Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 62 - SI1-STAT + archivio n. 63 - SI2-STAT Prossimo file n. 328
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 0:00
3. digt. .
Arbor Atedii Melioris ..
1 Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet [ ]
2 arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo [ ]
3 incurvata vadis redit inde cacumine recto [ ]
4 ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis [ ]
5 atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. [ ]
6 quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas, [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 0:+
3. digt.
7 Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni. [ ]
8 Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae; [ ]
9 ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam [ ]
10 in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis [ ]
11 nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat. [ ]
12 iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci [1]
13 rura Quirinales -que fuga suspensa per agros [2]
14 Caelica tesca subit; ibi demum victa labore, [ ]
15 fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti [2]
16 stant sine fraude lares, flavos collegit amictus [ ]
17 artius et niveae posuit se margine ripae. [ ]
18 insequitur velox pecorum deus et sua credit [ ]
19 conubia; ardenti iamiam suspiria librat [ ]
20 pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos [ ]
21 advertit Diana gradus, dum per iuga septem [u]
22 errat Aventinae -que legit vestigia cervae. [ ]
23 paenituit vidisse deam, conversaque fidas [ ]
24 ad comites: 'numquamne avidis arcebo rapinis [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 0:++
3. digt.
25 hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici [ ]
26 decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta [ ]
27 depromit pharetra telum breve, quod neque flexis [1]
28 cornibus aut solito torquet stridore, sed una [ ]
29 emisit contenta manu laevamque soporae [ ]
30 Naidos aversa fertur tetigisse sagitta. [ ]
31 illa diem pariter surgens hostemque protervum [ ]
32 vidit et in fontem, niveos ne panderet artus, [ ]
33 sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis [ ]
34 Pana sequi credens ima latus implicat alga. [2]
35 quid faceret subito deceptus praedo? nec altis [ ]?
36 credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet [ ]
37 pellis et a tenero nando rudis: omnia questus, [ ]
38 immitem Bromium, stagna invida et invida tela, [ ]
39 primaevam visu platanum, cui longa propago [1]
40 innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, [ ]
41 deposuit iuxta vivamque adgessit harenam [ ]?
42 optatis -que aspergit aquis et talia mandat: [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 4:00
3. digt.
43 'vive diu nostri pignus memorabile voti, [ ]
44 arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae [ ]
45 tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. [3]
46 illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno [ ]
47 aestuet aut dura feriatur grandine; tantum [ ]?
48 spargere tu laticem et foliis turbare memento. [ ]
49 tunc ego teque diu recolam dominamque benignae [ ]
50 sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, [2]?
51 ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra [ ]
52 populus et nostrae stupeant tua germina pinus.' [ ]
53 sic ait. illa dei veteres animata colores [ ]
54 uberibus stagnis obliquo pendula trunco [ ]?
55 incubat atque umbris scrutatur amantibus undas. [2]
56 sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet [ ]
57 nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras [ ]
58 libratur fundo rursusque enode cacumen [ ]
59 ingeniosa levat, veluti descendat in imos [ ]
60 stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 4:+
3. digt.
61 odit et exclusos invitat gurgite ramos. [ ]
62 haec tibi parva quidem genitali luce paramus [2]
63 dona, sed ingenti forsan victura sub aevo. [ ]
64 tu, cuius placido posuere in pectore sedem [ ]
65 blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, [ ]
66 cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes [ ]
67 improba, sed medius per honesta et dulcia limes, [ ]
68 incorrupte fidem nullosque experte tumultus [ ]
69 et secrete, palam quom digeris ordine vitam, [1]
70 idem auri facilis contemptor et optimus idem [ ]
71 comere divitias opibusque immittere lucem: [ ]
72 hac longum florens animi morumque iuventa [1]
73 Iliacos aequare senes et vincere persta, [ ]
74 quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos: [ ]
75 hoc illi duras exoravere sorores, [ ]
76 hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem [ ]
77 ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi. [ ]
4. digt. .
Psittacus eiusdem ..
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 4:++
4. digt.
1 Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, [1]
2 humanae sollers imitator, psittace, linguae, [ ]
3 quis tua tam subito praeclusit murmura fato? [ ]
4 hesternas, miserande, dapes moriturus inisti [ ]
5 nobiscum, et gratae carpentem munera mensae [ ]
6 errantemque toris mediae plus tempore noctis [ ]
7 vidimus. adfatus etiam meditataque verba [ ]?
8 reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes [ ]
9 ille canorus habes. cedat Phaethontia vulgi [ ]
10 fabula: non soli celebrant sua funera cygni. [ ]?
11 at tibi quanta domus rutila testudine fulgens, [ ]
12 conexusque ebori virgarum argenteus ordo, [ ]
13 argutumque tuo stridentia limina cornu, [ ]?
14 et, querulae iam sponte, fores! vacat ille beatus [ ]
15 carcer et augusti nusquam convicia tecti! [ ]
16 huc doctae stipentur aves, quis nobile fandi [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 8:00
4. digt.
17 ius Natura dedit: plangat Phoebeius ales [1]
18 auditasque memor penitus dimittere voces [ ]
19 sturnus et Aonio versae certamine picae, [ ]
20 quique refert ingens iterata vocabula perdix, [ ]
21 et quae Bistonio queritur soror orba cubili: [ ]
22 ferte simul gemitus cognataque ducite flammis [ ]
23 funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen: [ ]
24 'occidit aeriae celeberrima gloria gentis [ ]
25 psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae; [ ]
26 quem non gemmata volucris Iunonia cauda [ ]?
27 vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, [ ]
28 nec quas umenti Numidae rapuere sub austro. [ ]?
29 ille salutator regum nomenque locutus [2]
30 Caesareum et queruli quondam vice functus amici, [ ]
31 nunc conviva levis monstrataque reddere verba [ ]
32 tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso [ ]
33 numquam solus eras. at non inglorius umbris [ ]
34 mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 8:+
4. digt.
35 et tenues Arabum respirant gramine plumae [ ]
36 Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti [ ]
37 scandet odoratos Phoenix felicior ignes.' [2]
5. digt. .
Leo mansuetus ..
1 Quid tibi nunc strata mansuescere profuit ira? [ ]?
2 quid scelus humanas -que animo dediscere caedes [2]
3 imperiumque pati et domino parere minori? [1]
4 quid? quod abire domo rursusque in claustra reverti [ ]
5 suetus et a capta iam sponte recedere praeda [ ]
6 insertasque manus laxo dimittere morsu? [ ]?
7 occidis, altarum vastator docte ferarum, [ ]
8 non grege Massylo curvaque indagine clausus, [ ]
9 non formidato supra venabula saltu [ ]
10 incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, [ ]
11 sed victus fugiente fera. stat cardine aperto [ ]
12 infelix cavea et clausas circum undique portas [ ]
13 hoc licuisse nefas placidi tumuere leones. [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 8:++
5. digt.
14 tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum [ ]
15 aspicere, et totas duxere in lumina frontes. [ ]
16 at non te primo fusum novus obruit ictu [ ]?
17 ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti [ ]
18 a media iam morte redit, nec protinus omnes [ ]
19 terga dedere minae. sicut sibi conscius alti [ ]
20 vulneris adversum moriens it miles in hostem [ ]
21 attollitque manum et ferro labente minatur: [ ]?
22 sic piger ille gradu solitoque exutus honore [ ]
23 firmat hians oculos animamque hostemque requirit. [ ]
24 magna tamen subiti tecum solacia leti, [1]
25 victe, feres, quod te maesti populusque patresque, [ ]
26 ceu notus caderes tristi gladiator harena, [ ]
27 ingemuere mori; magni quod Caesaris ora [ ]
28 inter tot Scythicas Libycasque, et litore Rheni [ ]
29 et Pharia de gente feras, quas perdere vile est, [ ]?
30 unius amissi tetigit iactura leonis. [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 12:00
6. digt. .
Consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati ..
1 Suave nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis [ ]
2 lugendique modos. miserum est primaeva parenti [ ]
3 pignora surgentes -que - nefas! - accendere natos; [ ]
4 durum et deserti praerepta coniuge partem [ ]
5 conclamare tori, maesta et lamenta sororum [1]
6 et fratrum gemitus: alte tamen ac procul intrat [ ]
7 altius in sensus maioraque vulnera vincit [2]
8 plaga minor. famulum - quia rerum nomina caeca [ ]
9 sic miscet Fortuna manu nec pectora novit -, [ ]
10 sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque [ ]
11 has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto [ ]
12 libertas ex mente fuit. ne comprime fletus, [ ]
13 ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque, [ ]
14 si tam dura placent - hominem gemis - heu mihi! subdo [ ]
15 ipse faces -, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti [ ]
16 servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 12:+
6. digt.
17 imperiosus erat. quisnam haec in funera missos [ ]
18 castiget luctus? gemit inter bella peremptum [ ]
19 Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, [ ]
20 et volucres habuere rogum cervusque Maronem. [ ]
21 quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi [ ]
22 te tantum cupientis erum; sed maior in ore [ ]
23 spiritus et tenero manifesti in sanguine mores. [ ]
24 optarent multum Graiae cuperentque Latinae [ ]
25 sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum [ ]
26 callida sollicito revocavit Thesea filo, [ ]
27 nec Paris Oebalios talis visurus amores [ ]
28 rusticus invitas deiecti in aequora pinus. [ ]
29 non fallo aut cantus adsueta licentia ducit: [ ]
30 vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem [ ]
31 litore virgineo Thetis occultavit Achillen, [ ]
32 nec circum saevi fugientem moenia Phoebi [ ]
33 Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae. [ ]
34 qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 12:++
6. digt.
35 pulchrior et tantum domino minor! illius unus [ ]
36 ante decor, quantum praecedit clara minores [ ]
37 luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes. [ ]
38 non tibi femineum vultu decus oraque supra [ ]
39 mollis honos, quales dubiae post crimina formae [ ]
40 de sexu transire iubent, torvoque virilis [ ]
41 gratia; nec petulans acies blandique severo [ ]
42 igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu [2]
43 Parthenopaeus erat: simplexque horrore decoro [ ]
44 crinis, et obsessae nondum primoque micantes [ ]
45 flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem [ ]
46 educat Eurotas, teneri sic integer aevi [1]
47 Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos. [ ]
48 nam pudor unde novae menti tranquillaque morum [ ]
49 temperies teneroque animus maturior aevo, [ ]
50 carmine quo repetisse queam? saepe ille volentem [ ]!
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 16:00
6. digt.
51 castigabat erum studioque altisque iuvabat [1]
52 consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam [ ]
53 ille suus vultumque tuo sumebat ab ore: [ ]
54 dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama [ ]
55 Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto, [ ]
56 quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra [ ]
57 speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis. [ ]
58 quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus [ ]
59 eligit) unde manus Fatis tam certa nocendi? [ ]
60 o quam divitiis censuque exutus opimo [ ]
61 fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina [ ]
62 ructassent dites Vesuvina incendia Locroe [ ]
63 seu Pollentinos mersissent flumina saltus [ ]
64 seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas [1]
65 in dextrum torsisset aquas, paterere serena [ ]
66 fronte deos; sive alma fidem messesque negasset [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 16:+
6. digt.
67 Cretaque Cyrene -que et qua tibi cumque beato [2]?
68 larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum [ ]
69 Invidia infelix animi vitalia vidit [1]
70 laedendique vias. vitae modo cardine adultae [ ]
71 nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille [ ]
72 cum tribus Eleis unam trieterida lustris. [u]?
73 attendit torvo tristis Rhamnusia vultu, [ ]
74 ac primum implevit -que toros oculisque nitorem [ ]
75 addidit ac solito sublimius ora levavit, [ ]
76 heu! misero letale favens, seseque videndo [2]?
77 torsit et invidia mortemque amplexa iacenti [ ]
78 iniecit nexu carpsitque immitis adunca [ ]
79 ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu [ ]
80 rorantem sternebat equum: iam litora duri [ ]
81 saeva, Philete, senis, durumque Acheronta videbas, [ ]
82 quo domini clamate sono! non saevius atros [2]?
83 nigrasset planctu genetrix tibi salva lacertos, [ ]
84 nec pater; et certe qui vidit funera frater [ ]?
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 16:++
6. digt.
85 erubuit vinci. sed nec servilis adempto [ ]
86 ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos [ ]
87 et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri [ ]
88 cinnama et Assyrio manantes gramine sucos [ ]?
89 et domini fletus: hos tantum hausere favillae, [2]
90 hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos [ ]
91 restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa [ ]
92 quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris [ ]
93 quam gemitus. sed et ipse iuvat? quid terga dolori, [ ]
94 Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo [ ]
95 vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? [ ]
96 quid caram crucias tam saevis luctibus umbram? [ ]
97 eximius licet ille animi meritusque doleri: [ ]
98 solvisti. subit ille pios carpitque quietem [ ]
99 Elysiam clarosque illic fortasse parentes [ ]
100 invenit; aut illi per amoena silentia Lethes [ ]
101 forsan Avernales adludunt undique mixtae [ ]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 20:00
6. digt.
102 Naides, obliquo -que notat Proserpina vultu. [ ]?
103 pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton, [ ]
104 forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros [ ]
105 monstrabit gaudens similemque docebit amorem. [ ]
7. digt. .
Genethliacon Lucani ad Pollam ..
1 Lucani proprium diem frequentet, []
2 quisquis collibus Isthmiae Diones []
3 docto pectora concitatus ostro []
4 pendentis bibit ungulae liquorem. []
5 ipsi, quos penes est honor canendi, []
6 vocalis citharae repertor Arcas []
7 et tu Bassaridum rotator Euhan []
8 et Paean et Hyantiae sorores, []
9 laetae purpureas novate vittas, []
10 crinem comite, candidamque vestem []
11 perfundant hederae recentiores. []
12 docti largius evagentur amnes, []
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 20:+
7. digt.
13 et plus Aoniae virete silvae, []
14 et, si qua patet aut diem recepit, []
15 sertis mollibus expleatur umbra. []
16 centum Thespiacis odora lucis []
17 stent altaria victimaeque centum, []
18 quas Dirce lavat aut alit Cithaeron: []
19 Lucanum canimus, favete linguis, []
20 vestra est ista dies, favete, Musae, []
21 dum qui vos geminas tulit per artes, []
22 et vinctae pede vocis et solutae, []
23 Romani colitur chori sacerdos. []
24 felix - heu nimis! - et beata tellus, []
25 quae pronos Hyperionis meatus []
26 summis Oceani vides in undis []
27 stridoremque rotae cadentis audis, []
28 quae Tritonidi fertiles Athenas []
29 unctis, Baetica, provocas trapetis: []
30 Lucanum potes imputare terris! []
= archivio n. 63 - SI2-STAT
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 20:++
7. digt. .
31 hoc plus quam Senecam dedisse mundo []
32 aut dulcem generasse Gallionem. []
33 attollat refluos in astra fontes []
34 Graio nobilior Melete Baetis; []
35 Baetim, Mantua, provocare noli. []
36 natum protinus atque humum per ipsam []
37 primo murmure dulce vagientem []
38 blando Calliope sinu recepit. []
39 tum primum posito remissa luctu []
40 longos Orpheos exuit dolores []
41 et dixit: 'puer o dicate Musis, []
42 longaevos cito transiture vates, []
43 non tu flumina nec greges ferarum []
44 nec plectro Geticas movebis ornos, []
45 sed septem iuga Martiumque Thybrim []
46 et doctos equites et eloquente []
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 24:00
7. digt.
47 cantu purpureum trahes senatum. []
48 nocturnas alii Phrygum ruinas []
49 et tardi reducis vias Ulixis []
50 et puppem temerariam Minervae, []
51 trita vatibus orbita, sequantur: []
52 tu carus Latio memorque gentis []
53 carmen fortior exseris togatum. []
54 ac primum teneris adhuc in annis []
55 ludes Hectora Thessalosque currus []
56 et supplex Priami potentis aurum, []
57 et sedes reserabis inferorum, []
58 ingratus Nero dulcibus theatris []
59 et noster tibi proferetur Orpheus. []
60 dices culminibus Remi vagantis []
61 infandos domini nocentis ignes. []
62 hinc castae titulum decusque Pollae []
63 iucunda dabis adlocutione. []
64 mox coepta generosior iuventa []
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 24:+
7. digt.
65 albos ossibus Italis Philippos []
66 et Pharsalica bella detonabis, []
67 convulsum ducis inter arma divi, []
68 libertate gravem pia Catonem []
69 et gratum popularitate Magnum. []
70 tu Pelusiaci scelus Canopi []
71 deflebis pius et Pharo cruenta []
72 Pompeio dabis altius sepulcrum. []
73 haec primo iuvenis canes sub aevo, []
74 ante annos Culicis Maroniani. []
75 cedet Musa rudis ferocis Enni []
76 et docti furor arduus Lucreti, []
77 et qui per freta duxit Argonautas, []
78 et qui corpora prima transfigurat. []
79 quid maius loquar? ipsa te Latinis []
80 Aeneis venerabitur canentem. []
81 nec solum dabo carminum nitorem, []
82 sed taedis genialibus dicabo []
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 24:++
7. digt.
83 doctam atque ingenio tuo decoram, []
84 qualem blanda Venus daretque Iuno []
85 forma, simplicitate, comitate, []
86 censu, sanguine, gratia, decore, []
87 et vestros hymenaeon ante postes []
88 festis cantibus ipsa personabo. []
89 o saevae nimium gravesque Parcae! []
90 o numquam data longa fata summis! []
91 cur plus, ardua, casibus patetis? []
92 cur saeva vice magna non senescunt? []
93 sic natum Nasamonii Tonantis []
94 post ortus obitusque fulminatos []
95 angusto Babylon premit sepulcro. []
96 sic fixum Paridis manu trementis []
97 Peliden Thetis horruit cadentem. []
98 sic ripis ego murmurantis Hebri []
99 non mutum caput Orpheos sequebar. []
100 sic et tu - rabidi nefas tyranni! - []
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 24:+++
7. digt.
101 iussus praecipitem subire Lethen, []
102 dum pugnas canis arduaque voce []
103 das solacia grandibus sepulcris, []
104 - o dirum scelus! o scelus! - tacebis.' []
105 sic fata est leviterque decidentes []
106 abrasit lacrimas nitente plectro. []
107 at tu, seu rapidum poli per axem []
108 Famae curribus arduis levatus, []
109 qua surgunt animae potentiores, []
110 terras despicis et sepulcra rides; []
111 seu pacis merito nemus reclusi []
112 felix Elysii tenes in oris, []
113 quo Pharsalica turba congregatur, []
114 et te nobile carmen insonantem []
115 Pompei comitantur et Catones, []
116 seu magna sacer et superbus umbra []
117 noscis Tartaron et procul nocentum []
118 audis verbera pallidumque visa []
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb) 28:00
7. digt.
119 matris lampade respicis Neronem, []
120 adsis lucidus et vocante Polla []
121 unum, quaeso, diem deos silentum []
122 exores: solet hoc patere limen []
123 ad nuptas redeuntibus maritis. []
124 haec te non thiasis procax dolosis []
125 falsi numinis induit figura, []
126 ipsum sed colit et frequentat ipsum []
127 imis altius insitum medullis, []
128 ac solacia vana subministrat []
129 vultus, qui simili notatus auro []
130 stratis praenitet incubatque somno []
131 securae. procul hinc abite, Mortes: []
132 haec vitae genialis est origo. []
133 cedat luctus atrox genisque manent []
134 iam dulces lacrimae dolorque festus, []
135 quicquid fleverat ante, nunc adoret. []
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 328
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 3, 1 og 2 [Silvae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. til 6. digt.
15 fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti [2]
8 reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes [ ]
3. til 6. digt.
66 cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes [ ]
3. til 6. digt.
9 ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam [ ]
18 insequitur velox pecorum deus et sua credit [ ]
21 advertit Diana gradus, dum per iuga septem [u]
27 depromit pharetra telum breve, quod neque flexis [1]
6 et fratrum gemitus: alte tamen ac procul intrat [ ]
14 si tam dura placent – hominem gemis – heu mihi! subdo [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede