File n. 329 – 35:41 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 330
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 329 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 3, 3 til 5 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.                                                                      .
Consolatio ad Claudium Etruscum                                              ..
  1             Summa deum Pietas,   cuius gratissima caelo                [ ]
  2                rara profanatas   inspectant numina terras,             [2]
  3              huc vittata comam   niveoque insignis amictu,             [ ]
  4          qualis adhuc praesens   nullaque expulsa nocentum             [ ]
  5           fraude rudes populos   atque aurea regna colebas,            [ ]
  6              mitibus exsequiis   ades et lugentis Etrusci              [ ]
  7              cerne pios fletus   laudataque lumina terge.              [ ]
  8             nam quis inexpleto   rumpentem pectora questu              [ ]
  9             complexumque rogos   incumbentemque favillis               [ ]
 10              aspiciens non aut   primaevae funera plangi               [ ]
 11              coniugis aut nati   modo pubescentia credat               [ ]?
 12              ora rapi flammis?   pater est, qui fletur. adeste         [ ]
 13       dique hominesque sacris.   procul hinc, procul ite nocentes,     [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
 14             si cui corde nefas   tacitum fessique senectus             [ ]
 15          longa patris, si quis   pulsatae conscius umquam              [ ]
 16              matris et inferna   rigidum timet Aeacon urna:            [ ]
 17              insontes   castosque voco.   tenet ecce seniles           [ ]
 18             leniter implicitos   vultus sanctamque parentis            [ ]
 19             canitiem   spargit lacrimis   animaeque supremum           [ ]
 20 error     frigus amat; celeris   genitoris filius annos                [ ]
 21       - mira fides!   - nigrasque putat   properasse sorores.          [ ]
 22              exsultent placidi   Lethaea ad flumina manes,             [ ]?
 23                Elysiae   gaudete domus;   date serta per aras          [ ]
 24             festaque pallentes   hilarent altaria lucos.               [ ]
 25            felix, haec, nimium   felix plorataque nato                 [ ]
 26             umbra venit. longe   Furiarum sibila, longe                [ ]
 27             tergeminus custos,   penitus via longa patescat            [ ]
 28              manibus egregiis.   eat horrendumque silentis             [ ]
 29               accedat   domini solium   gratesque supremas             [ ]
 30            perferat et totidem   iuveni roget anxius annos.            [ ]
 31              macte pio gemitu!   dabimus solacia dignis                [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
 32                luctibus Aonias  -que tuo sacrabimus ultro              [ ]
 33              inferias,   Etrusce, seni!   tu largus Eoa                [ ]?
 34             germina, tu messes   Cilicumque Arabumque superbas         [ ]
 35        merge rogis;   ferat ignis opes   heredis et alto               [ ]?
 36                 aggere missuri   nitido pia nubila caelo               [ ]?
 37             stipentur cineres:   nos non arsura feremus                [ ]
 38               munera, venturos  -que tuus durabit in annos             [ ]
 39           me monstrante dolor.   neque enim mihi flere parentem        [ ]
 40             ignotum,   similis gemui   proiectus ad ignem.             [ ]
 41            ille mihi   tua damna dies   compescere cantu               [ ]
 42           suadet: et ipse tuli   quos nunc tibi confero questus.       [ ]
 43         non tibi clara quidem,   senior placidissime, gentis           [ ]
 44              linea nec proavis   demissum stemma, sed ingens           [ ]
 45              supplevit   fortuna genus   culpamque parentum            [ ]
 46           occuluit.   nec enim dominos   de plebe tulisti,             [ ]
 47             sed quibus occasus   pariter famulantur et ortus.          [ ]
 48           nec pudor iste tibi:   quid enim terrisque poloque           [ ]
 49              parendi   sine lege manet?   vice cuncta reguntur         [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
 50           alternisque premunt.   propriis sub regibus omnis            [ ]
 51          terra; premit   felix regum   diademata Roma;                 [ ]
 52           hanc ducibus   frenare datum;   mox crescit in illos         [2]
 53              imperium superis.   sed habent et numina legem:           [ ]
 54             servit et astrorum   velox chorus et vaga servit           [ ]
 55              luna nec iniussae   totiens redit orbita lucis,           [ ]
 56           et - modo si fas est   aequare iacentia summis -             [2]
 57              pertulit et saevi   Tirynthius horrida regis              [ ]?
 58             pacta, nec erubuit   famulantis fistula Phoebi.            [ ]
 59           sed neque barbaricis   Latio transmissus ab oris:            [ ]
 60            Smyrna tibi   gentile solum   potusque verendo              [ ]
 61            fonte Meles   Hermique vadum,   quo Lydius intrat           [ ]
 62              Bacchus et aurato   reficit sua cornua limo.              [ ]?
 63            laeta dehinc series   variisque ex ordine curis             [ ]
 64         auctus honos;   semperque gradi   prope numina, semper         [ ]
 65             Caesareum   coluisse latus   sacrisque deorum              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
 66                arcanis   haerere datum.   Tibereia primum              [2]?
 67           aula tibi   vixdum ora nova   mutante iuventa                [ ]?
 68           panditur - hic annis   multa super indole victis             [ ]
 69                libertas   oblata venit   - nec proximus heres,         [ ]
 70          immitis   quamquam et Furiis   agitatus, abegit.              [ ]
 71             huic et in Arctoas   tenuis comes usque pruinas            [ ]
 72              terribilem adfatu   passus visuque tyrannum               [ ]
 73               immanemque suis,   ut qui metuenda ferarum               [ ]
 74          corda domant   mersasque iubent   iam sanguine tacto          [ ]
 75           reddere ab ore manus   et nulla vivere praeda.               [ ]
 76          praecipuos   sed enim merito   surrexit in actus              [ ]
 77             nondum stelligerum   senior dimissus in axem               [ ]
 78              Claudius et longo   transmittit habere nepoti.            [ ]
 79         quis superos   metuens pariter   tot templa, tot aras          [ ]
 80             promeruisse datur?   summi Iovis aliger Arcas              [ ]
 81             nuntius; imbrifera   potitur Thaumantide Iuno;             [ ]
 82            stat celer obsequio   iussa ad Neptunia Triton:             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
 83              tu totiens   mutata ducum   iuga rite tulisti             [2]
 84            integer, inque omni   felix tua cumba profundo.             [1]
 85           iamque piam   lux alta domum   praecelsaque toto             [ ]
 86               intravit   Fortuna gradu;   iam creditur uni             [ ]
 87              sanctarum   digestus opum   partaeque per omnis           [ ]
 88               divitiae populos   magnique impendia mundi.              [ ]
 89          quicquid ab auriferis   eiectat Hiberia fossis,               [ ]?
 90           Dalmatico   quod monte nitet,   quod messibus Afris          [ ]
 91            verritur, aestiferi   quicquid terit area Nili,             [ ]
 92         quodque legit   mersus pelagi   scrutator Eoi,                 [1]
 93                et Lacedaemonii   pecuaria culta Galaesi                [ ]
 94            perspicuaeque nives   Massylaque robora et Indi             [ ]
 95            dentis honos:   uni parent   commissa ministro,             [2]?
 96       quae Boreas   quaeque Eurus atrox,   quae nubilus Auster         [ ]
 97              invehit: hibernos   citius numeraveris imbres             [ ]
 98             silvarumque comas.   vigil idem animique sagacis           [ ]
 99               et citus evolvit   quantum Romana sub omni               [ ]
100             pila die   quantumque tribus,   quid templa, quid alti     [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
101                undarum cursus,   quid propugnacula poscant             [ ]
102             aequoris aut longe   series porrecta viarum;               [ ]
103           quod domini   celsis niteat   laquearibus aurum,             [ ]
104         quae divum in   vultus igni   formanda liquescat               [ ]
105           massa, quid Ausoniae   scriptum crepet igne Monetae.         [ ]
106           hinc tibi rara quies   animoque exclusa voluptas,            [ ]
107               exiguaeque dapes   et numquam laesa profundo             [ ]
108            cura mero;   sed iura tamen   genialia cordi                [ ]
109              et mentem   vincire toris   ac iungere festa              [ ]
110             conubia et   fidos domino   genuisse clientes.             [ ]
111             quis sublime genus   formamque insignis Etruscae           [ ]
112         nesciat? haud quamquam   proprio mihi cognita visu,            [ ]
113              sed decus eximium   famae par reddit imago,               [ ]
114            vultibus et similis   natorum gratia monstrat.              [ ]
115             nec vulgare genus;   fasces summamque curulem              [ ]
116             frater et Ausonios   enses mandataque fidus                [ ]
117         signa tulit,   cum prima truces   amentia Dacos                [ ]?
118               impulit et magno   gens est damnata triumpho.            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
119            sic quicquid patrio   cessatum a sanguine, mater            [ ]?
120             reddidit, obscurum  -que latus clarescere vidit            [ ]
121                 conubio   gavisa domus.   nec pignora longe;           [2]?
122         quippe bis ad   partus venit   Lucina manuque                  [ ]
123           ipsa levi   gravidos tetigit   fecunda labores.              [ ]
124              felix a!   si longa dies,   si cernere vultus             [ ]!
125              natorum   viridesque genas   tibi iusta dedissent         [ ]
126             stamina! sed media   cecidere abrupta iuventa              [ ]
127              gaudia, florentes  -que manu scidit Atropos annos;        [ ]
128               qualia pallentes   declinant lilia culmos                [ ]
129              pubentesque rosae   primos moriuntur ad austros,          [ ]
130            aut ubi verna novis   exspirat purpura pratis.              [ ]
131               illa sagittiferi   circumvolitastis, Amores,             [ ]
132                 funera materno  -que rogos unxistis amomo;             [ ]
133         nec modus aut   pennis laceris   aut crinibus ignem            [ ]
134            spargere, collectae  -que pyram struxere pharetrae.         [ ]
135             quas tunc inferias   aut quae lamenta dedisses             [ ]
136              maternis,   Etrusce, rogis,   qui funera patris           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
137              haud matura putas   atque hos pius ingemis annos!         [1]
138              illum et qui nutu   superas nunc temperat arces,          [ ]?
139             progeniem   claram terris   partitus et astris,            [ ]
140                 laetus Idumaei   donavit honore triumphi               [2]?
141               dignatusque loco   victricis et ordine pompae            [ ]
142           non vetuit,   tenuesque nihil   minuere parentes.            [ ]
143         atque idem in   cuneos populo   deduxit equestres              [1]
144               mutavitque genus   laevaeque ignobile ferrum             [ ]
145                 exuit et celso   natorum aequavit honorem.             [ ]?
146             dextra bis octonis   fluxerunt saecula lustris,            [ ]
147           atque aevi   sine nube tenor.   quam dives in usus           [ ]
148                 natorum   totoque volens   excedere censu,             [1]
149             testis adhuc largi   nitor inde adsuetus Etrusci,          [ ]
150            cui tua non humilis   dedit indulgentia mores.              [ ]
151          hunc siquidem amplexu   semper revocante tenebas              [ ]
152             blandus et imperio   numquam pater; huius honori           [ ]
153             pronior ipse etiam   gaudebat cedere frater.               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
154               quas tibi devoti   iuvenes pro patre renato,             [2]?
155         summe ducum,   grates, aut quae   pia vota rependunt!          [ ]
156            tu - seu tarda situ   rebusque exhausta senectus            [ ]?
157             erravit   seu blanda diu   Fortuna regressum               [ ]
158          maluit - attonitum et   venturi fulminis ictus                [ ]?
159            horrentem   tonitru tantum   lenique procella               [ ]
160             contentus   monuisse senem;   cumque horrida supra         [ ]
161                aequora curarum   socius procul Itala rura              [2]
162          linqueret, hic molles   Campani litoris oras                  [ ]?
163                   et Diomedeas   concedere iussus in arces             [2]
164         atque hospes,   non exsul, erat.   nec longa moratus           [ ]
165             Romuleum   reseras iterum,   Germanice, limen              [ ]
166             maerentemque foves   inclinatosque penates                 [ ]?
167            erigis. haud mirum,   ductor placidissime, quando           [ ]
168           haec est quae victis   parcentia foedera Cattis              [ ]
169           quaeque suum   Dacis donat   clementia montem,               [ ]
170           quae modo Marcomanos   post horrida bella vagosque           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
171             Sauromatas   Latio non est   dignata triumpho.             [ ]
172            iamque in fine dies   et inexorabile pensum                 [ ]
173            deficit. hic maesti   pietas me poscit Etrusci              [ ]
174             qualia nec Siculae   moderantur carmina rupes              [ ]
175             nec fati   iam certus olor   saevique marita               [2]
176            Tereos. heu quantis   lassantem brachia vidi                [ ]
177            planctibus et prono   fusum super oscula vultu!             [1]?
178           vix famuli   comitesque tenent,   vix arduus ignis           [ ]
179          summovet. haud aliter   gemuit per Sunia Theseus              [ ]
180             litora, qui falsis   deceperat Aegea velis.                [1]
181             tunc immane gemens   foedatusque ora tepentes              [ ]
182               adfatur cineres:   'cur nos, fidissime, linquis          [ ]
183               Fortuna   redeunte, pater?   modo numina magni           [ ]?
184         praesidis atque breves   superum placavimus iras,              [ ]
185              nec frueris tanti  -que orbatus muneris usu               [ ]
186              ad manes,   ingrate, fugis.   nec flectere Parcas         [2]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
187              aut placare malae   datur aspera numina Lethes?           [1]
188               felix, cui magna   patrem cervice vehenti                [ ]
189                sacra Mycenaeae   patuit reverentia flammae!            [ ]
190            quique tener saevis   genitorem Scipio Poenis               [ ]
191               abstulit et Lydi   pietas temeraria Lausi.               [ ]?
192             ergo et Thessalici   coniunx pensare mariti                [ ]
193               funus et immitem   potuit Styga vincere supplex          [ ]
194           Thracius? hoc quanto   melius pro patre liceret!             [ ]
195              non totus   rapiere tamen,   nec funera mittam            [ ]
196            longius; hic manes,   hic intra tecta tenebo:               [ ]?
197            tu custos   dominusque laris,   tibi cuncta tuorum          [ ]
198             parebunt;   ego rite minor   semperque secundus            [ ]
199                assiduas   libabo dapes   et pocula sacris              [2]
200               manibus effigies  -que colam; te lucida saxa,            [ ]
201            te similem   doctae referet   mihi linea cerae,             [ ]
202          nunc ebur et   fulvum vultus   imitabitur aurum.              [ ]
203                inde viam morum   longaeque examina vitae               [ ]
204                adfatusque pios   monituraque somnia poscam.'           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
3. digt.
205                 talia dicentem   genitor dulcedine laeta               [ ]
206               audit et immites   lente descendit ad umbras             [ ]
207              verbaque dilectae   fert narraturus Etruscae.             [ ]
208                salve supremum,   senior mitissime patrum,              [ ]
209              supremumque vale,   qui numquam sospite nato              [ ]?
210          triste chaos   maestique situs   patiere sepulcri.            [ ]
211                semper odoratis   spirabunt floribus arae,              [1]
212             semper et Assyrios   felix bibet urna liquores             [ ]
213          et lacrimas,   qui maior honos.   hic sacra litabit           [2]
214               manibus eque tua   tumulum tellure levabit.              [ ]
215          nostra quoque exemplo   meritus tibi carmina sancit           [ ]
216            hoc etiam   gaudens cinerem   donasse sepulcro.             [ ]
4. digt.                                                                      .
Capilli Flavi Earini                                                         ..
  1          Ite, comae,   facilemque precor   transcurrite pontum,        [ ]
  2                   ite coronato   recubantes molliter auro;             [2]?
  3            ite, dabit   cursus mitis   Cytherea secundos               [ ]
  4             placabitque notos,   fors et de puppe timenda              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
4. digt.
  5           transferet inque sua   ducet super aequora concha.           [ ]?
  6               accipe laudatos,   iuvenis Phoebeie, crines,             [ ]
  7            quos tibi Caesareus   donat puer, accipe laetus             [ ]
  8            intonso  -que ostende patri.   sine dulce nitentes          [ ]
  9             comparet atque diu   fratris putet esse Lyaei.             [ ]?
 10          fors an et ipse comae   numquam labentis honorem              [ ]
 11           praemetet atque alio   clusum tibi ponet in auro.            [ ]?
 12              Pergame, pinifera   multum felicior Ida!                  [ ]
 13            illa licet   sacrae placeat   sibi nube rapinae             [ ]
 14        - nempe dedit   superis illum,   quem turbida semper            [ ]
 15           Iuno videt   refugitque manum   nectarque recusat -,         [ ]
 16               at tu grata deis   pulchroque insignis alumno            [ ]
 17                 misisti Latio,   placida quem fronte ministrum         [ ]
 18              Iuppiter Ausonius   pariter Romanaque Iuno                [ ]
 19            aspiciunt   et uterque probant.   nec tanta potenti         [ ]
 20              terrarum   domino divum   sine mente voluptas.            [1]
 21                dicitur Idalios   Erycis de vertice lucos               [ ]
 22          dum petit et   molles agitat   Venus aurea cygnos,            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
4. digt.
 23             Pergameas   intrasse domos,   ubi maximus aegris           [ ]
 24               auxiliator adest   et festinantia sistens                [ ]
 25                fata salutifero   mitis deus incubat angui.             [ ]?
 26            hic puerum egregiae   praeclarum sidere formae              [ ]
 27                ipsius ante dei   ludentem conspicit aras.              [ ]?
 28             ac primum   subita paulum   decepta figura                 [ ]
 29               natorum   de plebe putat;   sed non erat illi            [2]
 30           arcus et ex   umeris nullae   fulgentibus umbrae.            [ ]
 31                miratur   puerile decus   vultumque comasque            [ ]
 32           aspiciens   'tune Ausonias'   ait 'ibis ad arces,            [ ]
 33              neglectus Veneri?   tu sordida tecta iugumque             [ ]?
 34               servitii   vulgare feres?   procul absit: ego isti,      [ ]
 35          quem meruit,   formae dominum   dabo. vade age mecum,         [ ]
 36            vade, puer:   ducam volucri   per sidera curru              [ ]
 37             donum immane duci;   nec te plebeia manebunt               [ ]?
 38                 iura: Palatino   famulus deberis amori.                [2]?
 39        nil ego, nil,   fateor, toto   tam dulce sub orbe               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
4. digt.
 40            aut vidi aut genui.   cedet tibi Latmius ultro              [ ]
 41              Sangariusque puer   quemque irrita fontis imago           [ ]
 42           et sterilis   consumpsit amor.   te caerula Nais             [ ]
 43             mallet et adprensa   traxisset fortius urna.               [ ]
 44          tu, puer, ante omnis;   solus formosior ille,                 [ ]
 45         cui daberis.'   sic orsa leves   secum ipsa per auras          [ ]
 46                 tollit olorina  -que iubet considere biga.             [2]?
 47          nec mora. iam   Latii montes   veterisque penates             [ ]
 48             Evandri,   quos mole nova   pater inclitus orbis           [ ]
 49              excolit et summis   aequat Germanicus astris.             [ ]
 50          tunc propior   iam cura deae,   quae forma capillis           [ ]
 51            optima, quae vestis   roseos accendere vultus               [ ]
 52         apta, quod in digitis,   collo quod dignius aurum.             [ ]
 53                norat caelestis   oculos ducis ipsaque taedas           [ ]
 54              iunxerat et plena   dederat conubia dextra:               [ ]?
 55              sic ornat crines,   Tyrios sic fundit amictus,            [ ]
 56             dat radios   ignemque suum.   cessere priores              [ ]
 57             deliciae   famulumque greges;   hic pocula magno           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
4. digt.
 58            prima duci   murrasque graves   crystallaque portat         [ ]
 59               candidiore manu:   crescit nova gratia Baccho.           [ ]
 60             care puer superis,   qui praelibare verendum               [ ]
 61             nectar et ingentem   totiens contingere dextram            [ ]
 62            electus,   quam nosse Getae,   quam tangere Persae          [ ]
 63                Armeniique Indi  -que petunt! o sidere dextro           [ ]
 64              edite, multa tibi   divum indulgentia favit!              [ ]?
 65           olim etiam,   ne prima genas   lanugo nitentes               [2]
 66           carperet et pulchrae   fuscaret gratia formae,               [ ]
 67            ipse deus   patriae celsam   trans aequora liquit           [ ]
 68            Pergamon. haud ulli   puerum mollire potestas               [ ]
 69            credita, sed tacita   iuvenis Phoebeius arte                [ ]
 70              leniter haud ullo   concussum vulnere corpus              [ ]
 71               de sexu   transire iubet.   tamen anxia curis            [ ]
 72               mordetur   puerique timet   Cytherea dolores.            [ ]
 73           nondum pulchra ducis   clementia coeperat ortu               [ ]
 74               intactos   servare mares;   nunc frangere sexum          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
4. digt.
 75           atque hominem   mutare nefas,   gavisaque solos              [2]
 76             quos genuit   natura videt,   nec lege sinistra            [2]
 77           ferre timent famulae   natorum pondera matres.               [ ]
 78        tu quoque nunc iuvenis,   genitus si tardius esses,             [ ]
 79              umbratusque genas   et adultos fortior artus,             [ ]
 80               non unum gaudens   Phoebea ad limina munus               [ ]
 81              misisses; patrias   nunc solus crinis ad oras             [ ]
 82            naviget. hunc multo   Paphie saturabat amomo,               [ ]
 83            hunc nova tergemina   pectebat Gratia dextra;               [ ]
 84               huic et purpurei   cedet coma saucia Nisi,               [ ]?
 85               et quam Sperchio   tumidus servabat Achilles.            [ ]?
 86               ipsi, cum primum   niveam praecerpere frontem            [ ]
 87          decretum est   umerosque manu   nudare nitentes,              [1]
 88             adcurrunt   teneri Paphia   cum matre volucres             [ ]
 89             expediuntque comas   et Serica pectore ponunt              [ ]
 90           pallia. tunc iunctis   crinem incidere sagittis              [ ]
 91            atque auro   gemmisque locant,   rapit ipsa cadentem        [ ]
 92               mater et arcanos   iterat Cytherea liquores.             [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
4. digt.
 93             tunc puer e turba,   manibus qui forte supinis             [ ]
 94                 nobile gemmato   speculum portaverat auro,             [ ]?
 95       'hoc quoque demus,' ait;   'patriis nec gratius ullum            [ ]
 96             munus erit templis   ipsoque potentius auro.               [ ]
 97          tu modo fige aciem et   vultus hic usque relinque.'           [ ]?
 98            sic ait et speculum   reclusit imagine rapta.               [ ]
 99               at puer egregius   tendens ad sidera palmas,             [ ]
100           'his mihi pro donis,   hominum mitissime custos,             [2]
101              si merui,   longa dominum   renovare iuventa              [ ]
102             atque orbi   servare velis!   hoc sidera mecum,            [ ]
103             hoc undae   terraeque rogant.   eat, oro, per annos        [ ]
104               Iliacos   Pyliosque simul,   propriosque penates         [ ]
105               gaudeat et secum   Tarpeia senescere templa.'            [ ]
106               sic ait et motas   miratur Pergamos aras.                [ ]
5. digt.                                                                      .
Ecloga ad uxorem                                                             ..
  1          Quid mihi maesta die,   sociis quid noctibus, uxor,           [ ]
  2                anxia pervigili   ducis suspiria cura?                  [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
  3             non metuo   ne laesa fides   aut pectore in isto           [ ]?
  4           alter amor;   nullis in te   datur ire sagittis              [ ]
  5               - audiat infesto   licet hoc Rhamnusia vultu -,          [ ]
  6      non datur. et   si egomet patrio   de litore raptus               [ ]
  7              quattuor emeritis   per bella, per aequora lustris        [ ]
  8              errarem,   tu mille procos   intacta fugares,             [ ]
  9                non intersectas   commenta retexere telas,              [ ]
 10         sed sine fraude palam,   thalamosque armata negasses.          [ ]
 11           dic tamen, unde alta   mihi fronte et nubila vultus?         [ ]
 12             anne quod Euboicos   fessus remeare penates                [ ]
 13              auguror et patria   senium componere terra?               [ ]
 14           cur hoc triste tibi?   certe lascivia corde                  [ ]
 15         nulla nec aut   rapidi mulcent   te proelia Circi              [ ]
 16              aut intrat sensus   clamosi turba theatri;                [ ]
 17          sed probitas   et opaca quies   et sordida numquam            [ ]
 18             gaudia. quas autem   comitem te rapto per undas?           [ ]
 19         quamquam et si gelidas   irem mansurus ad Arctos               [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
 20            vel super Hesperiae   vada caligantia Thyles                [2]
 21               aut septemgemini   caput haud penetrabile Nili,          [ ]
 22                hortarere vias.   etenim tua - nempe benigna            [1]
 23          quam mihi sorte Venus   iunctam florentibus annis             [ ]
 24            servat et in senium   -, tua, quae me vulnere primo         [ ]
 25            intactum   thalamis et adhuc   iuvenile vagantem            [ ]
 26             fixisti,   tua frena libens   docilisque recepi,           [ ]
 27              et semel insertas   non mutaturus habenas                 [ ]?
 28           usque premo.   tu me nitidis   Albana ferentem               [2]
 29              dona comis sancto  -que indutum Caesaris auro             [ ]
 30           visceribus   complexa tuis   sertisque dedisti               [ ]
 31            oscula anhela meis;   tu, cum Capitolia nostrae             [ ]
 32               infitiata lyrae,   saevum ingratumque dolebas            [ ]
 33             mecum victa Iovem;   tu procurrentia primis                [ ]
 34           carmina nostra sonis   totasque in murmure noctes            [ ]
 35             aure rapis vigili;   longi tu sola laboris                 [ ]?
 36           conscia, cumque tuis   crevit mea Thebais annis.             [ ]
 37                qualem te nuper   Stygias prope raptus ad umbras,       [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
 38               cum iam Lethaeos   audirem comminus amnes,               [ ]
 39                aspexi,   tenuique oculos   iam morte cadentes.         [ ]
 40              scilicet exhausti   Lachesis mihi tempora fati            [ ]
 41             te tantum   miserata dedit,   superique potentes           [ ]
 42               invidiam   timuere tuam.   post ista propinquum          [ ]
 43             nunc iter optandos  -que sinus comes ire moraris?          [ ]
 44             heu ubi nota fides   totque explorata per usus,            [ ]
 45           qua veteres   Latias Graias   heroidas aequas?               [ ]?
 46               isset ad Iliacas   - quid enim deterret amantes? -       [ ]
 47                Penelope   gavisa domos,   si passus Ulixes;            [2]?
 48            questa est Aegiale,   questa est Meliboea relinqui,         [ ]
 49          et quam - quam saevi!   - fecerunt maenada planctus.          [ ]
 50         nec minor his   tu nosse fidem   vitamque maritis              [ ]
 51              dedere. sic certe   cineres umbramque priorem             [ ]
 52        quaeris adhuc,   sic exsequias   amplexa canori                 [ ]
 53              coniugis ingentes   iterasti pectore planctus,            [ ]
 54          iam mea. nec   pietas alia est   tibi curaque natae,          [ ]
 55             sic et mater amas,   sic numquam corde recedit             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
 56              nata tuo,   fixamque animi   penetralibus imis            [ ]
 57            nocte dieque tenes.   non sic Trachinia nidos               [ ]
 58              Alcyone,   vernos non sic   Philomela penates             [ ]
 59             circuit amplectens   animamque in pignora transfert.       [ ]
 60            te nunc illa tenet,   viduo quod sola cubili                [ ]
 61              otia iam pulchrae   terit infecunda iuventae.             [ ]
 62          sed venient,   plenis venient   conubia taedis.               [ ]
 63             sic certe   formaeque bonis   animique meretur;            [ ]
 64          sive chelyn   complexa petit   seu voce paterna               [ ]
 65              discendum   Musis sonat et   mea carmina flectit,         [ ]
 66              candida seu molli   diducit brachia motu:                 [ ]?
 67              ingenium probitas   artemque modestia vincit.             [ ]
 68          nonne leves   pueros, non te,   Cytherea, pudebit             [ ]
 69             hoc cessare decus?   nec tantum Roma iugales               [ ]
 70               conciliare toros   festasque accendere taedas            [ ]
 71            fertilis: et nostra   generi tellure dabuntur.              [ ]
 72              non adeo   Vesuvinus apex   et flammea diri               [ ]
 73          montis hiems trepidas   exhausit civibus urbes:               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
 74       stant populisque vigent.   hinc auspice condita Phoebo           [ ]
 75                tecta Dicarchei   portusque et litora mundi             [ ]
 76        hospita: at hinc magnae   tractus imitantia Romae               [ ]
 77            quae Capys advectis   implevit moenia Teucris.              [ ]
 78    nostra quoque et   propriis tenuis   nec rara colonis               [ ]
 79           Parthenope,   cui mite solum   trans aequora vectae          [ ]
 80                   ipse Dionaea   monstravit Apollo columba.            [ ]
 81               has ego te sedes   - nam nec mihi barbara Thrace         [2]
 82               nec Libye   natale solum   - transferre laboro,          [2]?
 83           quas et mollis hiems   et frigida temperat aestas,           [ ]
 84            quas imbelle fretum   torpentibus adluit undis.             [ ]
 85               pax secura locis   et desidis otia vitae                 [1]
 86             et numquam   turbata quies   somnique peracti.             [ ]
 87              nulla foro rabies   aut strictae in iurgia leges:         [ ]
 88               morum iura viris   solum et sine fascibus aequum.        [ ]
 89           quid nunc magnificas   species cultusque locorum             [ ]
 90         templaque et innumeris   spatia interstincta columnis,         [ ]
 91             et geminam   molem nudi   tectique theatri                 [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
 92                 et Capitolinis   quinquennia proxima lustris,          [2]
 93              quid laudem litus   libertatemque Menandri,               [ ]
 94             quam Romanus honos   et Graia licentia miscent?            [2]
 95              nec desunt variae   circa oblectamina vitae:              [ ]
 96              sive vaporiferas,   blandissima litora, Baias,            [ ]
 97               enthea fatidicae   seu visere tecta Sibyllae             [ ]
 98               dulce sit Iliaco  -que iugum memorabile remo,            [ ]
 99               seu tibi Bacchei   vineta madentia Gauri                 [2]?
100             Teleboumque domos,   trepidis ubi dulcia nautis            [ ]
101              lumina noctivagae   tollit Pharus aemula lunae,           [ ]
102              caraque non molli   iuga Surrentina Lyaeo,                [ ]
103           quae meus ante alios   habitator Pollius auget,              [ ]
104               Aenarumque lacus   medicos Stabiasque renatas:           [ ]
105           mille tibi   nostrae referam   telluris amores?              [ ]
106       sed satis, hoc, coniunx,   satis est dixisse; creavit            [ ]
107           me tibi, me   socium longos   adstrinxit in annos.           [ ]
108             nonne haec amborum   genetrix altrixque videri             [ ]
109            digna? sed ingratus   qui plura adnecto tuisque             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 3. bog (Loeb)
5. digt.
110              moribus indubito:   venies, carissima coniunx,            [ ]
111           praeveniesque etiam;   sine me tibi ductor aquarum           [ ]
112            Thybris et armiferi   sordebunt tecta Quirini.              [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 330
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 4, 1 til 4 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: