File n. 288 – 18:22 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 289
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 288 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 5,186-419 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            0:00
186          nec iam ultra monitus   et uerba morantia Martem              [ ]
187        ferre ualet:   longo Aeneadis   quod flebitur aeuo              [ ]
188               increpuere simul   feralia classica signum,              [ ]
189             ac tuba terrificis   fregit stridoribus auras.             [ ]
190        heu dolor, heu lacrimae   nec post tot saecula serae!           [ ]
191           horresco ut   pendente malo,   ceu ductor ad arma            [ ]
192                exciret Tyrius.   latebrosis collibus Astur             [ ]
193              et Libys et torta   Baliaris saeuus habena                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
194              erumpunt   multusque Maces   Garamasque Nomasque,         [ ]
195             tum, quo non alius   uenalem in proelia dextram            [ ]
196                ocior attulerit   conductaque bella probarit,           [ ]
197             Cantaber et galeae   contempto tegmine Vasco.              [ ]
198           hic pariter   rupes, lacus hinc,   hinc arma simulque        [ ]
199             consona uox urget,   signum clamore uicissim               [ ]
200               per collis Tyria   circumfundente corona.                [ ]
201                   auertere dei   uultus fatoque dederunt               [ ]
202              maiori   non sponte locum;   stupet ipse tyranni          [2]
203              fortunam   Libyci Mauors,   disiectaque crinem            [1]
204         inlacrimat   Venus, et Delum   peruectus Apollo                [ ]
205               tristem maerenti   solatur pectine luctum.               [ ]
206                  sola Apennini   residens in uertice diras             [ ]?
207                expectat caedes   immiti pectore Iuno.                  [ ]
208               primae Picentum,   rupto ceu turbine fusa                [ ]
209           agmina et Hannibalem   ruere ut uidere, cohortes             [ ]
210            inuadunt   ultro et poenas   pro morte futura,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
211                turbato   uictore, petunt   accensa iuuentus,           [2]
212                et uelut erepto   metuendi libera caelo                 [ ]
213              manibus ipsa suis   praesumpta piacula mittit.            [ ]
214               funditur unanimo   nisu et concordibus ausis             [1]?
215            pilorum in   Poenos nimbus,   fixosque repulsi              [ ]
216             summittunt clipeos   curuato pondere teli.                 [ ]?
217              acrius hoc rursum   Libys (et praesentia saeui            [ ]
218         extimulat   ducis) hortantes   se quisque uicissim             [ ]
219               incumbunt presso  -que impellunt pectore pectus.         [ ]
220           ipsa, facem quatiens   ac flauam sanguine multo              [ ]
221         sparsa comam,   medias acies   Bellona pererrat.               [ ]
222              stridit Tartareae   nigro sub pectore diuae               [ ]
223              letiferum murmur,   feralique horrida cantu               [ ]?
224               bucina lymphatas   agit in certamina mentes.             [ ]?
225               his iras   aduersa fouent   crudusque ruente             [2]
226               fortuna stimulus   spem proiecisse salutis:              [1]?
227           hos dexter   deus et laeto   Victoria uultu                  [ ]
228                adridens acuit,   Martisque fauore fruuntur.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            4:00
229             abreptus   pulchro caedum   Lateranus amore                [ ]
230     dum sequitur   dextram, in medios   penetrauerat hostis.           [ ]
231          quem postquam florens   aequali Lentulus aeuo                 [ ]
232             conspexit   nimium pugnae   nimiumque cruoris              [ ]
233                 infestas inter   non aequo Marte cateruas              [ ]
234               fata inritantem,   nisu se concitat acri                 [ ]
235              immitemque Bagam,   qui iam uicina ferebat                [ ]
236              uulnera pugnantis   tergo, uelocior hasta                 [ ]?
237              occupat et socium   duris se casibus addit.               [ ]
238         tunc alacres   arma adglomerant   geminaque corusci            [ ]
239       fronte micant:   paribus fulgent   capita ardua cristis.         [ ]
240              actus in aduersos   casu (namque obuia ferre              [ ]
241             arma quis auderet,   nisi quem deus ima colentum           [ ]
242            damnasset   Stygiae nocti?)   praefracta gerebat            [ ]
243               Syrticus excelso   decurrens robora monte                [ ]?
244               et quatiens acer   nodosi pondera rami                   [ ]?
245              flagrabat geminae   nequiquam caedis amore:               [ ]
246               'non hic Aegates   infidaque litora nautis,              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
247             o iuuenes,   motumque nouis   sine Marte procellis         [ ]
248               fortunam   bello pelagus   dabit. aequoris olim          [ ]
249                uictores, media   sit qualis, discite, terra            [ ]
250             bellator Libys, et   meliori cedite regnis.'               [ ]
251               ac simul infesto   Lateranum pondere truncae             [ ]
252                arboris urgebat   iungens conuicia pugnae.              [ ]
253         Lentulus huic frendens   ira: 'Trasimennus in altos            [1]
254              ascendet   citius collis,   quam sanguine roret           [ ]
255               iste pio ramus,'   subsidensque ilia nisu                [ ]
256              conantis   suspensa fodit.   tum feruidus atro            [ ]
257                 pulmone exudat   per hiantia uiscera sanguis.          [ ]
258             nec minus accensis   in mutua funera dextris               [ ]
259             parte alia   campi saeuit   furor. altus Iertes            [ ]
260              obtruncat Nerium.   Rullo ditissimus arui                 [ ]?
261             occumbis,   generose Volunx,   nec clausa repostis         [ ]
262              pondera thesauris   patrio nec regia quondam              [ ]
263           praefulgens ebore et   possessa mapalia soli                 [ ]
264         profuerunt.   quid rapta iuuant,   quid gentibus auri          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
265        numquam extincta sitis?   modo quem Fortuna fouendo             [ ]
266               congestis opibus   donisque refersit opimis,             [ ]
267                 nudum Tartarea   portabit nauita cumba.                [ ]
268                 iuxta bellator   iuuenilibus Appius ausis              [ ]
269                pandebat campum   caede atque, ubi plurima uirtus       [ ]
270                nullique aspirare uigor, decus inde petebat.            [u]!
271            obuius huic Atlans,   Atlans a litore Hibero,               [ ]
272             nequiquam extremae   longinquus cultor harenae,            [ ]
273              impedit os hasta,   leuiterque e corpore summo            [ ]
274                degustat cuspis   generosum extrema cruorem.            [ ]
275               intonuere minae,   uiolentaque lumina flammis            [ ]
276                exarsere nouis.   furit et diffulminat omnem            [ ]
277         obstantum   turbam; at clausum   sub casside uulnus            [ ]
278               Martia commendat   mananti sanguine membra.              [ ]
279             tum uero aspiceres   pauitantem et condere semet           [ ]
280              nitentem   sociis iuuenem,   ceu tigride cerua            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            8:00
281             Hyrcana   cum pressa tremit,   uel territa pennas          [2]
282            colligit accipitrem   cernens in nube columba,              [ ]
283          aut dumis   subit, albenti   si sensit in aethra              [2]
284              librantem   nisus aquilam,   lepus. ora citato            [1]
285          ense ferit,   tum colla uiri   dextramque micantem            [ ]
286               demetit ac mutat   successu saeuior hostem.              [ ]
287               stabat fulgentem   portans in bella bipennem             [ ]
288             Cinyphius   socerique miser   Magonis inire                [ ]
289            optabat   pugnam ante oculos   spe laudis Isalcas,          [ ]
290              Sidonia   tumidus sponsa   uanoque superbus               [ ]?
291              foedere promissae   post Dardana proelia taedae.          [ ]
292            huic immittit atrox   uiolentas Appius iras                 [ ]
293              conantique grauem   fronti librare securim                [ ]?
294               altior insurgens   galeam super exigit ictum.            [ ]
295             at fragilis ualido   conamine soluitur ensis               [1]?
296              aere in Cinyphio,   nec dispar sortis Isalcas             [ ]
297                umbonem incerto   detersit futtilis ictu.               [ ]
298      tum quod humo haud umquam   ualuisset uellere saxum,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
299              ni uires   trux ira daret,   contorquet anhelans          [ ]
300                Appius et lapsu   resupino in terga cadentem            [ ]
301            mole premit scopuli   perfractisque ossibus urget.          [ ]
302                uidit coniuncto   miscens certamina campo               [ ]
303           labentem   socer, et lacrimae   sub casside fusae            [ ]
304          cum gemitu,   rapidusque ruit:   data foedera nuper           [ ]
305               accendunt animos   expectatique nepotes.                 [ ]
306        iamque aderat   clipeumque uiri at  -que immania membra         [ ]
307                lustrabat uisu,   propiorque a fronte coruscae          [ ]
308            lux galeae   saeuas paulum   tardauerat iras.               [ ]
309        haud secus, e   specula praeceps   delatus opaca,               [ ]
310                subsidens campo   summissos contrahit artus,            [ ]
311              cum uicina trucis   conspexit cornua tauri,               [1]
312            quamuis longa fames   stimulet, leo: nunc ferus alta        [ ]
313              surgentis   ceruice toros,   nunc torua sub hirta         [ ]
314                 lumina miratur   fronte ac iam signa mouentem          [2]
315               et sparsa pugnas   meditantem spectat harena.            [ ]
316           hic prior intorquens   telum sic Appius infit:               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
317           'si qua tibi pietas,   ictum ne desere foedus                [ ]
318            et generum   comitare socer.'   per tegmina uelox           [ ]
319            tunc aerisque moras   laeuo stetit hasta lacerto.           [ ]
320            at contra   non dicta Libys,   sed feruidus hastam          [ ]
321             perlibrat,   magni donum   memorabile fratris,             [ ]
322              caeso quam uictor   sub moenibus ille Sagunti             [ ]
323            abstulerat Durio ac   spectatae nobile pugnae               [ ]
324                germano dederat   portare in proelia pignus.            [1]
325       telum ingens   perque arma uiri   perque ora, doloris            [ ]
326                  adiutum nisu,   letalem pertulit ictum,               [ ]
327               exanguesque uiri   conantis uellere ferrum               [ ]?
328             in uulnus   cecidere manus.   iacet aequore nomen          [ ]
329              clarum Maeonio at  -que Italae pars magna ruinae          [ ]
330               Appius. intremuere lacus, corpusque refugit              [ ]!
331          contractis   Trasimennus aquis:   telum ore cruento           [ ]
332             expirans premit at  -que admorsae immurmurat hastae.       [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)           12:00
333                nec fati melior   Mamercus corpore toto                 [ ]
334              exsoluit   poenas nulli   non saucius hosti.              [ ]
335           namque per aduersos,   qua Lusitana ciebat                   [ ]?
336             pugnas dira manus,   raptum cum sanguine caesi             [ ]
337                signiferi magna   uexillum mole ferebat                 [ ]
338             et trepida infelix   reuocabat signa suorum.               [ ]
339             sed furiata cohors   ausisque accensa superbis             [ ]
340           quodcumque ipsa manu   gestabat missile, quicquid            [ ]
341             praebebat   tellus sparsis   uix peruia telis              [ ]
342               iniecit pariter,   pluresque in corpore nullum           [ ]
343                 inuenere locum   perfossis ossibus hastae.             [1]
344                aduolat interea   fraterni uulneris ira                 [ ]?
345              turbatus   Libyae ductor,   uisoque cruore,               [ ]
346             num lateri cuspis,   num toto pondere telum                [ ]?
347            sedisset,   fratremque amens   sociosque rogabat.           [ ]
348             utque metum   leti procul et   leuiora pauore              [ ]?
349            cognouit,   proprio tectum   gestamine praeceps             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
350             ex acie   rapit et tutis   a turbine pugnae                [1]
351            constituit castris.   medicas hinc ocius artes              [ ]
352               et senioris opem   Synhali uocat. unguere uulnus         [ ]
353             herbarum hic sucis   ferrumque e corpore cantu             [ ]
354            exigere et   somnum tacto   misisse chelydro                [ ]?
355              anteibat cunctos,   nomenque erat inde per urbes          [ ]
356             perque Paraetoniae   celebratum litora Syrtis.             [ ]
357              ipse olim antiquo   primum Garamanticus Hammon            [ ]?
358          scire pater   dederat Synhalo   morsusque ferarum             [ ]
359              telorumque grauis   ictus sedare medendo.                 [ ]
360            atque is deinde suo   moriens caelestia dona                [ ]
361               monstrauit nato,   natusque heredis honori               [ ]
362             tramisit   patrias artis.   quem deinde secutus            [ ]
363             haud leuior   fama Synhalus   Garamantica sollers          [1]
364              monstrata augebat   studio multaque uetustum              [ ]
365               Hammonis comitem   numerabat imagine patrem.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
366            tum proauita ferens   leni medicamina dextra                [1]
367                ocius, intortos   de more astrictus amictus,            [ ]
368                mulcebat lympha   purgatum sanguine uulnus.             [ ]
369                at Mago exuuias   secum caesique uolutans               [ ]
370            hostis mente necem,   fraternas pectore curas               [ ]
371                pellebat dictis   et casum laude leuabat:               [ ]
372           'parce metu,   germane, meis   medicamina nulla              [ ]
373                aduersis   maiora feres:   iacet Appius hasta           [2]
374              ad manis   pulsus nostra.   si uita relinquat,            [ ]
375           sat nobis actum est:   sequar hostem laetus ad umbras.'      [ ]?
376              quae dum turbatos   auertunt aequore campi                [ ]
377               ductores   ualloque tenent,   ex agmine Poenum           [ ]
378              cedentem   consul tumulo   speculatus ab alto             [ ]
379            atque atram   belli castris   se condere nubem,             [ ]
380              turbidus extemplo   trepidantis milite maesto             [ ]
381                 inuadit cuneos   subitoque pauore relaxat              [ ]
382                iam rarescentis   acies. tum uoce feroci                [ ]
383        poscit ecum ac   mediae ruit in   certamina uallis.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)           16:00
384              sic ubi torrentem   crepitanti grandine nimbum            [ ]
385                 inlidit terris   molitus Iuppiter altas                [ ]
386            fulmine nunc Alpes,   nunc mixta Ceraunia caelo,            [ ]
387               intremuere simul   tellus et pontus et aether,           [ ]
388                ipsaque commoto   quatiuntur Tartara mundo.             [ ]?
389              incidit attonitis   inopino turbine Poenis                [2]?
390             haud secus improuisa lues, gelidusque sub ossa             [ ]!
391               peruasit miseris   conspecti consulis horror.            [ ]
392              it medius   ferroque ruens   densissima latum             [ ]
393          pandit iter.   clamor uario   discrimine uocum                [ ]
394         fert belli   rabiem ad superos   et sidera pulsat,             [ ]
395              ceu pater Oceanus   cum saeua Tethye Calpen               [ ]
396             Herculeam ferit at  -que exesa in uiscera montis           [ ]
397              contortum pelagus   latrantibus ingerit undis:            [ ]
398          dant gemitum scopuli,   fractasque in rupibus undas           [ ]
399                audit Tartessos   latis distermina terris,              [ ]
400                audit non paruo   diuisus gurgite Lixus.                [ ]
401            ante omnis   iaculo tacitas   fallente per auras            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
402           occumbit   Bogus, infaustum   qui primus ad amnem            [ ]
403            Ticini   rapidam in Rutulos   contorserat hastam.           [1]
404             ille sibi   longam Clotho   turbamque nepotum              [ ]
405               crediderat uanis   deceptus in alite signis.             [ ]
406                sed non augurio   Parcarum impellere metas              [ ]
407             concessum cuiquam:   ruit inter tela cruentis              [ ]
408            suspiciens   oculis caelum   superosque reposcit            [ ]
409              tempora promissae   media iam morte senectae.             [ ]
410              nec Bagaso exultare datum aut impune relictum             [ ]!
411           consulis ante oculos   uita spoliasse Libonem.               [ ]
412          laurigeris   decus illud auis   nauaque iuuenta               [ ]
413            florebat,   sed Massylus   succiderat ensis                 [ ]
414               pubescente caput   mala, properoque uirentis             [1]
415                   delerat leto   bellator barbarus annos.              [ ]
416             Flaminium implorasse tamen iam morte suprema               [ ]!
417         haud frustra   fuit. auulsa est   nam protinus hosti           [ ]
418              ore simul ceruix:   iuuit punire feroci                   [ ]
419            uictorem exemplo et   monstratum reddere letum.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 289
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 5,420-678 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: