File n. 289 – 20:33 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 290
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 289 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 5,420-678 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            0:00
420            quis deus, o Musae,   paribus tot funera uerbis             [ ]
421              euoluat,   tantisque umbris   in carmine digna            [ ]
422            quis lamenta ferat?   certantis laude cadendi               [ ]
423              primaeuos iuuenes   mortisque in limine cruda             [ ]
424         facta uirum et   fixis rabiem   sub pectore telis?             [ ]
425             sternitur alternus   uastis concursibus hostis,            [ ]
426             nec spoliare uacat   praedaeque aduertere mentem.          [ ]
427             urget amor caedum,   clausis dum detinet hostem            [ ]
428            fraternum   castris uulnus,   funditque ruitque             [ ]
429          nunc iaculis, nunc ense, modo inter milia consul              [ ]!
430            bellantum   conspectus equo,   modo Marte feroci            [ ]
431          ante aquilas   et signa pedes,   fluit impia riuis            [ ]
432             sanguineis uallis,   tumulique et concaua saxa             [ ]
433                armorum sonitus   flatusque imitantur equorum.          [ ]
434               miscebat campum,   membrorum in proelia portans          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
435                 celsius humano   robur, uisaque pauentis               [ ]
436                  mole gigantei   uertebat corporis alas                [ ]
437             Othrys Marmarides:   lati super agmen utrumque             [1]
438               ingens tollebant   umeri caput, hirtaque toruae          [ ]
439              frontis caesaries   et crinibus aemula barba              [ ]
440               umbrabat rictus;   squalore hinc hispida diro            [ ]
441               et uillosa feris   horrebant pectora saetis.             [ ]
442                  aspirare uiro   propioremque addere Martem            [1]?
443            haud ausum cuiquam.   laxo ceu belua campo                  [ ]
444                   incessebatur   tutis ex agmine telis.                [ ]
445                 tandem uesanos   palantum in terga ferenti             [ ]
446           cum fremitu   uultus tacita   per nubile penna               [ ]
447                intrauit toruum   Gortynia lumen harundo                [ ]
448              auertitque uirum.   fugientis ad agmina consul            [ ]
449              intorquet   tergo iaculum,   quod tegmine nudas           [ ]
450                 inrupit costas   hirtoque a pectore primum             [ ]
451             mucronem ostendit.   rapidus conuellere temptat            [ ]
452               qua nasci ferrum   fulgenti cuspide cernit,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
453               donec abundanter   defuso sanguine late                  [ ]?
454              procubuit moriens   et telum uulnere pressit.             [ ]
455              spiritus exundans   uicinum puluere moto                  [ ]
456          perflauit   campum et nubem   dispersit in auras.             [ ]
457              nec minor interea   tumulis siluisque fremebat            [ ]
458               diuersis Mauors,   uariaque per ardua pugna              [ ]
459                et saxa et dumi   rorantes caede nitebant.              [ ]
460               exitium trepidis   letique et stragis acerbae            [ ]
461           causa Sychaeus erat.   Murranum ille eminus hasta            [ ]
462          perculerat,   quo non alius,   cum bella silerent,            [ ]
463               dulcius Oeagrios   pulsabat pectine neruos.              [ ]
464            occubuit   silua in magna   patriosque sub ipso             [ ]
465             quaesiuit   montis leto ac   felicia Baccho                [ ]
466             Aequana et Zephyro   Surrentum molle salubri.              [ ]
467             addiderat   misero comitem   pugnaeque ferocis             [ ]
468              gaudebat   tristi uictor   nouitate Sychaeus.             [ ]
469             palantis   nam dum sequitur,   peruaserat altam            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            4:00
470           in siluam et priscae   reclinis ab ictibus ulmi              [ ]
471                 terga tuebatur   trunco frustraque relictos            [ ]
472               Tauranus comites   suprema uoce ciebat.                  [ ]?
473           transegit iuuenem ac   perfossis incita membris              [ ]
474             haesit in opposito   cuspis Sidonia ligno.                 [ ]
475        quid uobis,   quaenam ira deum,   uel mente sinistra            [ ]
476             quae sedit   formido, uiri?   qui Marte relicto            [ ]?
477              ramorum   quaesistis opem.   non aequus in artis          [ ]
478                nimirum   rebus sausor   metus. arguit asper            [ ]
479                  exitus euentu   praui consulta timoris.               [1]
480                annosa excelsos   tendebat in aethera ramos             [ ]
481             aesculus, umbrosum   magnas super ardua siluas             [ ]
482              nubibus insertans   altis caput, instar (aperto           [ ]
483             si staret   campo) nemoris,   lateque tenebat              [ ]
484                 frondosi nigra   tellurem roboris umbra.               [ ]
485            par iuxta   quercus longum   molita per aeuum               [ ]
486                uertice canenti   proferre sub astra cacumen            [ ]?
487                diffusas patulo   laxabat stipite frondes               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)           
488               umbrabatque coma   summi fastigia montis.                [ ]
489            huc Hennaea cohors,   Tricetris quam miserat oris           [ ]
490            rex, Arethusa, tuus   defendere nescia morti                [ ]
491              dedecus et mentem   nimio mutata pauore                   [ ]
492                  certatim sese   tulit ascendensque uicissim           [ ]?
493               pressit nutantis   incerto pondere ramos.                [ ]
494           mox alius   super atque alius   consistere tuto              [ ]
495         dum certant,   pars excussi   (nam fragmine putri              [ ]
496               ramorum et senio   male fida fefellerat arbor),          [ ]
497          pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.               [ ]!
498                 turbatos   una properans   consumere peste             [1]?
499               corripit aeratam   iam dudum in bella bipennem,          [ ]
500                deposito clipeo   mutatus tela, Sychaeus.               [ ]?
501             incumbunt   sociae dextrae,   magnoque fragore             [ ]
502            pulsa gemit crebris   succumbens ictibus arbos.             [ ]
503               fluctuat infelix   concusso stipite turba,               [ ]
504      ceu, Zephyrus   quatit antiquos   ubi flamine lucos,              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)            8:00
505           fronde super tremuli   uix tota cacuminis haerens            [ ]
506                iactatur   nido pariter   nutante uolucris.             [1]
507             procubuit   tandem multa   deuicta securi                  [ ]?
508              suffugium infelix   miseris et inhospita quercus          [ ]
509                elisitque uirum   spatiosa membra ruina.                [ ]
510            inde aliae   cladum facies.   contermina taedis             [ ]
511                conlucet rapido  -que inuoluitur aesculus igni.         [ ]
512           iamque inter frondes   arenti robore gliscens                [ ]
513            uerticibus   saeuis torquet   Vulcanus anhelos              [ ]
514             cum feruore globos   flammarum et culmina torret.          [ ]
515               nec tela interea   cessant. semusta gementum             [ ]
516           atque amplexa cadunt   ardentis corpora ramos.               [ ]
517           haec inter   miseranda uirum   certamina consul              [ ]
518            ecce aderat uoluens   iram exitiumque Sychaeo.              [ ]
519             at iuuenis   dubio tantae   discrimine pugnae              [ ]
520                occupat euentum   telo temptare priorem.                [ ]
521            cui medio   leuiter clipeo   stetit aeris in ora            [ ]
522            cuspis et oppositas   uetita est tramittere crates.         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
523            sed non et   consul misso   concredere telo                 [ ]
524               fortunam optatae   caedis parat, at latus ense           [ ]
525             haurit: nec crudae   tardarunt tegmina parmae.             [ ]
526                labitur infelix   atque adpetit ore cruento             [ ]
527             tellurem expirans.   tum diffundente per artus             [ ]
528              frigore se Stygio   manantem in uiscera mortem            [ ]?
529               accipit et longo   componit lumina somno.                [ ]
530            atque ea dum uariis   permixtus tristia Mauors              [ ]
531              casibus alternat,   iam castris Mago relictis,            [ ]
532              iam Libyae ductor   properantia signa citato              [ ]
533             raptabant cursu et   cessata reponere hauebant             [ ]
534         tempora caede uirum ac   multo pensare cruore.                 [ ]
535           it globus intorquens   nigranti turbine nubem                [ ]
536            pulueris, et surgit   sublatis campus harenis,              [ ]
537        quaque ferens   gressum flectit   uestigia ductor,              [ ]
538                 undanti circum   tempestas acta procella               [ ]
539           uoluitur atque altos   operit caligine montis.               [ ]
540                occubuere femur   Fontanus, Buta canorum                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
541              transfixi guttur,   pressoque e uulnere cuspis            [ ]
542        prospexit   terga. hunc tristes   luxere Fregellae              [ ]
543           multiplicem proauis,   hunc mater Anagnia fleuit.            [ ]
544            haud dispar   fortuna tibi,   Laeuine, sed auso             [ ]
545        non eadem.   neque enim Tyrio   concurrere regi                 [ ]
546            temptas, sed lectus   par ad certamen Ithemon               [ ]
547             Autololum   moderator erat;   quem poplite caeso           [ ]
548       dum spoliat,   grauis immiti   cum turbine costas                [ ]
549              fraxinus inrupit,   conlapsaque membra sub ictu           [ ]
550             hoste super   fuso subita   cecidere ruina.                [1]?
551            nec Sidicina cohors   defit. Viriasius armat                [ ]
552           mille uiros,   nulli uictus   uel ponere castra              [ ]
553             uel iunxisse ratem   duroque resoluere muros               [1]
554            ariete et in turrim   subitos immittere pontis.             [ ]
555         quem postquam   Libyae ductor   uirtute feroci                 [ ]
556                 exultare uidet   (namque illi uulnere praeceps         [ ]
557            terga dabat leuibus   diffisus Arauricus armis),            [ ]
558            acrius hoc, pulchro   Mauorte accensus in iram              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)           12:00
559               et dignum   sese ratus in   certamina saeuo              [ ]?
560             comminus ire uiro,   referenti e corpore telum             [ ]
561             aduolat et fodiens   pectus: 'laudande laborum,            [ ]
562       quisquis es, haud   alia decuit   te occumbere dextra.           [ ]
563                ad manis   leti perfer   decus. Itala gentis            [ ]?
564           ni tibi origo foret,   uita donatus abires.'                 [ ]?
565          hinc Fadum   petit et ueterem   bellare Labicum,              [ ]
566          cui Siculis   quondam terris   congressus Hamilcar            [ ]
567                clarum spectato   dederat certamine nomen.              [ ]?
568                immemor annorum   seniumque oblitus in arma             [ ]
569              ille quidem cruda   mente et uiridissimus irae            [ ]?
570                 ibat, sed uani   frigentem in Marte senectam           [ ]
571               prodebant ictus:   stipula crepitabat inani              [ ]
572           ignis iners   cassamque dabat   sine robore flammam.         [ ]
573          quem postquam accepit   patrio monstrante superbum            [ ]
574              armigero   Poenum ductor,   'certamina primae             [ ]
575         hic lue nunc'   inquit 'pugnae:   te notus Hamilcar            [ ]
576          hac trahit ad   manis dextra.'   tum librat ad aure           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
577          intorquens iaculum et   uersantem in uulnere sese             [ ]
578            transigit. extracta   foedauit cuspide sanguis              [ ]
579             canitiem et longos   finiuit morte labores.                [ ]
580            nec minus Herminium   primis obtruncat in armis,            [ ]
581           adsuetum,   Trasimenne, tuos   praedantibus hamis            [ ]
582                exhaurire lacus   patriaeque alimenta senectae          [ ]
583                ducere suspenso   per stagna iacentia lino.             [ ]
584               interea exanimem   maesti super arma Sychaeum            [ ]
585                portabant Poeni   corpusque in castra ferebant.         [ ]
586             quos ubi conspexit   tristi clamore ruentis                [ ]
587               ductor, praesago   percussus pectora luctu,              [ ]
588    'quinam' inquit   'dolor, o socii,   quemue ira deorum              [ ]
589                 eripuit nobis?   num te, dulcedine laudis              [ ]
590          flagrantem et   nimio primi   Mauortis amore                  [ ]?
591            atra, Sychaee, dies   properato funere carpsit?'            [2]
592              utque dato gemitu   lacrimae adsensere ferentum           [ ]
593            et dictus   pariter caedis   maerentibus auctor,            [ ]
594           'cerno' ait 'aduerso   pulchrum sub pectore uulnus           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
595              cuspidis Iliacae.   dignus Carthagine, dignus             [ ]
596          Hasdrubale ad   manis ibis,   nec te optima mater             [ ]?
597              dissimilem   lugebit auis,   Stygiaue sub umbra           [2]
598            degenerem   cernens noster   uitabit Hamilcar.              [ ]
599             at mihi Flaminius,   tam maesti causa doloris,             [ ]
600             morte sua   minuat luctus.   haec pompa sequetur           [ ]
601               exequias,   seroque emptum   uolet impia Roma            [ ]?
602               non uiolasse mei   corpus mucrone Sychaei.'              [ ]
603           sic memorans torquet   fumantem ex ore uaporem,              [ ]
604               iraque anhelatum   proturbat pectore murmur,             [2]
605              ut multo accensis   feruore exuberat undis                [ ]
606             clausus ubi exusto   liquor indignatur aëno.               [ ]
607         tum praeceps   ruit in medios   solumque fatigat               [ ]
608           Flaminium incessens.   nec dicto segnius ille                [ ]
609              bella capessebat,   propiorque insurgere Mauors           [ ]
610             coeperat, et campo   iunctus iam stabat uterque,           [ ]
611          cum subitus   per saxa fragor,   motique repente,             [ ]
612              horrendum, colles   et summa cacumina totis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)           16:00
613              intremuere iugis.   nutant in uertice siluae              [ ]
614             pinifero   fractaeque ruunt   super agmina rupes.          [ ]
615                immugit penitus   conuulsis ima cauernis                [ ]
616              dissiliens tellus   nec paruos rumpit hiatus,             [ ]
617            atque umbras   late Stygias   immensa uorago                [ ]
618              faucibus ostendit   patulis, manesque profundi            [ ]
619                antiquum expauere diem. lacus ater in altos             [ ]!
620                sublatus montis   et sede excussus auita                [ ]
621                lauit Tyrrhenas   ignota aspergine siluas.              [ ]
622           iamque eadem populos   magnorumque oppida regum              [ ]
623              tempestas   et dira lues   strauitque tulitque.           [ ]
624           ac super haec reflui   pugnarunt montibus amnes,             [ ]
625             et retro   fluctus torsit   mare. monte relicto            [ ]
626                  Apenninicolae   fugere ad litora Fauni.               [ ]
627          pugnabat   tamen (heu belli   uecordia!) miles,               [1]
628             iactatus   titubante solo,   tremebundaque tela,           [ ]
629               subducta   tellure ruens,   torquebat in hostem,         [ ]
630              donec pulsa uagos   cursus ad litora uertit               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
631           mentis inops stagnis  -que inlata est Daunia pubes.          [ ]
632         quis consul   terga increpitans   (nam turbine motae           [ ]
633            ablatus   terrae inciderat):   'quid deinde, quid, oro,     [ ]
634          restat, io, profugis?   uos en ad moenia Romae                [ ]
635            ducitis Hannibalem,   uos in Tarpeia Tonantis               [ ]
636           tecta faces   ferrumque datis.   sta, miles, et acris        [ ]
637            disce ex me pugnas,   uel si pugnare negatum,               [ ]
638         disce mori.   dabit exemplum   non uile futuris                [ ]
639            Flaminius.   ne terga Libys,   ne Cantaber umquam           [ ]
640             consulis aspiciat.   solus, si tanta libido                [ ]
641             est uobis   rabiesque fugae,   tela omnia solus            [ ]
642             pectore consumo et   moriens fugiente per auras            [ ]
643              hac anima uestras   reuocabo ad proelia dextras.'         [ ]
644           dumque ea commemorat   densosque obit obuius hostis,         [ ]
645              aduolat ora ferus   mentemque Ducarius. acri              [ ]
646             nomen erat   gentile uiro,   fusisque cateruis             [ ]?
647              Boiorum   quondam patriis   antiqua gerebat               [ ]
648             uulnera barbaricae   mentis, noscensque superbi            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)
649                uictoris uultus   'tune' inquit 'maximus ille           [ ]
650                Boiorum terror?   libet hoc cognoscere telo,            [ ]
651              corporis an tanti   manet de uulnere sanguis.             [1]
652             nec uos paeniteat,   populares, fortibus umbris            [ ]
653             hoc mactare caput:   nostros hic curribus egit             [ ]
654               insistens uictos   alta ad Capitolia patres.             [ ]
655            ultrix hora uocat.'   pariter tunc undique fusis            [ ]
656                obruitur telis,   nimboque ruente per auras             [ ]
657              contectus   nulli dextra   iactare reliquit               [ ]
658            Flaminium   cecidisse sua.   nec pugna perempto             [ ]
659               ulterior   ductore fuit.   namque agmine denso           [ ]
660              primores iuuenum,   laeua ob discrimina Martis            [ ]
661                infensi superis   dextrisque et cernere Poenum          [ ]
662            uictorem   plus morte rati,   super ocius omnes             [ ]
663         membra ducis   stratosque artus   certamine magno              [ ]
664          telaque corporaque et   non fausto Marte cruentas             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 5. bog (Corpus P.L.)           20:00
665                iniecere manus.   sic densi caedis aceruo               [1]
666              ceu tumulo   texere uirum.   tum, strage per undas        [ ]
667              per siluas sparsa   perque altam sanguine uallem,         [ ]
668          in medias   fratre inuectus   comitante cateruas              [ ]
669             caesorum   iuuenum Poenus   'quae uulnera cernis,          [ ]
670           quas mortes!' inquit   'premit omnis dextera ferrum,         [ ]
671               armatusque iacet   seruans certamina miles.              [ ]
672          hos, en, hos   obitus nostrae   spectate cohortes!            [1]
673           fronte minae durant,   et stant in uultibus irae.            [ ]
674          et uereor,   ne, quae tanta   creat indole tellus             [ ]
675             magnanimos   fecunda uiros,   huic fata dicarint           [ ]
676           imperium atque ipsis   deuincat cladibus orbem.'             [ ]
677             sic fatus   cessit nocti;   finemque dedere                [ ]
678               caedibus infusae   subducto sole tenebrae.               [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 290
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,1-100 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: