File n. 325 – 31:55 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 326
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 325 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 1, 3 til 6 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
3. digt.                                                                     .
Villa Tiburtina Manilii Vopisci                                              ..

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
  1                Cernere facundi   Tibur glaciale Vopisci                [1]
  2             si quis et inserto   geminos Aniene penates                [ ]
  3              aut potuit sociae   commercia noscere ripae               [ ]
  4              certantesque sibi   dominum defendere villas,             [ ]
  5               illum nec calido   latravit Sirius astro,                [ ]?
  6             nec gravis aspexit   Nemeae frondentis alumnus:            [ ]
  7            talis hiems tectis,   frangunt sic improba solem            [ ]
  8               frigora, Pisaeum  -que domus non aestuat annum.          [ ]
  9             ipsa manu   tenera tecum   scripsisse Voluptas             [1]?
 10             tunc Venus Idaliis   unxit fastigia sucis                  [ ]
 11             permulsitque comis   blandumque reliquit honorem           [ ]
 12           sedibus, et volucres   vetuit discedere natos.               [ ]
 13             o longum   memoranda dies!   quae mente reporto            [ ]
 14            gaudia, quam lassos   per tot miracula visus!               [ ]
 15             ingenium   quam mite solo!   quae forma beatis             [ ]
 16             ante manus   artemque locis!   non largius usquam          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 17                indulsit   Natura sibi.   nemora alta citatis           [3]
 18               incubuere vadis:   fallax responsat imago                [ ]
 19           frondibus, et longas   eadem fugit umbra per undas.          [ ]
 20           ipse Anien   - miranda fides   - infraque superque           [ ]
 21             saxeus hic tumidam   rabiem spumosaque ponit               [ ]
 22           murmura, ceu placidi   veritus turbare Vopisci               [ ]
 23                Pieriosque dies   et habentes carmina somnos.           [ ]
 24           litus utrumque domi,   nec te mitissimus amnis               [ ]?
 25              dividit. alternas   servant praetoria ripas,              [ ]
 26               non externa sibi   fluviumve obstare queruntur.          [ ]
 27            Sestiacos   nunc Fama sinus   pelagusque natatum            [ ]
 28               iactet et audaci   victos delphinas ephebo!              [ ]
 29             hic aeterna quies,   nullis hic iura procellis,            [ ]
 30          numquam fervor aquis.   datur hic transmittere visus          [ ]
 31              et voces   et paene manus.   sic Chalcida fluctus         [2]
 32              expellunt reflui,   sic dissociata profundo               [ ]
 33               Bruttia Sicanium   circumspicit ora Pelorum.             [ ]
 34           quid primum   mediumve canam,   quo fine quiescam?           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 35               auratasne trabes   an Mauros undique postes              [ ]
 36                   an picturata   lucentia marmora vena                 [ ]?
 37              mirer, an emissas   per cuncta cubilia nymphas?           [ ]
 38          huc oculis,   huc mente trahor.   venerabile dicam            [ ]
 39                lucorum senium?   te, quae vada fluminis infra          [ ]
 40           cernis, an ad silvas   quae respicis, aula, tacentis,        [ ]
 41            qua tibi tota quies   offensaque turbine nullo              [ ]
 42           nox silet et teneros   invitant murmura somnos?              [ ]
 43               an quae graminea   suscepta crepidine fumant             [ ]
 44            balnea et impositum   ripis algentibus ignem?               [ ]
 45             quaque vaporiferis   iunctus fornacibus amnis              [ ]
 46               ridet anhelantes   vicino flumine nymphas?               [ ]?
 47           vidi artes   veterumque manus   variisque metalla            [ ]
 48        viva modis.   labor est auri   memorare figuras                 [ ]
 49          aut ebur aut   dignas digitis   contingere gemmas,            [ ]
 50            quicquid et argento   primum, vel in aere minori            [ ]?
 51               lusit et enormes   manus est experta colossos.           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 52              cum vagor aspectu   visusque per omnia duco,              [1]
 53              calcabam   necopinus opes.   nam splendor ab alto         [ ]
 54             defluus et nitidum   referentes aera testae                [ ]
 55             monstravere solum,   varias ubi picta per artes            [1]
 56         gaudet humus   superatque novis   asarota figuris:             [ ]
 57               expavere gradus.   quid nunc iungentia mirer             [1]
 58              aut quid partitis   distantia tecta trichoris?            [ ]
 59           quid te, quae mediis   servata penatibus arbor               [ ]
 60          tecta per et   postes liquidas   emergis in auras,            [1]
 61           quo non sub   domino saevas   passura bipennes?              [ ]
 62                 et nunc ignaro   forsan vel lubrica Nais               [ ]
 63               vel non abruptos   tibi debet Hamadryas annos.           [ ]
 64          quid referam alternas   gemino super aggere mensas            [ ]
 65              albentesque lacus   altosque in gurgite fontes            [ ]
 66            teque, per obliquum   penitus quae laberis amnem,           [ ]
 67              Marcia, et audaci   transcurris flumina plumbo?           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 68                an solum Ioniis   sub fluctibus Elidis amnem            [1]
 69             dulcis ad Aetnaeos   deducat semita portus?                [ ]
 70              illic ipse antris   Anien et fonte relicto                [ ]
 71               nocte sub arcana   glaucos exutus amictus                [ ]
 72              huc illuc fragili   prosternit pectora musco,             [ ]
 73           aut ingens   in stagna cadit   vitreasque natatu             [ ]
 74          plaudit aquas.   illa recubat   Tiburnus in umbra,            [ ]
 75                illic sulpureos   cupit Albula mergere crines;          [ ]
 76             haec domus Egeriae   nemoralem abiungere Phoeben           [ ]
 77             et Dryadum   viduare choris   algentia possit              [ ]
 78              Taygeta et silvis   accersere Pana Lycaeis.               [ ]
 79          quod ni templa darent   alias Tirynthia sortes,               [ ]
 80                et Praenestinae   poterant migrare sorores.             [ ]
 81            quid bifera Alcinoi   laudem pomaria vosque,                [ ]
 82              qui numquam vacui   prodistis in aethera, rami?           [ ]?
 83               cedant Telegoni,   cedant Laurentia Turni                [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 84                iugera Lucrinae  -que domus litusque cruenti            [2]
 85           Antiphatae,   cedant vitreae   iuga perfida Circes           [ ]
 86              Dulichiis   ululata lupis   arcesque superbae             [ ]
 87              Anxuris et sedes,   Phrygio quas mitis alumno             [ ]
 88          debet anus;   cedant, quae te   iam solibus artis             [ ]
 89                  Antia nimbosa   revocabunt litora bruma!              [ ]?
 90              scilicet hic illi   meditantur pondera mores,             [ ]
 91           hic premitur   fecunda quies   virtusque serena              [ ]
 92          fronte gravis   sanusque nitor   luxuque carentes             [ ]
 93            deliciae,   quas ipse suis   digressus Athenis              [ ]
 94                 mallet deserto   senior Gargettius horto;              [ ]
 95            haec per et Aegaeas   hiemes Hyadumque nivosum              [ ]
 96               sidus et Oleniis   dignum petiisse sub astris,           [ ]
 97             si Maleae   credenda ratis   Siculosque per aestus         [ ]
 98          sit via: cur   oculis sordet   vicina voluptas?               [ ]
 99               hic tua Tiburtes   Faunos chelys et iuvat ipsum          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
100               Alciden   dictumque lyra   maiore Catillum,              [1]
101            seu tibi Pindaricis   animus contendere plectris            [ ]
102             sive chelyn tollas   heroa ad robora sive                  [ ]?
103             liventem   satiram nigra   rubigine turbes                 [ ]?
104               seu tua non alia   splendescat epistola cura.            [ ]
105           digne Midae   Croesique bonis   et Perside gaza,             [ ]
106             macte bonis animi,   cuius stagnantia rura                 [ ]
107               debuit et flavis   Hermus transcurrere ripis             [ ]
108             et limo   splendente Tagus!   sic docta frequentes         [2]
109                 otia, sic omni   detectus pectora nube                 [ ]?
110                finem Nestoreae   precor egrediare senectae.            [ ]
4. digt.                                                                      .
Soteria Rutili Gallici                                                       ..
  1             Estis, io, superi,   nec inexorabile Clotho                [ ]
  2        volvit opus,   videt alma pios   Astraea Iovique                [ ]
  3               conciliata redit   dubitataque sidera cernit             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
  4            Gallicus. es caelo,   dive, es, Germanice, cordi            [1]
  5         (quis neget?): erubuit   tanto spoliare ministro               [ ]
  6               imperium   Fortuna tuum.   stat proxima cervix           [ ]
  7               ponderis immensi   damnosaque fila senectae              [ ]
  8              exuit atque alios   melior revirescit in annos.           [ ]
  9       ergo alacres,   quae signa colunt   urbana, cohortes             [ ]
 10         inque sinum   quae saepe tuum   fora turbida questum           [ ]
 11              confugiunt, leges   urbesque ubicumque togatae,           [ ]?
 12            quae tua longinquis   implorant iura querelis,              [ ]
 13              certent laetitia,   nosterque ex ordine collis            [ ]
 14           confremat et sileant   peioris murmura famae!                [ ]
 15          quippe manet   longumque aevo   redeunte manebit,             [ ]
 16          quem penes intrepidae   mitis custodia Romae.                 [ ]
 17           nec tantum induerint   fatis nova saecula crimen             [ ]
 18                 aut instaurati   peccaverit ara Tarenti.               [ ]?
 19           ast ego nec Phoebum,   quamquam mihi surda sine illo         [ ]
 20            plectra, nec Aonias   decima cum Pallade divas              [ ]
 21               aut mitem Tegeae   Dircesve hortabor alumnum:            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 22              ipse veni   viresque novas   animumque ministra,          [2]
 23           qui caneris;   docto nec enim   sine numine tantus           [ ]
 24           Ausoniae   decora ampla togae   centumque dedisti            [ ]
 25              iudicium   mentemque viris.   licet enthea vatis          [ ]
 26              excludat   Pimplea sitim   nec conscia detur              [ ]
 27               Pirene:   largos potius   mihi gurges in haustus,        [ ]?
 28           qui rapitur   de fonte tuo,   seu plana solutis              [ ]
 29         quom struis orsa modis   seu quom tibi dulcis in artem         [ ]
 30           frangitur et nostras   curat facundia leges.                 [ ]
 31           quare age, si Cereri   sua dona merumque Lyaeo               [ ]
 32              reddimus et dives   praedae tamen accipit omni            [ ]
 33                  exuvias   Diana tholo   captivaque tela               [u]
 34         Bellipotens:   nec tu, quando   tibi, Gallice, maius           [ ]
 35              eloquium,   fandique opibus   sublimis abundas,           [ ]
 36           sperne coli   tenuiore lyra.   vaga cingitur astris          [ ]
 37            luna, et in oceanum   rivi cecidere minores.                [1]
 38           quae tibi sollicitus   persolvit praemia morum               [ ]
 39         Urbis amor!   quae tum patrum  -que equitumque notavi          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 40              lumina et ignarae   plebis lugere potentes?               [ ]
 41               non labente Numa   timuit sic Curia felix                [ ]
 42              Pompeio   nec celsus eques   nec femina Bruto.            [ ]
 43             hoc illud: tristes   invitum audire catenas,               [ ]
 44             parcere verberibus   nec qua iubet alta potestas           [ ]
 45               ire, sed armatas   multum sibi demere vires              [ ]
 46               dignarique manus   humiles et verba precantum            [1]?
 47              reddere iura foro   nec proturbare curules                [ ]
 48              et ferrum   mulcere toga.   sic itur in alta              [ ]?
 49             pectora, sic mixto   reverentia fidit amori.               [ ]
 50             ipsa etiam cunctos   gravis inclementia fati               [ ]
 51              terruit et subiti   praeceps iuvenile pericli,            [ ]
 52            nil cunctante malo.   non illud culpa senectae              [ ]?
 53           - quippe ea bissenis   vixdum orsa excedere lustris -,       [ ]
 54            sed labor intendens   animique in membra vigentis           [ ]
 55             imperium   vigilesque suo   pro Caesare curae,             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 56      dulce opus. hinc   fessos penitus   subrepsit in artus            [ ]
 57                insidiosa quies   et pigra oblivio vitae.               [ ]
 58              tunc deus, Alpini   qui iuxta culmina dorsi               [ ]?
 59              signat Apollineos   sancto cognomine lucos,               [ ]
 60             respicit heu tanti   pridem securus alumni.                [1]
 61           praecidensque moras:   'nunc mecum, Epidauria proles,        [ ]
 62          hinc' ait 'i gaudens:   datur - aggredienda facultas! -       [ ]
 63              ingentem   recreare virum.   teneamus adorti              [ ]
 64             tendentes   iam fila colos:   ne fulminis atri             [ ]
 65           sit metus: has ultro   laudabit Iuppiter artes.              [ ]
 66         nam neque plebeiam aut   dextro sine numine cretam             [ ]
 67       servo animam. atque adeo   breviter, dum tecta subimus,          [ ]
 68           expediam.   genus ipse suis   permissaque retro              [ ]
 69           nobilitas;   nec origo latet   sed luce sequente             [ ]
 70              vincitur et magno   gaudet cessisse nepoti.               [ ]
 71           prima togae   virtus illi   quoque: clarus et ingens         [ ]
 72              eloquio;   mox innumeris   exercita castris               [ ]
 73              occiduas   primasque domos   et sole sub omni             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 74               permeruit   iurata manus   nec in otia pacis             [2]
 75               permissum   laxare animos   ferrumque recingi.           [ ]
 76            hunc Galatea vigens   ausa est incessere bello              [ ]
 77     - me quoque - perque novem   timuit Pamphylia messes               [ ]
 78             Pannoniusque ferox   arcuque horrenda fugaci               [ ]
 79           Armenia et   patiens Latii   iam pontis Araxes.              [ ]
 80            quid geminos fasces   magnaeque iterata revolvam            [ ]
 81         iura Asiae?   velit illa quidem   ter habere quaterque         [ ]
 82      hunc sibi, sed   revocant fasti   maiorque curulis                [ ]?
 83            nec promissa semel.   Libyci quid mira tributi              [ ]
 84           obsequia et   missum media   de pace triumphum               [ ]
 85       laudem et opes   quantas nec qui   mandaverat ausus              [ ]
 86               exspectare fuit?   gaudet Trasimennus et Alpes           [ ]
 87           Cannensesque animae;   primusque insigne tributum            [ ]
 88              ipse palam lacera   poscebat Regulus umbra.               [ ]
 89              non vacat Arctoas   acies Rhenumque rebellem              [ ]?
 90             captivaeque preces   Veledae et, quae maxima nuper         [ ]
 91              gloria, depositam   Dacis pereuntibus Urbem               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 92             pandere, cum tanti   lectus rectoris habenas,              [ ]
 93               Gallice, Fortuna   non admirante subisti.                [ ]?
 94          hunc igitur,   si digna loquor,   rapiemus iniquo,            [ ]
 95        nate, Iovi.   rogat hoc Latiae   pater inclitus urbis           [ ]
 96        et meruit;   neque enim frustra   mihi nuper honora             [ ]
 97               carmina patricio   pueri sonuistis in ostro.             [ ]
 98              si qua salutifero   gemini Chironis in antro              [1]?
 99         herba, tholo   quodcumque tibi   Troiana recondit              [ ]
100           Pergamus aut medicis   felix Epidaurus harenis               [ ]
101                  educat, Idaea   profert quam Creta sub umbra          [1]
102              dictamni   florentis opem,   quoque anguis abundat        [ ]
103           spumatu:   iungam ipse manus   atque omne benignum           [2]
104              virus, odoriferis   Arabum quod doctus in arvis           [ ]
105                aut Amphrysiaco   pastor de gramine carpsi.'            [ ]
106             dixerat. inveniunt   positos iam segniter artus            [ ]
107           pugnantemque animam;   ritu se cingit uterque                [ ]?
108            Paeonio   monstrantque simul   parentque volentes,          [ ]
109                donec letiferas   vario medicamine pestes               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
110               et suspecta mali   ruperunt nubila somni.                [ ]?
111              adiuvat ipse deos   morboque valentior omni               [ ]
112              occupat auxilium.   citius non arte refectus              [ ]
113             Telephus Haemonia,   nec quae metuentis Atridae            [ ]
114                saeva Machaonio   coierunt vulnera suco.                [ ]
115         quis mihi tot   coetus inter   populique patrumque             [ ]
116               sit curae   votique locus?   tamen ardua testor          [1]
117            sidera teque, pater   vatum Thymbraee, quis omni            [ ]
118          luce mihi,   quis nocte timor,   dum postibus haerens         [ ]
119             assiduus   nunc aure vigil   nunc lumine cuncta            [ ]
120              aucupor; immensae   veluti conexa carinae                 [1]
121         cumba minor,   cum saevit hiems,   pro parte furentis          [ ]
122           parva receptat aquas   et eodem volvitur austro.             [ ]
123            nectite nunc laetae   candentia fila, sorores,              [ ]
124            nectite! nemo modum   transmissi computet aevi:             [ ]
125               hic vitae   natalis erit.   tu Troica dignus             [2]
126             saecula et Euboici   transcendere pulveris annos           [ ]
127            Nestoreosque situs!   qua nunc tibi pauper acerra           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
128          digna litem?   nec si vacuet   Mevania valles                 [ ]
129           aut praestent niveos   Clitumna novalia tauros,              [ ]
130           sufficiam.   sed saepe deis   hos inter honores              [ ]?
131              caespes et exiguo   placuerunt farra salino.              [ ]
5. digt.                                                                      .
Balneum Claudii Etrusci                                                      ..
  1             Non Helicona gravi   pulsat chelys enthea plectro,         [ ]
  2               nec lassata voco   totiens mihi numina, Musas;           [ ]
  3          et te, Phoebe, choris   et te dimittimus, Euhan,              [ ]?
  4          tu quoque muta ferae,   volucer Tegeaee, sonorae              [ ]
  5          terga premas:   alios poscunt   mea carmina coetus.           [ ]
  6                Naidas, undarum   dominas, regemque corusci             [ ]
  7             ignis adhuc fessum   Siculaque incude rubentem             [ ]
  8               elicuisse satis.   paulum arma nocentia, Thebae,         [ ]
  9                ponite: dilecto   volo lascivire sodali.                [ ]
 10           iunge, puer, cyathos   - set ne numerare labora -            [ ]
 11         cunctantem  -que intende chelyn:   discede Laborque            [ ]
 12           Curaque, dum nitidis   canimus gemmantia saxis               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 13           balnea dumque procax   vittis hederisque, soluta             [ ]
 14              fronde verecunda,   Clio mea ludit Etrusco.               [1]?
 15             ite, deae virides,   liquidosque advertite vultus          [ ]
 16           et vitreum   teneris crinem   redimite corymbis,             [ ]
 17            veste nihil tectae,   quales emergitis altis                [ ]?
 18               fontibus et visu   Satyros torquetis amantes.            [ ]?
 19            non vos, quae culpa   decus infamastis aquarum,             [ ]
 20             sollicitare iuvat;   procul hinc et fonte doloso           [ ]
 21             Salmacis et viduae   Cebrenidos arida luctu                [ ]
 22            flumina et Herculei   praedatrix cedat alumni.              [ ]
 23          vos mihi, quae Latium   septenaque culmina, nymphae,          [ ]
 24            incolitis   Thybrimque novis   attollitis undis,            [ ]
 25            quas praeceps Anien   atque exceptura natatus               [ ]
 26           Virgo iuvat   Marsasque nives   et frigora ducens            [ ]
 27             Marcia, praecelsis   quarum vaga molibus unda              [ ]
 28            crescit et innumero   pendens transmittitur arcu -:         [ ]
 29       vestrum opus aggredimur,   vestra est, quam carmine molli        [ ]
 30         pando, domus.   non umquam aliis   habitastis in antris        [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 31             ditius. ipsa manus   tenuit Cytherea mariti                [ ]
 32           monstravitque artes;   neu vilis flamma caminos              [ ]
 33             ureret, ipsa faces   volucrum succendit Amorum.            [ ]
 34               non huc admissae   Thasos aut undosa Carystos,           [ ]
 35             maeret onyx longe,   queriturque exclusus ophites:         [ ]
 36            sola nitet   flavis Nomadum   decisa metallis               [ ]
 37             purpura, sola cavo   Phrygiae quam Synnados antro          [ ]
 38                ipse cruentavit   maculis lucentibus Attis,             [ ]
 39         quasque Tyrus   niveas secat et   Sidonia rupes.               [ ]
 40             vix locus Eurotae,   viridis cum regula longo              [ ]
 41              Synnada distinctu   variat. non limina cessant,           [ ]
 42             effulgent camerae,   vario fastigia vitro                  [ ]
 43            in species   animosque nitent.   stupet ipse beatas         [ ]
 44              circumplexus opes   et parcius imperat ignis.             [ ]
 45            multus ubique dies,   radiis ubi culmina totis              [ ]
 46            perforat atque alio   sol improbus uritur aestu.            [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 47              nil ibi plebeium;   nusquam Temesaea notabis              [2]
 48              aera, sed argento   felix propellitur unda                [ ]?
 49               argentoque cadit   labrisque nitentibus instat           [ ]
 50                delicias   mirata suas   et abire recusat.              [2]
 51              extra autem niveo   qui margine caerulus amnis            [ ]?
 52           vivit et in   summum fundo   patet omnis ab imo,             [ ]
 53               cui non ire lacu   pigrosque exsolvere amictus           [1]
 54            suadeat? hoc mallet   nasci Cytherea profundo,              [ ]
 55              hic te perspicuum   melius, Narcisse, videres,            [ ]
 56             hic velox   Hecate velit et   deprensa lavari.             [ ]
 57          quid nunc strata solo   referam tabulata crepantis            [ ]
 58                auditura pilas,   ubi languidus ignis inerrat           [1]?
 59              aedibus et tenuem   volvunt hypocausta vaporem?           [ ]
 60                 nec si Baianis   veniat novus hospes ab oris,          [ ]?
 61                talia despiciet   - fas sit componere magnis            [ ]
 62                parva - Neronea   nec qui modo lotus in unda,           [u]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 63              hic iterum   sudare neget.   macte, oro, nitenti          [2]
 64                 ingenio   curaque puer!   tecum ista senescant         [ ]
 65            et tua iam   melius discat   fortuna renasci!               [ ]
6. digt.                                                                      .
Kalendae Decembres                                                           ..
  1            Et Phoebus pater et severa Pallas                            []
  2              et Musae procul ite feriatae:                              []
  3                Iani vos revocabimus Kalendis.                           []
  4              Saturnus mihi compede exsoluta                             []
  5              et multo gravidus mero December                            []
  6             et ridens Iocus et Sales protervi                           []
  7             adsint, dum refero diem beatum                              []
  8               laeti Caesaris ebriamque aparchen.                        []
  9               vix Aurora novos movebat ortus,                           []
 10                iam bellaria linea pluebant                              []
 11           - hunc rorem veniens profudit eurus:                          []
 12            quicquid nobile Ponticis nucetis,                            []
 13             fecundis cadit aut iugis Idymes;                            []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 14             quod ramis pia germinat Damascos,                           []
 15            et quod percoquit ebriosa Caunos,                            []
 16               largis gratuitum cadit rapinis;                           []
 17                  molles gaioli lucuntulique,                            []
 18                et massis Amerina non perustis                           []
 19                et mustaceus et latente palma                            []
 20               praegnates caryotides cadebant.                           []
 21             non tantis Hyas inserena nimbis                             []
 22              terras obruit aut soluta Plias,                            []
 23              qualis per cuneos hiems Latinos                            []
 24            plebem grandine contudit serena.                             []
 25               ducat nubila Iuppiter per orbem                           []
 26               et latis pluvias minetur agris,                           []
 27            dum nostri Iovis hi ferantur imbres.                         []
 28              ecce autem caveas subit per omnis                          []
 29               insignis specie, decora cultu                             []
 30              plebes altera non minor sedente.                           []
 31                 hi panaria candidasque mappas                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 32              subvectant epulasque lautiores;                            []
 33                illi marcida vina largiuntur:                            []
 34                 Idaeos totidem putes ministros.                         []
 35              orbem, qua melior severiorque est,                         []
 36              et gentes alis insimul togatas,                            []
 37            et cum tot populos, beate, pascas,                           []
 38               hunc Annona diem superba nescit.                          []
 39             i nunc saecula compara, Vetustas,                           []
 40               antiqui Iovis aureumque tempus:                           []
 41              non sic libera vina tunc fluebant                          []
 42            nec tardum seges occupabat annum.                            []
 43                una vescitur omnis ordo mensa,                           []
 44          parvi, femina, plebs, eques, senatus:                          []
 45               libertas reverentiam remisit.                             []
 46               et tu quin etiam - quis hoc vacare,                       []
 47            quis promittere possit hoc deorum? -                         []
 48                nobiscum socias dapes inisti.                            []
 49        iam se, quisquis is est inops, beatus,                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 50              convivam ducis esse gloriatur.                             []
 51             hos inter fremitus novosque luxus                           []
 52             spectandi levis effugit voluptas:                           []
 53            stat sexus rudis insciusque ferri;                           []
 54             ut pugnas capit improbus viriles!                           []
 55               credas ad Tanain ferumque Phasim                          []
 56                Thermodontiacas calere turmas.                           []
 57             hic audax subit ordo pumilorum,                             []
 58             quos natura brevis statim peracta                           []
 59               nodosum semel in globum ligavit.                          []
 60              edunt vulnera conseruntque dextras                         []
 61           et mortem sibi - qua manu! - minantur.                        []
 62            ridet Mars pater et cruenta Virtus                           []
 63               casuraeque vagis grues rapinis                            []
 64               mirantur pugiles ferociores.                              []
 65              iam noctis propioribus sub umbris                          []
 66             dives sparsio quos agit tumultus!                           []
 67           hinc intrant faciles emi puellae,                             []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 68             hinc agnoscitur omne, quod theatris                         []
 69           aut forma placet aut probatur arte.                           []
 70          hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,                            []
 71              illic cymbala tinnulaeque Gades,                           []
 72               illic agmina confremunt Syrorum,                          []
 73          hic plebs scenica quique comminutis                            []
 74              permutant vitreis gregale sulpur.                          []
 75              inter quae subito cadunt volatu                            []
 76              immensae volucrum per astra nubes,                         []
 77           quas Nilus sacer horridusque Phasis,                          []
 78               quas udo Numidae legunt sub austro.                       []
 79             desunt qui rapiant sinusque pleni                           []
 80          gaudent, dum nova lucra comparantur.                           []
 81              tollunt innumeras ad astra voces                           []
 82                Saturnalia principis sonantes                            []
 83               et dulci dominum favore clamant:                          []
 84               hoc solum vetuit licere Caesar.                           []
 85             vixdum caerula nox subibat orbem,                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 86                descendit media nitens harena                            []
 87             densas flammeus orbis inter umbras                          []
 88              vincens Gnosiacae facem coronae.                           []
 89              conlucet polus ignibus nihilque                            []
 90               obscurae patitur licere nocti.                            []
 91              fugit pigra Quies inersque Somnus                          []
 92             haec cernens alias abit in urbes.                           []
 93          quis spectacula, quis iocos licentes,                          []
 94            quis convivia, quis dapes inemptas,                          []
 95             largi flumina quis canat Lyaei?                             []
 96                iam iam deficio tuoque Baccho                            []
 97              in serum trahor ebrius soporem.                            []
 98           quos ibit procul hic dies per annos!                          []
 99            quam nullo sacer exolescet aevo!                             []
100               dum montes Latii paterque Thybris,                        []
101              dum stabit tua Roma dumque terris                          []
102             quod reddis Capitolium manebit.                             []
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 326
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 2, 1 og 2 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: