File n. 323 – 24:48 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 401
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 323 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 17,338-654 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
338         Hannibal haec. sed non   patiens remorantia uerba              [ ]
339                Ausonius miles,   quotiens dux coeperat ora             [ ]
340            soluere ad effatus,   signum pugnamque petebant.            [ ]
341              haec procul aëria   speculantem nube sororem              [ ]
342               ut uidit   diuum genitor   maestosque sub acri           [ ]
343                 obtutu uultus,   sic ore effatus amico est:            [ ]
344           'qui te mentis edunt   morsus? da noscere coniunx.           [ ]
345              nam Poeni   casus ducis et   Carthaginis angit            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
346          cura tuae?   sed enim reputa   tecum ipsa furores             [1]
347             Sidonios.   gentem contra et   fatalia regna               [ ]
348         Teucrorum   quis erit, quaeso,   germana, rebelli              [ ]
349             fractis foederibus   populo modus? ipsa malorum            [ ]
350              non plus Carthago   tulit exhausitque laboris,            [ ]?
351                quam pro Cadmea   subiisti exercita gente.              [ ]?
352            turbasti   maria ac terras   iuuenemque ferocem             [ ]
353                 immisti Latio.   tremuerunt moenia Romae,              [ ]
354             perque bis octonos   primus fuit Hannibal annos            [ ]
355                humani generis.   tempus componere gentes.              [1]
356            ad finem uentum, et   claudenda est ianua belli.'           [ ]
357              tum supplex Iuno:   'neque ego, haec mutare laborans      [1]
358            quis est fixa dies,   pendenti nube resedi,                 [ ]
359             nec reuocare acies   bellumue extendere quaero.            [ ]
360             quae donare potes,   quoniam mihi gratia languet           [1]
361           et cecidit   iam primus amor,   nil fila sororum             [ ]
362                aduersus posco:   uertat terga Hannibal hosti,          [ ]
363        ut placet, et   cineres Troiae   Carthagine regnent.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
364                illud te gemini   per mutua pignora amoris              [ ]
365          et soror et   coniunx oro:   tranare pericla                  [ ]?
366             magnanimum   patiare ducem   uitamque remittas             [ ]
367         neue sinas   captum Ausonias   perferre catenas.               [ ]
368            stent etiam   contusa malis   mea moenia, fracto            [ ]
369             nomine Sidonio, et   nostro seruentur honori.'             [ ]
370          sic Iuno, et   contra breuiter   sic Iuppiter orsus:          [ ]
371           'do spatium   muris, ut uis,   Carthaginis altae.            [ ]
372      stent lacrimis   precibusque tuis.   sed percipe, coniunx,        [ ]
373              quatenus indulsisse uacet. non longa supersunt            [ ]!
374            fata urbi,   uenietque pari   sub nomine ductor,            [ ]
375              qui nunc seruatas   euertat funditus arces.               [ ]
376        aetherias   quoque, uti poscis,   trahat Hannibal auras,        [ ]
377                ereptus pugnae.   miscere hic sidera ponto              [ ]
378              et terras   implere uolet   redeuntibus armis:            [ ]
379                 noui feta uiri   bello praecordia. sed lex             [1]
380              muneris haec esto   nostri: Saturnia regna                [ ]?
381           ne post haec uideat.   repetat neue amplius umquam           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
382            Ausoniam.   nunc instanti   raptum auehe leto               [ ]
383             ne, latis   si miscebit   fera proelia campis,             [ ]
384              Romulei   nequeas iuuenis   subducere dextrae.'           [ ]
385          dum statuit   fata Omnipotens   urbique ducique,              [ ]
386               inuadunt   acies pugnam et   clamore lacessunt           [ ]
387               sidera. non alio   grauiores tempora uidit               [ ]
388           aut populos   tellus aut, qui   patria arma mouerent,        [ ]
389                maioris   certare duces.   discriminis alta             [ ]
390               in medio merces,   quicquid tegit undique caelum.        [ ]
391                 ibat Agenoreus   praefulgens ductor in ostro,          [ ]
392              excelsumque caput   penna nutante leuabat                 [ ]?
393        crista rubens.   saeuus magno   de nomine terror                [ ]?
394             praecedit,   Latioque micat   bene cognitus ensis.         [ ]
395              at contra ardenti   radiabat Scipio cocco,                [ ]
396           terribilem ostentans   clipeum, quo patris et una            [ ]
397                caelarat patrui   spirantis proelia dira                [ ]?
398         effigies:   flammam ingentem   frons alta uomebat.             [ ]
399              sub tanta cunctis   ui telorumque uirumque                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
400            in ducibus   stabat spes et   uictoria solis.               [ ]
401         quin etiam,   fauor ut subigit   plerosque metusue,            [ ]
402              Scipio si Libycis   esset generatus in oris,              [ ]
403           sceptra ad Agenoreos   credunt uentura nepotes,              [ ]
404               Hannibal Ausonia   genitus si sede fuisset,              [ ]
405         haud dubitant   terras Itala in   dicione futuras.             [ ]
406             contremuere aurae,   rapido uibrantibus hastis             [ ]
407         turbine, et horrificam   traxere per aethera nubem.            [ ]
408           inde ensis   propiorque acies   et comminus ora              [ ]
409                 admota ac dira   flagrantia lumina flamma.             [ ]?
410           sternitur, in medium   contemptrix turba pericli             [ ]
411          quae primis   se praecipitem   tulit obuia telis,             [ ]
412              gentilemque bibit   tellus inuita cruorem.                [ ]
413               feruidus ingenii   Masinissa et feruidus aeui            [ ]
414            in primas   Macetum turmas   immania membra                 [ ]
415               infert et iaculo   circumuolat alite campum.             [ ]
416          caerulus haud aliter,   cum dimicat, incola Thyles            [ ]
417               agmina falcigero   circumuenit arta couinno.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)           
418           Graia phalanx patrio   densarat more cateruas                [ ]
419             iunctisque astabat   nulli penetrabilis hastis.            [ ]
420              immemor has pacti   post foedus in arma Philippus         [ ]
421             miserat et quassam   refouebat Agenoris urbem.             [ ]
422                 rarescit multo   laxatus uulnere miles                 [ ]
423           atque aperit patulas   prostrato corpore late                [ ]?
424               inter tela uias.   inrumpit mole ruinae                  [ ]
425             Ausonius globus et   periuria Graia resignat.              [ ]
426            Archemorum Rutilus,   Teucrum Norbanus (et ambo             [ ]
427                 Mantua pubenti   genetrix dimiserat aeuo),             [ ]
428               obtruncat Samium   bellacis dextra Caleni,               [ ]
429             at Clytium Selius,   Pellaeum et uana tumentem             [ ]
430             ad nomen   patriae Clytium:   sed gloria Pellae            [ ]
431             haud ualuit misero   defendere Daunia tela.                [ ]?
432             saeuior his Latius   uastabat Bruttia signa                [ ]
433           Laelius increpitans:   'adeone Oenotria tellus               [ ]
434               detestanda fuit,   quam per maria aspera perque          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
435                  insanos Tyrio   fugeretis remige fluctus?             [ ]
436              sed fugisse satis   fuerit. Latione cruore                [ ]
437               insuper externas   petitis perfundere terras?'           [ ]
438            haec dicens Silarum   meditantem in proelia telo            [ ]
439        praeuenit. hasta uolans   imo sub gutture sedit                 [ ]
440               et uitae   uocisque uias   simul incita clausit.         [ ]
441                 Vergilio Caudinus, acerbo Laus Amano                   [ ]!
442           sternitur. accendunt   iras uultusque uirorum                [ ]
443             armorumque habitus   noti et uox consona linguae.          [ ]
444              quos ubi nudantis   conspexit Hamilcare cretus            [ ]
445        terga fuga,   'state ac nostram   ne prodite gentem,'           [2]
446            uociferans subit et   conuertit proelia dextra:             [ ]
447           qualis in aestiferis   Garamantum feta ueneno                [ ]
448                attollit campis   feruenti pastus harena                [ ]
449              colla Paraetonius   serpens lateque per auras             [ ]
450               undantem torquet   perfundens nubila tabem.              [ ]
451               continuo infesta   portantem cuspide uulnus              [ ]
452             impedit anteuolans   Herium, cui nobile nomen              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
453                Marrucina domus   clarumque Teate ferebat.              [1]
454              atque illi magnum   nitenti et laudibus hostis            [ ]
455            arrecto   capuli ad finem   manus incita sedit,             [ ]
456             quaerebatque miser   morienti lumine fratrem,              [ ]
457         cum iuuenis   subit et leto   stimulatus acerbo                [1]
458               Pleminius saeuum   mucronem ante ora coruscat            [ ]
459             ac fratrem   magno minitans   clamore reposcit.            [ ]
460            huic proles Barcae:   'germanum reddere uero                [ ]
461         si placet, haud renuo.   maneant modo foedera nostra:          [ ]
462           Hasdrubalem   reuocate umbris.   egone aspera ponam          [ ]
463              umquam in Romanos   odia, aut mansuescere corda           [ ]?
464         nostra sinam,   parcamque uiro   quem terra crearit            [ ]
465               Itala? tum manes   inimicos sede repellat                [ ]?
466                aeterna   socioque abigat   me frater Auerno.'          [ ]
467              sic ait et clipei   propulsum pondere toto,               [ ]?
468             lubrica qua tellus   lapsantis sanguine fratris            [ ]
469                fallebat nisus,   prosternit et occupat ense.           [ ]
470              extendit   labens palmas,   Heriumque iacentem            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
471               amplexus, iuncta   leniuit morte dolores.                [ ]
472              tum Libys inuadit   mixtae certamina turbae               [ ]
473             conuertitque ruens   per longum hostilia terga,            [ ]
474              ut cum fulminibus   permixta tonitrua mundum              [ ]
475           terrificant,   summique labat   domus alta parentis:         [ ]
476          omne hominum   terris trepidat   genus, ipsaque ab ora        [ ]
477          lux atrox   micat, et praesens   astare uiritim               [ ]
478               creditur intento   perculsis Iuppiter igne.              [ ]
479           parte alia,   ceu sola forent   discrimina campo             [ ]
480             quo misceret agens   truculentum Scipio Martem,            [ ]
481             aspera pugna nouas   uaria sub imagine leti                [ ]
482           dat formas.   hic ense iacet   prostratus adacto,            [ ]
483             hic saxo   perfracta gemit   lacrimabilis ossa,            [ ]
484          ast hos, turpe, pauor   fusos proiecit in ora,                [ ]
485            horum aduersa dedit   Gradiuo pectora uirtus.               [ ]?
486           ipse super   strages ductor   Rhoeteius instat,              [ ]
487          qualis apud   gelidum currus   quatit altior Hebrum           [ ]
488              et Geticas soluit   feruenti sanguine Mauors              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
489            laetus caede niues,   glaciemque Aquilonibus actam          [ ]
490             perrumpit stridens   sub pondere belliger axis.            [ ]
491            iamque ardore truci   lustrans fortissima quaeque           [ ]
492             nomina obit ferro.   claris spectata per orbem             [ ]?
493             stragibus occumbit   late inter tela iuuentus:             [ ]
494              qui muros   rapuere tuos   miserasque nefandi             [ ]
495               principium belli   fecere, Sagunte, ruinas,              [2]?
496         qui sacros,   Trasimenne, lacus,   Phaethontia quique          [ ]
497              polluerant   tabo stagna, ac   fiducia tanta              [ ]
498       quos tulit, ut   superum regi   soliumque domosque               [ ]
499                irent direptum:   mactantur comminus uno                [ ]
500              exitio,   redduntque animas,   temerata ferebant          [ ]
501            qui secreta deum et   primos reserasse negatas              [1]
502              gressibus humanis   Alpis. formidinis huius               [2]
503            plena acies propere   retro exanimata ruebat:               [ ]
504         haud secus ac   tectis urbis   Vulcania pestis                 [ ]
505              cum sese infudit,   rapidusque incendia flatus            [ ]
506           uentilat et uolucris   spargit per culmina flammas,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
507              attonitum erumpit   subita formidine uulgus,              [ ]
508             lateque ut   capta passim   trepidatur in urbe.            [ ]
509             uerum ubi cunctari   taedet dispersa uirorum               [ ]
510           proelia sectantem et   leuiori Marte teneri,                 [ ]
511                omnes in causam   belli auctoremque malorum             [ ]
512              uertere iam uires   tandem placet. Hannibal unus          [ ]
513          dum restet,   non, si muris   Carthaginis ignis               [ ]
514               subdatur   caesique cadant   exercitus omnis,            [ ]
515             profectum   Latio, contra,   si concidat unus,             [ ]?
516           nequiquam   fore Agenoreis   cuncta arma uirosque.           [ ]
517          illum igitur lustrans   circumfert lumina campo               [ ]
518              rimaturque ducem.   iuuat in certamina summa              [ ]
519        ferre gradum,   cuperetque uiro   concurrere, tota              [ ]
520             spectante Ausonia.   celsus clamore feroci                 [ ]
521           prouocat increpitans   hostem et noua proelia poscit.        [ ]
522          quas postquam audiuit   uoces conterrita Iuno,                [ ]
523           ne Libyci   ducis impauidas   ferrentur ad aures,            [ ]
524              effigiem informat   Latiam propereque coruscis            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
525              attollit cristis,   addit clipeumque iubasque             [ ]
526             Romulei   ducis atque umeris   imponit honorem             [ ]
527              fulgentis saguli,   dat gressum habitusque cientis        [ ]
528             proelia et audacis   adicit sine corpore motus.            [ ]?
529               tum par effigies   fallacis imagine uana                 [ ]
530           cornipedis   moderanda cito   per deuia passu                [ ]
531          belligerae   datur ad speciem   certaminis umbrae.            [ ]
532           sic Poeni   ducis ante oculos   exultat et ultro             [ ]
533                  Scipio Iunoni   simulatus tela coruscat.              [ ]?
534                at, uiso laetus   rectore ante ora Latino               [ ]
535            et tandem   propius sperans   ingentia, Poenus              [ ]
536          quadrupedi   citus imponit   uelocia membra                   [ ]
537              et iacit aduersam   properati turbinis hastam.            [2]
538           dat terga et   campo fugiens   uolat ales imago              [ ]
539            tramittitque acies,   tum uero, ut uictor et alti           [ ]
540               iam compos uoti,   ferrata calce cruentat                [ ]
541         cornipedem et   largas Poenus   quatit asper habenas:          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
542            'quo fugis, oblitus   nostris te cedere regnis?             [ ]
543            nulla tibi   Libyca latebra est,   o Scipio, terra.'        [ ]
544          haec ait et   stricto sequitur   mucrone uolantem,            [ ]
545                donec longinquo   frustratum duxit in arua              [ ]
546               diuersa   spatio procul a   certamine pugnae.            [ ]
547              tum fallax subito   simulacrum in nubila cessit.          [ ]
548               fulmineus ductor   'quisnam se numine caeco              [ ]
549             composuit   nobis' inquit   'deus? aut latet idem          [ ]?
550          cur monstro?   tantumne obstat   mea gloria diuis?            [ ]
551                sed non auelles   umquam, quicumque secundus            [ ]
552           caelicolum   stas Ausoniae,   non artibus hostem             [ ]
553                eripies   uerum nobis.'   frena inde citati             [ ]
554            conuertit   furibundus equi   campumque petebat,            [ ]
555            cum subito occultae   pestis conlapsa tremore               [ ]
556               cornipedis moles   ruit atque efflauit anhelo            [ ]
557                pectore Iunonis   curis in nubila uitam.                [2]
558             tum uero impatiens   'uestra est haec altera, uestra       [ ]
559        fraus,' inquit 'superi:   non fallitis. aequore mersum          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
560             texissent scopuli,   pelagusque hausisset et undae!        [ ]
561             anne huic seruabar   leto? mea signa secuti,               [ ]
562          quis pugnae auspicium   dedimus, caeduntur, at absens         [ ]
563                accipio gemitus   uocesque ac uerba uocantum            [ ]
564         Hannibalem.   quis nostra satis   delicta piabit               [ ]
565            Tartareus torrens?'   simul haec fundebat et una            [ ]
566         spectabat   dextram ac leti   feruebat amore.                  [ ]
567            tunc Iuno,   miserata uirum,   pastoris in ora              [2]?
568             uertitur ac siluis   subito procedit opacis                [1]
569           atque his adloquitur   uersantem ingloria fata:              [ ]
570             'quaenam te siluis   accedere causa subegit                [ ]
571               armatum nostris?   num dura ad proelia tendis,           [ ]
572            magnus ubi Ausoniae   reliquos domat Hannibal armis?        [ ]
573              si uelox   gaudes ire et   compendia grata                [ ]
574           sunt tibi, uicino in   medios te tramite ducam.'             [2]
575            adnuit atque onerat   promissis pectora largis              [ ]
576              pastores   patresque docet   Carthaginis altae            [ ]
577              magna repensuros,   nec se leuiora daturum.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
578           praecipitem et uasto   superantem proxima saltu              [ ]
579           circumagit   Iuno ac fallens   regione uiarum                [ ]
580              non gratam inuito   seruat celata salutem.                [ ]
581                interea   Cadmea manus,   deserta pauensque,            [ ]
582          non ullum Hannibalem,   nusquam certamina cernit              [ ]
583              saeui nota ducis.   pars ferro occumbere credunt,         [1]
584         pars damnasse aciem et   diuis cessisse sinistris.             [ ]
585               ingruit Ausonius   uersosque agit aequore toto           [ ]
586           rector. iamque ipsae   trepidant Carthaginis arces:          [ ]
587               impletur   terrore uago   cuncta Africa pulsis           [ ]
588           agminibus,   uolucrique fuga   sine Marte ruentes            [ ]
589              tendunt attonitos   extrema ad litora cursus              [ ]
590                ac Tartessiacas   profugi sparguntur in oras;           [ ]
591             pars Batti   petiere domos,   pars flumina Lagi.           [ ]
592            sic ubi, ui   caeca tandem   deuictus, ad astra             [ ]
593                 euomuit pastos   per saecula Vesbius ignis             [ ]
594          et pelago et   terris fusa est   Vulcania pestis,             [ ]
595                    uidere Eoi,   monstrum admirabile, Seres            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
596          lanigeros   cinere Ausonio   canescere lucos.                 [ ]
597             at fessum   tumulo tandem   regina propinquo               [ ]
598             sistit Iuno ducem,   facies unde omnis et atrae            [ ]
599                apparent   admota oculis   uestigia pugnae.             [ ]
600                 qualem Gargani   campum Trebiaeque paludem             [ ]?
601            et Tyrrhena uada et   Phaethontis uiderat amnem             [ ]
602         strage uirum undantem,   talis, miserabile uisu,               [ ]
603              prostratis facies   aperitur dira maniplis.               [ ]
604            tunc superas   Iuno sedes   turbata reuisit.                [ ]?
605           iamque propinquabant   hostes tumuloque subibant,            [ ]
606              cum secum Poenus:   'caelum licet omne soluta             [ ]
607           in caput hoc   compage ruat   terraeque dehiscant,           [ ]
608                non ullo Cannas   abolebis, Iuppiter, aeuo,             [ ]
609               decedesque prius   regnis, quam nomina gentes            [ ]
610           aut facta Hannibalis   sileant. nec deinde relinquo          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
611               securam   te, Roma, mei,   patriaeque superstes          [ ]
612                ad spes armorum   uiuam tibi. nam modo pugna            [ ]
613         praecellis,   resident hostes:   mihi satque superque          [ ]
614                ut me Dardaniae   matres atque Itala tellus,            [ ]
615           dum uiuam, expectent   nec pacem pectore norint.'            [ ]
616             sic rapitur paucis   fugientum mixtus, et altos            [ ]
617             inde petit   retro montis   tutasque latebras.             [ ]
618               hic finis bello.   reserantur protinus arces             [ ]
619             Ausonio   iam sponte duci.   iura improba adempta          [ ]?
620            armaque, et incisae   leges, opibusque superbis             [1]
621          uis fracta, et posuit   gestatas belua turris.                [ ]
622             excelsae   tum saeua rates   spectacula Poenis             [ ]
623             flammiferam accepere facem, subitaque procella             [u]!
624             arserunt maria, at  -que expauit lumina Nereus.            [ ]
625               mansuri   compos decoris   per saecula rector,           [ ]?
626            deuictae   referens primus   cognomina terrae,              [ ]
627               securus sceptri,   repetit per caerula Romam             [ ]
628            et patria inuehitur   sublimi tecta triumpho.               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
629          ante Syphax   feretro residens   captiua premebat             [ ]
630             lumina, et auratae   seruabant colla catenae,              [ ]
631             hic Hannon   clarique genus   Phoenissa iuuenta            [1]
632            et Macetum primi at  -que incocti corpora Mauri,            [ ]
633            tum Nomades   notusque sacro,   cum lustrat harenas,        [ ]
634                Hammoni Garamas   et semper naufraga Syrtis.            [1]
635             mox uictas tendens   Carthago ad sidera palmas             [ ]
636               ibat et effigies   orae iam lenis Hiberae,               [ ]?
637               terrarum   finis Gades   ac laudibus olim                [ ]
638             terminus Herculeis   Calpe Baetesque lauare                [ ]
639              solis equos dulci   consuetus fluminis unda,              [ ]
640            frondosumque apicem   subigens ad sidera mater              [ ]
641             bellorum   fera Pyrene   nec mitis Hiberus,                [2]
642              cum simul inlidit   ponto, quos attulit, amnes.           [ ]?
643             sed non ulla magis   mentesque oculosque tenebat,          [ ]
644           quam uisa Hannibalis   campis fugientis imago.               [ ]
645         ipse astans   curru atque auro   decoratus et ostro            [ ]
646               Martia praebebat   spectanda Quiritibus ora,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
647                qualis odoratis   descendens Liber ab Indis             [2]
648                 egit pampineos   frenata tigride currus;               [ ]?
649            aut cum Phlegraeis,   confecta mole Gigantum,               [ ]
650              incessit   campis tangens   Tirynthius astra.             [ ]
651         salue, inuicte parens,   non concessure Quirino                [ ]
652            laudibus ac meritis   non concessure Camillo:               [ ]
653             nec uero,   cum te memorat   de stirpe deorum,             [1]
654                  prolem Tarpei   mentitur Roma Tonantis.               [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 324
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 1, 1 og 2 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: