File n. 331 – 23:01 minuti – Statius

PgDn n. 331 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 4, 5 til 9 [Silvae]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 63 - SI2-STAT                                Prossimo file n. 332
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   0:00
5. digt.                                                                      .
Ode lyrica ad Septimium Severum                                              ..
  1                   Parvi beatus ruris honoribus                          []                                              
  2             qua prisca Teucros Alba colit lares,                        []                                      
  3             fortem atque facundum Severum                               []                                             
  4               non solitis fidibus saluto.                               []                                              
  5             iam trux ad Arctos Parrhasias hiems                         []                                      
  6                concessit altis obruta solibus,                          []                                          
  7              iam pontus ac tellus renident                              []                                            
  8               in Zephyros Aquilone fracto.                              []                                             
  9              nunc cuncta veris frondibus annuis                         []                                        
 10                crinitur arbos, nunc volucrum novi                       []                                        
 11                questus inexpertumque carmen,                            []                                            
 12              quod tacita statuere bruma.                                []                                              
 13               nos parca tellus pervigil et focus                        []                                       
 14                culmenque multo lumine sordidum                          []                                          
 15                 solantur exemptusque testa                              []                                               
 16                qua modo ferbuerat Lyaeus.                               []                                                
 17               non mille balant lanigeri greges,                         []                                         
 18                nec vacca dulci mugit adultero,                          []                                        
 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   0:+
5. digt.
 19                  unique siquando canenti                                []                                                  
 20                mutus ager domino reclamat.                              []                                              
 21               sed terra primis post patriam mihi                        []                                       
 22                 dilecta curis; hic mea carmina                          []                                           
 23                   regina bellorum virago                                []                                                   
 24                  Caesareo peramavit auro,                               []                                                  
 25                 cum tu sodalis dulce periculum                          []                                           
 26                   conisus omni pectore tolleres,                        []                                          
 27              ut Castor ad cunctos tremebat                              []                                           
 28               Bebryciae strepitus harenae.                              []                                              
 29                tene in remotis Syrtibus avia                            []                                             
 30                Leptis creavit? iam feret Indicas                        []                                        
 31                   messes odoratisque rara                               []                                                  
 32               cinnama praeripiet Sabaeis.                               []                                             
 33               quis non in omni vertice Romuli                           []                                          
 34                reptasse dulcem Septimium putet?                         []                                          
 35               quis fonte Iuturnae relictis                              []                                             
 36                  uberibus neget esse pastum?                            []                                              
 37               nec mira virtus: protinus Ausonum                         []                                        
 38                 portus vadosae nescius Africae                          []
                                            
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   0:++
5. digt.
 39                  intras adoptatusque Tuscis                             []                                                
 40                 gurgitibus puer innatasti.                              []                                               
 41              hinc parvus inter pignora curiae                           []                                         
 42                contentus artae lumine purpurae                          []                                          
 43             crescis, sed immensos labores                               []                                             
 44                 indole patricia secutus.                                []                                                 
 45              non sermo Poenus, non habitus tibi,                        []                                      
 46              externa non mens: Italus, Italus.                          []                                        
 47                 sunt Urbe Romanisque turmis,                            []                                              
 48                qui Libyam deceant alumni.                               []                                               
 49                est et frementi vox hilaris foro,                        []                                        
 50                 venale sed non eloquium tibi;                           []                                             
 51                  ensisque vagina quiescit,                              []                                                 
 52              stringere ni iubeant amici.                                []                                              
 53                 sed rura cordi saepius et quies,                        []                                         
 54               nunc in paternis sedibus et solo                          []                                          
 55             Veiente, nunc frondosa supra                                []                                              
 56             Hernica, nunc Curibus vetustis.                             []                                           
 57                hic plura pones vocibus et modis                         []                                         
 58                 passu solutis, sed memor interim                        []                                         
 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   0:+++
5. digt.
 59                 nostri verecundo latentem                               []                                                
 60                barbiton ingemina sub antro.                             []                                             
6. digt.                                                                      .
Hercules epitrapezios Novi Vindicis                                          ..
  1              Forte remittentem   curas Phoeboque levatum               [ ]
  2           pectora, cum patulis   tererem vagus otia Saeptis            [ ]
  3              iam moriente die,   rapuit me cena benigni                [ ]
  4            Vindicis. haec imos   animi perlapsa recessus               [ ]?
  5             incompsunta manet.   neque enim ludibria ventris           [ ]
  6            hausimus aut epulas   diverso a sole petitas                [ ]
  7              vinaque perpetuis   aevo certantia fastis.                [ ]
  8           a miseri!   quos nosse iuvat,   quid Phasidis ales           [ ]
  9              distet ab hiberna   Rhodopes grue, quis magis anser       [ ]
 10          exta ferat,   cur Tuscus aper   generosior Umbro,             [ ]
 11           lubrica qua recubent   conchylia mollius alga:               [ ]
 12               nobis verus amor   medioque Helicone petitus             [ ]
 13          sermo hilaresque ioci   brumalem absumere noctem              [ ]?
 14             suaserunt   mollemque oculis   expellere somnum,           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   4:+
6. digt.
 15               donec ab Elysiis   prospexit sedibus alter               [ ]
 16            Castor et hesternas   risit Tithonia mensas.                [ ]
 17            o bona nox   iunctaque utinam   Tirynthia luna!             [ ]
 18              nox et Erythraeis   Thetidis signanda lapillis            [ ]
 19               et memoranda diu   geniumque habitura perennem!          [ ]
 20         mille ibi tunc species   aerisque eborisque vetusti            [ ]
 21                atque locuturas   mentito corpore ceras                 [2]?
 22            edidici.   quis namque oculis   certaverit usquam           [ ]
 23            Vindicis, artificum   veteres agnoscere ductus              [ ]
 24              et non inscriptis   auctorem reddere signis?              [ ]
 25          hic tibi quae   docto multum   vigilata Myroni                [ ]
 26               aera, laboriferi   vivant quae marmora caelo             [ ]?
 27          Praxitelis, quod ebur   Pisaeo pollice rasum,                 [ ]
 28               quid Polycliteis   iussum spirare caminis,               [ ]
 29             linea quae veterem   longe fateatur Apellen,               [ ]
 30     monstrabit:   namque haec, quotiens   chelyn exuit, illi           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   4:++
6. digt.
 31           desidia est,   hic Aoniis   amor avocat antris.              [1]?
 32            haec inter   castae genius   tutelaque mensae               [ ]
 33                Amphitryoniades   multo mea cepit amore                 [ ]
 34              pectora nec longo   satiavit lumina visu:                 [ ]
 35             tantus honos operi   finesque inclusa per artos            [1]?
 36            maiestas!   deus ille, deus!   seseque videndum             [ ]
 37              indulsit,   Lysippe, tibi   parvusque videri              [ ]
 38             sentirique ingens!   et cum mirabilis intra                [ ]
 39            stet mensura pedem,   tamen exclamare libebit,              [ ]
 40             si visus   per membra feres:   'hoc pectore pressus        [ ]
 41               vastator Nemees,   haec exitiale ferebant                [ ]
 42                robur et Argoos   frangebant brachia remos.'            [ ]
 43            a! spatio   tam magna brevi   mendacia formae!              [ ]
 44          quis modus in dextra,   quanta experientia docti              [ ]
 45               artificis curis,   pariter gestamina mensae              [ ]
 46            fingere et ingentes   animo versare colossos!               [ ]
 47                tale nec Idaeis   quicquam Telchines in antris          [ ]
 48         nec stolidus   Brontes nec, qui   polit arma deorum,           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   8:00
6. digt.
 49                 Lemnius exigua   potuisset ludere massa.               [ ]
 50             nec torva effigies   epulisque aliena remissis,            [ ]
 51               sed qualem parci   domus admirata Molorchi               [ ]
 52              aut Aleae   lucis vidit   Tegeaea sacerdos:               [ ]
 53              qualis et Oetaeis   emissus in astra favillis             [ ]?
 54           nectar adhuc   torva laetus   Iunone bibebat:                [ ]
 55              sic mitis vultus,   veluti de pectore gaudens,            [1]
 56               hortatur mensas.   tenet haec marcentia fratris          [ ]
 57         pocula, at haec clavae   meminit manus; aspera sedis           [ ]
 58             sustinet et cultum   Nemeaeo tegmine saxum.                [ ]
 59            digna operi   fortuna sacro.   Pellaeus habebat             [ ]
 60              regnator   laetis numen   venerabile mensis               [ ]
 61             et comitem occasus   secum portabat et ortus,              [ ]
 62           praestabatque libens   modo qua diademata dextra             [ ]
 63             abstulerat dederat  -que et magnas verterat urbes.         [ ]
 64           semper ab hoc animos   in crastina bella petebat,            [ ]
 65            huic acies   semper victor   narrabat opimas,               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   8:+
6. digt.
 66                 sive catenatos   Bromio detraxerat Indos               [2]
 67               seu clusam magna   Babylona refregerat hasta             [ ]
 68             seu Pelopis terras   libertatemque Pelasgam                [ ]
 69                obruerat bello;   magnoque ex agmine laudum             [ ]
 70                fertur Thebanos   tantum excusasse triumphos.           [ ]
 71           ille etiam,   magnos Fatis   rumpentibus actus,              [ ]
 72            cum traheret   letale merum,   iam mortis opaca             [2]
 73           nube gravis   vultus alios   in numine caro                  [ ]
 74               aeraque supremis   timuit sudantia mensis.               [ ]
 75                mox Nasamoniaco   decus admirabile regi                 [ ]
 76             possessum;   fortique deo   libavit honores                [ ]
 77            semper atrox dextra   periuroque ense superbus              [ ]?
 78             Hannibal. Italicae   perfusum sanguine gentis              [ ]
 79               diraque Romuleis   portantem incendia tectis             [ ]
 80         oderat, et cum epulas,   et cum Lenaea dicaret                 [ ]
 81           dona, deus   castris maerens   comes ire nefandis,           [ ]
 82            praecipue   cum sacrilega   face miscuit arces              [ ]
 83               ipsius immeritae  -que domos ac templa Sagunti           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                   8:++
6. digt.
 84             polluit et populis   furias immisit honestas.              [ ]
 85               nec post Sidonii   letum ducis aere potita               [ ]?
 86                egregio   plebeia domus.   convivia Syllae              [2]?
 87               ornabat   semper claros   intrare penates                [ ]
 88              adsuetum et felix   dominorum stemmate signum.            [ ]
 89          nunc quoque, si mores   humanaque pectora curae               [4]?
 90           nosse deis;   non aula quidem,   Tirynthie, nec te           [ ]
 91            regius ambit honos,   sed casta ignaraque culpae            [ ]
 92        mens domini,   cui prisca fides   coeptaeque perenne            [ ]
 93              foedus amicitiae.   scit adhuc florente sub aevo          [ ]
 94             par magnis   Vestinus avis,   quem nocte dieque            [ ]
 95           spirat et in   carae vivit   complexibus umbrae.             [ ]
 96          hic igitur   tibi laeta quies,   fortissime divum,            [ ]
 97              Alcide,   nec bella vides   pugnasque feroces,            [2]
 98           sed chelyn et vittas   at amantes carmina laurus.            [ ]
 99               hic tibi solemni   memorabit carmine, quantus            [ ]
100              Iliacas   Geticasque domos   quantusque nivalem           [ ]
101           Stymphalon   quantusque iugis   Erymanthon aquosis           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  12:00
6. digt.
102           terrueris,   quem te pecoris   possessor Hiberi,             [ ]
103            quem tulerit saevae   Mareoticus arbiter arae.              [ ]
104             hic penetrata tibi   spoliataque limina mortis             [ ]
105            concinet et flentes   Libyae Scythiaeque puellas.           [ ]
106                nec te regnator   Macetum nec barbarus umquam           [ ]
107             Hannibal aut saevi   posset vox horrida Syllae             [ ]
108           his celebrare modis.   certe tu, muneris auctor,             [ ]?
109             non aliis   malles oculis,   Lysippe, probari.             [ ]
7. digt.                                                                      .
Ode lyrica ad Vibium Maximum                                                 ..
  1                   Iam diu lato   satiata campo                          []
  2                 fortis heroos,   Erato, labores                         []
  3            differ atque ingens   opus in minores                        []
  4                            contrahe gyros;                              []
  5                tuque, regnator   lyricae cohortis,                      []
  6                 da novi paulum   mihi iura plectri,                     []
  7                  si tuas cantu   Latio sacravi,                         []
  8                            Pindare, Thebas:                             []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  12:+
7. digt.
  9                  Maximo carmen   tenuare tempto;                        []
 10                nunc ab intonsa   capienda myrto                         []
 11              serta, nunc maior   sitis et bibendus                      []
 12                            castior amnis.                               []
 13                quando te dulci   Latio remittent                        []
 14               Dalmatae montes,   ubi Dite viso                          []
 15                pallidus fossor   redit erutoque                         []
 16                            concolor auro?                               []
 17                  ecce me natum   propiore terra                         []
 18                non tamen portu   retinent amoeno                        []
 19                  desides Baiae   liticenve notus                        []
 20                            Hectoris armis.                              []
 21             torpor est nostris   sine te Camenis,                       []
 22                  tardius sueto   venit ipse Thymbrae                    []
 23               rector et primis   meus ecce metis                        []
 24                            haeret Achilles.                             []
 25                 quippe te fido   monitore nostra                        []
 26                  Thebais multa   cruciata lima                          []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  12:++
7. digt.
 27                 temptat audaci   fide Mantuanae                         []
 28                            gaudia famae.                                []
 29                sed damus lento   veniam, quod alma                      []
 30                 prole fundasti   vacuos penates.                        []
 31                 o diem laetum!   venit ecce nobis                       []
 32                            Maximus alter!                               []
 33                   orbitas omni   fugienda nisu,                         []
 34              quam premit votis   inimicus heres,                        []
 35                 optimo poscens   - pudet heu! - propinquum              []
 36                             funus amico.                                []
 37                  orbitas nullo   tumulata fletu:                        []
 38                stat domo capta   cupidus superstes                      []
 39                  imminens leti   spoliis et ipsum                       []
 40                            computat ignem.                              []
 41                duret in longum   generosus infans,                      []
 42              perque non multis   iter expeditum                         []
 43               crescat in mores   patrios avumque                        []
 44                            provocet actis!                              []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  12:+++
7. digt.
 45                  tu tuos parvo   memorabis enses,                       []
 46                   quos ad Eoum   tuleris Orontem                        []
 47                 signa frenatae   moderatus alae                         []
 48                            Castore dextro;                              []
 49                ille ut invicti   rapidum secutus                        []
 50                Caesaris fulmen   refugis amaram                         []
 51                 Sarmatis legem   dederit, sub uno                       []
 52                             vivere caelo.                               []
 53                 sed tuas artes   puer ante discat,                      []
 54                omne quis mundi   senium remensus                        []
 55                  orsa Sallusti   brevis et Timavi                       []
 56                            reddis alumnum.                              []
8. digt.                                                                      .
Gratulatio ad Iulium Menecraten                                              ..
  1            Pande fores superum   vittataque templa Sabaeis             [ ]
  2             nubibus et pecudum   fibris spirantibus imple,             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  16:00
8. digt.
  3              Parthenope; clari   genus ecce Menecratis auget           [2]?
  4            tertia iam suboles.   procerum tibi nobile vulgus           [ ]
  5              crescit et insani   solatur damna Vesaevi.                [ ]?
  6               nec solum festas   secreta Neapolis aras                 [ ]
  7               ambiat: et socii   portus dilectaque miti                [ ]
  8                terra Dicarcheo   nec non plaga cara madenti            [ ]?
  9                 Surrentina deo   sertis altaria cingat,                [ ]
 10               materni   qua litus avi,   quem turba nepotum            [2]
 11             circuit et similes   contendit reddere vultus.             [ ]
 12              gaudeat et Libyca   praesignis avunculus hasta,           [ ]
 13           quaeque sibi genitos   putat attollitque benigno             [ ]
 14         Polla sinu.   macte, o iuvenis,   qui tanta merenti            [ ]
 15            lumina das patriae.   dulci tremit ecce tumultu             [ ]
 16            tot dominis   clamata domus.   procul atra recedat          [2]
 17             Invidia atque alio   liventia pectora flectat:             [ ]?
 18            his senium   longaeque decus   virtutis et alba             [ ]
 19             Atropos et patrius   laurus promisit Apollo.               [ ]
 20             ergo quod Ausoniae   pater augustissimus urbis             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  16:+
8. digt.
 21            ius tibi tergeminae   dederat laetabile prolis,             [ ]
 22             omen erat.   venit totiens   Lucina piumque                [ ]
 23              intravit   repetita larem.   sic fertilis, oro,           [ ]
 24          stet domus et   donis numquam   mutata sacratis.              [ ]
 25          macte, quod et proles   tibi saepius aucta virili             [ ]
 26             robore, sed iuveni   laetanda et virgo parenti             [ ]
 27           - aptior his virtus,   citius dabit illa nepotes -,          [ ]
 28                qualis maternis   Helene iam digna palaestris           [ ]
 29                inter Amyclaeos   reptabat candida fratres;             [ ]
 30             vel qualis   caeli facies,   ubi nocte serena              [ ]
 31                 admovere iubar   mediae duo sidera lunae.              [1]
 32       sed queror haud faciles,   iuvenum rarissime, questus            [ ]
 33              irascorque etiam,   quantum irascuntur amantes.           [ ]
 34              tantane me decuit   vulgari gaudia fama                   [ ]?
 35           noscere? cumque tibi   vagiret tertius infans,               [ ]?
 36               protinus ingenti   non venit nuntia cursu                [ ]
 37           littera, quae festos   cumulare altaribus ignes              [ ]
 38             et redimire chelyn   postesque ornare iuberet              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  16:++
8. digt.
 39                Albanoque cadum   sordentem promere fumo                [1]
 40               et cantu   signare diem,   sed tardus inersque           [ ]
 41            nunc demum   mea vota cano?   tua culpa tuusque             [ ]
 42            hic pudor. ulterius   sed enim producere questus            [ ]
 43          non licet; en hilaris   circumstat turba tuorum               [ ]
 44            defensatque patrem.   quem non hoc agmine vincas?           [ ]?
 45           di patrii,   quos auguriis   super aequora magnis            [ ]?
 46              litus ad Ausonium   devexit Abantia classis,              [ ]
 47            tu, ductor   populi longe   migrantis, Apollo,              [ ]
 48         cuius adhuc   volucrem laeva   cervice sedentem                [ ]
 49            respiciens   blande felix   Eumelis adorat,                 [ ]?
 50           tuque, Actaea Ceres,   cursu cui semper anhelo               [ ]
 51                 votivam taciti   quassamus lampada mystae,             [ ]
 52            et vos, Tyndaridae,   quos non horrenda Lycurgi             [ ]
 53               Taygeta umbrosae  -que magis coluere Therapnae:          [ ]
 54             hos cum plebe sua,   patrii, servate penates.              [ ]
 55          sint, qui fessam aevo   crebrisque laboribus urbem            [ ]
 56          voce opibusque iuvent   viridique in nomine servent.          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  20:00
8. digt.
 57         his placidos   genitor mores   largumque nitorem               [ ]
 58      monstret avus,   pulchrae studium   virtutis uterque.             [ ]
 59        quippe et opes   et origo sinunt   hanc lampade prima           [ ]
 60              patricias   intrare fores,   hos pube sub ipsa,           [ ]
 61            si modo prona bonis   invicti Caesaris adsint               [ ]
 62                numina, Romulei   limen pulsare senatus.                [ ]?
9. digt.                                                                      .
Hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum                                      ..
  1              Est sane iocus iste, quod libellum                         []
  2              misisti mihi, Grype, pro libello.                          []
  3              urbanum tamen hoc potest videri,                           []
  4            si post hoc aliquid mihi remittas;                           []
  5             nam si ludere, Grype, perseveras,                           []
  6           non ludis. licet, ecce, computemus!                           []
  7               noster purpureus novusque charta                          []
  8                et binis decoratus umbilicis,                            []
  9            praeter me mihi constitit decussis:                          []
 10                tu rosum tineis situque putrem                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  20:+
9. digt.
 11             quales aut Libycis madent olivis                            []
 12               aut tus Niliacum piperve servant                          []
 13                aut Byzantiacos colunt lacertos,                         []
 14             nec saltem tua dicta continentem,                           []
 15             quae trino iuvenis foro tonabas,                            []
 16            aut centum prope iudices, priusquam                          []
 17               tu Germanicus arbitrum sequenti                           []
 18               annonae dedit omniumque late                              []
 19               praefecit stationibus viarum,                             []
 20             sed Bruti senis oscitationes                                []
 21                de capsa miseri libellionis                              []
 22           emptum plus minus asse Gaiano,                                []
 23              donas. usque adeone defuerunt                              []
 24               caesis pillea suta de lacernis                            []
 25                vel mantelia luridaeve mappae,                           []
 26             chartae, Thebaicaeve Caricaeve?                             []
 27            nusquam turbine conditus ruenti                              []
 28             prunorum globus atque cottanorum?                           []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  20:++
9. digt.
 29              non enlychnia sicca, non replictae                         []
 30              bulborum tunicae? nec ova tantum                           []
 31              non lenes halicae nec asperum far?                         []
 32              nusquam Cinyphiis vagata campis                            []
 33               curvarum domus uda coclearum?                             []
 34            non lardum grave debilisve perna?                            []
 35              non lucanica, non graves falisci,                          []
 36               non sal oxyporumve caseusve,                              []
 37              aut panes viridantis aphronitri                            []
 38            vel passum psithiis suis recoctum,                           []
 39              dulci defruta vel lutosa caeno?                            []
 40            quantum nec dare cereos olentes,                             []
 41               cultellum tenuesve codicillos?                            []
 42             ollares, rogo, non licebat uvas,                            []
 43                 Cumano patinas in orbe tortas                           []
 44              aut unam dare synthesin - quid horres? -                   []
 45             alborum calicum atque caccaborum?                           []
 46             sed certa velut aequus in statera,                          []

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 4. bog (Loeb)                  20:+++
9. digt.
 47            nil mutas, sed idem mihi rependis.                           []
 48           quid si, cum bene mane semicrudus                             []
 49               inlatam tibi dixero salutem,                              []
 50               et tu me vicibus domi salutes?                            []
 51            aut, cum me dape iuveris opima,                              []
 52              exspectes similes et ipse cenas?                           []
 53              irascor tibi, Grype. sed valebis;                          []
 54            tantum ne mihi, quo soles lepore,                            []
 55             et nunc hendecasyllabos remittas.                           []
_____________________________________________________________________________..

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 332
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 5, 1 og 2 [Silvae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. og 8. digt.
 90           nosse deis;   non aula quidem,   Tirynthie, nec te           [ ]
6. og 8. digt.
  9              distet ab hiberna   Rhodopes grue, quis magis anser       [ ]

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: