeni   spolium, quod rege superbus           [ ]?
138                  Boiorum caeso   capiti inlacerabile uictor            [ ]
139               aptarat   pugnasque decus   portabat in omnis.           [ ]
140              loricam induitur:   tortos huic nexilis hamos             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
141              ferro squama rudi   permixtoque asperat auro.             [1]
142        tum clipeum   capit, aspersum   quem caedibus olim              [ ]
143               Celticus ornarat   cruor, umentique sub antro            [ ]
144           ceu fetum   lupa permulcens   puerilia membra                [ ]
145              ingentem Assaraci   caelo nutribat alumnum.               [ ]?
146              hinc ensem lateri   dextraeque accommodat hastam.         [ ]
147           stat sonipes   uexatque ferox   umentia frena,               [ ]
148            Caucaseam instratus   uirgato corpore tigrim.               [ ]?
149            inde exceptus equo,   qua dant angusta uiarum,              [ ]?
150           nunc hos, nunc illos   adit atque hortatibus implet:         [ ]
151    'uestrum opus est   uestrumque decus   suffixa per urbem            [ ]
152              Poeni ferre ducis   spectanda parentibus ora.             [ ]
153           unum hoc pro cunctis   sat erit caput. aspera quisque        [ ]
154                hortamenta sibi   referat: 'meus, heu! meus atris       [ ]
155                Ticini   frater ripis   iacet,' 'at meus alta           [ ]?
156             metitur   stagna Eridani   sine funere natus.'             [ ]
157    haec sibi quisque; sed, est   uestrum cui nulla doloris             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
158                priuati rabies,   is uero ingentia sumat                [ ]
159               e medio, fodiant   quae magnas pectus in iras,           [ ]
160               perfractas Alpes   passamque infanda Saguntum,           [ ]
161           quosque nefas uetiti   transcendere nomen Hiberi,            [ ]
162           tangere iam Thybrim.   nam dum nos augur et extis            [ ]
163               quaesitae fibrae   uanusque moratur haruspex,            [ ]
164             solum iam superest   Tarpeio imponere castra.'             [ ]
165            turbidus haec, uiso  -que artis in milibus atras            [ ]
166                bellatore iubas   aptante 'est, Orfite, munus,          [1]
167          est' ait 'hoc   certare tuum,   quis opima uolenti            [ ]
168             dona Ioui   portet feretro   suspensa cruento.             [ ]
169              nam cur haec alia   pariatur gloria dextra?'              [ ]
170          hinc praeuectus equo,   postquam inter proelia notam          [ ]
171                 accepit uocem,   'procul hinc te Martius,' inquit      [ ]
172             'Murrane, ostendit   clamor, uideoque furentem             [ ]
173             iam Tyria   te caede, uenit   laus quanta! sed, oro,       [ ]?
174              haec angusta loci   ferro patefacta relaxa.'              [ ]
175             tum Soracte satum,   praestantem corpore et armis,         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
176              Aequanum noscens,   patrio cui ritus in aruo,             [ ]
177            cum pius Arcitenens   accensis gaudet aceruis,              [ ]
178              exta ter innocuos   laetum portare per ignes,             [ ]
179              'sic in Apollinea   semper uestigia pruna                 [ ]
180                inuiolata teras   uictorque uaporis ad aras             [ ]
181                  dona serenato   referas sollemnia Phoebo:             [2]?
182         concipe' ait   'dignum factis,   Aequane, furorem              [ ]
183            uulneribusque tuis.   socio te caedis et irae               [ ]
184             non ego Marmaridum   mediam penetrare phalangem            [ ]
185            Cinyphiaeque globos   dubitarim inrumpere turmae.'          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 288
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 5,186-419 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: