File n. 294 – 16:24 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 295
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 294 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 7,1-211 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)               .
  1             Interea   trepidis Fabius   spes unica rebus.              [ ]
  2             ille quidem socios   atque aequam uulnere praeceps         [ ]
  3               Ausoniam armabat   uiridique ad dura laborum             [ ]
  4                 bellator senio   iam castra mouebat in hostem,         [ ]
  5                sed mens humana   maior non tela nec enses              [ ]
  6            nec fortis   spectabat equos.   tot milia contra            [ ]
  7              Poenorum inuictum  -que ducem, tot in agmina solus        [ ]
  8                ibat et in sese   cuncta arma uirosque gerebat.         [1]
  9               ac ni sacra seni   uis impressumque fuisset              [ ]?
 10               sistere Fortunam   cunctando aduersa fouentem,           [ ]
 11                ultima Dardanii   transisset nominis aetas.             [ ]
 12             ille modum superis   in Punica castra fauoris              [ ]
 13              addidit et Libyae   finem inter prospera bella            [ ]
 14              uincendi statuit.   tumefactum cladibus ille              [ ]
 15              Hesperiis   lento Poenum   moderamine lusit.              [ ]
 16         summe ducum,   qui regna iterum   labentia Troiae              [ ]
 17                et fluxas Latii   res maiorumque labores,               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
 18             qui Carmentis opes   et regna Euandria seruas,             [ ]
 19          surge, age et emerito   sacrum caput insere caelo.            [ ]
 20              at Libyae ductor,   postquam noua nomina lecto            [ ]
 21              dictatore uigent,   raptim mutata Latinis                 [1]
 22         imperia haud   frustra reputans,   cognoscere hauebat,         [ ]
 23             quae fortuna uiro,   quodnam decus, ultima fessis          [ ]
 24             ancora cur Fabius,   quem post tot Roma procellas          [ ]
 25           Hannibali   putet esse parem.   feruore carentes             [ ]
 26                  angebant anni   fraudique inaperta senectus.          [ ]
 27                  ocius accitum   captiuo ex agmine poscit              [ ]
 28              progeniem   ritusque ducis   dextraeque labores.          [ ]
 29                Cilnius, Arreti   Tyrrhenis ortus in oris,              [ ]?
 30             clarum nomen erat.   sed laeua adduxerat hora              [ ]
 31                 Ticini iuuenem   ripis, fususque ruentis               [1]
 32           uulnere equi Libycis   praebebat colla catenis.              [ ]
 33               hic ardens   exire malis   et rumpere uitam,             [ ]
 34              'non cum Flaminio   tibi res, nec feruida Gracchi         [ ]
 35            in manibus   consulta:' inquit   'Tirynthia gens est;       [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
 36              quam si fata tuis   genuissent, Hannibal, oris,           [ ]
 37              terrarum imperium   Carthaginis arce uideres.             [ ]
 38             non ego te   longa serie   per singula ducam.              [ ]
 39         hoc sat erit:   nosces Fabios   certamine ab uno.              [ ]
 40                Veientum populi   uiolata pace negabant                 [ ]?
 41            acceptare iugum, ac   uicino Marte furebat                  [ ]?
 42              ad portas bellum,   consulque ciebat ad arma.             [ ]
 43               dilectus uetiti,   priuataque castra penates             [2]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
 44               Herculei impleuere. domo, mirabile, ab una               [u]!
 45              patricius iunctis   exercitus ibat in armis.              [ ]
 46              ter centum exiluere duces. quocumque liberet              [ ]!
 47                uno non pauidus   rexisses bella magistro.              [ ]
 48             sed dirum egressis   omen: scelerata minaci                [ ]?
 49              stridentis sonitu   tremuerunt limina portae,             [ ]
 50             maximaque Herculei   mugiuit numinis ara.                  [ ]?
 51               inuasere hostem,   numerarique aspera uirtus             [2]
 52          haud est passa uiros,   et plures milite caedes.              [ ]
 53             saepe globo densi,   saepe et per deuia passim             [ ]
 54               dispersi   subiere uices,   meritique labore             [ ]
 55               aequato,   nulli quisquam   uirtute secundus,            [ ]
 56              ducere ter centum   Tarpeia ad templa triumphos.          [ ]
 57              spes heu fallaces   oblitaque corda, caducum              [ ]?
 58              mortali   quodcumque datur!   grex ille uirorum,          [ ]?
 59           qui Fabia   gente incolumi   deforme putabat                 [ ]?
 60            publica bella geri,   pariter cecidere deorum               [ ]
 61               inuidia, subitis   circumuenientibus armis.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
 62              nec tamen occisos   est cur laetere, supersunt            [ ]
 63       quot tibi sint   Libycaeque satis:   certauerit unus             [ ]
 64            ter centum dextris.   tam uiuida membra laborque            [ ]
 65              prouidus et cauta   sollertia tecta quiete.               [ ]
 66            nec uero,   calidi, nunc tu,   cui sanguinis aetas,         [1]
 67               foderis in pugna   uelocius ilia planta                  [ ]?
 68                bellatoris equi   frenisque momorderis ora.'            [1]?
 69          quem cernens   auidum leti   post talia Poenus,               [ ]
 70          'nequiquam   nostras, demens,'   ait 'elicis iras             [ ]
 71               et captiua paras   moriendo euadere uincla.              [ ]
 72             uiuendum est. arta   seruentur colla catena.'              [ ]
 73          haec iuuenis,   diuisque tumens   ausisque secundis.          [ ]
 74             at patres   Latiasque nurus   raptabat ad aras             [ ]
 75              cura deum. maesto   suffusae lumina uultu                 [ ]
 76              femineus   matres graditur   chorus: ordine longo         [ ]
 77                  Iunoni pallam   conceptaque uota dicabant:            [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
 78            'huc ades, o   regina deum,   gens casta precamur           [2]
 79              et ferimus, digno   quaecumque est nomine, turba          [ ]
 80           Ausonidum   pulchrumque et, acu et   subtemine fuluo         [ ]
 81            quod nostrae   neuere manus,   uenerabile donum.            [2]
 82               ac dum decrescit   matrum metus, hoc tibi, diua,         [ ]
 83                 interea   uelamen erit,   si pellere nostris           [2]?
 84            Marmaricam   terris nubem   dabis, omnis in auro            [ ]
 85              pressa tibi uaria   fulgebit gemma corona.'               [ ]
 86              necnon et proprio   uenerantur Pallada dono               [ ]
 87           Phoebumque armigerum  -que deum primamque Dionen.            [ ]
 88          tanta adeo,   cum res trepidae,   reuerentia diuum            [ ]
 89             nascitur: at rarae   fumant felicibus arae.                [ ]
 90              dum Roma antiquos   templis indicit honores,              [ ]
 91             iam Fabius, tacito   procedens agmine et arte              [ ]?
 92               bellandi   lento similis,   praecluserat omnis           [ ]
 93              fortunaeque hosti  -que uias. discedere signis            [ ]
 94         haud licitum,   summumque decus,   quo tollis ad astra         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
 95                imperii,   Romane, caput,   parere docebat.             [2]?
 96          uerum ubi prima satis   conspecta in montibus altis           [ ]
 97          signa procul   fulsitque nouis   exercitus armis,             [ ]
 98             arrectae   spes Sidonii,   feruetque secundis              [ ]
 99              fortunae iuuenis.   uincendi sola uidetur,                [ ]
100        quod nondum   steterint acies,   mora: 'pergite,' clamat        [ ]
101          'ite citi,   ruite ad portas,   propellite uallum             [ ]
102          pectoribus,   quantum campi   distamus, ad umbras             [ ]
103         tantum hosti superest.   resides ad bella uocantur,            [ ]
104            quis pudeat   certare, senes.   quodcumque uidetis,         [ ]
105        hoc reliquum est, primo   damnatum ut inutile bello.            [1]
106      en, ubi nunc   Gracchi atque ubi nunc   sunt fulmina gentis       [ ]
107          Scipiadae?   pulsi Ausonia   non ante pauentem                [ ]?
108                 dimisere fugam   quam terror ad ultima mundi           [1]
109              Oceanumque tulit.   profugus nunc errat uterque           [ ]
110          nomina nostra tremens   et ripas seruat Hiberi.               [ ]
111           est etiam,   cur Flaminio   mihi gloria caeso                [ ]
112           creuerit, et titulis   libeat cur figere nostris             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
113              crudum Marte uiri   nomen. quot demere noster             [ ]?
114             huic annos   Fabio gladius   ualet! et tamen audet.        [ ]
115             audeat. haud ultra   faxo spectetur in armis.'             [ ]
116               talia uociferans   uolucri rapit agmina cursu            [ ]
117             ac praeuectus equo   nunc dextra prouocat hostem           [ ]
118          nunc uoce increpitat,   missa nunc eminus hasta               [ ]
119          fertur ouans   pugnaeque agitat   simulacra futurae:          [ ]
120           ut Thetidis   proles Phrygiis   Vulcania campis              [ ]
121        arma tulit,   clipeo amplexus   terramque polumque              [ ]
122             maternumque fretum   totumque in imagine mundum.           [ ]
123             cassarum   sedet irarum   spectator et alti                [2]
124              celsus colle iugi   domat exultantia corda                [ ]
125             infractasque minas   dilato Marte fatigat                  [ ]?
126              sollers cunctandi   Fabius, ceu nocte sub atra            [ ]
127               munitis   pastor stabulis   per ouilia clausum           [ ]
128              impauidus   somni seruat   pecus: effera saeuit           [ ]
129           atque impasta trucis   ululatus turba luporum                [ ]
130                exercet   morsuque quatit   restantia claustra.         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
131                inritus incepti   mouet inde atque Apula tardo          [ ]
132             arua Libys   passu legit ac   nunc ualle residit           [ ]
133              conditus occulta,   si praecipitare sequentem             [ ]?
134                atque inopinata   detur circumdare fraude,              [2]?
135            nunc nocturna parat   caecae celantibus umbris              [ ]
136             furta uiae   retroque abitum   fictosque timores           [ ]
137           adsimulat,   tum castra citus   deserta relicta              [ ]
138             ostentat praeda at  -que inuitat prodigus hostem:          [ ]
139                 qualis Maeonia   passim Maeandrus in ora,              [ ]
140            cum sibi gurgitibus   flexis reuolutus oberrat.             [ ]
141           nulla uacant   incepta dolis:   simul omnia uersat           [ ]
142             miscetque exacuens   uaria ad conamina mentem,             [ ]
143           sicut aquae splendor   radiatus lampade solis                [ ]
144            dissultat   per tecta uaga   sub imagine uibrans            [ ]
145             luminis et tremula   laquearia uerberat umbra.             [ ]
146           iamque dolore furens   ita secum immurmurat ira:             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
147               'obuia si primus   nobis hic tela tulisset,              [ ]
148        nullane tunc Trebiae et   Trasimenni nomina? nulli              [ ]
149                lugerent Itali?   numquam Phaethontius amnis            [ ]
150               sanguinea pontum   turbasset decolor unda?               [ ]
151             inuentum,   dum se cohibet   terimurque sedendo,           [ ]
152           uincendi   genus. en quotiens,   uelut obuius iret,          [ ]
153              discinxit   ratione dolos   fraudesque resoluit.'         [ ]
154            haec secum,   medio somni   cum bucina noctem               [ ]
155         diuideret,   iamque excubias   sortitus iniquas                [ ]
156                tertius abrupta   uigil iret ad arma quiete.            [ ]
157            uertit iter   Daunique retro   tellure relicta              [ ]
158              Campanas   remeat notus   populator in oras.              [ ]
159             hic uero, intrauit   postquam uberis arua Falerni          [ ]
160         (diues ea et   numquam tellus   mentita colono),               [ ]
161              addunt frugiferis   inimica incendia ramis.               [ ]
162         haud fas, Bacche, tuos   tacitum tramittere honores,           [ ]
163           quamquam magna incepta uocent. memorabere, sacri             [ ]!
164              largitor laticis,   grauidae cui nectare uites            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
165              nulli dant prelis   nomen praeferre Falernis.             [ ]
166               Massica sulcabat   meliore Falernus in aeuo              [ ]
167                ensibus ignotis   senior iuga. pampinus umbras          [ ]
168           nondum una   uiridis nudo   texebat in aruo,                 [1]
169              pocula nec norant   sucis mulcere Lyaei,                  [ ]
170          fonte sitim et   pura soliti   defendere lympha.              [1]?
171               attulit hospitio   pergentem ad litora Calpes            [ ]
172               extremumque diem   pes dexter et hora Lyaeum,            [ ]
173           nec pigitum   paruosque lares   humilisque subire            [ ]
174              limina caelicolam   tecti. cepere uolentem                [ ]?
175                  fumosi postes   et ritu pauperis aeui                 [ ]
176             ante focos mensae,   laetus nec senserat hospes            [ ]
177                aduenisse deum.   sed enim de more parentum             [ ]
178                 grato cursabat   studio instabatque senectae,          [ ]
179            donec, opes festas,   puris nunc poma canistris             [ ]
180           composuit,   nunc inriguis   citus extulit hortis            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
181                 rorantis   umore dapes,   tum lacte fauisque           [2]
182             distinxit   dulcis epulas   nulloque cruore                [ ]
183               polluta   castus mensa   Cerealia dona                   [ ]?
184              attulit ac primum   Vestae detersit honorem               [ ]
185           undique et in mediam   iecit libamina flammam.               [ ]
186           deesse tuos latices,   hac sedulitate senili                 [ ]
187         captus, Iacche, uetas.   subito, mirabile dictu,               [1]
188                fagina pampineo   spumarunt pocula suco,                [ ]?
189              pauperis hospitii   pretium, uilisque rubenti             [ ]
190        fluxit mulctra mero, et   quercu in cratera cauata              [ ]
191                dulcis odoratis   umor sudauit ab uuis.                 [2]?
192          'en cape' Bacchus ait   'nondum tibi nota, sed olim           [ ]
193                uiticolae nomen   peruulgatura Falerni                  [ ]
194         munera,' et haud ultra   latuit deus. inde nitentem            [ ]
195                lumine purpureo   frontem cinxere corymbi,              [ ]
196             et fusae   per colla comae,   dextraque pependit           [ ]
197            cantharus, ac uitis   thyrso delapsa uirenti                [ ]?
198                  festas Nysaeo   redimiuit palmite mensas.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
199              nec facilis laeto   certasse, Falerne, sapori,            [ ]
200          postquam iterata tibi   sunt pocula, iam pede risum,          [ ]
201           iam lingua   titubante moues,   patrioque Lyaeo              [ ]
202             tempora quassatus,   grates et praemia digna               [ ]
203                uix intellectis   conaris reddere uerbis,               [ ]
204                donec composuit   luctantia lumina Somnus,              [ ]
205           Somnus, Bacche, tibi   comes additus. hinc ubi primo         [ ]
206               ungula dispersit   rores Phaethontia Phoebo,             [ ]
207                  uuiferis late   florebat Massicus aruis               [ ]?
208              miratus nemora et   lucentis sole racemos.                [ ]
209             it monti decus, at  -que ex illo tempore diues             [ ]
210            Tmolus et ambrosiis   Ariusia pocula sucis                  [ ]
211              ac Methymna ferox   lacibus cessere Falernis.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 295
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 7,212-493 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: