File n. 328 – 26:31 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 329
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 328 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 3, 1 og 2 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)                      .
1. digt.                                                                      .
Hercules Surrentinus Pollii Felicis                                          ..
  1                Intermissa tibi   renovat, Tirynthie, sacra             [ ]
  2              Pollius et causas   designat desidis anni,                [ ]
  3            quod coleris   maiore tholo,   nec litora pauper            [2]
  4            nuda tenes   tectumque vagis   habitabile nautis,           [ ]
  5             sed nitidos postes   Graisque effulta metallis             [ ]
  6            culmina, ceu taedis   iterum lustratus honesti              [ ]
  7                ignis ab Oetaea   conscenderis aethera flammas.         [ ]
  8             vix oculis   animoque fides.   tune ille reclusi           [ ]
  9              liminis et parvae   custos inglorius arae?                [ ]
 10          unde haec aula recens   fulgorque inopinus agresti            [ ]
 11             Alcidae?   sunt fata deum,   sunt fata locorum!            [ ]
 12                o velox pietas!   steriles hic nuper harenas,           [ ]
 13             adsparsum   pelago montis   latus hirtaque dumis           [ ]
 14             saxa nec ulla pati   faciles vestigia terras               [ ]
 15        cernere erat.   quaenam subito   fortuna rigentes               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
 16              ditavit scopulos?   Tyrione haec moenia plectro           [ ]
 17               an Getica   venere lyra?   stupet ipse labores           [3]?
 18              annus, et angusti   bisseno limite menses                 [ ]?
 19              longaevum   mirantur opus.   deus attulit arces           [ ]
 20                 erexitque suas   atque obluctantia saxa                [ ]
 21                summovit nitens   et magno pectore montem               [ ]
 22              reppulit: immitem   credas iussisse novercam.             [ ]
 23        ergo age, seu   patrios liber   iam legibus Argos               [ ]
 24              incolis et mersum   tumulis Eurysthea calcas,             [ ]
 25              sive tui   solium Iovis et   virtute parata               [ ]
 26         astra tenes,   haustumque tibi   succincta beati               [ ]
 27               nectaris excluso   melior Phryge porrigit Hebe:          [ ]?
 28           huc ades et   genium templis   nascentibus infer.            [ ]
 29            non te Lerna nocens   nec pauperis arva Molorchi            [ ]
 30                 nec formidatus   Nemees ager antraque poscunt          [ ]
 31             Thracia nec Pharii   polluta altaria regis,                [ ]
 32            sed felix   simplexque domus   fraudumque malarum           [ ]
 33           inscia et hospitibus   superis dignissima sedes.             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
 34              pone truces arcus   agmenque immite pharetrae             [ ]
 35                 et regum multo   perfusum sanguine robur,              [ ]
 36            instratumque umeris   dimitte rigentibus hostem:            [ ]
 37               hic tibi Sidonio   celsum pulvinar acantho               [ ]
 38              texitur et signis   crescit torus asper eburnis.          [ ]
 39                pacatus   mitisque veni   nec turbidus ira              [ ]
 40           nec famulare timens,   sed quem te Maenalis Auge             [ ]
 41              confectum thiasis   et multo fratre madentem              [ ]
 42              detinuit   qualemque vagae   post crimina noctis          [ ]
 43            Thespius obstipuit,   totiens socer. hic tibi festa         [ ]
 44            gymnas, et insontes   iuvenum sine caestibus irae           [ ]
 45                   annua veloci   peragunt certamina lustro.            [ ]?
 46          hic templis   inscriptus avo   gaudente sacerdos              [ ]
 47         parvus adhuc   similisque tui,   cum prima novercae            [ ]
 48          monstra manu premeres   atque exanimata doleres.              [ ]
 49            sed quaenam subiti,   veneranda, exordia templi,            [ ]
 50             dic age, Calliope;   socius tibi grande sonabit            [ ]
 51                Alcides   tensoque modos   imitabitur arcu.             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
 52             tempus erat, caeli   cum torrentissimus axis               [ ]
 53                incumbit terris   ictusque Hyperione multo              [ ]
 54                acer anhelantes   incendit Sirius agros.                [ ]
 55            iamque dies aderat,   profugis cum regibus aptum            [ ]
 56                 fumat Aricinum   Triviae nemus et face multa           [2]
 57             conscius Hippolyti   splendet lacus; ipsa coronat          [ ]
 58                 emeritos   Diana canes   et spicula terget             [u]
 59             et tutas   sinit ire feras,   omnisque pudicis             [ ]
 60              Itala terra focis   Hecateidas excolit idus.              [ ]
 61             ast ego, Dardaniae   quamvis sub collibus Albae            [ ]
 62           rus proprium   magnique ducis   mihi munere currens          [ ]
 63                unda domi curas   mulcere aestusque levare              [2]
 64             sufficerent, notas   Sirenum nomine rupes                  [ ]
 65               facundique larem   Polli non hospes habebam,             [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
 66                assidue   moresque viri   pacemque novosque             [1]
 67                Pieridum flores   intactaque carmina discens.           [1]
 68             forte diem Triviae   dum litore ducimus udo                [ ]
 69              angustasque fores   adsuetaque tecta gravati              [ ]
 70            frondibus et patula   defendimus arbore soles,              [ ]?
 71           delituit   caelum et subitis   lux candida cessit            [ ]
 72              nubibus ac tenuis   graviore favonius austro              [ ]
 73             immaduit;   qualem Libyae   Saturnia nimbum                [ ]
 74                attulit, Iliaco   dum dives Elissa marito               [ ]
 75               donatur   testesque ululant   per devia nymphae.         [ ]
 76           diffugimus,   festasque dapes   redimitaque vina             [ ]
 77              abripiunt famuli;   nec quo convivia migrent,             [ ]
 78              quamvis innumerae   gaudentia rura superne                [ ]
 79                 insedere domus   et multo culmine dives                [1]
 80          mons nitet: instantes   sed proxima quaerere nimbi            [ ]
 81              suadebant   laesique fides   reditura sereni.             [ ]
 82             stabat dicta sacri   tenuis casa nomine templi             [ ]
 83              et magnum Alciden   humili lare parva premebat,           [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
 84             fluctivagos nautas   scrutatoresque profundi               [ ]?
 85             vix operire capax.   huc omnis turba coimus,               [ ]
 86             huc epulae   ditesque tori   coetusque ministrum           [ ]
 87            stipantur   nitidaeque cohors   gratissima Polla.           [ ]
 88              non cepere fores,   angustaque deficit aedes.             [1]
 89                erubuit   risitque deus   dilectaque Polli              [ ]
 90          corda subit   blandisque virum   complectitur ulnis.          [ ]
 91       'tune,' inquit,   'largitor opum,   qui mente profusa            [ ]
 92                tecta Dicarchei   pariter iuvenemque replesti           [ ]?
 93          Parthenopen?   nostro qui tot   fastigia monti,               [ ]?
 94             tot virides lucos,   tot saxa imitantia vultus             [ ]
 95           aeraque, tot scripto   viventes lumine ceras                 [ ]?
 96        fixisti?   quid enim ista domus,   quid terra, priusquam        [ ]
 97             te gauderet, erat?   longo tu tramite nudos                [ ]?
 98              texisti scopulos,   fueratque ubi semita tantum,          [ ]
 99           nunc tibi distinctis   stat porticus alta columnis,          [ ]
100              ne sorderet iter.   curvi tu litoris ora                  [ ]?
101            clausisti   calidas gemina   testudine nymphas.             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
102            vix opera enumerem;   mihi pauper et indigus uni            [ ]
103              Pollius? et tales   hilaris tamen intro penates           [ ]?
104           et litus,   quod pandis, amo.   sed proxima sedem            [ ]
105             despicit et tacite   ridet mea limina Iuno.                [ ]?
106            da templum   dignasque tuis   conatibus aras,               [ ]
107            quas puppes   velis nolint   transire secundis,             [ ]
108            quo pater aetherius   mensisque accita deorum               [ ]
109            turba et ab excelso   veniat soror hospita templo.          [ ]
110         nec te, quod   solidus contra   riget umbo maligni             [ ]
111              montis et immenso   non umquam exesus ab aevo,            [ ]?
112         terreat: ipse adero et   conamina tanta iuvabo                 [1]
113              asperaque invitae   perfringam viscera terrae.            [ ]
114            incipe et Herculeis   fidens hortatibus aude.               [ ]
115                 non Amphioniae   steterint velocius arces              [ ]
116            Pergameusve labor.'   dixit mentemque reliquit.             [ ]
117          nec mora, cum scripta   formatur imagine tela.                [ ]
118               innumerae   coiere manus:   his caedere silvas           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
119              et levare trabes,   illis immergere curae                 [1]
120               fundamenta solo.   coquitur pars umida terrae            [ ]
121              protectura hiemes   atque exclusura pruinas,              [ ]
122             indomitusque silex   curva fornace liquescit.              [ ]
123          praecipuus   sed enim labor est   exscindere dextra           [ ]
124                oppositas rupes   et saxa negantia ferro.               [2]
125            hic pater ipse loci   positis Tirynthius armis              [ ]
126               insudat   validaque solum   deforme bipenni,             [ ]
127             cum grave nocturna   caelum subtexitur umbra,              [ ]
128            ipse fodit.   ditesque Caprae   viridesque resultant        [ ]
129        Taurubulae, et   terris ingens   redit aequoris echo.           [ ]
130           non tam grande sonat   motis incudibus Aetne,                [ ]
131         cum Brontes   Steropesque ferit,   nec maior ab antris         [ ]
132          Lemniacis fragor est,   ubi flammeus aegida caelat            [ ]
133             Mulciber et castis   exornat Pallada donis.                [ ]
134       decrescunt   scopuli, et rosea   sub luce reversi                [ ]
135              artifices   mirantur opus.   vix annus anhelat            [ ]
136              alter, et ingenti   dives Tirynthius arce                 [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
137              despectat fluctus   et iunctae tecta novercae             [ ]
138             provocat et dignis   invitat Pallada templis.              [ ]
139        iam placidae   dant signa tubae,   iam fortibus ardens          [ ]
140           fumat harena sacris.   hos nec Pisaeus honores               [ ]
141           Iuppiter aut Cirrhae   pater aspernetur opacae.              [ ]
142          nil his triste locis;   cedat lacrimabilis Isthmos,           [ ]
143             cedat atrox Nemee:   litat hic felicior infans.            [ ]
144                 ipsae pumiceis   virides Nereides antris               [ ]
145               exsiliunt ultro:   scopulis umentibus haerent            [1]?
146              nec pudet occulte   nudas spectare palaestras.            [1]
147              spectat et Icario   nemorosus palmite Gaurus              [ ]
148           silvaque, quae fixam   pelago Nesida coronat,                [1]
149              et placidus Limon   omenque Euploea carinis               [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
150              et Lucrina Venus,   Phrygioque e vertice Graias           [ ]
151               addisces,   Misene, tubas,   ridetque benigna            [2]
152             Parthenope   gentile sacrum   nudosque virorum             [ ]
153              certatus   et parva suae   simulacra coronae.             [ ]
154        quin age et ipse libens   proprii certaminis actus              [ ]
155                invicta   dignare manu;   seu nubila disco              [ ]
156           findere seu volucres   zephyros praecedere telo              [ ]
157            seu tibi dulce manu   Libycas nodare palaestras,            [ ]
158                indulge sacris,   et, si tibi poma supersunt            [ ]
159             Hesperidum, gremio   venerabilis ingere Pollae;            [ ]
160            nam capit et tantum   non degenerabit honorem.              [ ]
161            quod si dulce decus   viridesque resumeret annos,           [ ]
162            - da veniam, Alcide   - fors huic et pensa tulisses.        [ ]
163             haec ego nascentes   laetus bacchatus ad aras              [ ]
164                libamenta tuli.   nunc ipse in limine - cerno           [ ]
165                solventem voces   et talia dicta ferentem:              [ ]
166         'macte animis   opibusque meos   imitate labores,              [ ]
167              qui rigidas rupes   infecundaeque pudenda                 [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
168                naturae   deserta domas   et vertis in usum             [ ]
169          lustra habitata feris   foedeque latentia profers             [ ]
170         numina. quae tibi nunc   meritorum praemia solvam?             [ ]
171           quas referam grates?   Parcarum fila tenebo                  [ ]
172              extendamque colus   - duram scio vincere Mortem -,        [ ]
173                 avertam luctus   et tristia damna vetabo               [ ]
174           teque nihil   laesum viridi   renovabo senecta               [ ]
175                concedamque diu   iuvenes spectare nepotes,             [ ]
176           donec et hic sponsae   maturus et illa marito,               [2]
177           rursus et ex   illis soboles   nova grexque protervus        [ ]
178            nunc umeris   inreptet avi,   nunc agmine blando            [ ]
179              certatim placidae   concurrat ad oscula Pollae.           [ ]
180            nam templis numquam   statuetur terminus aevi,              [ ]
181              dum me flammigeri   portabit machina caeli.               [ ]
182            nec mihi plus Nemee   priscumque habitabitur Argos          [ ]
183              nec Tiburna domus   solisque cubilia Gades.'              [ ]
184            sic ait; et tangens   surgentem altaribus ignem             [ ]
185              populeaque movens   albentia tempora silva                [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
1. digt.
186           et Styga et aetherii   iuravit fulmina patris.               [ ]?
2. digt.                                                                      .
Propempticon Maecio Celeri                                                   ..
  1             Di, quibus audaces   amor est servare carinas              [ ]?
  2               saevaque ventosi   mulcere pericula ponti,               [ ]?
  3          sternite molle fretum   placidumque advertite votis           [ ]
  4            concilium, et lenis   non obstrepat unda precanti:          [ ]
  5            'grande tuo   rarumque damus,   Neptune, profundo           [ ]
  6           depositum.   iuvenis dubio   committitur alto                [ ]
  7           Maecius atque animae   partem super aequora nostrae          [ ]
  8             maiorem   transferre parat.   proferte benigna             [ ]
  9             sidera et antemnae   gemino considite cornu,               [ ]
 10               Oebalii fratres:   vobis pontusque polusque              [ ]
 11                luceat; Iliacae   longe nimbosa sororis                 [ ]
 12          astra fugate, precor,   totoque excludite caelo.              [ ]
 13           vos quoque caeruleum   ponti, Nereides, agmen,               [ ]?
 14          quis honor et   regni cessit   fortuna secundi                [ ]
 15            - dicere quae magni   fas sit mihi sidera ponti -,          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
 16             surgite de vitreis   spumosae Doridos antris               [ ]
 17               Baianosque sinus   et feta tepentibus undis              [ ]
 18              litora tranquillo   certatim ambite natatu,               [ ]
 19           quaerentes   ubi celsa ratis,   quam scandere gaudet         [ ]
 20               nobilis Ausoniae   Celer armipotentis alumnus.           [ ]
 21             nec quaerenda diu;   modo nam trans aequora terris         [ ]
 22               prima Dicarcheis   Pharium gravis intulit annum,         [ ]
 23                prima salutavit   Capreas et margine dextro             [2]
 24              sparsit Tyrrhenae   Mareotica vina Minervae.              [ ]
 25           huius utrumque latus   molli praecingite gyro,               [ ]
 26              partitaeque vices   vos stuppea tendite mali              [ ]
 27            vincula, vos summis   adnectite sipara velis,               [ ]
 28           vos zephyris   aperite sinus;   pars transtra reponat,       [ ]
 29            pars demittat aquis   curvae moderamina puppis;             [ ]
 30           sint quibus exploret   plumbo gravis alta molybdus,          [ ]
 31              quaeque secuturam   religent post terga phaselon          [2]
 32              uncaque summersae   penitus retinacula vellant;           [ ]
 33           temperet haec aestus   pelagusque inclinet ad ortus:         [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
 34                 officio careat   glaucarum nulla sororum.              [ ]
 35             hinc multo Proteus   geminoque hinc corpore Triton         [ ]
 36          praenatet, et subitis   qui perdidit inguina monstris         [ ]
 37        Glaucus adhuc   patriis quotiens   adlabitur oris               [ ]
 38              litoream   blanda feriens   Anthedona cauda.              [ ]
 39           tu tamen ante omnes,   diva cum matre Palaemon,              [ ]
 40              annue, si vestras   amor est mihi pandere Thebas,         [ ]
 41              nec cano degeneri   Phoebeum Amphiona plectro.            [ ]
 42               et pater, Aeolio   frangit qui carcere ventos,           [ ]
 43               cui varii flatus   omnisque per aequora mundi            [ ]?
 44          spiritus atque hiemes   nimobosaque nubila parent,            [ ]
 45                 artius obiecto   Borean Eurumque Notumque              [ ]
 46           monte premat:   soli Zephyro   sit copia caeli,              [1]
 47              solus agat puppes   summasque supernatet undas            [ ]
 48               assiduus pelago;   donec tua turbine nullo               [1]
 49              laeta Paraetoniis   adsignet carbasa ripis.'              [ ]
 50            audimur.   vocat ipse ratem   nautasque morantes            [ ]
 51            increpat. ecce meum   timido iam frigore pectus             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
 52             labitur et nequeo,   quamvis monet ominis horror,          [ ]
 53             claudere suspensos   oculorum in margine fletus.           [ ]
 54            iamque ratem terris   divisit fune soluto                   [ ]
 55             navita et angustum   deiecit in aequora pontem.            [2]
 56            saevus et e   puppi longo   clamore magister                [ ]?
 57              dissipat amplexus   atque oscula fida revellit,           [ ]
 58              nec longum   cara licet in   cervice morari.              [ ]?
 59              attamen in terras   e plebe novissimus omni               [2]?
 60               ibo nec egrediar   nisi iam cedente carina.              [ ]
 61         quis rude et abscissum   miseris animantibus aequor            [ ]
 62           fecit iter   solidaeque pios   telluris alumnos              [ ]
 63             expulit in fluctus   pelagoque immisit hianti              [ ]
 64                 audax ingenii?   nec enim temeraria virtus             [ ]
 65           illa magis,   summae gelidum   quae Pelion Ossae             [ ]
 66              iunxit anhelantem  -que iugis bis pressit Olympum.        [ ]
 67             usque adeone parum   lentas transire paludes               [ ]
 68          stagnaque et angustos   summittere pontibus amnes?            [ ]
 69               imus in abruptum   gentilesque undique terras            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
 70                 fugimus exigua   clausi trabe et aere nudo.            [ ]
 71              inde furor ventis   indignataeque procellae               [ ]
 72              et caeli fremitus   et fulmina plura Tonanti.             [ ]
 73               ante rates pigro   torpebant aequora somno,              [ ]
 74             nec spumare Thetis   nec spargere nubila fluctus           [1]
 75                audebant. visis   tumuerunt puppibus undae,             [ ]
 76         inque hominem   surrexit hiems.   tunc nubila Plias            [ ]
 77              Oleniumque pecus,   solito tunc peior Orion.              [ ]
 78       iusta queror;   fugit ecce vagas   ratis acta per undas          [ ]
 79            paulatim   minor et longe   servantia vincit                [ ]
 80             lumina tot gracili   ligno complexa timores,               [ ]
 81         quaeque super reliquos   te, nostri pignus amoris,             [ ]
 82              portatura, Celer.   quo nunc ego pectore somnos           [1]
 83           quove queam   perferre dies?   quis cuncta paventi           [ ]
 84             nuntius, an facili   te praetermiserit unda                [ ]?
 85              Lucani   rabida ora maris,   num torta Charybdis          [2]?
 86            fluctuet aut Siculi   populatrix virgo profundi,            [ ]
 87             quos tibi currenti   praeceps gerat Hadria mores,          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
 88            quae pax Carpathio,   quali te subvehat aura                [ ]?
 89                 Doris Agenorei   furtis blandita iuvenci?              [ ]
 90             sed merui questus.   quid enim te castra petente           [ ]
 91             non vel ad ignotos   ibam comes impiger Indos              [1]?
 92            Cimmeriumque chaos?   starem prope bellica regis            [ ]
 93            signa mei,   seu tela manu   seu frena teneres,             [ ]
 94               armatis   seu iura dares;   operumque tuorum             [ ]
 95               etsi non socius,   certe mirator adessem.                [ ]?
 96             si quondam   magno Phoenix   reverendus Achilli            [ ]
 97               litus ad Iliacum   Thymbraeaque Pergama venit            [ ]
 98              imbellis   tumidoque nihil   iuratus Atridae,             [ ]
 99               cur nobis   ignavus amor?   sed pectore fido             [2]
100         numquam abero   longisque sequar   tua carbasa votis.          [ ]
101                 Isi, Phoroneis   olim stabulata sub antris,            [u]?
102              nunc regina Phari   numenque orientis anheli,             [1]?
103               excipe multisono   puppem Mareotida sistro,              [ ]
104           ac iuvenem egregium,   Latius cui ductor Eoa                 [ ]
105              signa Palaestinas  -que dedit frenare cohortes,           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
106              ipsa manu placida   per limina festa sacrosque            [ ]
107             duc portus   urbesque tuas.   te praeside noscat,          [ ]
108                  unde paludosi   fecunda licentia Nili,                [2]?
109              cur vada desidant   et ripa coerceat undas                [2]?
110              Cecropio   stagnata luto,   cur invida Memphis,           [ ]?
111               curve Therapnaei   lasciviat ora Canopi,                 [ ]
112             cur servet Pharias   Lethaeus ianitor aras,                [ ]
113               vilia cur magnos   aequent animalia divos;               [ ]
114          quae sibi praesternat   vivax altaria Phoenix,                [ ]
115            quos dignetur agros   aut quo se gurgite Nili               [ ]?
116                mergat adoratus   trepidis pastoribus Apis.             [2]
117             duc et ad Emathios   manes, ubi belliger urbis             [1]
118               conditor Hyblaeo   perfusus nectare durat,               [ ]
119           anguiferamque domum,   blando qua mersa veneno               [ ]?
120                Actias Ausonias   fugit Cleopatra catenas.              [ ]
121           usque et in Assyrias   sedes mandataque castra               [ ]
122          prosequere et   Marti iuvenem,   dea, trade Latino.           [ ]
123         nec novus hospes erit:   puer his sudavit in arvis             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
124             notus adhuc tantum   maioris lumine clavi,                 [ ]
125          iam tamen et   turmas facili   praevertere gyro               [ ]
126                 fortis et Eoas   iaculo damnare sagittas.              [u]
127           ergo erit illa dies,   qua te maiora daturus                 [ ]?
128              Caesar ab emerito   iubeat discedere bello,               [ ]
129            at nos hoc   iterum stantes   in litore vastos              [1]
130               cernemus fluctus   aliasque rogabimus auras.             [ ]
131          o tum quantus ego aut   quanta votiva movebo                  [ ]?
132         plectra lyra!   cum me magna   cervice ligatum                 [ ]
133              attolles   umeris atque in   mea pectora primum           [ ]
134               incumbes   e puppe novus   servataque reddes             [ ]
135          colloquia inque vicem   medios narrabimus annos,              [ ]
136           tu rapidum Euphraten   et regia Bactra sacrasque             [ ]?
137              antiquae   Babylonis opes   et Zeugma, Latinae            [ ]
138         pacis iter,   quam dulce nemus   florentis Idymes,             [ ]
139             quo pretiosa Tyros   rubeat, quo purpura suco              [ ]
140               Sidoniis   iterata cadis,   ubi germine primum           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
2. digt.
141                candida felices   sudent opobalsama virgae:             [2]
142              ast ego, devictis   dederim quae busta Pelasgis           [ ]
143               quaeve laboratas   claudat mihi pagina Thebas.           [2]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 329
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 3, 3 til 5 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: