File n. 324 – 31:38 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 325
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 324 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 1, 1 og 2 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)                      .
1. digt.                                                                      .
Equus maximus Domitiani Imperatoris                                          ..
  1             Quae superimposito   moles geminata colosso                [ ]?
  2          stat Latium   complexa forum?   caelone peractum              [ ]
  3           fluxit opus? Siculis   an conformata caminis                 [ ]
  4              effigies   lassum Steropem   Brontemque reliquit?         [ ]
  5                an te Palladiae   talem, Germanice, nobis               [ ]
  6               effinxere manus,   qualem modo frena tenentem            [ ]
  7             Rhenus et attoniti   vidit domus ardua Daci?               [ ]?
  8            nunc age Fama prior   notum per saecula nomen               [ ]
  9                Dardanii   miretur equi,   cui vertice sacro            [2]?
 10             Dindymon et caesis   decrevit frondibus Ide:               [ ]
 11           hunc neque discissis   cepissent Pergama muris               [ ]
 12             nec grege permixto   pueri innuptaeque puellae             [ ]
 13                ipse nec Aeneas   nec magnus duceret Hector!            [ ]
 14         adde, quod ille nocens   saevosque amplexus Achivos,           [ ]
 15            hunc mitis   commendat eques:   iuvat ora tueri             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 16              mixta notis belli   placidamque gerentia pacem,           [ ]
 17               nec veris   maiora putes:   par forma decorque,          [2]
 18           par honor, exhaustis   Martem non altius armis               [ ]
 19             Bistonius   portat sonipes   magnoque superbit             [ ]
 20              pondere nec tardo   raptus prope flumina cursu            [ ]
 21               fumat et ingenti   propellit Strymona flatu.             [ ]?
 22               par operi sedes,   hinc obvia limina pandit,             [2]
 23              qui fessus bellis   adscitae munere prolis                [ ]
 24            primus iter nostris   ostendit in aethera divis;            [ ]
 25             discit et e vultu,   quantum tu mitior armis,              [ ]
 26            qui nec in externos   facilis saevire furores               [ ]
 27             das Cattis   Dacisque iidem,   te signa ferente            [ ]
 28              et minor in leges   gener et Cato Caesaris iret.          [ ]
 29              at laterum passus   hinc Iulia tecta tuentur,             [ ]
 30               illinc belligeri   sublimis regia Pauli,                 [ ]
 31          terga Pater,   blandoque videt   Concordia vultu.             [ ]
 32              ipse autem   puro celsum   caput aere saeptus             [ ]?
 33             templa superfulges   et prospectare videris,               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 34             an nova contemptis   surgant Palatia flammis               [ ]
 35           pulchrius, an tacita   vigilet face Troicus ignis            [ ]
 36               atque exploratas   iam laudet Vesta ministras.           [ ]
 37           dextra vetat pugnas,   laevam Tritonia virgo                 [ ]
 38           non gravat et sectae   praetendens colla Medusae:            [ ]
 39           ceu stimulis   accendit equum;   nec dulcior usquam          [ ]
 40             lecta deae   sedes nec si,   Pater, ipse teneres.          [ ]
 41            pectora, quae mundi   valeant evolvere curas,               [ ]
 42             et quis se   totis Temese   dedit hausta metallis;         [ ]
 43               it tergo   demissa chlamys:   latus ense quieto          [ ]
 44              securum,   magnus quanto   mucrone minatur                [ ]
 45              noctibus hibernis   et sidera terret Orion.               [ ]
 46             at sonipes habitus   animosque imitatus equestres          [ ]
 47                aerius attollit   vultus cursumque minatur;             [ ]
 48        cui rigidis   stant colla iubis   vivusque per armos            [ ]
 49              impetus et tantis   calcaribus ilia late                  [ ]
 50             suffectura patent;   vacuae pro caespite terrae            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 51                  aerea captivi   crinem tegit ungula Rheni.            [ ]?
 52              hunc et Adrasteus   visum extimuisset Arion               [ ]
 53             et pavet aspiciens   Ledaeus ab aede propinqua             [ ]
 54           Cyllarus. hic domini   numquam mutabit habenas               [ ]
 55               perpetuus frenis   atque uni servitet astro!             [ ]?
 56            vix sola sufficiunt   insessaque pondere tanto              [ ]
 57          subter anhelat humus;   nec ferro aut aere: laborant          [ ]
 58            sub genio,   teneat quamvis   aeterna crepido,              [ ]
 59              quae superingesti   portaret culmina montis               [ ]
 60          caeliferi  -que attrita genu   durasset Atlantis.             [ ]?
 61             nec longae   traxere morae,   iuvat ipsa labores           [ ]
 62             forma dei praesens   operique intenta iuventus             [ ]
 63             miratur   plus posse manus,   strepit ardua pulsu          [ ]
 64             machina: continuus   septem per culmina Martis             [ ]
 65          it fragor et   magnae vincit   vaga murmura Romae.            [ ]
 66              ipse loci custos,   cuius sacrata vorago                  [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 67                famosique lacus   nomen memorabile servant,             [1]
 68              innumeros   aeris sonitus   et verbere crudo              [ ]
 69               ut sensit   mugire forum,   movet horrida sancto         [2]
 70              ora situ   meritaque caput   venerabile quercu.           [ ]
 71             ac primum ingentes   habitus lucemque coruscam             [ ]
 72                 expavit   maioris equi   terque ardua mersit           [2]
 73          colla lacu trepidans,   laetus mox praeside viso:             [ ]
 74               'salve, magnorum   proles genitorque deorum,             [ ]
 75                auditum   longe numen   mihi! nunc mea felix,           [ ]
 76          nunc veneranda palus,   cum te prope nosse tuumque            [ ]
 77                immortale iubar   vicina sede tueri                     [ ]?
 78            concessum, semel auctor ego inventorque salutis             [ ]!
 79             Romuleae:   tu bella Iovis,   tu proelia Rheni,            [ ]
 80               tu civile nefas,   tu tardum in foedera montem           [1]
 81             longo Marte domas.   quod si te nostra tulissent           [ ]?
 82            saecula, temptasses   me non audente profundo               [ ]
 83             ire lacu.   sed Roma tuas   tenuisset habenas.'            [ ]
 84            cedat equus, Latiae   qui contra templa Diones              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 85             Caesarei   stat sede fori   - quem traderis ausus          [ ]
 86               Pellaeo,   Lysippe, duci,   mox Caesaris ora             [ ]
 87                 mirata   cervice tulit   - vix lumine fesso            [2]
 88           explores,   quam longus in hunc   despectus ab illo.         [ ]
 89         quis rudis usque adeo,   qui non, ut viderit ambos,            [ ]
 90             tantum dicat equos   quantum distare regentes?             [ ]
 91             non hoc imbriferas   hiemes opus aut Iovis ignem           [ ]
 92             tergeminum, Aeolii   non agmina carceris horret            [ ]?
 93               annorumve moras:   stabit, dum terra polusque,           [ ]
 94               dum Romana dies.   huc et sub nocte silenti,             [ ]?
 95            cum superis   terrena placent,   tua turba relicto          [ ]
 96                  labetur caelo   miscebitque oscula iuxta,             [ ]
 97               ibit in amplexus   natus fraterque paterque              [ ]
 98            et soror: una locum   cervix dabit omnibus astris.          [ ]
 99                utere perpetuum   populi magnique senatus               [ ]
100               munere. Apelleae   cuperent te scribere cerae            [ ]
101               optassetque novo   similem te ponere templo              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
102                   Atticus Elei   senior Iovis, et tua mitis            [u]?
103           ora Tarans,   tua sidereas   imitantia flammas               [ ]
104               lumina contempto   mallet Rhodos aspera Phoebo,          [ ]
105           certus ames   terras et quae   tibi templa dicamus,          [ ]
106           ipse colas;   nec te caeli   iuvet aula, tuosque             [ ]
107             laetus huic   dono videas   dare tura nepotes.             [ ]
2. digt.                                                                      .
Epithalamion in Stellam et Violentillam                                      ..
  1               Unde sacro Latii   sonuerunt carmine montes?             [ ]
  2        cui, Paean,   nova plectra moves   umeroque comanti             [ ]
  3              facundum   suspendio ebur?   procul ecce canoro           [ ]
  4             demigrant   Helicone deae   quatiuntque novena             [ ]
  5              lampade sollemnem   thalamis coeuntibus ignem             [ ]
  6                  et de Pieriis   vocalem fontibus undam,               [1]
  7             quas inter   vultu petulans   Elegea propinquat            [ ]
  8                celsior adsueto   divasque hortatur et ambit            [ ]
  9               alternum   fultura pedem   decimamque videri             [ ]
 10           se cupit et   medias fallit   permixta sorores.              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 11             ipsa manu   nuptam genetrix   Aeneia duxit                 [ ]
 12             lumina demissam et   dulci probitate rubentem,             [ ]
 13            ipsa toros   et sacra parat   cinctuque Latino              [ ]
 14               dissimulata deam   crinem vultusque genasque             [ ]
 15            temperat atque nova   gestit minor ira marita.              [ ]
 16            nosco diem   causasque sacri:   te concinit iste -          [1]
 17      pande fores!   - te, Stella, chorus;   tibi Phoebus et Euhan      [ ]
 18                 et de Maenalia   volucer Tegeaticus umbra              [ ]
 19       serta ferunt,   nec blandus Amor   nec gratia cessat             [ ]
 20                amplexum niveos   optatae coniugis artus                [ ]
 21             floribus innumeris   et olenti spargere nimbo.             [ ]
 22          tu modo fronte rosas,   violis modo lilia mixta               [ ]
 23             excipis et dominae   niveis a vultibus obstas.             [ ]
 24               ergo dies aderat   Parcarum conditus albo                [ ]
 25           vellere, quo Stellae   Violentillaeque professus             [ ]
 26              clamaretur hymen,   cedant curaeque metusque,             [1]
 27               cessent mendaces   obliqui carminis astus,               [ ]
 28            Fama tace:   subiit leges   et frena momordit               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 29             ille solutus amor:   consumpta est fabula vulgi            [ ]
 30                 et narrata diu   viderunt oscula cives.                [ ]?
 31            tu tamen attonitus,   quamvis data copia tantae             [ ]
 32            noctis, adhuc optas   permissaque numine dextro             [ ]
 33          vota paves,   pone, o dulcis,   suspiria, vates,              [ ]
 34      pone: tua est.   licet expositum   per limen aperto               [ ]
 35             ire, redire gradu:   iam nusquam ianitor aut lex           [ ]
 36             aut pudor, amplexu   tandem satiare petito -               [ ]
 37           contigit! - et duras   pariter reminiscere noctes.           [ ]
 38           digna quidem merces,   et si tibi Iuno labores               [ ]
 39           Herculeos,   Stygiis et si   concurrere monstris             [ ]
 40           Fata darent,   si Cyaneos   raperere per aestus.             [1]
 41             hanc propter tanti   Pisaea lege trementem                 [ ]
 42             currere et Oenomai   fremitus audire sequentis,            [ ]
 43                nec si Dardania   pastor temerarius Ida                 [ ]
 44             edisses.   haec dona forent,   nec si alma per auras       [ ]
 45          te potius   prensum aveheret   Tithonia biga.                 [ ]
 46           sed quae causa toros   inopinaque gaudia vati                [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 47            attulit? hic mecum,   dum fervent agmine postes             [ ]
 48              atriaque et multa   pulsantur limina virga,               [ ]
 49             hic, Erato   iucunda, doce.   vacat apta movere            [ ]?
 50           colloquia et   docti norunt   audire penates.                [ ]?
 51                forte, serenati   qua stat plaga lactea caeli,          [2]?
 52           alma Venus   thalamo pulsa   modo nocte iacebat              [ ]
 53                 amplexu   duro Getici   resoluta mariti.               [1]?
 54           fulcra torosque deae   tenerum premit agmen Amorum;          [ ]
 55         signa petunt   qua ferre faces,   quae pectora figi            [ ]
 56             imperet; an terris   saevire an malit in undis,            [ ]
 57                an miscere deos   an adhuc vexare Tonantem.             [ ]
 58             ipsi animus nondum   nec cordi fixa voluntas,              [ ]
 59           fessa iacet stratis,   ubi quondam conscia culpae            [ ]?
 60                Lemnia deprenso   repserunt vincula lecto.              [ ]
 61             hic puer e   turba volucrum,   cui plurimus ignis          [ ]
 62               ore manuque levi   numquam frustrata sagitta,            [ ]
 63                agmine de medio   tenera sic dulce profatur             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 64                voce pharetrati   pressere silentia fratres.            [ ]?
 65          'scis ut, mater,' ait   'nulla mihi dextera segnis            [ ]
 66             militia;   quemcumque hominum   divumque dedisti,          [ ]
 67             uritur, at quondam   lacrimis et supllice dextra           [ ]
 68            et votis   precibusque virum   concede moveri,              [ ]
 69             o genetrix:   duro nec enim ex   adamante creati,          [1]
 70           sed tua turba sumus,   clarus de gente Latina                [ ]
 71        est iuvenis,   quem patriciis   maioribus ortum                 [ ]
 72               nobilitas   gavisa tulit   praesagaque formae            [2]
 73              protinus e nostro   posuit cognomina caelo,               [ ]
 74             hunc egomet   tota quondam   - tibi dulce - pharetra       [ ]?
 75              improbus et densa   trepidantem cuspide fixi.             [ ]
 76               quamvis Ausoniis   multum gener ille petitus             [ ]
 77               matribus, edomui   victum dominaeque potentis            [ ]
 78        ferre iugum et   longos iussi   sperare per annos,              [ ]?
 79              ast illam   summa leviter   - sic namque iubebas -        [ ]
 80              lampade parcentes   et inerti strinximus arcu.            [ ]
 81              ex illo   quantos iuvenis   premat anxius ignes,          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 82          testis ego attonitus,   quantum me nocte dieque               [ ]
 83         urgentem   ferat, haud ulli   vehementior umquam               [ ]
 84             incubui, genetrix,   iterataque vulnera fodi.              [ ]
 85             vidi ego et immiti   cupidum decurrere campo               [ ]?
 86          Hippomenes,   nec sic meta   pallebat in ipsa;                [ ]
 87                vidi et Abydeni   iuvenis certantia remis               [2]?
 88               bracchia laudavi  -que manus et saepe natanti            [ ]?
 89           praeluxi:   minor ille calor,   quo saeva tepebant           [ ]
 90           aequora: tu veteres,   iuvenis, transgressus amores,         [ ]
 91           ipse ego te   tantos stupui   durasse per aestus             [ ]
 92              firmavique animos   blandisque madentia plumis            [1]
 93                lumina detersi.   quotiens mihi questus Apollo,         [ ]
 94              sic vatem   maerere suum!   iam, mater, amatos            [ ]
 95              indulge thalamos,   noster comes ille piusque             [ ]
 96            signifer; armiferos   poterat memorare labores              [ ]
 97        claraque facta virum et   torrentes sanguine campos,            [ ]
 98         sed tibi plectra dedit   mitisque incedere vates               [ ]
 99               maluit et nostra   laurum subtexere myrto.               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
100           hic iuvenum   lapsus suaque aut   externa revolvit           [ ]
101       vulnera; pro! quanta est   Paphii reverentia, mater,             [ ]
102           numinis: hic nostrae   deflevit fata columbae.'              [ ]
103             finierat;   tenera matris   cervice pependit               [1]
104             blandus et admotis   tepefecit pectora pennis,             [ ]
105              illa refert vultu   non aspernata rogari:                 [ ]?
106         'grande quidem   rarumque viris,   quos ipsa probavi.          [ ]
107                Pierius   votum iuvenis   cupit, hanc ego formae        [ ]
108                egregium   mirata decus,   cui gloria patrum            [2]
109             et generis   certabat honos,   tellure cadentem            [ ]
110                  excepi   fovique sinu   nec colla genasque            [1]?
111              comere nec pingui   crinem deducere amomo                 [1]
112             cessavit   mea, nate, manus.   mihi dulcis imago           [ ]
113              prosiluit. celsae   procul aspice frontis honores         [ ]
114            suggestumque comae.   Latias metire quid ultra              [ ]
115                emineat matres:   quantum Latonia nymphas               [ ]
116         virgo premit   quantumque egomet   Nereidas exsto.             [ ]
117              haec et caeruleis   mecum consurgere digna                [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
118            fluctibus et nostra   potuit considere concha;              [ ]
119              et si flammigeras   potuisset scandere sedes              [ ]
120          hasque intrare domos,   ipsi erraretis, Amores.               [ ]
121          huic quamvis   census dederim   largita beatos,               [ ]
122             vincit opes animo.   querimur iam Seras avaros             [ ]
123              angustum   spoliare nemus   Clymenaeaque deesse           [ ]
124            germina nec virides   satis inlacrimare sorores,            [ ]
125                vellera Sidonio   iam pauca rubescere tabo              [ ]
126              raraque longaevis   nivibus crystalla gelari.             [ ]
127            huic Hermum   fulvoque Tagum   decurrere limo,              [ ]
128          - nec satis ad cultus   - huic Inda monilia Glaucum           [ ]
129          Proteaque atque omnem   Nereida quaerere iussi.               [u]
130            hanc si Thessalicos   vidisses, Phoebe, per agros           [ ]
131                 erraret   secura Daphne.   si in litore Naxi           [2]
132                Theseum   iuxta foret haec   conspecta cubile,          [ ]
133               Gnosida desertam   profugus liquisset et Euhan.          [ ]
134            quod nisi me longis   placasset Iuno querelis,              [ ]
135             falsus huic pennas   et cornua sumeret aethrae             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
136           rector, in hanc vero   cecidisset Iuppiter auro.             [ ]?
137          sed dabitur   iuveni, cui tu,   mea summa potestas,           [ ]
138           nate, cupis, thalami   quamvis iuga ferre secundi            [ ]
139           saepe neget maerens.   ipsam iam cedere sensi                [ ]
140           inque vicem   tepuisse viro.'   sic fata levavit             [ ]
141                 sidereos artus   thalamique egressa superbum           [1]
142                limen Amyclaeos   ad frena citavit olores.              [ ]
143           iungit Amor   laetamque vehens   per nubila matrem           [ ]
144                 gemmato   temone sedet.   iam Thybridis arces          [3]
145              Iliacae:   pandit nitidos   domus alta penates            [ ]
146             claraque gaudentes   plauserunt limina cygni.              [ ]
147              digna deae sedes,   nitidis nec sordet ab astris.         [ ]
148         hic Libycus   Phrygiusque silex,   hic dura Laconum            [ ]
149        saxa virent,   hic flexus onyx   et concolor alto               [ ]
150              vena mari   rupesque nitent,   quis purpura saepe         [2]
151               Oebalis et Tyrii   moderator livet aeni.                 [ ]
152              pendent innumeris   fastigia nixa columnis,               [ ]
153               robora Dalmatico   lucent satiata metallo.               [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
154               excludunt radios   silvis demissa vetustis               [ ]
155             frigora, perspicui   vivunt in marmore fontes.             [ ]?
156              nec servat   natura vices:   hic Sirius alget,            [2]
157           bruma tepet   versumque domus   sibi temperat annum.         [ ]
158                  exsultat visu   tectisque potentis alumnae            [ ]?
159          non secus alma Venus,   quam si Paphon aequore ab alto        [ ]
160               Idaliasque domos   Erycinaque templa subiret.            [ ]
161                tunc ipsam solo   reclinem adfata cubili:               [ ]
162        'quonam hic usque sopor   vacuique modestia lecti,              [ ]
163               o mihi Laurentes   inter dilecta puellas?                [ ]
164             quis morum   fideique modus?   numquamne virili            [ ]
165               summittere iugo?   veniet iam tristior aetas.            [ ]
166               exerce formam et   fugientibus utere donis.              [ ]
167             non ideo   tibi tale decus   vultusque superbos            [ ]
168             meque dedi, viduos   ut transmittare per annos             [ ]
169             ceu non cara mihi.   satis o nimiumque priores             [ ]
170             despexisse procos.   etenim hic tibi sanguine toto         [ ]
171             deditus unam omnes   inter miratur amatque                 [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
172          nec formae   nec stirpis egens.   nam docta per urbem         [ ]
173           carmina qui iuvenes,   quae nunc didicere puellae?           [ ]
174               hunc et bissenos   - sic indulgentia pergat              [ ]
175              praesidis Ausonii   - cernes attollere fasces             [ ]
176             ante diem:   certe iam nunc   Cybeleia movit               [ ]
177             limina et Euboicae   carmen legit ille Sibyllae.           [ ]
178          iamque parens Latius,   cuius praenoscere mentem              [ ]
179            fas mihi, purpureos   habitus iuvenique curule              [ ]
180                indulgebit ebur   Dacasque - haec gloria maior -        [ ]
181               exuvias   laurosque dabit   celebrare recentes.          [ ]
182          ergo age, iunge toros   atque otia deme iuventae.             [ ]
183           quas ego non gentes,   quae non face corda iugavi?           [ ]
184              alituum   pecudumque mihi   durique ferarum               [1]
185            non renuere greges,   ipsum in conubia terrae               [ ]
186           aethera, cum pluviis   rarescunt nubila, solvo.              [ ]
187               sic rerum series   mundique revertitur aetas.            [ ]
188              unde novum Troiae   decus ardentumque deorum              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
189            raptorem,   Phrygio si non   ego iuncta marito,             [1]
190               Lydius unde meos   iterasset Thybris Iulos?              [ ]
191             quis septemgeminae   posuisset moenia Romae                [ ]
192                imperii   Latiale caput,   nisi Dardana furto           [ ]
193               cepisset Martem,   nec me prohibente, sacerdos?'         [ ]
194              his mulcet dictis   tacitaeque inspirat honorem           [ ]
195             conubii.   redeunt animo   iam dona precesque              [ ]
196          et lacrimae   vigilesque viri   prope limina questus,         [ ]
197               Asteris et vatis   totam cantata per urbem,              [ ]
198            Asteris ante dapes,   nocte Asteris, Asteris ortu,          [ ]
199            quantum non   clamatus Hylas.   iamque aspera coepit        [u]!
200          flectere corda libens   et iam sibi dura videri.              [ ]
201          macte toris,   Latios inter   placidissime vates,             [ ]
202            quod durum   permensus iter   coeptique labores             [ ]
203              prendisti portus.   nitidae sic tranfuga Pisae            [ ]
204              amnis in externos   longe flammatus amores                [ ]
205                flumina demerso   trahit intemerata canali,             [ ]
206                 donec Sicanios   tandem prolatus anhelo                [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
207              ore bibat fontes;   miratur dulcia Nais                   [ ]
208              oscula nec credit   pelago venisse maritum.               [1]
209          quis tibi tunc alacri   caelestum in munere claro,            [ ]
210           Stella, dies, quanto   salierunt pectora voto,               [ ]
211             dulcia cum dominae   dexter conubia vultus                 [ ]
212               adnuit! ire polo   nitidosque errare per axes            [ ]
213               visus. Amyclaeis   minus exsultavit harenis              [ ]
214               pastor ad Idaeas   Helena veniente carinas;              [ ]
215             Thessala nec talem   viderunt Pelea Tempe,                 [ ]
216           cum Thetin Haemoniis   Chiron accedere terris                [ ]
217               erecto   prospexit equo.   quam longa morantur           [ ]
218            sidera! quam segnis   votis Aurora mariti!                  [ ]
219         at procul ut   Stellae thalamos   sensere parari               [ ]
220                 Letous   vatum pater et   Semeleius Euhan,             [ ]
221             hic movet Ortygia,   movet hic rapida agmina Nysa.         [ ]
222              huic Lycii montes   gelidaeque umbracula Thymbrae         [ ]
223             et Parnase, sonas;   illi Pangaea resultant                [ ]
224           Ismaraque et quondam   genialis litora Naxi.                 [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
225              tunc caras   iniere fores   comitique canoro              [2]?
226         hic chelyn, hic flavam   maculoso nebrida tergo,               [2]
227        hic thyrsos,   hic plectra ferunt;   hic enthea lauro           [ ]
228                 tempora, Minoa   crinem premit ille corona.            [u]?
229            vixdum emissa dies,   et iam socialia praesto               [ ]
230               omina, iam festa   fervet domus utraque pompa.           [ ]
231          fronde virent postes,   effulgent compita flammis,            [ ]
232               et pars immensae   gaudet celeberrima Romae.             [ ]
233          omnis honos,   cuncti veniunt   ad limina fasces,             [ ]
234                  omnis plebeio   teritur praetexta tumultu:            [ ]?
235     hinc eques, hinc   iuvenum coetu   stola mixta laborat.            [ ]
236                felices   utrosque vocant,   sed in agmine plures       [ ]?
237                 invidere viro.   iamdudum poste reclinis               [1]
238         quaerit Hymen thalamis   intactum dicere carmen,               [ ]
239              quo vatem   mulcere queat.   dat Iuno verenda             [ ]
240            vincula et insignit   gemina Concordia taeda.               [ ]
241            hic fuit ille dies:   noctem canat ipse maritus!            [ ]
242           quantum nosse licet,   sic victa sopore doloso               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
243                Martia fluminea   posuit latus Ilia ripa:               [ ]
244             non talis   niveos tinxit   Lavinia vultus,                [ ]
245            cum Turno   spectante rubet:   non Claudia talis            [ ]
246             respexit   populos mota   iam virgo carina.                [ ]
247            nunc opus, Aeonidum   comites tripodumque ministri,         [ ]
248               diversis   certare modis:   eat enthea vittis            [ ]
249         atque hederis   redimita cohors,   ut pollet ovanti            [ ]
250       quisque lyra.   sed praecipui,   qui nobile gressu               [ ]?
251               extremo   fraudatis opus,   date carmina festis          [2]?
252         digna toris.   hunc ipse Coo   plaudente Philetas              [ ]
253           Callimachusque senex   Umbroque Propertius antro             [ ]
254              ambissent   laudare diem,   nec tristis in ipsis          [ ]
255             Naso Tomis   divesque foco   lucente Tibullus.             [1]
256               me certe   non unus amor   simplexque canendi            [2]
257          causa trahit:   tecum similes   iunctaeque Camenae,           [ ]
258         Stella, mihi,   multumque pares   bacchamur ad aras            [ ]
259               et sociam doctis   haurimus ab amnibus undam;            [ ]
260                at te nascentem   gremio mea prima recepit              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
261           Parthenope,   dulcisque solo   tu gloria nostro              [1]
262              reptasti. nitidum   consurgat ad aethera tellus           [ ]
263              Eubois et pulchra   tumeat Sebethos alumna;               [ ]
264             nec sibi sulpureis   Lucrinae Naides antris                [ ]
265                  nec Pompeiani   placeant magis otia Sarni.            [ ]?
266           heia age, praeclaros   Latio properate nepotes,              [ ]
267           qui leges,   qui castra regant,   qui carmina ludant.        [ ]
268              acceleret   partu decimum   bona Cynthia mensem,          [ ]
269              sed parcat   Lucina precor;   tuque ipse parenti          [2]
270          parce, puer,   ne mollem uterum,   ne stantia laedas          [ ]
271           pectora; cumque tuos   tacito natura recessu                 [1]
272               formarit vultus,   multum de patre decoris,              [ ]
273           plus de matre feras.   at tu, pulcherrima forma              [1]
274             Italidum,   tandem merito   possessa marito,               [ ]
275            vincla diu   quaesita fove:   sic damna decoris             [ ]
276           nulla tibi;   longae viridis   sic flore iuventae            [ ]
277              perdurent vultus,   tardeque haec forma senescat.         [ ]

Prossimo file n. 325
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 1, 3 til 6 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: