File n. 326 – 34:35 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 327
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 326 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 2, 1 og 2 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)                      .
1. digt.                                                                      .
Glaucias Atedii Melioris delicatus                                           ..
  1           Quod tibi praerepti,   Melior, solamen alumni,               [ ]
  2            improbus ante rogos   et adhuc vivente favilla              [ ]
  3               ordiar? abruptis   etiam nunc flebile venis              [ ]
  4          vulnus hiat,   magnaeque patet   via lubrica plagae.          [ ]
  5          cum iam egomet cantus   et verba medentia saevus              [ ]
  6           consero, tu planctus   lamentaque fortia mavis               [ ]
  7               odistique chelyn   surdaque averteris aure.              [ ]?
  8               intempesta cano:   citius me tigris abactis              [ ]
  9                 fetibus orbati  -que velint audire leones.             [ ]?
 10              nec si tergeminum   Sicula de virgine carmen              [1]
 11             affluat aut silvis   chelys intellecta ferisque,           [ ]
 12                mulceat insanos   gemitus. stat pectore demens          [ ]
 13               luctus et admoto   latrant praecordia tactu.             [ ]?
 14            nemo vetat:   satiare malis   aegrumque dolorem             [ ]
 15                libertate doma.   iam flendi expleta voluptas           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 16           iamque preces fessus   non indignaris amicas?                [ ]
 17        iamne canam?   lacrimis en et   mea carmina in ipso             [1]
 18           ore natant   tristesque cadunt   in verba liturae.           [ ]
 19            ipse etenim   tecum nigrae   solemnia pompae                [ ]
 20              spectatumque Urbi   scelus et puerile feretrum            [ ]
 21                produxi, saevos   damnati turis acervos                 [ ]
 22            plorantemque animam   supra sua funera vidi,                [ ]
 23           teque patrum gemitus   superantem et brachia matrum          [ ]
 24             complexumque rogos   ignemque haurire parantem             [ ]
 25              vix tenui similis   comes offendique tenendo.             [ ]
 26           et nunc, heu, vittis   et frontis honore soluto              [ ]
 27              infaustus   vates versa   mea pectora tecum               [ ]
 28          plango lyra,   sed tu comitem   sociumque doloris,            [ ]
 29              si merui   luctusque tui   consortia sensi,               [ ]
 30              iam lenis   patiare precor.   me fulmine in ipso          [ ]
 31               audivere patres,   ego iuxta busta profusis              [1]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 32            matribus atque piis   cecini solacia natis                  [1]
 33        et mihi, cum   proprios gemerem   defectus ad ignes             [ ]
 34      - quem, Natura! - patrem.   nec te lugere severus                 [1]?
 35              arceo, sed confer   gemitus pariterque fleamus.           [ ]
 36              iamdudum   dignos aditus   laudumque tuarum,              [ ]
 37               o merito   dilecte puer,   primordia quaerens            [ ]?
 38           distrahor. hinc anni   stantes in limine vitae,              [ ]
 39           hinc me forma rapit,   rapit inde modestia praecox           [ ]
 40             et pudor et tenero   probitas maturior aevo.               [ ]
 41                o  ubi purpureo   suffusus sanguine candor              [ ]
 42               sidereique orbes   radiataque lumina caelo               [ ]
 43                  et castigatae   collecta modestia frontis             [ ]
 44               ingenuique super   crines mollisque decorae              [ ]
 45           margo comae? blandis   ubinam ora arguta querelis            [ ]
 46            osculaque impliciti   vernos redolentia flores              [ ]
 47               et mixtae   risu lacrimae   penitusque loquentis         [1]
 48             Hyblaeis   vox mixta favis?   cui sibila serpens           [ ]
 49              poneret et saevae   vellent servire novercae.             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 50              nil veris   adfingo bonis.   heu lactea colla!            [2]
 51           brachia, quo numquam   domini sine pondere cervix!           [ ]
 52                o  ubi venturae   spes non longinqua iuventae           [ ]
 53             atque genis   optatus honos   iurataque multum             [ ]
 54        barba tibi?   cuncta in cineres   gravis intulit hora           [ ]
 55              hostilisque dies:   nobis meminisse relictum.             [ ]
 56            quis tua colloquiis   hilaris mulcebit amatis               [ ]
 57            pectora? quis curas   mentisque arcana remittet?            [ ]
 58             accensum   quis bile fera   famulisque tumentem            [ ]
 59                 leniet ardenti  -que in se deflectet ab ira?           [ ]?
 60           inceptas   quis ab ore dapes   libataque vina                [ ]
 61               auferet et dulci   turbabit cuncta rapina?               [ ]
 62                 quis matutinos   abrumpet murmure somnos               [ ]
 63              impositus stratis   abitusque morabitur artis             [1]
 64             nexibus atque ipso   revocabit ad oscula poste?            [ ]
 65                obvius intranti   rursus quis in ora manusque           [ ]
 66           prosiliet   brevibusque umeros   circumdabit ulnis?          [ ]
 67            muta domus, fateor,   desolatique penates,                  [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 68           et situs in thalamis   et maesta silentia mensis!            [ ]
 69            quid mirum,   tanto si te   pius altor honorat              [ ]
 70              funere? tu domino   requies portusque senectae,           [ ]
 71              tu modo deliciae,   dulces modo pectore curae.            [ ]
 72              non te barbaricae   versabat turbo catastae,              [ ]
 73             nec mixtus Phariis   venalis mercibus infans               [ ]
 74            compositosque sales   meditataque verba locutus             [ ]
 75              quaesisti   lascivus erum   tardeque parasti.             [ ]
 76         hic domus, hinc ortus,   dominique penatibus olim              [ ]
 77           carus uterque parens   atque in tua gaudia liber,            [ ]
 78            ne quererere genus.   raptum sed protinus alvo              [ ]
 79             sustulit exsultans   ac prima lucida voce                  [ ]?
 80               astra salutantem   dominus sibi mente dicavit,           [ ]
 81               amplexusque sinu   tulit et genuisse putavit.            [ ]
 82             fas mihi sanctorum   venia dixisse parentum,               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 83             tuque, oro,   Natura, sinas,   cui prima per orbem         [3]
 84            iura animis   sancire datum:   non omnia sanguis            [ ]
 85             proximus aut serie   generis demissa propago               [ ]
 86              alligat: interius   nova saepe adscitaque serpunt         [ ]
 87               pignora conexis.   natos genuisse necesse est,           [ ]
 88                elegisse iuvat.   tenero sic blandus Achilli            [ ]
 89              semifer Haemonium   vincebat Pelea Chiron.                [ ]
 90            nec senior   Peleus natum   comitatus in arma               [ ]
 91              Troica, sed claro   Phoenix haerebat alumno.              [ ]
 92                optabat   longe reditus   Pallantis ovantis             [ ]
 93               Evander,   fidus pugnas   spectabat Acoetes.             [ ]
 94        cumque procul   nitidis genitor   cessaret ab astris,           [ ]
 95           fluctivagus volucrem   comebat Persea Dictys.                [ ]
 96          quid referam altricum   victas pietate parentes?              [ ]
 97           quid te post cineres   deceptaque funera matris              [ ]
 98                    tutius Inoo   reptantem pectore, Bacche?            [2]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 99              iam secura patris   Tuscis regnabat in undis              [1]
100                Ilia, portantem   lassabat Romulus Accam.               [ ]
101            vidi ego transertos   alieno in robore ramos                [ ]
102               altius ire suis.   et te iam fecerat illi                [ ]
103         mens animusque patrem,   necdum moresve decorve:               [ ]
104          tu tamen et   iunctas etiam   nunc murmure voces              [ ]
105               vagitumque rudem   fletusque infantis amabas.            [ ]
106             ille, velut primos   exspiraturus ad austros               [ ]?
107             mollibus in pratis   alte flos improbus exstat,            [ ]?
108            sic tener ante diem   vultu gressuque superbo               [ ]
109               vicerat aequales   multumque reliquerat annos.           [ ]
110                 sive catenatis   curvatus membra palaestris            [2]
111               staret: Amyclaea   conceptum matre putares,              [ ]
112               Oebaliden   illo praeceps   mutaret Apollo,              [ ]
113                Alcides   pensaret Hylan;   seu Graius amictu           [ ]
114                 Attica facundi   decurreret orsa Menandri:             [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
115                laudaret   gavisa sonum   crinemque decorum             [2]
116                fregisset rosea   lasciva Thalia corona;                [ ]
117             Maeonium   sive ille senem   Troiaeque labores             [ ]
118              diceret aut casus   tarde remeantis Ulixis:               [ ]
119             ipse pater sensus,   ipsi stupuere magistri.               [ ]
120              scilicet infausta   Lachesis cunabula dextra              [ ]
121             attigit, et gremio   puerum complexa fovebat               [ ]
122            Invidia: illa genas   et adultum comere crinem,             [ ]
123           haec monstrare artes   et verba infigere, quae nunc          [ ]
124           plangimus. Herculeos   annis aequare labores                 [ ]
125            coeperat adsurgens,   sed adhuc infantia iuxta;             [ ]
126          iam tamen et   validi gressus   mensuraque maior              [ ]
127              cultibus et visae   puero decrescere vestes,              [ ]
128          cum tibi quas vestes,   quae non gestamina mitis              [ ]
129               festinabat erus!   brevibus non stringere laenis         [1]
130            pectora et angustante alas artare lacerna;                  [ ]!
131               enormes   non ille sinus,   sed semper ad annos          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
132         texta legens   modo puniceo   velabat amictu,                  [ ]?
133           nunc herbas   imitante sinu,   nunc dulce rubenti            [ ]
134             murice, nunc vivis   digitos incendere gemmis              [ ]
135            gaudebat:   non turba comes,   non munera cessant:          [ ]
136                 sola verecundo   deerat praetexta decori.              [ ]
137            haec fortuna domus.   subitas inimica levavit               [ ]
138         Parca manus.   quo, diva, feros   gravis exseris ungues?       [2]
139            non te forma movet,   non te lacrimabilis aetas?            [ ]
140            hunc nec saeva viro   potuisset carpere Procne,             [ ]
141              nec fera crudeles   Colchis durasset in iras,             [2]
142                  editus Aeolia   nec si foret iste Creusa;             [ ]
143          torvus ab hoc Athamas   insanos flecteret arcus,              [ ]
144        hunc quamquam Hectoreos   cineres Troiamque perosus             [ ]
145             turibus e Phrygiis   flesset missurus Ulixes.              [ ]
146            septima lux, et iam   frigentia lumina torpent,             [ ]
147              iam complexa manu   crinem tenet infera Iuno.             [ ]?
148           ille tamen,   Parcis fragiles   urgentibus annos,            [ ]
149              te vultu   moriente videt   linguaque cadente             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
150          murmurat; in te omnes   vacui iam pectoris afflat             [ ]
151             reliquias,   solum meminit   solumque vocantem             [ ]
152            exaudit   tibique ora movet,   tibi verba relinquit         [ ]
153            et prohibet gemitus   consolaturque dolentem.               [ ]?
154       gratum est, Fata, tamen,   quod non mors lenta iacentis          [ ]
155                 exedit   puerile decus,   manesque subivit             [ ]
156               integer et nullo   temeratus corpora damno,              [ ]
157     qualis erat.   quid ego exsequias   et prodiga flammis             [ ]
158             dona loquar maesto  -que ardentia funera luxu?             [ ]
159             quod tibi purpureo   tristis rogus aggere crevit,          [ ]
160           quod Cilicum flores,   quod munera graminis Indi,            [ ]
161          quodque Arabes Pharii  -que Palaestinique liquores            [ ]
162                 arsurum   lavere comam?   cupit omnia ferre            [2]
163              prodigus et totos   Melior succendere census,             [ ]
164                 desertas   exosus opes;   sed non capit ignis          [ ]
165           invidus, atque artae   desunt in munera flammae.             [ ]
166           horror habet sensus.   qualem te funere summo                [ ]
167             atque rogum iuxta,   Melior placidissime quondam,          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
168             extimui!   tune ille hilaris   comisque videri?            [ ]?
169            unde animi   saevaeque manus   et barbarus horror,          [ ]
170            dum modo fusus humi   lucem aversaris iniquam,              [ ]?
171          nunc torvus   pariter vestes   et pectora rumpis              [ ]
172             dilectosque premis   visus et frigida lambis               [ ]
173          oscula? erant   illic genitor   materque iacentis             [ ]
174           maesta, sed attoniti   te spectavere parentes.               [ ]?
175        quid mirum?   plebs iuncta nefas   et praevia flerunt           [ ]
176               agmina, Flaminio   quae limite Molvius agger             [ ]
177          transvehit, immeritus   flammis dum tristibus infans          [ ]
178           traditur, et gemitum   formaque aevoque meretur:             [ ]
179            talis in Isthmiacos   prolatus ab aequore portus            [2]
180             naufragus imposita   iacuit sub matre Palaemon;            [ ]
181           sic et in anguiferae   ludentem gramine Lernae               [ ]
182            rescissum   squamis avidus   bibit ignis Ophelten.          [1]
183              pone metus   Letique minas   desiste vereri:              [1]
184                illum nec terno   latrabit Cerberus ore,                [ ]
185           nulla soror flammis,   nulla adsurgentibus hydris            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
186            terrebit;   quin ipse avidae   trux navita cumbae           [ ]
187            interius   steriles ripas   et adusta subibit               [1]
188               litora, ne puero   dura ascendisse facultas.             [ ]?
189             quid mihi gaudenti   proles Cyllenia virga                 [1]
190         nuntiat? estne aliquid   tam saevo in tempore laetum?          [ ]
191               noverat effigies   generosique ardua Blaesi              [2]
192            ora puer,   dum saepe domi   nova serta ligantem            [ ]
193            te videt et similes   tergentem pectore ceras.              [ ]
194               hunc ubi Lethaei   lustrantem gurgitis oras              [ ]
195               Ausonios   inter proceres   seriemque Quirini            [ ]
196             adgnovit,   timide primum   vestigia iungit                [1]
197                 accessu tacito   summosque lacessit amictus,           [ ]
198           inde magis sequitur;   neque enim magis ille trahentem       [ ]
199              spernit et ignota   credit de stirpe nepotum.             [ ]?
200               mox ubi delicias   et rari pignus amici                  [ ]?
201               sensit et amissi   puerum solacia Blaesi,                [ ]
202            tollit humo   magnaque ligat   cervice diuque               [ ]
203            ipse manu   gaudens vehit et,   quae munera mollis          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
204             Elysii,   steriles ramos   mutasque volucres               [ ]
205              porgit et obtunso   pallentes germine flores.             [ ]
206         nec prohibet   meminisse tui,   sed pectora blandus            [ ]
207             miscet et alternum   pueri partitur amorem.                [ ]
208               hic finis rapto.   quin tu iam vulnera sedas             [ ]
209             et tollis   mersum luctu   caput? omnia functa             [ ]
210            aut moritura vides:   obeunt noctesque diesque              [ ]
211          astraque, nec solidis   prodest sua machina terris.           [ ]
212            nam populus   mortale genus   plebisque caducae             [ ]
213          quis fleat interitus?   hos bella, hos aequora poscunt;       [ ]
214               his amor exitio,   furor his et saeva cupido,            [ ]
215              ut sileam morbos;   hos ora rigentia Brumae,              [2]?
216                illos implacido   letalis Sirius igni,                  [ ]?
217            hos manet imbrifero   pallens Autumnus hiatu.               [ ]
218           quicquid init ortus,   finem timet. ibimus omnes,            [ ]
219               ibimus: immensis   urnam quatit Aeacus umbris.           [ ]
220         ast hic, quem gemimus,   felix hominesque deosque              [ ]
221                et dubios casus   et caecae lubrica vitae               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
222               effugit, immunis   fatis. non ille rogavit,              [ ]
223            non timuit   meruitve mori:   nos anxia plebes,             [ ]?
224        nos miseri,   quibus unde dies   suprema, quis aevi             [ ]
225              exitus, incertum,   quibus instet fulmen ab astris,       [ ]
226              quae nubes   fatale sonet.   nil flecteris istis?         [2]
227           sed flectere libens.   ades huc emissus ab atro              [2]
228               limine, cui soli   cuncta impetrare facultas,            [ ]
229            Glaucia  - insontes   animas nec portitor arcet             [ ]
230           nec durae   comes ille ferae   -: tu pectora mulce,          [ ]
231              tu prohibe   manare genas   noctesque beatas              [2]?
232             dulcibus alloquiis   et vivis vultibus imple,              [ ]
233              et periisse nega,   desolatamque sororem,                 [ ]?
234          qui potes, et miseros   perge insinuare parentes.             [ ]
2. digt.                                                                      .
Villa Surrentina Pollii Felicis                                              ..
  1                Est inter notos   Sirenum nomine muros                  [ ]
  2              saxaque Tyrrhenae   templis onerata Minervae              [ ]
  3                celsa Dicarchei   speculatrix villa profundi,           [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
  4            qua Bromio   dilectus ager,   collesque per altos           [ ]
  5               uritur et prelis   non invidet uva Falernis.             [ ]
  6           huc me post   patrii laetum   quinquennia lustri,            [ ]
  7           cum stadio   iam pigra quies   canusque sederet              [ ]
  8            pulvis ad Ambracias   conversa gymnade frondes,             [ ]
  9           trans gentile fretum   placidi facundia Polli                [1]
 10             detulit et nitidae   iuvenilis gratia Pollae,              [ ]
 11           flectere iam cupidum   gressus, qua limite noto              [ ]
 12                 Appia longarum   teritur regina viarum.                [ ]
 13              sed iuvere morae.   placido lunata recessu                [1]
 14         hinc atque hinc curvas   perrumpunt aequora rupes.             [ ]
 15               dat natura locum   montique intervenit unum              [1]
 16           litus et in   terras scopulis   pendentibus exit.            [ ]
 17             gratia prima loci,   gemina testudine fumant               [ ]
 18            balnea, et e terris   occurrit dulcis amaro                 [ ]
 19       nympha mari.   levis hic Phorci   chorus udaque crines           [ ]
 20             Cymodoce   viridisque cupit   Galatea lavari.              [ ]
 21             ante domum tumidae   moderator caerulus undae              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 22               excubat, innocui   custos laris; huius amico             [ ]
 23           spumant templa salo.   felicia rura tuetur                   [ ]?
 24              Alcides;   gaudet gemino   sub numine portus:             [ ]
 25             hic servat terras,   hic saevis fluctibus obstat.          [ ]
 26             mira quies pelagi:   ponunt hic lassa furorem              [1]
 27             aequora, et insani   spirant clementius austri,            [1]
 28        hic praeceps   minus audet hiems,   nulloque tumultu            [ ]
 29          stagna modesta iacent   dominique imitantia mores.            [ ]
 30              inde per obliquas   erepit porticus arces,                [ ]?
 31            urbis opus,   longoque domat   saxa aspera dorso.           [ ]
 32              qua prius obscuro   permixti pulvere soles                [ ]
 33            et feritas   inamoena viae,   nunc ire voluptas:            [ ]
 34              qualis, si subeas   Ephyres Barcheios altum               [ ]
 35                culmen, ab Inoo   fert semita tecta Lechaeo.            [u]?
 36         non, mihi si   cunctos Helicon   indulgeat amnes               [ ]
 37            et superet   Pimplea sitim   largeque volantis              [ ]
 38              ungula sedet equi   reseretque arcana pudicos             [ ]
 39              Phemonoe   fontes vel quos   meus auspice Phoebo          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 40                 altius immersa   turbavit Pollius urna,                [ ]
 41             innumeras   valeam species   cultusque locorum             [ ]
 42                Pieriis   aequare modis.   vix ordine longo             [ ]
 43               suffecere oculi,   vix, dum per singula ducor,           [1]
 44              suffecere gradus.   quae rerum turba! locine              [1]
 45           ingenium an   domini mirer   prius? haec domus ortus         [1]
 46              aspicit et Phoebi   tenerum iubar; illa cadentem          [ ]
 47                detinet exactam  -que negat dimittere lucem,            [ ]
 48             cum iam fessa dies   et in aequora montis opaci            [ ]
 49           umbra cadit   vitreoque natant   praetoria ponto.            [ ]
 50            haec pelagi   clamore fremunt,   haec tecta sonoros         [2]?
 51               ignorant fluctus   terraeque silentia malunt.            [ ]
 52               his favit   natura locis,   hic victa colenti            [2]
 53              cessit et ignotos   docilis mansuevit in usus.            [ ]
 54       mons erat hic,   ubi plana vides;   et lustra fuerunt,           [ ]
 55         quae nunc tecta subis;   ubi nunc nemora ardua cernis,         [ ]
 56            hic nec terra fuit:   domuit possessor, et illum            [ ]
 57                formantem rupes   expugnantemque secuta                 [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 58       gaudet humus.   nunc cerne iugum   discentia saxa                [ ]
 59             intrantesque domos   iussumque recedere montem.            [ ]
 60                 iam Methymnaei   vatis manus et chelys una             [ ]
 61              Thebais et Getici   cedat tibi gloria plectri:            [ ]?
 62              et tu saxa moves,   et te nemora alta sequuntur.          [ ]
 63           quid referam veteres   ceraeque aerisque figuras,            [ ]
 64                si quid Apellei   gaudent animasse colores,             [ ]?
 65           si quid adhuc vacua,   tamen admirabile, Pisa                [ ]
 66               Phidiacae   rasere manus,   quod ab arte Myronis         [2]
 67                 aut Polycliteo   iussum est quod vivere caelo,         [u]
 68          aeraque ab Isthmiacis   auro potiora favillis,                [ ]
 69             ora ducum ac vatum   sapientumque ora priorum,             [ ]
 70          quos tibi cura sequi,   quos toto pectore sentis,             [2]?
 71              expers curarum at  -que animum virtute quieta             [ ]
 72            compositus   semperque tuus?   quid mille revolvam          [ ]
 73                culmina visendi  -que vices? sua cuique voluptas        [ ]
 74          atque omni   proprium thalamo   mare, transque iacentem       [ ]
 75                 Nerea diversis   servit sua terra fenestris:           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 76           haec videt Inarimen,   illinc Prochyta aspera paret;         [ ]
 77              armiger hac magni   patet Hectoris, inde malignum         [ ]
 78                  aera respirat   pelago circumflua Nesis;              [ ]
 79                inde vagis omen   felix Euploea carinis                 [2]
 80           quaeque ferit curvos   exserta Megalia fluctus,              [ ]
 81              angitur et domino   contra recubante proculque            [ ]
 82                Surrentina tuus   spectat praetoria Limon.              [ ]
 83             una tamen cunctis,   procul eminet una diaetis,            [ ]
 84          quae tibi Parthenopen   derecto limite ponti                  [ ]
 85             ingerit: hic Grais   penitus delecta metallis              [ ]
 86                saxa; quod Eoae   respergit vena Syenes,                [u]
 87            Synnade quod maesta   Phrygiae fodere secures               [ ]
 88            per Cybeles   lugentis agros,   ubi marmore picto           [ ]
 89               candida purpureo   distinguitur area gyro;               [ ]
 90                hic et Amyclaei   caesum de monte Lycurgi               [ ]
 91           quod viret et molles   imitatur rupibus herbas,              [ ]
 92             hic Nomadum lucent   flaventia saxa Thasosque              [ ]
 93          et Chios et   gaudens fluctus   spectare Carystos:            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 94              omnia Chalcidicas   turres obversa salutant.              [ ]
 95        macte animo,   quod Graia probas,   quod Graia frequentas       [ ]
 96            arva; nec invideant   quae te genuere Dicarchi              [ ]
 97              moenia! nos docto   melius potiemur alumno.               [ ]
 98           quid nunc ruris opes   pontoque navalia dicam                [ ]
 99             iniecta et madidas   Baccheo nectare rupes?                [ ]?
100             saepe per autumnum   iam pubescente Lyaeo                  [ ]
101            conscendit scopulos   noctisque occulta sub umbra           [ ]
102                 palmite maturo   rorantia lumina tersit                [2]?
103               Nereis et dulces   rapuit de collibus uvas.              [ ]
104                saepe et vicino   sparsa est vindemia fluctu,           [ ]
105             et Satyri   cecidere vadis,   nudamque per undas           [ ]
106                 Dorida montani   cupierunt prendere Panes.             [ ]?
107           sis felix,   tellus, dominis   ambobus in annos              [ ]
108               Mygdonii   Pyliique senis   nec nobile mutes             [ ]
109            servitium,   nec te cultu   Tirynthia vincat                [ ]?
110                 aula Dicarchei  -que sinus, nec saepius isti           [ ]
111              blanda Therapnaei   placent vineta Galaesi.               [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
112                hic ubi Pierias   exercet Pollius artes,                [ ]
113            seu volvit monitus,   quos dat Gargettius auctor,           [ ]
114        seu nostram   quatit ille chelyn   seu dissona nectit           [ ]
115             carmina sive minax   ultorem stringit iambon:              [ ]
116          hinc levis e scopulis   meliora ad carmina Siren              [ ]
117            advolat, hinc motis   audit Tritonia cristis.               [ ]
118           tunc rapidi   ponunt flatus,   maria ipsa vetantur           [2]
119           obstrepere, emergunt   pelago doctamque trahuntur            [ ]
120          ad chelyn et   blandi scopulis   delphines aderrant.          [ ]
121              vive, Midae gazis   et Lydo ditior auro,                  [ ]?
122            Troica et Euphratae   supra diademata felix,                [ ]
123               quem non ambigui   fasces, non mobile vulgus,            [ ]
124           non leges,   non castra terent,   qui pectore magno          [ ]
125         spemque metumque domas   voto sublimior omni,                  [ ]
126                 exemptus fatis   indignantemque refellens              [ ]
127              Fortunam;   dubio quem non   in turbine rerum             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
128              deprendet   suprema dies,   sed abire paratum             [ ]
129                ac plenum vita.   nos, vilis turba, caducis             [ ]
130                deservire bonis   semperque optare parati,              [ ]
131            spargimur in casus:   celsa tu mentis ab arce               [ ]?
132              despicis errantes   humanaque gaudia rides.               [2]?
133          tempus erat,   cum te geminae   suffragia terrae              [ ]
134            diriperent   celsusque duas   veherere per urbes,           [ ]
135                inde Dicarcheis   multum venerande colonis,             [ ]
136             hinc adscite meis,   pariterque his largus et illis        [ ]
137             ac iuvenile calens   plectrique errore superbus.           [ ]
138               at nunc discussa   rerum caligine verum                  [ ]
139            aspicis - illo alii   rursus iactantur in alto -,           [ ]
140                 et tua securos   portus placidamque quietem            [ ]
141            intravit   non quassa ratis.   sic perge nec umquam         [ ]
142          emeritam in   nostras puppem   dimitte procellas.             [ ]
147           tuque, nurus   inter longe   praedocta Latinas               [ ]
147            parque viro mentem,   cui non praecordia curae,             [ ]
148            non frontem   vertere minae,   sed candida semper           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
149             gaudia et in vultu   curarum ignara voluptas;              [ ]?
150             non tibi sepositas   infelix strangulat arca               [ ]
151                 divitias avidi  -que animum dispendia torquent         [ ]
152              fenoris: expositi   census et docta fruendi               [ ]
153            temperies.   non ulla deo   meliore cohaerent               [ ]
154             pectora, non alias   docuit Concordia mentes.              [ ]
143                discite securi,   quorum de pectore mixtae              [2]
144               in longum   coiere faces   sanctusque pudicae            [ ]
145               servat amicitiae   leges amor. ite per annos             [1]
146          saeculaque et priscae   titulos praecedite famae.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 327
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 2, 3 til 7 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: