File n. 308 – 14:43 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 309
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 308 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 12,295-478 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
295             at consueta grauis   per longum audire suorum              [ ]
296              euentus   Roma et numquam   recreata secundis,            [ ]
297                adlato   tandem faustae   certamine pugnae              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
298               erigitur   primoque deum   se munere tollit.             [ ]
299          ante omnis   pigra in Martem   fugiensque laborum,            [ ]
300         dum bellum   tonat, et sese   furata iuuentus                  [1]
301           dat poenas latebrae.   tum, qui dulcedine uitae              [ ]
302                 inuenere dolos   iurataque foedera Poeno               [3]
303              corrupere, notant   et purgant crimine gentem.            [1]
304                punitur patriam   meditati linquere terram              [2]
305              consilium infelix   scelerataque culpa Metelli.           [ ]
306             talia corda uirum.   sed enim nec femina cessat            [ ]
307            mente aequare uiros   et laudis poscere partem.             [ ]
308               omnis, prae sese   portans capitisque manusque           [ ]?
309              antiquum decus ac   derepta monilia collo,                [ ]
310               certatim   matrona ruit   belloque ministrant.           [ ]
311            haud tanta   cessisse uiros   in tempore tali               [ ]
312            laudis sorte piget,   factoque in saecula ituro             [ ]
313            laetantur   tribuisse locum.   tum celsa senatus            [ ]
314          subsequitur turba. in   medium certamine magno                [ ]
315             priuatae   cumulantur opes.   nudare penatis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
316               ac nihil arcanos   uitae melioris ad usus                [ ]
317              seposuisse iuuat.   coit et sine nomine uulgus.           [ ]
318            corpore sic toto ac   membris Roma omnibus usa,             [ ]
319                exanguis rursus   tollebat ad aethera uultus.           [ ]
320            addunt spem miseris   dulcem Parnasia Cirrha                [ ]
321             portantes   responsa uiri.   nam laeta ferebant            [ ]
322              exaudisse adytis,   sacra cum uoce tonaret                [ ]
323              antrum et mugiret   Phoebo iam intrata sacerdos:          [ ]
324        'soluite, gens Veneris,   grauioris corde timores:              [ ]
325          aduersa et   quicquid duri   sub Marte manebat                [ ]
326           exhaustum est uobis.   restant leuiora laborum               [ ]
327               et sine pernicie   terror. dis uota precesque            [ ]
328        ferte modo et   tepidos aris   libate cruores,                  [1]
329          neu date terga malis.   aderit Gradiuus, et ipse              [ ]
330                 Delius auertet   propiora pericula uates               [ ]
331               Troianos   notus semper   minuisse labores.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
332        sed uero,   sed enim ante omnis   altaria fument                [1]
333             centum festa Ioui:   centum cadat hostia cultris.          [ ]
334            ille trucem   belli nubem   saeuasque procellas             [ ]?
335             in Libyam   uiolentus aget:   spectabilis ipsi             [ ]
336                 aegida turbato   quatientem in proelia mundo.'         [ ]?
337               atque ea Parnasi   postquam clamata sub antris           [ ]
338               adlatum,   uulgique deus   peruenit ad auris,            [ ]
339                 in Capitolinas   certatim scanditur arces,             [2]
340          sternunturque Ioui et   delubrum sanguine honorant;           [ ]
341              tum paeana canunt   responsaque fida precantur.           [ ]
342               interea adsuetis   senior Torquatus in armis             [ ]
343                 Sardoas patrio   quatiebat milite terras.              [ ]
344            namque ortum Iliaca   iactans ab origine nomen              [ ]
345           in bella Hampsagoras   Tyrios renouata uocarat.              [ ]
346            proles pulchra uiro   nec tali digna parente                [ ]?
347           Hostus erat,   cuius fretus   fulgente iuuenta               [ ]
348              ipse asper   paci crudos   sine uiribus annos             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
349             barbarici   studio ritus   refouebat in armis.             [ ]?
350            isque ubi Torquatum   raptim properata ferentem             [ ]
351           signa uidet   pugnaeque auidas   accedere dextras,           [ ]
352               fraude loci nota   latebrosa per auia saltus             [2]?
353              euolat et   prouisa fugae   compendia captans             [u]!
354             uirgulta   tegitur ualle ac   frondentibus umbris.         [ ]
355              insula fluctisono   circumuallata profundo                [ ]
356               fastigatur aquis   compressaque gurgite terras           [1]
357              enormis   cohibet nudae   sub imagine plantae:            [ ]
358             inde Ichnusa prius   Grais memorata colonis.               [ ]
359              mox Libyci Sardus   generoso sanguine fidens              [2]
360               Herculis ex sese   mutauit nomina terrae.                [ ]?
361             adfluxere etiam et   sedes posuere coactas                 [ ]
362                dispersi pelago   post eruta Pergama Teucri.            [ ]
363         nec paruum   decus, aduecto   cum classe paterna               [ ]
364             agmine Thespiadum,   terris, Iolae, dedisti.               [ ]
365          fama est, cum laceris   Actaeon flebile membris               [ ]
366              supplicium lueret   spectatae in fonte Dianae,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
367             attonitum   nouitate mali   fugisse parentem               [ ]?
368         per freta Aristaeum et   Sardoos isse recessus.                [ ]?
369             Cyrenen   monstrasse ferunt   noua litora matrem.          [ ]
370             serpentum   tellus pura ac   uiduata uenenis,              [ ]
371         sed tristis   caelo et muta   uitiata palude.                  [ ]
372             qua uidet Italiam,   saxoso torrida dorso                  [ ]?
373             exercet   scopulis late   freta pallidaque intus           [1]
374            arua coquit nimium,   Cancro fumantibus Austris.            [ ]?
375               cetera propensae   Cereris nutrita fauore.               [ ]
376              hoc habitu terrae   nemorosa per inuia crebro             [ ]
377              Torquatum eludens   Hostus Sidonia pugnae                 [ ]
378                tela expectabat   sociosque laboris Hiberos.            [ ]
379          qui postquam appulsis   animos auxere carinis,                [ ]
380           haud mora: prorumpit   latebris, aduersaque late             [ ]
381           agmina inhorrescunt,   longumque coire uidetur               [ ]
382            et conferre gradum.   media interualla patentis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
383               corripiunt campi   properatis eminus hastis,             [2]?
384              donec ad expertos   enses, fidissima tela,                [ ]
385           peruentum.   dira inde lues:   caeduntque caduntque          [ ]
386              alternique animas   saeuo in mucrone relincunt.           [ ]
387          non equidem innumeras   caedes totque horrida facta           [ ]
388               sperarim   tanto digne   pro nomine rerum                [ ]
389             pandere nec dictis   bellantum aequare calorem.            [ ]
390             sed uos, Calliope,   nostro donate labori                  [ ]?
391             nota parum   magni longo   tradantur ut aeuo               [ ]?
392       facta uiri, et   meritum uati   sacremus honorem.                [ ]
393                Ennius, antiqua   Messapi ab origine regis,             [ ]?
394              miscebat   primas acies,   Latiaeque superbum             [ ]
395                uitis adornabat   dextram decus. hispida tellus         [ ]
396              miserunt Calabri:   Rudiae genuere uetustae,              [ ]
397               nunc Rudiae solo   memorabile nomen alumno.              [ ]?
398              is prima in pugna   (uates ut Thracius olim,              [ ]
399               infestam   bello quateret   cum Cyzicus Argo,            [ ]
400               spicula deposito   Rhodopeia pectine torsit)             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
401                spectandum sese   non parua strage uirorum              [ ]
402            fecerat, et dextrae   gliscebat caedibus ardor.             [ ]
403               aduolat aeternum   sperans fore pelleret Hostus          [ ]
404            si tantam labem, ac   perlibrat uiribus hastam.             [ ]
405              risit nube sedens   uani conamina coepti                  [ ]?
406           et telum   procul in uentos   dimisit Apollo,                [ ]
407        ac super his:   'nimium iuuenis   nimiumque superbi             [ ]
408              sperata hausisti.   sacer hic ac magna sororum            [ ]
409               Aonidum cura est   et dignus Apolline uates.             [ ]
410             hic canet inlustri   primus bella Itala uersu              [1]
411              attolletque duces   caelo, resonare docebit               [ ]
412            hic Latiis   Helicona modis   nec cedet honore              [ ]
413                 Ascraeo   famaue seni.'   sic Phoebus, et Hosto        [2]
414             ultrix per geminum   transcurrit tempus harundo.           [ ]
415            uertuntur   iuuenis casu   perculsa per agros               [ ]
416             agmina, et effusae   pariter dant terga cateruae.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
417               tum pater audita   nati nece turbidus irae               [1]?
418       barbaricum at  -que immane gemens   transfigit anhelum           [ ]
419           pectus et ad   manis urget   uestigia nati.                  [ ]
420              at Libyae ductor,   Marcello fractus et acri              [ ]
421                contusus pugna,   campos damnarat et arma:              [ ]
422            uerterat ad miseras   non aequi Martis Acerras.             [ ]
423             inde, ubi permisit   flammis atque ensibus urbem,          [ ]
424              Nuceriae   nihilo leuior   nec parcior ira                [ ]
425               incussit sese at  -que aequauit moenia terrae.           [ ]
426             post Casilina sibi   multum obluctatus iniquis             [ ]
427              defendentum armis   aegre reserauerat astu                [ ]
428             limina et obsessis   uitam pensauerat auro.                [ ]
429            iamque in Dauniacos   transfundens agmina campos            [ ]
430               flectebat rabiem   quo praeda uel ira uocasset.          [ ]
431                 fumabat uersis   incensa Petilia tectis,               [ ]
432                  infelix fidei   miseraeque secunda Sagunto,           [ ]
433           at quondam Herculeam   seruare superba pharetram.            [ ]
434             uerterat et mentem   Tyria ad conata Tarentus,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
435             portique intrarant   Poeni. sed enim arce corusca,         [ ]
436          fisa loco,   manus Ausoniae   stipata sedebat.                [ ]
437           hic, miranda mouens,   classem quae condita portu            [ ]
438           astabat   (namque angustis   e faucibus aequor               [ ]
439             erumpit   scopulos inter   patuloque recessu               [ ]
440                infundit campis   secretum gurgite pontum) -            [ ]
441               inclusas igitur,   quibus haud enare dabatur             [1]
442              arce superposita,   claustris maris extulit astu          [ ]
443            perque auersa tulit   portatas arua carinas.                [ ]?
444               lubrica roboreis   aderant substramina plaustris,        [ ]
445           atque recens   caesi tergo   prolapsa iuuenci                [ ]?
446            aequoream   rota ducebat   per gramina puppim.              [2]
447              et iam per collis   dumosque ad litus adacta              [ ]
448               innabat   pelago ueniens   sine remige classis.          [ ]
449                nuntius interea   uectis non more carinis               [ ]
450           terrentem   freta curarum   feruoribus implet,               [2]
451            dum procul Oebalios   amet expugnare nepotes                [ ]
452            et primus   rostris sulcet   naualibus arua,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
453              adsessos   Capuae muros:   claustra ipsa reuelli          [ ]
454           portarum, ac   totum miseris   incurrere bellum              [ ]
455          linquit coepta ferox,   pennasque addente pudore              [ ]
456           atque ira   simul immani   per proxima motu                  [ ]?
457             euolat et minitans   auida ad certamina fertur.            [ ]
458             haud secus, amisso   tigris si concita fetu                [ ]
459              emicet, attonitae   paucis lustratur in horis             [ ]
460              Caucasus et saltu   tramittitur alite Ganges,             [ ]?
461                 donec fulmineo   partus uestigia cursu                 [ ]
462             colligat et rabiem   prenso consumat in hoste.             [ ]
463             obuius huic sparso   Centenius agmine raptim               [ ]
464               funditur audendi   prauus facilisque periclis,           [1]
465         sed paruum   decus Hannibali.   nam uitis honore               [ ]
466            perfunctus   Latiae subito   stimularat agrestis            [ ]
467              semermemque manum   sternendam obiecerat hosti.           [ ]
468             bis septem   demissa neci   (nec susbstitit agmen)         [ ]
469             milia, bis septem,   quae non sollertior ense,             [ ]
470            sed genus insignis,   iustis ducebat in armis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
471             Fuluius: ast aeque   per corpora fusa iacentum             [ ]
472      raptum iter est,   uictorque moram   non passus eundi.            [ ]
473              exequiae   tantum famam   nomenque uolentem               [ ]
474               mitificae mentis   tenuerunt funere laeto.               [ ]
475           namque per insidias,   infandum, et ab hospite caesus,       [ ]
476         conloquium et   promissa petit   dum perfida gentis            [ ]
477            Lucanae,   Gracchus caeco   circumdatus astu                [ ]
478            occiderat,   laudemque Libys   rapiebat humandi.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 309
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 12,479-752 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: