File n. 330 – 27:05 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 331
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 330 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 4, 1 til 4 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                      .
1. digt.                                                                      .
Septimus decimus consulatus Imperatoris Augusti Germanici                    ..
  1              Laeta bis octonis   accepit purpura fastis                [ ]
  2              Caesaris insignem  -que aperit Germanicus annum           [ ]
  3          atque oritur   cum sole novo,   cum grandibus astris          [ ]
  4            clarius ipse nitens   et primo maior Eoo.                   [ ]?
  5              exsultent   leges Latiae,   gaudete curules,              [ ]
  6                et septemgemino   iactantior aethera pulset             [ ]
  7        Roma iugo,   plusque ante alias   Evandrius arces               [ ]?
  8           collis ovet:   subiere novi   Palatia fasces,                [ ]?
  9             et requiem   bissenus honos   precibusque receptis         [ ]
 10                curia Caesareum   gaudet vicisse pudorem.               [ ]
 11             ipse etiam immensi   reparator maximus aevi                [ ]
 12                attollit vultus   et utroque a limine grates            [1]
 13            Ianus agit, quem tu   vicina Pace ligatum                   [ ]?
 14                 omnia iussisti   componere bella novique               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
1. digt.
 15                in leges   iurare fori.   levat ecce supinas            [3]
 16          hinc atque inde manus   geminaque haec voce profatur:         [ ]
 17           'salve, magne parens   mundi, qui saecula mecum              [ ]?
 18              instaurare paras,   talem te cernere semper               [ ]
 19             mense meo   tua Roma cupit;   sic tempora nasci,           [ ]
 20              sic annos   intrare decet.   da gaudia fastis             [ ]
 21         continua; hos   umeros multo   sinus ambiat ostro              [ ]
 22              et properata tuae   manibus praetexta Minervae.           [ ]
 23             aspicis ut templis   alius nitor, altior aris              [ ]
 24             ignis et ipsa meae   tepeant tibi sidera brumae?           [ ]
 25             moribus atque tuis   gaudent turmaeque tribusque           [ ]
 26            purpureique patres,   lucemque a consule ducit              [ ]
 27         omnis honos?   quid tale, precor,   prior annus habebat?       [ ]
 28          dic age, Roma potens,   et mecum, longa Vetustas,             [ ]
 29                dinumera fastos   nec parva exempla recense,            [ ]
 30             sed quae sola meus   dignetur vincere Caesar.              [ ]
 31             ter Latio   deciesque tulit   labentibus annis             [ ]
 32               Augustus fasces,   sed coepit sero mereri:               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
1. digt.
 33          tu iuvenis   praegressus avos.   et quanta recusas,           [ ]
 34         quanta vetas!   flectere tamen   precibusque senatus           [ ]
 35           promittes   hunc saepe diem.   manet insuper ordo            [ ]
 36            longior, et totidem   felix tibi Roma curules               [ ]
 37        terque quaterque dabit.   mecum altera saecula condes,          [ ]
 38               et tibi longaevi   renovabitur ara parentis;             [ ]
 39           mille tropaea feres,   tantum permitte triumphos:            [ ]
 40           restat Bactra novis,   restat Babylona tributis              [ ]
 41              frenari;   nondum gremio   Iovis Indica laurus,           [ ]?
 42          nondum Arabes   Seresque rogant,   nondum omnis honorem       [ ]
 43         annus habet,   cupiuntque decem   tua nomina menses.'          [ ]
 44             sic Ianus   clausoque libens   se poste recepit.           [ ]
 45             tunc omnes   patuere dei   laetoque dederunt               [ ]
 46           signa polo,   longamque tibi,   dux magne, iuventam          [ ]
 47              annuit atque suos   promisit Iuppiter annos.              [ ]
2. digt.                                                                      .
Eucharisticon ad Imperatorem Augustum Germanicum Domitianum                  ..
  1                 Regia Sidoniae   convivia laudat Elissae,              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
2. digt.
  2              qui magnum Aenean   Laurentibus intulit arvis,            [ ]
  3               Alcinoique dapes   mansuro carmine monstrat,             [ ]?
  4              aequore qui multo   reducem consumpsit Ulixem:            [ ]
  5          ast ego, cui   sacrae Caesar   nova gaudia cenae              [ ]
  6           nunc primum   dominaque dedit   consurgere mensa,            [ ]
  7          qua celebrem   mea vota lyra,   quas solvere grates           [ ]
  8           sufficiam?   non, si pariter   mihi vertice laeto            [ ]
  9                nectat odoratas   et Smyrna et Mantua lauros,           [2]
 10         digna loquar.   mediis videor   discumbere in astris           [ ]
 11             cum Iove et Iliaca   porrectum sumere dextra               [ ]
 12               immortale merum!   steriles transmisimus annos:          [ ]
 13           haec aevi   mihi prima dies,   hic limina vitae.             [ ]
 14             tene ego, regnator   terrarum orbisque subacti             [ ]
 15       magne parens,   te, spes hominum,   te, cura deorum,             [1]
 16     cerno iacens?   datur haec iuxta,   datur ora tueri                [ ]
 17            vina inter   mensasque et non   adsurgere fas est?          [ ]
 18       tectum augustum, ingens,   non centum insigne columnis,          [ ]
 19            sed quantae superos   caelumque Atlante remisso             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
2. digt.
 20             sustentare queant.   stupet hoc vicina Tonantis            [ ]
 21              regia, teque pari   laetantur sede locatum                [ ]
 22             numina. nec magnum   properes escendere caelum;            [ ]
 23              tanta patet moles   effusaeque impetus aulae              [ ]
 24                 liberior campo   multumque amplexus operti             [ ]
 25             aetheros et tantum   domino minor; ille penates            [ ]
 26              implet et ingenti   genio iuvat. aemulus illic            [ ]
 27             mons Libys Iliacus  -que nitens et multa Syene             [ ]
 28            et Chios et glaucae   certantia Doridi saxa                 [ ]
 29              Lunaque portandis   tantum suffecta columnis.             [ ]
 30           longa supra species:   fessis vix culmina prendas            [ ]
 31                 visibus aurati  -que putes laquearia caeli.            [ ]?
 32               hic cum Romuleos   proceres trabeataque Caesar           [ ]
 33             agmina mille simul   iussit discumbere mensis,             [ ]
 34             ipsa sinus   accincta Ceres   Bacchusque laborat           [ ]
 35            sufficere. aetherii   felix sic orbita fluxit               [ ]?
 36           Triptolemi;   sic vitifero   sub palmite nudos               [ ]
 37                umbravit colles   et sobria rura Lyaeus.                [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
2. digt.
 38            sed mihi non epulas   Indisque innixa columnis              [ ]
 39                robora Maurorum   famulasque ex ordine turmas,          [ ]
 40          ipsum, ipsum   cupido tantum   spectare vacavit               [ ]
 41             tranquillum vultus   et maiestate serena                   [ ]
 42               mulcentem radios   summittentemque modeste               [ ]
 43               fortunae   vexilla suae;   tamen ore nitebat             [ ]
 44            dissimulatus honos.   talem quoque barbarus hostis          [ ]
 45              posset et ignotae   conspectum agnoscere gentes.          [ ]
 46            non aliter   gelida Rhodopes   in valle recumbit            [ ]
 47               dimissis   Gradivus equis;   sic lubrica ponit           [2]
 48              membra Therapnaea   resolutus gymnade Pollux,             [ ]
 49          sic iacet ad   Gangen Indis   ululantibus Euhan,              [ ]
 50             sic gravis Alcides   post horrida iussa reversus           [ ]
 51                gaudebat strato   latus adclinare leoni.                [ ]?
 52       parva loquor   necdum aequo tuos,   Germanice, vultus:           [ ]
 53              talis, ubi Oceani   finem mensasque revisit               [ ]?
 54                Aethiopum sacro   diffusus nectare vultus               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
2. digt.
 55            dux superum   secreta iubet   dare carmina Musas            [2]
 56                  et Pallenaeos   Phoebum laudare triumphos.            [ ]
 57        di tibi - namque animas   saepe exaudire minores                [ ]
 58             dicuntur - patriae   bis terque exire senectae             [ ]
 59               annuerint fines!   rata numina miseris astris,           [ ]
 60          templaque des habites  -que domos! saepe annua pandas         [ ]
 61             limina, saepe novo   Ianum lictore salutes,                [ ]?
 62                saepe coronatis   iteres quinquennia lustris!           [2]?
 63               qua mihi felices   epulas mensaeque dedisti              [2]?
 64            sacra tuae,   talis longo   post tempore venit              [ ]
 65             lux mihi, Troianae   qualis sub collibus Albae,            [2]
 66              cum modo Germanas   acies modo Daca sonantem              [ ]?
 67               proelia Palladio   tua me manus induit auro.             [ ]
3. digt.                                                                      .
Via Domitiana                                                                ..
  1              Quis duri silicis gravisque ferri                          []
  2               immanis sonus aequori propinquum                          []
  3               saxosae latus Appiae replevit?                            []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
  4              certe non Libycae sonant catervae                          []
  5              nec dux advena peierante bello                             []
  6             Campanos quatit inquietus agros,                            []
  7           nec frangit vada montibusque caesis                           []
  8               inducit Nero sordidas paludes,                            []
  9             sed qui limina bellicosa Iani                               []
 10              iustis legibus et foro coronat,                            []
 11              qui castae Cereri diu negata                               []
 12               reddit iugera sobriasque terras,                          []
 13            qui fortem vetat interire sexum                              []
 14             et censor prohibet mares adultos                            []
 15            pulchrae supplicium timere formae,                           []
 16              qui reddit Capitolio Tonantem                              []
 17               et Pacem propria domo reponit,                            []
 18              qui genti patriae futura semper                            []
 19              sancit lumina Flaviumque caelum:                           []
 20              hic segnis populi vias gravatus                            []
 21              et campos iter omne detinentes                             []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
 22               longos eximit ambitus novoque                             []
 23                iniectu solidat graves harenas                           []
 24               gaudens Euboicae domum Sibyllae                           []
 25              Gauranosque sinus et aestuantes                            []
 26             septem montibus admovere Baias.                             []
 27           hic quondam piger axe vectus uno                              []
 28              nutabat cruce pendula viator                               []
 29              sorbebatque rotas maligna tellus,                          []
 30             et plebs in mediis Latina campis                            []
 31               horrebat mala navigationis;                               []
 32             nec cursus agiles, sed impeditum                            []
 33              tardabant iter orbitae tacentes,                           []
 34              dum pondus nimium querens sub alta                         []
 35            repit languida quadrupes statera.                            []
 36          at nunc, quae solidum diem terebat,                            []
 37                horarum via facta vix duarum.                            []
 38            non tensae volucrum per astra pennae                         []
 39                 nec velocius ibitis, carinae.                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
 40            hic primus labor incohare sulcos                             []
 41               et rescindere limites et alto                             []
 42                 egestu penitus cavare terras;                           []
 43             mox haustas aliter replere fossas                           []
 44               et summo gremium parare dorso,                            []
 45             ne nutent sola, ne maligna sedes                            []
 46             det pressis dubium cubile saxis;                            []
 47            tunc umbonibus hinc et hinc coactis                          []
 48             et crebris iter alligare gomphis.                           []
 49              o quantae pariter manus laborant!                          []
 50            hi caedunt nemus exuuntque montes,                           []
 51              hi ferro scopulos trabesque levant;                        []
 52               illi saxa ligant opusque texunt                           []
 53              cocto pulvere sordidoque tofo;                             []
 54             hi siccant bibulas manu lacunas                             []
 55               et longe fluvios agunt minores.                           []
 56           hae possent et Athon cavare dextrae                           []
 57             et maestum pelagus gementis Helles                          []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
 58               intercludere ponte non natanti.                           []
 59            his parvus, nisi di via vetarent,                            []
 60                Inous freta miscuisset Isthmos.                          []
 61              fervent litora mobilesque silvae,                          []
 62               it longus medias fragor per urbes,                        []
 63         atque echon simul hinc et inde fractam                          []
 64               Gauro Massicus uvifer remittit.                           []
 65                miratur sonitum quieta Cyme                              []
 66               et Literna palus pigerque Savo.                           []
 67              at flavum caput umidumque late                             []
 68             crinem mollibus impeditus ulvis                             []
 69              Vulturnus levat ora maximoque                              []
 70                pontis Caesarei reclinus arcu                            []
 71               raucis talia faucibus redundat:                           []
 72             'camporum bone conditor meorum,                             []
 73              qui me vallibus aviis refusum                              []
 74                et ripas habitare nescientem                             []
 75               recti legibus alvei ligasti,                              []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
 76           et nunc ille ego turbidus minaxque,                           []
 77              vix passus dubias prius carinas,                           []
 78            iam pontem fero perviusque calcor:                           []
 79           qui terras rapere et rotare silvas                            []
 80         adsueram - pudet! - amnis esse coepi;                           []
 81             sed grates ago servitusque tanti est,                       []
 82           quod sub te duce, te iubente cessi,                           []
 83             quod tu maximus arbiter meaeque                             []
 84               victor perpetuus legere ripae.                            []
 85              et nunc limite me colis beato                              []
 86              nec sordere sinis malumque late                            []
 87              deterges sterilis soli pudorem,                            []
 88                ne me pulvereum gravemque caelo                          []
 89              Tyrrheni sinus obluat profundi,                            []
 90               qualis Cinyphius tacente ripa                             []
 91             Poenos Bagrada serpit inter agros,                          []
 92            sed talis ferar, ut nitente cursu                            []
 93          tranquillum mare proximumque possim                            []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
 94               puro gurgite provocare Lirim.'                            []
 95             haec amnis pariterque se levarat                            []
 96              ingenti plaga marmorata dorso.                             []
 97               huius ianua prosperumque limen                            []
 98              arcus, belligeris ducis tropaeis                           []
 99               et totis Ligurum nitens metallis,                         []
100             quantus nubila qui coronat imbri.                           []
101             illic flectitur excitus viator,                             []
102                 illic Appia se dolet relinqui.                          []
103                tunc velocior acriorque cursus,                          []
104            tunc ipsos iuvat impetus iugales;                            []
105              ceu fessis ubi remigum lacertis                            []
106             primae carbasa ventilatis, aurae.                           []
107          ergo omnes, age, quae sub axe primo                            []
108                 Romani colitis fidem parentis,                          []
109               prono limite commeate gentes,                             []
110                    Eoae citius venite laurus.                           []
111            nil obstat cupidis, nihil moratur:                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
112              qui primo Tiberim relinquit ortu,                          []
113               primo vespere naviget Lucrinum.                           []
114             sed quam fine viae recentis imo,                            []
115           qua monstrat veteres Apollo Cumas,                            []
116              albam crinibus infulisque cerno!                           []
117              visu fallimur? an sacris ab antris                         []
118            profert Chalcidicas Sibylla laurus?                          []
119            cedamus; chely, iam repone cantus:                           []
120              vates sanctior incipit, tacendum est.                      []
121             en! et colla rotat novisque late                            []
122              bacchatur spatiis viamque replet.                          []
123              tunc sic virgineo profatur ore:                            []
124               'dicebam, veniet - manete campi                           []
125          atque amnis -, veniet favente caelo,                           []
126            qui foedum nemus et putres harenas                           []
127             celsis pontibus et via levabit.                             []
128         en! hic est deus, hunc iubet beatis                             []
129             pro se Iuppiter imperare terris;                            []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
130            quo non dignior has subit habenas,                           []
131            ex quo me duce praescios Averni                              []
132                   Aeneas avide futura quaerens                          []
133               lucos et penetravit et reliquit.                          []
134            hic paci bonus, hic timendus armis,                          []
135                  Natura melior potentiorque.                            []
136             hic si flammigeros teneret axes,                            []
137              largis, India, nubibus maderes,                            []
138                 undaret Libye, teperet Haemus.                          []
139          salve, dux hominum et parens deorum,                           []
140              provisum mihi conditumque numen.                           []
141             nec iam putribus evoluta chartis                            []
142            sollemni prece quindecim virorum                             []
143              perlustra mea dicta, sed canentem                          []
144             ipsam comminus, ut mereris, audi.                           []
145               vidi quam seriem merentis aevi                            []
146            pronectant tibi candidae sorores:                            []
147             magnus te manet ordo saeculorum,                            []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
3. digt.
148               natis longior abnepotibusque                              []
149                 annos perpetua geres iuventa,                           []
150           quos fertur placidos adisse Nestor,                           []
151              quos Tithonia computat senectus                            []
152              et quantos ego Delium poposci.                             []
153               iuravit tibi iam nivalis Arctus,                          []
154             nunc magnos Oriens dabit triumphos.                         []
155             ibis qua vagus Hercules et Euhan                            []
156              ultra sidera flammeumque solem                             []
157               et Nili caput et nives Atlantis,                          []
158               et laudum cumulo beatus omni                              []
159            scandes belliger abnuesque currus;                           []
160               donec Troicus ignis et renatae                            []
161              Tarpeius pater intonabit aulae,                            []
162              haec donec via te regente terras                           []
163                annosa magis Appia senescat.'                            []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
4. digt.                                                                      .
Epistola ad Vitorium Marcellum                                               ..
  1             Curre per Euboicos   non segnis, epistola, campos,         [ ]
  2             hac ingressa vias,   qua nobilis Appia crescit             [1]
  3           in latus et   molles solidus   premit agger harenas.         [ ]
  4             atque ubi Romuleas   velox penetraveris arces,             [ ]
  5             continuo   dextras flavi   pete Thybridis oras,            [1]
  6              Lydia qua penitus   stagnum navale coercet                [ ]
  7                ripa suburbanis  -que vadum praetexitur hortis.         [ ]
  8                 illic egregium   formaque animisque videbis            [ ]
  9             Marcellum et celso   praesignem vertice nosces.            [ ]
 10            cui primam   solito vulgi   de more salutem,                [ ]?
 11              mox inclusa modis   haec reddere verba memento:           [ ]
 12         'iam terras   volucremque polum   fuga veris aquosi            [ ]
 13               laxat et Icariis   caelum latratibus urit;               [ ]
 14               ardua iam densae   rarescunt moenia Romae.               [ ]
 15          hos Praeneste sacrum,   nemus hos glaciale Dianae,            [ ]
 16            Algidus aut horrens   aut Tuscula protegit umbra,           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
4. digt.
 17               Tiburis hi lucos   Anienaque frigora captant.            [2]?
 18             te quoque clamosae   quaenam plaga mitior urbi             [2]
 19            subtrahit? aestivos   quo decipis aere soles?               [1]
 20         quid? tuus ante omnis,   tua cura potissima, Gallus,           [ ]
 21            nec non noster amor   - dubium morumne probandus            [ ]
 22                ingeniine bonis   - Latiis aestivat in oris             [ ]
 23              anne metalliferae   repetit iam moenia Lunae              [ ]
 24            Tyrrhenasque domos?   quod si tibi proximus haeret,         [ ]
 25          non ego nunc   vestro procul a   sermone recedo;              [ ]
 26         certum est, inde sonus   geminas mihi circuit aures.           [ ]
 27              sed tu, dum nimio   possessa Hyperione flagrat            [ ]
 28                 torva Cleonaei   iuba sideris, exue curis              [ ]
 29              pectus et assiduo   temet furare labori.                  [ ]?
 30             et sontes   operit pharetras   arcumque retendit           [ ]
 31               Parthus et Eleis   auriga laboribus actos                [u]?
 32                Alpheo   permulcet equos   et nostra fatescit           [u]
 33             laxaturque chelys:   vires instigat alitque                [ ]
 34              tempestiva quies,   maior post otia virtus!               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
4. digt.
 35                  talis cantata   Briseide venit Achilles               [u]?
 36              acrior et positis   erupit in Hectora plectris.           [2]?
 37            te quoque flammabit   tacite repetita parumper              [ ]
 38             desidia et solitos   novus exultabis in actus.             [ ]
 39               certe iam Latiae   non miscent iurgia leges,             [ ]
 40            et pacem   piger annus habet   messesque reversae           [ ]
 41                dimisere forum.   nec iam tibi turba reorum             [1]
 42            vestibulo   querulique rogant   exire clientes;             [ ]
 43                 cessat centeni   moderatrix iudicis hasta,             [ ]?
 44               qua tibi sublimi   iam nunc celeberrima fama             [ ]?
 45              eminet et iuvenis   facundia praeterit annos.             [ ]
 46                 felix curarum,   cui non Heliconia cordi               [ ]
 47             serta nec imbelles   Parnasi e vertice laurus,             [ ]?
 48          sed viget ingenium et   magnos accinctus in usus              [ ]
 49            fert animus quascum  -que vices: nos otia vitae             [ ]
 50                  solamur cantu   ventosaque gaudia famae               [ ]
 51           quaerimus. en egomet   somnum et geniale secutus             [ ]
 52             litus, ubi Ausonio   se condidit hospita portu             [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
4. digt.
 53             Parthenope, tenues   ignavo pollice chordas                [ ]?
 54                  pulso Maronei  -que sedens in margine templi          [u]?
 55           sumo animum et magni   tumulis adcanto magistri:             [ ]
 56              at tu, si   longi cursum   dabit Atropos aevi,            [ ]?
 57      - detque, precor,   Latiique ducis   sic numina pergant,          [ ]
 58           quem tibi posthabito   studium est coluisse Tonante,         [ ]
 59               quique tuos alio   subtexit munere fasces                [ ]
 60             et spatia obliquae   mandat renovare Latinae! -            [ ]
 61              forsitan Ausonias   ibis frenare cohortes                 [ ]?
 62              aut Rheni populos   aut nigrae litora Thyles              [1]
 63            aut Histrum   servare datur   metuendaque portae            [ ]
 64              limina Caspiacae.   nec enim tibi sola potentis           [ ]
 65                eloquii virtus:   sunt membra accommoda bellis          [ ]
 66          quique gravem   tarde subeant   thoraca lacerti:              [ ]
 67            seu campo   pedes ire pares,   est agmina supra             [ ]
 68                nutaturus apex;   seu frena sonantia flectes,           [1]
 69           serviet asper equus.   nos facta aliena canendo              [ ]
 70            vergimur in senium:   propriis tu pulcher in armis          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
4. digt.
 71             ipse canenda geres   parvoque exempla parabis              [ ]
 72          magna Getae,   dignos quem iam   nunc belliger actus          [ ]
 73         poscit avus   praestatque domi   novisse triumphos.            [1]
 74       surge, agedum,   iuvenemque, puer,   deprende parentem,          [ ]
 75               stemmate materno   felix, virtute paterna.               [1]
 76             iam te blanda sinu   Tyrio sibi Gloria felix               [ ]
 77              educat et cunctas   gaudet spondere curules.' -           [ ]
 78           haec ego Chalcidicis   ad te, Marcelle, sonabam              [ ]
 79             litoribus, fractas   ubi Vesvius erigit iras,              [ ]
 80              aemula Trinacriis   volvens incendia flammis.             [ ]
 81           mira fides!   credetne virum   ventura propago,              [ ]
 82            cum segetes iterum,   cum iam haec deserta virebunt,        [ ]
 83          infra urbes   populosque premi   proavitaque fato             [ ]
 84             rura abiisse pari?   necdum letale minari                  [ ]
 85       cessat apex.   procul ista tuo   sint fata Teati                 [ ]
 86                 nec Marrucinos   agat haec insania montes.             [ ]?
 87             nunc si forte meis   quae sint exordia musis               [ ]
 88          scire petis,   iam Sidonios   emensa labores                  [ ]?

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)
4. digt.
 89                 Thebais optato   collegit carbasa portu                [ ]
 90               Parnasique iugis   silvaque Heliconide festis            [1]
 91             tura dedit flammis   et virginis exta iuvencae             [ ]
 92               votiferaque meas   suspendit ab arbore vittas.           [ ]
 93           nunc vacuos   crines alio   subit infula nexu:               [ ]?
 94          Troia quidem   magnusque mihi   temptatur Achilles,           [ ]
 95           sed vocat arcitenens   alio pater armaque monstrat           [ ]
 96                 Ausonii   maiora ducis.   trahit impetus illo          [2]?
 97          iam pridem   retrahitque timor.   stabuntne sub illa          [ ]
 98            mole umeri an magno   vincetur pondere cervix?              [ ]
 99          dic, Marcelle, feram?   fluctus an sueta minores              [ ]
100         nosse ratis   nondum Ioniis   credenda periclis?               [ ]
101       iamque vale et   penitus voti   tibi vatis honorem               [1]
102              corde exire veta;   nec enim Tirynthius almae             [ ]
103              parcus amicitiae;   cedet tibi gloria fidi                [ ]
104            Theseos, et lacerum   qui circa moenia Troiae               [ ]
105                Priamiden caeso   solacia traxit amico.                 [1]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 331
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 4, 5 til 9 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: