File n. 309 – 21:52 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 310
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 309 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 12,479-752 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
479            sed nunc, ut scitum   celerare ad moenia Poenum,            [ ]
480           haud stabat   res ulla loco:   iam consul uterque            [ ]
481           praecipites aderant,   Nola uis omnis, et Arpis              [ ]?
482                 aeui floridior   Fabius rapida arma ferebat.           [ ]
483     hinc Nero et hinc uolucris   Silanus nocte dieque                  [ ]
484               impellebat agens   properata ad bella cohortis.          [ ]
485            undique conueniunt,   pariterque opponere cunctos           [ ]
486                   uni ductores   iuueni placet. arduus ipse            [ ]
487                Tifata insidit,   propior qua moenibus instat           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
488           collis, et e tumulis   subiectam despicit urbem.             [ ]
489             uerum ubi tot sese   circumfundentibus armis               [ ]
490              uallatas   socium portas   unaque negari                  [ ]?
491                intrauisse sibi   Capuaeque erumpere cernit,            [ ]
492                anxius euentus,   nunc ferro frangere coetum            [ ]
493             obstantum   meditatur, init   nunc auia coepto             [ ]
494            consilia atque astu   quaerit tot milia portis              [ ]
495             abstrahere artatis   cinctosque resoluere muros.           [ ]
496               sic igitur secum   curasque ita corde fatigat:           [ ]
497       'quo, mens aegra, uocas?   rursusne pericula sumam               [ ]
498              non aecus   regione loci,   Capuaque uidente              [ ]
499        terga dabo? an residens   uicini uertice montis                 [ ]?
500            excindi ante oculos   patiar socialia tecta?                [ ]
501             non ita me experti   Fabius Fabiique magister              [ ]
502             turbatum, Hesperio   cum clausos milite collis             [ ]
503                   euasi uictor   sparsosque per arua iuuencos          [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
504               iactare accensis   stimulaui cornibus ignes.             [2]
505          haud dum omnes   abiere doli.   defendere nobis               [ ]?
506         si Capuam ereptum est,   dabitur circumdare Romam.'            [ ]
507    haec postquam   placita, et tenuit   sententia mentem,              [ ]
508                 non expectato,   Titan dum gurgite lucem               [ ]
509             spirantis   proferret equos,   impellit in agmen           [ ]
510             uoce manuque uiros   et coepta immania pandit:             [ ]
511      'perge, age, uince omnem,   miles, uirtute laborem                [ ]
512              et quantum humani   possunt se tendere passus,            [ ]
513               arduus accelera.   Romam petis. hoc iter Alpes,          [ ]?
514            hoc Cannae   strauere tibi.    eia, incute muris            [2]?
515                umbonem Iliacis   Capuaeque repende ruinas:             [ ]
516            quam tanti   fuerit cadere, ut   Palatia cernas             [ ]
517                 et demigrantem   Tarpeia sede Tonantem.'               [ ]
518          instincti   glomerant gressus.   Roma auribus haeret,         [ ]
519         Roma oculis,   creduntque ducis   sollertibus actis            [ ]
520             aptius id coeptum,   quam si duxisset ab ipso              [ ]
521                fatali Aeneadis   campo. Vulturna citata                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
522                tramittunt alno   uada postremique relincunt            [ ]
523               tardandis Italis   corruptas igne carinas.               [ ]
524            tum Sidicina legunt   pernicibus arua maniplis              [ ]
525            Threiciamque Calen,   uestras a nomine nati,                [ ]?
526               Orithyia, domos.   hinc Allifanus Iaccho                 [u]
527             haud inamatus ager   nymphisque habitata Casinis           [ ]
528               rura euastantur.   mox et uicinus Aquinas                [ ]
529               et quae fumentem   texere Giganta Fregellae              [ ]
530               agmine carpuntur   uolucri. fert concitus inde           [ ]
531         per iuga celsa gradum,   duris qua rupibus haeret              [ ]
532         bellator   Frusino, et surgit   suspensa tumenti               [ ]
533               dorso frugiferis   Cerealis Anagnia glaebis.             [1]
534         iamque adeo est campos   ingressus et arua Labici,             [ ]
535              linquens Telegoni   pulsatos ariete muros,                [ ]?
536          haud dignam inter tanta moram. nec amoena retentant           [ ]!
537               Algida nec iuxta   Iunonis tecta Gabinae.                [ ]?
538              praeceps ad ripas   immani turbine fertur,                [ ]
539             sulphureis gelidus   qua serpit leniter undis              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
540              ad genitorem Anio   labens sine murmure Thybrim.          [ ]?
541             hic ut signa ferox   dimensaque castra locauit             [ ]
542             et ripas   tremefecit eques,   perterrita pulsis           [ ]
543               Ilia prima uadis   sacro se coniugis antro               [ ]?
544           condidit, et cunctae   fugerunt gurgite nymphae.             [ ]
545              at matres Latiae,   ceu moenia nulla supersint,           [ ]
546               attonitae passim   furibundis gressibus errant.          [ ]
547           ante oculos   astant lacerae   trepidantibus umbrae,         [ ]
548    quaeque grauem ad   Trebiam quaeque ad   Ticina fluenta             [ ]
549               oppetiere necem:   Paulus Gracchusque cruenti            [ ]
550            Flaminiusque simul,   miseris ante ora uagantur.            [ ]
551            clausit turba uias.   stat celsus et asper ab ira           [ ]
552              ingentemque metum   toruo domat ore senatus.              [ ]
553             interdum   tamen erumpunt   sub casside fusae              [ ]
554          per tacitum lacrimae:   quidnam Fortuna minetur,              [ ]
555          quidue parent superi?   pubes dispersa per altas              [1]
556        stat turris   atque huc uentum   sub corde uolutat              [ ]
557              ut iam Roma satis   credat defendere muros.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
558            Poenus ut ad somnos   uix totam cursibus actae              [ ]
559                indulsit   pubi noctem,   uigil ipse nec ullam          [ ]?
560             ad requiem facilis   credensque abscedere uitae            [ ]
561             quod sopor eripiat   tempus, radiantibus armis             [ ]
562             induitur   Nomadumque iubet   prorumpere turmas.           [ ]
563            inde leuis   frenis circum   pauitantia fertur              [ ]
564             quadrupedante sono   perculsae moenia Romae.               [ ]
565           nunc aditus lustrat,   clausas nunc cuspide pulsat           [ ]
566                 infesta portas   fruiturque timore pauentum.           [ ]
567           nunc lentus   celsis astans   in collibus intrat             [ ]
568          urbem oculis   discitque locos   causasque locorum.           [ ]
569              ac legeret   uisu cuncta et   penetraret in omnis         [ ]?
570              spectando partis,   ni magno turbina adesset              [ ]
571              Fuluius haud tota   Capuae obsidione relicta.             [ ]?
572            tum demum   castris turmas   inflexit ouantis               [ ]
573                spectata ductor   satiatus pectora Roma.                [ ]?
574          atque ubi nox   depulsa polo   primaque rubescit              [ ]?
575               lampade Neptunus   reuocatque Aurora labores,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
576                 effundit rupto   persultans agmina uallo               [ ]
577            et, quantum   clamare ualet:   'per plurima uestra,         [2]
578           o socii,   decora et sacras   in sanguine dextras,           [ ]
579                uobis ite pares   et tantum audete sub armis            [1]
580            quantum Roma timet.   reliquam hanc excindite molem:        [ ]
581              nil quod uincatis   toto restabit in orbe.                [ ]
582           neu populi   uos Martigenae   tardarit origo:                [ ]
583               intratam Senonum   capietis milibus urbem                [ ]
584              adsuetamque capi.   fortasse curulibus altis              [ ]
585                iam uos exemplo   proauorum ad nobile letum             [ ]
586              expectant   de more senes   mortique parantur.'           [2]
587            talibus hic Poenus,   sed contra Oenotria pubes             [ ]
588              non ullas   uoces ducis aut   praecepta requirit.         [ ]
589           sat matres stimulant   natique et cara supinas               [ ]
590               tendentum palmas   lacrimantiaque ora parentum.          [ ]
591               ostentant paruos   uagituque incita pulsant              [ ]
592           corda uirum, armatis   infigunt oscula dextris.              [ ]
593            ire uolunt   et pro muris   opponere densi                  [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
594             pectora respectant  -que suos fletumque resorbent.         [ ]
595                ut uero impulso   patefactae cardine portae             [ ]
596                et simul erupit   motis exercitus armis,                [2]
597              funditur immixtus   gemitu precibusque per altos          [ ]
598              ad caelum   muros clangor,   sparsaeque solutis           [ ]
599             crinibus exululant   matres atque ubera nudant.            [ ]
600             Fuluius anteuolans   agmen 'quis nesciat' inquit           [ ]
601       'non sponte ad   nostros Poenum   uenisse penatis?               [ ]
602               a portis   fugit Capuae.'   subnectere plura             [ ]
603             conantem   tristis caeli   cum murmure uasto               [ ]
604           turbauit   fragor et subita   de nube procellae.             [1]
605             Iuppiter Aethiopum   remeans tellure minantem              [ ]
606            Romuleo   Poenum ut uidit   succedere uallo,                [ ]
607         caelicolis   raptim excitis   defendere tecta                  [ ]
608           Dardana et in septem   discurrere iusserat arces.            [ ]
609                 ipse e Tarpeio   sublimis uertice cuncta,              [ ]
610           et uentos   simul et nubes   et grandinis iras               [ ]
611         fulminaque et tonitrus   et nimbos conciet atros.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
612              concussi   tremuere poli,   caelumque tenebris            [ ]
613           clauditur, et terras   caeco nox condit amictu.              [ ]
614               instat tempestas   oculis, hostique propinquo            [ ]
615        Roma latet.   iactae in turmas   per nubila flammae             [ ]
616             stridorem seruant,   membrisque insibilat ignis.           [ ]
617       hinc Notus, hinc Boreas,   hinc fuscis Africus alis              [ ]
618        bella mouent,   quantis animos   et pectora possint             [ ]
619                  irati   satiare Iouis.   fluit agmen aquarum          [2]?
620               turbine confusum   piceo et nigrante procella            [ ]
621            atque omnis   circa campos   spumantibus undis              [ ]
622             inuoluit.   celsus summo   de culmine montis               [ ]
623               regnator superum   sublata fulmina dextra                [ ]?
624              librauit   clipeoque ducis   non cedere certi             [ ]
625                incussit. summa   liquefacta est cuspis in hasta,       [ ]
626            et fluxit   ceu correptus   fornacibus ensis.               [ ]
627            ambustis   sed enim ductor   Sidonius armis                 [ ]
628                sistebat socios   et caecum e nubibus ignem             [ ]
629            murmuraque a uentis   misceri uana docebat.                 [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
630            tandem, post clades   socium caelique ruinam,               [ ]
631          non hoste in   nimbis uiso,   non ense, referri               [ ]
632            signa iubet castris   maestasque resuscitat iras:           [ ]
633                'uentis debetis   nimirum hiemisque procellis           [ ]
634              unum, Roma, diem.   sed non te crastina nobis             [ ]
635            lux umquam eripiet,   descendat Iuppiter ipse               [ ]
636         in terras   licet.' infrendens   dum talia fatur,              [ ]
637                  ecce serenato   clarum iubar emicat axe,              [2]?
638              purgatusque nitet   discussis nubibus aether.             [ ]
639               Aeneadae   sensere deum   telisque repostis              [ ]
640            summissas   tendunt alta ad   Capitolia dextras             [ ]
641             et festa   cingunt montis   penetralia lauro.              [ ]
642         tum uultus,   modo non paruo   sudore madentis,                [1]
643         nunc laetos   Iouis aspectant:   'da, summe deorum,            [ ]
644            da, pater, ut sacro   Libys inter proelia telo              [ ]
645            concidat. haud alia   potis est occumbere dextra.'          [ ]
646               sic adeo orantes   pressere silentia, postquam           [ ]
647              abstulerat terras   nigrantibus Hesperus umbris.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
648           quem simul attollens   rutilantem lampada Titan              [ ]
649                obruit et uitae   rediit mortalibus usus,               [ ]
650         Poenus adest,   nec se castris   Oenotria pubes                [ ]
651       continet. haud dum enses   stricti, mediumque iacebat            [ ]
652          tantum ad bella loci,   quantum tramittere iactae             [ ]
653            sufficerent hastae,   cum fulgor hebescere caeli            [ ]
654            per subitum coepit,   densaeque subire tenebrae,            [ ]
655          atque dies fugere, at  -que armari ad proelia rursus          [ ]
656            Iuppiter. incumbunt   uenti, crassusque rotante             [ ]
657                Austro nimborum   feruet globus. intonat ipse,          [ ]
658         quod tremat et Rhodope   Taurusque et Pindus et Atlas.         [ ]
659                 audiuere lacus   Erebi, mersusque profundis            [1]
660               agnouit tenebris   caelestia bella Typhoeus.             [ ]
661              inuadit Notus ac,   piceam cum grandine multa             [ ]
662              intorquens nubem,   cunctantem et uana minantem           [ ]
663           circumagit   castrisque ducem   succedere cogit.             [ ]
664            uerum ubi depositis   saepsit sese aggere telis,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
665                 laeta serenati   facies aperitur Olympi,               [2]?
666             nullaque iam mitem   credas habuisse Tonantem              [ ]
667           fulmina, nec placido   commota tonitrua caelo.               [ ]
668             durat et adformans   non ultra spondet in ipsos            [ ]
669              uenturam   crebra diem,   modo patria uirtus              [ ]?
670             in dextras redeat,   nec Romam excindere Poeni             [ ]
671            credant esse nefas.   ubi nam tunc fulmina tandem           [ ]
672                inuiti   latuisse Iouis,   cum sterneret ensis          [ ]?
673                Aetolos campos?   ubi, cum Tyrrhena natarent            [ ]
674           stagna cruore uirum?   'pugnat pro moenibus' inquit          [ ]
675             'si rector superum   tot iactis fulmine telis,             [ ]
676                inter tot motus   cur me contra arma ferentem           [ ]
677              adflixisse piget?   uentis hiemique fugaces               [ ]
678         terga damus.   remeet, quaeso,   mens illa uigorque,           [ ]
679           qua uobis,   cum pacta patrum,   cum foedera adessent,       [ ]
680                integrare acies   placitum.' sic pectora flammat,       [ ]
681               donec ecum Titan   spumantia frena resoluat.             [ ]
682              nec nox composuit   curas, somnusue frementem             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
683          ausus adire uirum, et   redeunt cum luce furores.             [ ]
684           rursus in arma uocat   trepidos clipeoque tremendum          [ ]
685           increpat atque armis   imitatur murmura caeli.               [ ]
686                ut uero accepit   tantum confidere diuis                [ ]
687               Ausonios patres,   summissaque Baetis ad oras            [ ]
688              auxilia, et noctu   progressum moenibus agmen,            [ ]
689            sic agitare fremens   obsessos otia, iamque                 [ ]
690             securam Hannibalis   Romam, uiolentior instat.             [ ]
691            iamque propinquabat   muro, cum Iuppiter aegram             [ ]
692             Iunonem adloquitur   curis mulcetque monendo:              [ ]
693               'nullane Sidonio   iuueni, coniunxque sororque           [ ]
694            cara mihi,   non ulla umquam   sine fine feroci             [ ]?
695              addes frena uiro?   fuerit delere Saguntum,               [ ]
696               exaequare Alpes,   imponere uincula sacro                [ ]
697               Eridano,   foedare lacus:   etiamne parabit              [ ]
698            nostras ille domos,   nostras perrumpere in arces?          [ ]
699      siste uirum.   namque, ut cernis,   iam flagitat ignes            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
700              et parat accensis   imitari fulmina flammis.'             [2]?
701           his dictis   gratias agit ac   turbata per auras             [ ]
702              deuolat et prensa   iuuenis Saturnia dextra               [ ]
703           'quo ruis, o uecors,   maioraque bella capessis              [2]
704             mortali   quam ferre datum?'   Iuno inquit (et atram       [2]
705                  dimouit nubem   ueroque apparuit ore)                 [ ]
706          'non tibi cum Phrygio   res Laurentiue colono:                [ ]
707        en, age (namque, oculis   amota nube parumper,                  [ ]?
708          cernere cuncta dabo),   surgit qua celsus ad auras,           [ ]
709           aspice, montis apex,   uocitata Palatia regi                 [ ]
710              Parrhasio   plena tenet et   resonante pharetra           [ ]?
711           intenditque arcum et   pugnas meditatur Apollo.              [ ]
712                at, qua uicinis   tollit se collibus altae              [ ]
713               molis Auentinus,   uiden', ut Latonia uirgo              [ ]
714               accensas quatiat   Phlegethontis gurgite taedas          [ ]
715                exertos   auide pugnae   nudata lacertos?               [ ]
716        parte alia,   cerne, ut saeuis   Gradiuus in armis              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
717              implerit   dictum proprio   de nomine campum.             [ ]
718          hinc Ianus   mouet arma manu,   mouet inde Quirinus,          [ ]
719           quisque suo   de colle deus.   sed enim aspice, quantus      [ ]?
720               aegida commoueat   nimbos flammasque uomentem            [ ]
721            Iuppiter et quantis   pascat ferus ignibus iras.            [ ]
722         huc uultus   flecte atque aude   spectare Tonantem:            [ ]
723           quas hiemes, quantos   concusso uertice cernis               [ ]
724             sub nutu tonitrus?   oculis qui fulgurat ignis!            [1]?
725            cede deis tandem et   Titania desine bella.'                [ ]
726            sic adfata uirum indocilem pacisque modique,                [ ]!
727             mirantem   superum uultus   et flammea membra              [ ]
728             abstrahit ac pacem   terris caeloque reponit.              [ ]
729           respectans   abit et castris   auulsa moueri                 [1]
730             signa iubet ductor   remeaturumque minatur.                [ ]
731              redditur extemplo   flagrantior aethere lampas,           [ ]
732              et tremula infuso   resplendent caerula Phoebo.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
733              at procul e muris   uidere ut signa reuelli               [2]
734              Aeneadae   uersumque ducem,   tacita ora uicissim         [ ]
735               ostentant   nutuque docent   quod credere magno          [1]
736            non audent   haerente metu,   nec abire uolentis            [ ]
737           sed fraudem insidias  -que putant et Punica corda,           [ ]
738               ac tacitae natis   infigunt oscula matres:               [ ]
739                donec procedens   oculis sese abstulit agmen            [ ]
740             suspectosque dolos   dempto terrore resoluit.              [ ]
741              tum uero   passim sacra in   Capitolia pergunt            [ ]?
742               in uicem amplexi   permixta uoce triumphum               [ ]
743              Tarpeii   clamant Iouis ac   delubra coronant.            [ ]?
744         iamque omnis   pandunt portas:   ruit undique laetum           [ ]
745             non sperata petens   dudum sibi gaudia uulgus.             [1]
746         hi spectant,   quo fixa loco   tentoria regis                  [ ]
747          astiterint,   hi, qua celsus   de sede uocatas                [ ]
748               adfatus   fuerit turmas,   ubi belliger Astur            [ ]
749        atque ubi atrox Garamas   saeuusque tetenderit Hammon.          [ ]
750              corpora nunc uiua   sparguntur gurgitis unda,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
751               nunc Anienicolis   statuunt altaria nymphis.             [ ]
752            tum festam repetunt   lustratis moenibus urbem.             [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 310
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,1-93 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: