File n. 322 – 25:53 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 323
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 322 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 17,1-337 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1             Hostis ut Ausoniis   decederet aduena terris,              [1]
  2              fatidicae fuerant   oracula prisca Sibyllae               [1]
  3             caelicolum Phrygia   genetricem sede petitam               [ ]
  4                   Laomedonteae   sacrandam moenibus urbis:             [ ]
  5             aduectum exciperet   numen, qui lectus ab omni             [ ]
  6                concilio patrum   praesentis degeret aeui               [ ]
  7              optimus. en nomen   melius maiusque triumphis!            [ ]
  8           iamque petita aderat   Latia portante Cybebe                 [ ]
  9        puppe, atque ante omnis   magno cedente senatu                  [ ]
 10                 obuius accitis   properabat Scipio sacris,             [ ]
 11            qui, genitus patruo   ductoris ad Africa bella              [ ]
 12              tunc lecti, multa   fulgebat imagine auorum.              [ ]
 13            isque ubi longinquo   uenientia numina ponto                [ ]
 14              accepit   supplex palmis   Tuscique sonora                [ ]
 15              Thybridis adduxit   sublimis ad ostia puppim,             [ ]
 16            femineae   tum deinde manus   subiere, per amnem            [ ]
 17          quae traherent celsam   religatis funibus alnum.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
 18            circum arguta cauis   tinnitibus aera, simulque             [ ]
 19                certabant rauco   resonantia tympana pulsu,             [ ]
 20             semiuirique chori,   gemino qui Dindyma monte              [1]?
 21        casta colunt,   qui Dictaeo   bacchantur in antro,              [ ]
 22           quique Idaea iuga et   lucos nouere silentis.                [ ]
 23             hos inter fremitus   ac laeto uota tumultu                 [ ]
 24             substitit adductis   renuens procedere uinclis             [ ]
 25          sacra ratis   subitisque uadis   immobilis haesit.            [ ]
 26            tum puppe a   media magno   clamore sacerdos:               [ ]?
 27              'parcite pollutis   contingere uincula palmis             [ ]
 28       et procul hinc,   moneo, procul hinc,   quaecumque profanae,     [ ]
 29         ferte gradus   nec uos casto   miscete labori,                 [ ]
 30         dum satis est   monuisse deae,   quod si qua pudica            [ ]
 31       mente ualet,   si qua inlaesi   sibi corporis astat              [ ]
 32              conscia, uel sola   subeat pia munera dextra.'            [ ]?
 33             hic, prisca ducens   Clausorum ab origine nomen,           [ ]
 34            Claudia, non aequae   populi male credita famae,            [ ]
 35               in puppim uersis   palmisque oculisque profatur:         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
 36        'caelicolum   genetrix, numen,   quod numina nobis              [ ]
 37          cuncta creas,   cuius proles   terramque fretumque            [ ]
 38             sideraque et manis   regnorum sorte gubernant,             [ ]
 39               si nostrum nullo   uiolatum est crimine corpus,          [ ]
 40          testis, diua, ueni et   facili me absolue carina.'            [ ]
 41               tum secura capit   funem, fremitusque leonum             [1]
 42                 audiri   uisus subito, et   grauiora per auris         [ ]?
 43               nulla pulsa manu   sonuerunt tympana diuae.              [ ]
 44             fertur prona ratis   (uentos impellere credas)             [ ]
 45             contraque aduersas   ducentem praeuenit undas.             [ ]
 46               extemplo   maior cunctis   spes pectora mulcet           [ ]
 47             finem armis tandem   finemque uenire periclis.             [ ]
 48             ipse alacer Sicula   discedens Scipio terra                [ ]
 49                 abscondit late   propulsis puppibus aequor,            [ ]
 50               cui numen pelagi   placauerat hostia taurus,             [1]?
 51             iactaque caeruleis   innabant fluctibus exta.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)           4:00
 52               tunc a sede deum   purumque per aethera lapsae           [ ]
 53           armigerae   Iouis ante oculos   coepere uolucres             [ ]
 54            aequoreas   monstrare uias   ac ducere classem.             [ ]
 55             augurium   clangor laetum   dabat. inde secuti             [ ]
 56             tantum praegressos   liquida sub nube uolatus              [ ]
 57            quantum non frustra   speculantum lumina seruant,           [ ]
 58               litora Agenoreae   tenuerunt perfida terrae.             [ ]
 59          nec segnis   tanta in semet   ueniente procella               [ ]
 60              Africa terribilem   magno sub nomine molem                [ ]
 61           regis opes contra et   Massyla parauerat arma,               [ ]
 62       spesque Syphax   Libycis una et   Laurentibus unus               [1]
 63          terror erat.   campos pariter   uallesque refusas             [ ]
 64             litoraque implerat   nullo decorare tapete                 [ ]
 65          cornipedem   Nomas adsuetus,   densaeque per auras            [ ]
 66              condebant iaculis   stridentibus aethera nubes.           [ ]
 67            immemor hic dextrae  -que datae iunctique per aras          [ ]
 68            foederis, et mensas   testis atque hospita iura             [ ]
 69         fasque fidemque simul,   prauo mutatus amore,                  [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
 70            ruperat atque toros   regni mercede pararat.                [ ]
 71              uirgo erat eximia   specie claroque parente,              [ ]?
 72            Hasdrubalis proles,   thalamis quam cepit ut altis,         [ ]
 73             ceu face succensus   prima taedaque iugali,                [ ]
 74         uertit opes   gener ad Poenos,   Latiaeque soluto              [ ]
 75              foedere amicitiae   dotalia transtulit arma.              [ ]
 76                sed non Ausonio   curarum extrema Syhacem               [ ]?
 77               ductori   monuisse fuit,   missique minantur:            [ ]?
 78          stet regno,   reputet superos,   pacta hospita seruet:        [ ]
 79              longe coniugia ac   longe Tyrios hymenaeos                [ ]
 80                inter Dardanias   acies fore, sanguine quippe,          [ ]
 81            si renuat,   blando nimium   facilique marito               [ ]
 82            statura obsequia et   thalami flagrantis amores.            [ ]
 83           sic Latius,   permixta minis,   sed cassa monebat            [ ]
 84             ductor. nam surdas   coniunx obstruxerat aures.            [ ]
 85          ergo, asper   monitis frustra   nitentibus, enses             [ ]?
 86              aduocat et castas   polluti foederis aras                 [ ]?
 87               testatus   uaria Martem   mouet impiger arte.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)           8:00
 88            castra, leui calamo   cannaque intecta palustri,            [ ]
 89             qualia Maurus amat   dispersa mapalia pastor,              [ ]
 90        adgreditur,   furtum armorum   tutantibus umbris,               [ ]
 91              ac tacita spargit   celata incendia nocte.                [ ]
 92             inde, ubi collecti   rapidam diffundere pestem             [ ]
 93              coeperunt   ignes et se   per pinguia magno               [ ]
 94             pabula ferre sono,   clare expatiantur in auras            [ ]?
 95               et fumos uolucri   propellunt lumine flammae.            [ ]?
 96               it totis   inimica lues   cum turbine castris,           [ ]?
 97           atque alimenta uorat   strepitu Vulcanus anhelo              [ ]
 98              arida, et ex omni   manant incendia tecto.                [1]
 99              sentitur   plerisque prius,   quam cernitur, ignis        [ ]
100                 excitis somno,   multorumque ora uocantum              [ ]
101              auxilium inuadunt   flammae. fluit undique uictor         [ ]
102            Mulciber et rapidis   amplexibus arma uirosque              [ ]
103              corripit: exundat   pestis, semustaque castra             [ ]
104               albenti uolitant   per nubila summa fauilla.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
105                 ipsius ingenti   regis tentoria saltu                  [ ]
106            lugubre increpitans   late circumuolat ardor,               [ ]
107            hausissetque uirum,   trepidus ni clade satelles            [ ]
108             e somno ac stratis   rapuisset inulta precantem.           [ ]
109           uerum ubi mox iuncto   sociarant aggere uires                [ ]
110              Massylus   Tyriusque duces,   accitaque regno             [ ]
111                 lenierat pubes   infaustae uulnera noctis,             [ ]
112            ira pudorque dabant   et coniunx, tertius ignis,            [ ]
113                immanis animos,   adflataque barbarus ora               [1]?
114            castrorum   flammis et se   uelamine nullo                  [ ]
115             uix inter trepidas   ereptum ex hoste cateruas             [ ]?
116            frendebat minitans:   sed enim non luce Syphacem            [ ]
117             nec claro   potuisse die   nec sole tuente                 [ ]?
118               a quoquam uinci.   iactarat talia uecors,                [ ]
119              sed iam claudebat   flatus nec plura sinebat              [ ]
120             Atropos et tumidae   properabat stamina linguae.           [ ]
121          namque, ubi prosiluit   castris, ceu turbidus amnis,          [ ]
122            qui siluas   ac saxa trahens   per deuia praeceps           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
123              uoluitur et ripas   spumanti gurgite laxat,               [ ]
124           ante omnis   praeuectus equo   trahit agmina uoce.           [ ]
125              contra naua manus   Rutuli celsusque ruebat               [1]
126               uiso rege procul   raptis exercitus armis,               [1]
127        ac sibi quisque: 'uidesne? uidesne, ut in agmine primo          [ ]!
128               Massylus uolitet   deposcens proelia rector?             [ ]
129     fac nostrum hoc,   mea dextra, decus.   uiolauit et aras           [ ]
130            caelicolum et casti   ductoris foedera rupit.               [ ]
131         sit satis hunc castris   semel effugisse crematis.'            [ ]
132            sic secum taciti et   certatim spicula fundunt.             [ ]
133            prima in cornipedis   sedit spirantibus ignem               [ ]
134           naribus hasta uolans   erexitque ore cruento                 [ ]
135             quadrupedem elatis   pulsantem calcibus auras.             [2]
136             corruit asper ecus   confixaque cuspide membra             [ ]
137              huc illuc iactans   rectorem prodidit hosti.              [ ]
138               inuadunt   uanumque fugae at  -que attollere fessos      [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)          12:00
139               adnitentem artus   reuocato a uulnere telo               [2]
140          corripiunt,   tum uincla uiro   manicaeque, pudendum,         [ ]
141           addita, et, exemplum   non umquam fidere laetis,             [ ]
142            sceptriferas   arta palmas   uinxere catena.                [ ]
143                ducitur ex alto   deiectus culmine regni,               [ ]?
144         qui modo sub   pedibus terras   et sceptra patensque           [ ]
145               litora ad Oceani   sub nutu uiderat aequor.              [ ]?
146            prostratis   opibus regni   Phoenissa metuntur              [1]
147             agmina, et inuisus   Marti notusque fugarum                [ ]?
148             uertit terga citus   damnatis Hasdrubal ausis.             [ ]?
149               stabat Carthago,   truncatis undique membris,            [ ]
150               uni innixa uiro,   tantoque fragore ruentem              [ ]
151               Hannibal absenti   retinebat nomine molem.               [ ]
152              id relicum fessos   opis auxiliique ciere                 [ ]
153          rerum extrema iubent,   huc confugere pauentes,               [ ]
154            postquam se superum   desertos numine cernunt.              [ ]
155             nec mora: propulsa   sulcant uada salsa carina,            [ ]
156         qui reuocent   patriaeque ferant   mandata monentis,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
157             ne lentus   nullas uideat   Carthaginis arces.             [ ]
158            quarta Aurora ratem   Dauni deuexerat oras,                 [ ]?
159               et fera ductoris   turbabant somnia mentem.              [ ]
160          namque grauis   curis carpit   dum nocte quietem,             [ ]
161              cernere Flaminium   Gracchumque et cernere Paulum         [ ]
162          uisus erat   simul aduersos   mucronibus in se                [ ]
163          destrictis   ruere atque Itala   depellere terra,             [1]
164              omnisque a Cannis   Trasimennique omnis ab undis          [ ]
165            in pontum impellens   umbrarum exercitus ibat.              [ ]
166           ipse fugam   cupiens notas   euadere ad Alpes                [ ]?
167             quaerebat   terraeque ulnis   amplexus utrisque            [ ]
168               haerebat Latiae,   donec uis saeua profundo              [ ]
169            truderet et rapidis   daret asportare procellis.            [ ]
170             his aegrum   uisis adeunt   mandata ferentes               [ ]
171                 legati patriae  -que extrema pericula pandunt:         [ ]
172           Massyla ut   ruerint arma, ut   ceruice catenas              [ ]
173             regnator   tulerit Libyae,   letoque negato                [ ]
174            seruetur   noua pompa Ioui,   Carthago laboret              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
175        ut trepidi Hasdrubalis,   qui rerum agitarit habenas,           [1]
176               non una   concussa fuga.   se, triste profatu,           [2]?
177              uidisse, arderent   cum bina in nocte silenti             [ ]
178             castra, et luceret   sceleratis Africa flammis.            [2]
179            praerapidum iuuenem   minitari, Bruttia seruet              [2]
180             litora dum Poenus,   detracturum ignibus atris,            [ ]
181            in quam se referat,   patriam suaque inclita facta.         [ ]
182      haec postquam   dicta, et casus   patuere metusque,               [ ]
183             effundunt lacrimas   dextramque ut numen adorant.          [ ]
184             audiuit   toruo obtutu   defixus et aegra                  [ ]
185              expendit   tacite cura   secum ipse uolutans              [1]?
186              an tanti   Carthago foret.   sic deinde profatur:         [ ]
187               'o dirum exitium   mortalibus! o nihil umquam            [ ]
188            crescere nec magnas   patiens exurgere laudes               [ ]
189               inuidia! euersam   iam pridem excindere Romam            [ ]
190            atque aequasse solo   potui, traducere captam               [ ]?
191                seruitum gentem   Latioque imponere leges.              [ ]
192        dum sumptus   dumque arma duci   fessosque secundis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)          16:00
193                summisso   tirone negant   recreare maniplos,           [2]
194       dumque etiam   Cerere et uictu   fraudasse cohortis              [ ]
195           Hannoni   placet, induitur   tota Africa flammis,            [ ]?
196               pulsat Agenoreas   Rhoeteia lancea portas.               [ ]
197        nunc patriae   decus et patriae   nunc Hannibal unus            [ ]
198           subsidium,   nunc in nostra   spes ultima dextra.            [ ]?
199          uertentur   signa, ut patres   statuere, simulque             [ ]
200             et patriae   muros et te   seruabimus, Hannon.'            [ ]
201             haec ubi detonuit,   celsas e litore puppes                [ ]?
202             propellit   multumque gemens   mouet aequore classem.      [ ]
203            non terga est ausus   cedentum inuadere quisquam,           [ ]
204            non reuocare uirum:   cuncti praestare uidentur,            [ ]
205          quod sponte abscedat,   superi, tandemque resoluat            [ ]
206             Ausoniam.   uentos optant,   et litora ab hoste            [ ]
207           nuda uidere sat est:   ceu flamina comprimit Auster          [ ]
208          cum fera et abscedens   reddit mare, nauita parco             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
209                   interea uoto   non auras poscit amicas               [ ]?
210             contentus   caruisse Noto,   pacemque quietam              [ ]?
211             pro facili   cursu reputat   satis. omnis in altum         [ ]
212                 Sidonius uisus   conuerterat undique miles:            [ ]
213                 ductor defixos   Itala tellure tenebat                 [ ]
214               intentus uultus,   manantesque ora rigabant              [ ]
215       per tacitum lacrimae, et   suspiria crebra ciebat,               [ ]
216        haud secus ac   patriam pulsus   dulcisque penatis              [ ]
217           linqueret et tristis   exul traheretur in oras.              [ ]
218                ut uero adfusis   puppes procedere uentis               [ ]
219              et sensim   coepere procul   subsidere montes,            [ ]
220       nullaque iam Hesperia et   nusquam iam Daunia tellus,            [ ]
221          hic secum infrendens:   'mentisne ego compos et hoc nunc      [ ]
222               indignus reditu,   qui memet finibus umquam              [ ]?
223               amorim Ausoniae?   flagrasset subdita taedis             [ ]
224            Carthago, et potius   cecidisset nomen Elissae.             [ ]
225         quid? tunc sat compos,   qui non ardentia tela                 [ ]
226              a Cannis   in templa tuli   Tarpeia, Iouemque             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
227                 detraxi solio?   sparsissem incendia montis            [ ]
228             per septem   bello uacuos   gentique superbae              [ ]
229             Iliacum exitium et   proauorum fata dedissem.              [ ]
230         cur porro haec angant?   nunc, nunc inuadere ferro             [ ]
231           quis prohibet rursum  -que ad moenia tendere gressus?        [ ]
232              ibo et, castrorum   relegens monumenta meorum,            [ ]
233            qua uia nota uocat,   remeabo Anienis ad undas.             [ ]
234            flectite in Italiam   proras, auertite classem:             [ ]?
235                faxo ut uallata   reuocetur Scipio Roma.'               [ ]?
236               talibus ardentem   furiis Neptunus ut alto               [ ]
237              prospexit   uertique rates   ad litora uidit,             [ ]
238             quassans caeruleum   genitor caput aequora fundo           [ ]
239               eruit et tumidum   mouet ultra litora pontum.            [ ]
240                extemplo uentos   imbresque et rupe procellas           [ ]
241               concitat Aeolias   ac nubibus aethera condit.            [ ]
242              tum, penitus telo   molitus regna tridenti                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)          20:00
243              intima, ab occasu   Tethyn impellit et ortu               [1]
244                at totum Oceani   turbat caput. aequora surgunt         [ ]?
245               spumea et inlisu   scopulis tremit omnis aquarum.        [ ]?
246            primus se attollens   Nasamonum sedibus Auster              [ ]
247                 nudauit Syrtim   correpta nubilus unda.                [ ]
248             insequitur   sublime ferens   nigrantibus alis             [ ]
249              abruptum   Boreas ponti   latus. intonat ater             [ ]
250            discordi   flatu et partem   rapit aequoris Eurus.          [ ]
251             hinc rupti   reboare poli, at  -que hinc crebra micare     [ ]
252         fulmina, et in classem   ruere implacabile caelum.             [ ]
253               consensere ignes   nimbique et fluctus et ira            [ ]
254               uentorum, noctem  -que freto imposuere tenebrae.         [ ]
255             ecce, intorta Noto   ueniensque a puppe procella           [ ]
256               antemnae immugit   (stridorque immite rudentum           [ ]
257            sibilat) ac similem   monti nigrante profundo               [ ]
258               ductoris frangit   super ora trementia fluctum.          [ ]
259             exclamat   uoluens oculos   caeloque fretoque:             [ ]
260                'felix o frater   diuisque aequate cadendo,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
261            Hasdrubal! egregium   fortis cui dextera in armis           [ ]
262             pugnanti   peperit letum, et   cui fata dedere             [ ]
263               Ausoniam extremo   tellurem adprendere morsu.            [ ]
264               at mihi Cannarum   campis, ubi Paulus, ubi illae         [ ]
265               egregiae occubuere animae, dimittere uitam               [ ]!
266        non licitum,   uel, cum ferrem in   Capitolia flammas           [ ]
267             Tarpeio   Iouis ad manis   descendere telo.'               [ ]?
268              talia dum maeret,   diuersis flatibus acta                [ ]
269           in geminum   ruit unda latus   puppimque sub atris           [ ]
270             aequoris aggeribus   tenuit, ceu turbine mersam.           [ ]
271                mox nigris alte   pulsa exundantis harenae              [ ]
272          uerticibus   ratis aetherias   remeauit ad auras              [ ]
273             et fluctus   supra uento   librante pependit.              [ ]
274          at geminas   Notos in scopulos   atque horrida saxa           [ ]
275              dura sorte rapit,   miserandum et triste, biremis.        [ ]
276                increpuere ictu   prorae. tum murice acuto              [ ]?
277            dissiliens   sonuit rupta   compage carina.                 [ ]
278          hic uaria ante oculos   facies: natat aequore toto            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
279            arma inter   galeasque uirum   cristasque rubentis          [ ]
280             florentis   Capuae gaza et   seposta triumpho              [ ]
281          Laurens praeda ducis,   tripodes mensaeque deorum             [ ]
282             cultaque nequiquam   miseris simulacra Latinis.            [2]
283                tum Venus emoti   facie conterrita ponti                [2]?
284             talibus adloquitur   regem maris: 'hoc satis irae          [ ]
285              interea, genitor:   satis ad maiora minarum.              [ ]
286          cetera parce, precor,   pelago, ne tollat acerba              [1]
287            hoc Carthago decus,   nullo superabile bello                [ ]
288             progenuisse caput,   nostrosque in funera Poeni            [ ]
289                 Aeneadas undis   totoque eguisse profundo.'            [ ]
290           sic Venus, et tumidi   considunt gurgite fluctus.            [ ]
...                                                                          ..
291              obuiaque aduersis   propellunt agmina castris.            [ ]
292             dux, uetus armorum   scitusque accendere corda             [ ]
293             laudibus, ignifero   mentes furiabat in iram               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
294                hortatu decoris  -que urebat pectora flammis:           [1]
295              'tu mihi Flaminii   portas rorantia caesi                 [ ]
296             ora ducis:   nosco dextram.   tu primus in ictus           [ ]
297               ingentis   Pauli ruis ac   defigis in ossa               [ ]
298           mucronem.   tibi pugnacis   gestantur opima                  [ ]
299           Marcelli,   Gracchusque cadens   tibi proluit ensem.         [ ]
300         ecce manus,   quae pulsantem   te, belliger Appi,              [ ]
301                moenia sublimis   Capuae de culmine muri                [ ]
302                   excelso fusa   moribundum perculit hasta.            [ ]?
303            ecce aliud   fulmen dextrae,   quo nobile nomen             [ ]
304                Fuluius excepit   non unum pectore uulnus.              [ ]
305             huc prima   te siste acie,   cui consul in armis           [ ]
306             Crispinus cecidit.   me tu comitare per hostis,            [1]
307        qui nobis,   memini, ad Cannas   laetissimus irae               [ ]
308               Seruili   fers ora ducis   suffixa ueruto.               [2]
309               cerno flagrantis   oculos uultumque timendum             [ ]
310            non ipso   minus ense tuum,   fortissime Poenum             [ ]
311            o iuuenis,   qualem uidi,   cum flumine saeuo               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)          24:00
312               insignis Trebiae   complexum ingentibus ulnis            [ ]
313                 mersisti fundo   luctantem uana tribunum.              [ ]
314             at tu, qui gelidas   Ticini primus ad undas                [1]?
315               Scipiadae patris   tinxisti sanguine ferrem,             [ ]
316            incepta exequere et   nati mihi redde cruorem.              [1]
317             horrescamne ipsos,   ueniant si ad proelia, diuos,         [ ]
318          cum stetis,   turmae, uidi   contermina caelo                 [ ]
319            quas iuga calcantis   summas uolitare per Alpis,            [ ]
320           cum uideam,   quorum ferro   manibusque capaces              [ ]
321               arsere Argyripae   campi? num segnior ibis               [ ]
322        nunc mihi, qui   primus torques   in moenia telum               [2]
323           Dardana, nec nostrae   facilis concedere laudi?              [ ]
324           ten' uero,   tene extimulem,   qui, fulmina contra           [ ]?
325             et nimbos tonitrus  -que ac summi numinis iras             [ ]
326           cum starem,   perferre sonos   ac uana iubebas               [ ]
327           nubila et ante ducem   Capitolia celsa petebas?              [ ]
328           quid uos, quis claro   deletum est Marte Saguntum,           [ ]
329            exhortor,   quos nobilitant   primordia belli?              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
330            ut meque et   uobis dignum,   defendite, quaeso,            [ ]
331          praeteritas   dextrae laudes.   diuum ipse fauore             [ ]
332              uincendoque senex   patriam post trina labantem           [ ]
333            lustra et non uisos   tam longa aetate penatis              [ ]
334              ac natum et fidae   iam pridem coniugis ora               [ ]
335               confisus   uobis repeto.   non altera restat             [1]
336          iam Libyae,   nec Dardaniis   pugna altera restat.            [ ]
337               certatus   nobis hodie   dominum accipit orbis.'         [ ]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 323
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 17,338-654 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: