File n. 332 – 34:57 minuti – Statius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 333
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 332 Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 5, 1 og 2 [Silvae]
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                   0:00
1. digt.                                                                      .
Epicedion in Priscillam                                                      ..
  1         Si manus aut   similes docilis   mihi fingere ceras            [ ]
  2             aut ebur impressis   aurumve animare figuris,              [ ]
  3           hinc, Priscilla, tuo   solacia grata marito                  [ ]?
  4         conciperem.   namque egregia   pietate meretur,                [ ]
  5                 ut vel Apelleo   vultus signata colore,                [ ]
  6              Phidiaca   vel nata manu   reddare dolenti.               [ ]
  7              sic auferre rogis   umbram conatur et ingens              [ ]
  8             certamen   cum Morte gerit   curasque fatigat              [ ]
  9           artificum inque omni   te quaerit amare metallo.             [ ]?
 10            sed mortalis honos,   agilis quem dextra laborat.           [ ]
 11              nos tibi, laudati   iuvenis rarissima coniunx,            [ ]?
 12             longa nec obscurum   finem latura perenni                  [ ]
 13           temptamus   dare iusta lyra,   modo dexter Apollo            [ ]
 14            quique venit iuncto   mihi semper Apolline Caesar           [ ]
 15              annuat: haud alio   melius condere sepulcro.              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
 16            sera quidem   tanto struitur   medicina dolori,             [ ]
 17            altera cum volucris   Phoebi rota torqueat annum;           [ ]
 18           sed cum plaga recens   et adhuc in vulnere primo             [ ]
 19         nigra domus,   miseram quis tunc   accessus ad aurem           [ ]
 20               coniugis orbati?   tunc flere et scindere vestes         [ ]
 21             et famulos   lassare greges   et vincere planctus          [ ]
 22            Fataque et iniustos   rabidis pulsare querelis              [ ]
 23              caelicolas   solamen erat.   licet ipse levandos          [2]
 24              ad gemitus silvis   comitatus et amnibus Orpheus          [ ]
 25            adforet atque omnis   pariter matertera vatem,              [ ]
 26               omnis Apollineus   tegeret Bacchique sacerdos:           [ ]
 27           nil cantus,   nil fila deis   pallentis Averni               [ ]
 28           Eumenidum  -que audita comis   mulcere valerent:             [ ]
 29             tantus in attonito   regnabat pectore luctus!              [ ]
 30       nunc etiam ad   planctus refugit   iam plana cicatrix,           [ ]
 31        dum canimus,   gravibusque oculis   uxorius instat              [ ]
 32           imber. habentne pios   etiamnum haec lumina fletus?          [ ]
 33           mira fides!   citius genetrix   Sipyleia fertur              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                   4:00
1. digt.
 34              exhausisse genas,   citius Tithonida maesti               [ ]
 35                deficient rores   aut exsatiata fatiscet                [ ]
 36                mater Achilleis   hiemes adfrangere bustis.             [ ]?
 37        macte animi!   notat ista deus,   qui flectit habenas           [ ]
 38               orbis et humanos   propior Iove digerit actus,           [2]
 39            maerentemque videt;   lectique arcana ministri!             [ ]
 40           hinc etiam   documenta capit,   quod diligis umbram          [ ]
 41            et colis exsequias.   hic est castissimus ardor,            [ ]?
 42            hic amor a   domino meritus   censore probari.              [ ]
 43              nec mirum, si vos   collato pectore mixtos                [ ]
 44               iunxit inabrupta   Concordia longa catena.               [ ]
 45           illa quidem   nuptumque prior   taedasque marito             [ ]
 46             passa alio, sed te   ceu virginitate iugatum               [ ]
 47               visceribus totis   animaque amplexa fovebat;             [1]
 48              qualiter aequaevo   sociatam palmite vitem                [ ]
 49            ulmus amat   miscetque nemus   ditemque precatur            [ ]
 50            autumnum et   caris gaudet   redimita racemis.              [ ]
 51              laudantur proavis   seu pulchrae munere formae,           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
 52             quae morum   caruere bonis,   falsoque potentes            [ ]
 53            laudis egent verae:   tibi quamquam et origo niteret        [ ]
 54               et felix species   multumque optanda maritis,            [ ]
 55             ex te maior honos,   unum novisse cubile,                  [1]?
 56                  unum secretis   agitare sub ossibus ignem.            [ ]?
 57             illum nec Phrygius   vitiasset raptor amorem               [ ]
 58               Dulichiive proci   nec qui fraternus adulter             [ ]?
 59                 casta Mycenaeo   conubia polluit auro.                 [ ]?
 60             si Babylonos opes,   Lydae si ponera gazae                 [ ]
 61               Indorumque dares   Serumque Arabumque potentes           [ ]
 62               divitias, mallet   cum paupertate pudica                 [ ]
 63                intemerata mori   vitamque rependere famae.             [ ]?
 64        nec frons triste rigens   nimiusque in moribus horror,          [ ]
 65          sed simplex   hilarisque fides   et mixta pudori              [ ]
 66         gratia. quod si anceps   metus ad maiora vocasset,             [ ]
 67             illa vel armiferas   pro coniuge laeta catervas            [ ]
 68             fulmineosque ignes   mediique pericula ponti               [ ]
 69             exciperet. melius,   quod non adversa probarunt,           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
 70           quae tibi cura tori,   quantus pro coniuge pallor!           [ ]
 71                sed meliore via   dextros tua vota marito               [ ]
 72               promeruere deos,   dum nocte dieque fatigas              [ ]
 73            numina, dum cunctis   supplex advolveris aris               [ ]
 74              et mitem   genium domini   praesentis adoras.             [ ]
 75             audita es,   venitque gradu   Fortuna benigno.             [ ]
 76               vidit quippe pii   iuvenis navamque quietem              [ ]
 77              intactamque fidem   succinctaque pectora curis            [ ]
 78              et vigiles sensus   et digna evolvere tantas              [ ]
 79            sobria corda vices,   vidit, qui cuncta suorum              [ ]
 80             novit et inspectis   ambit latus omne ministris.           [ ]
 81          nec mirum:   videt ille ortus   obitusque, quid auster,       [ ]
 82            quid boreas   hibernus agat,   ferrique togaeque            [ ]?
 83           consilia atque ipsam   mentem probat. ille subactis          [ ]
 84          molem immensam umeris   et vix tractabile pondus              [ ]
 85            imposuit - nec enim   numerosior altera sacra               [ ]
 86          cura domo   -, magnum late   dimittere in orbem               [ ]?
 87                Romulei   mandata ducis   viresque modosque             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                   8:00
1. digt.
 88               imperii   tractare manu;   quae laurus ab arcto,         [ ]
 89          quid vagus Euphrates,   quid ripa binominis Histri,           [ ]
 90             quid Rheni   vexilla ferant,   quantum ultimus orbis       [2]
 91             cesserit et refugo   circumsona gurgite Thyle -            [ ]
 92               omnia nam laetas   pila attollentia frondes,             [ ]
 93                nullaque famosa   signatur lancea penna -               [2]
 94             praeterea,   fidos dominus   si dividat enses,             [ ]
 95            pandere quis centum   valeat frenare, maniplos              [ ]
 96            inter missus eques,   quis praecepisse cohorti,             [ ]
 97              quem deceat clari   praestantior ordo tribuni,            [ ]?
 98             quisnam frenigerae   signum dare dignior alae;             [ ]
 99          mille etiam   praenosse vices,   an merserit agros            [ ]
100            Nilus, an imbrifero   Libye sudaverit austro;               [ ]?
101          cunctaque si numerem,   non plura interprete virga            [ ]
102              nuntiat ex celsis   ales Tegeaticus astris                [ ]
103         quaeque cadit liquidas   Iunonia virgo per auras               [ ]
104                   et picturato   pluvium ligat aera gyro               [ ]?
105          quaeque tuas   laurus volucri,   Germanice, cursu             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.                                                                      .
106          Fama vehit   praegressa diem   tardumque sub astris           [ ]
107             Arcada et in medio   linquit Thaumantida caelo.            [ ]
108              qualem te superi,   Priscilla, hominesque benigno         [ ]
109                  aspexere die,   cum primum ingentibus actis           [ ]
110               admotus coniunx!   vicisti gaudia paene                  [ ]
111                 ipsius, effuso   dum pectore prona sacratos            [ ]?
112             ante pedes   avide domini   tam magna merentis             [ ]
113                volveris. Aonio   non sic in vertice gaudet,            [ ]
114              quam pater arcani   praefecit hiatibus antri              [ ]?
115              Delius, aut primi   cui ius venerabile thyrsi             [1]
116           Bacchus et attonitae   tribuit vexilla catervae.             [ ]
117          nec tamen hinc   mutata quies   probitasve secundis           [ ]
118            intumuit:   tenor idem animo   moresque modesti             [2]?
119              fortuna   crescente manent.   fovet anxia curas           [2]
120              coniugis hortatur  -que simul flectitque labores.         [ ]
121             ipsa dapes modicas   et sobria pocula tradit,              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
122          exemplum  -que ad erile monet;   velut Apula coniunx          [ ]
123                agricolae parci   vel sole infecta Sabina,              [ ]
124             quae videt emeriti   iam prospectantibus astris            [ ]
125            tempus adesse viri,   propere mensasque torosque            [ ]
126             instruit exspectat  -que sonum redeuntis aratri.           [ ]
127          parva loquor.   tecum gelidas   comes illa per arctos         [ ]
128           Sarmaticasque hiemes   Histrumque et pallida Rheni           [ ]
129           frigora, tecum omnes   animo durata per aestus               [1]?
130          et, si castra darent,   vellet gestare pharetras,             [ ]
131                vellet Amazonia   latus intercludere pelta;             [ ]
132                dum te pulverea   bellorum nube videret                 [ ]
133           Caesarei   prope fulmen equi   divinaque tela                [ ]?
134          vibrantem et   magnae sparsum   sudoribus hastae.             [ ]
135          hactenus alma chelys.   tempus nunc ponere frondes,           [ ]
136          Phoebe, tuas   maestaque comam   damnare cupresso.            [ ]
137               quisnam impacata   consanguinitate ligavit               [ ]?
138              Fortunam Invidiam  -que deus? quis iussit iniquas         [ ]
139               aeternum   bellare deas?   nullamne notabit              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                  12:00
1. digt.
140            illa domum,   torvo quam non   haec lumine figat            [ ]
141              protinus et saeva   proturbet gaudia dextra?              [ ]?
142              florebant hilares   inconcussique penates:                [ ]
143      nil maestum.   quid enim, quamvis   infida levisque,              [ ]
144             Caesare tam dextro   posset Fortuna timeri?                [ ]
145                  invenere viam   liventia Fata, piumque                [ ]
146             intravit   vis saeva larem.   sic plena maligno            [ ]
147               adflantur   vineta noto,   sic alta senescit             [2]?
148             imbre seges nimio,   rapidae sic obvia puppi               [ ]
149               invidet et velis   adnubilat aura secundis.              [ ]?
150               carpitur eximium   Fato Priscilla decorem;               [ ]
151            qualiter alta comam   silvarum gloria pinus                 [ ]
152            seu Iovis igne malo   seu iam radice soluta                 [ ]
153               deficit et nulli   spoliata remurmurat aurae.            [ ]
154        quid probitas   aut casta fides,   quid numina prosunt          [ ]
155           culta deum?   furvae miseram   circum undique leti           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
156              vallavere plagae,   tenduntur dura sororum                [1]
157                licia et exacti   superest pars ultima fili.            [ ]
158             nil famuli coetus,   nil ars operosa medentum              [ ]
159               auxiliata malis;   comites tamen undique ficto           [ ]
160           spem simulant vultu,   flentem notat illa maritum.           [ ]
161             ille modo infernae   nequiquam flumina Lethes              [ ]
162              incorrupta rogat,   nunc anxius omnibus aris              [ ]
163            inlacrimat   signatque fores   et pectore terget            [ ]
164             limina; nunc magni   vocat exorabile numen                 [ ]
165            Caesaris. heu durus   fati tenor! estne quod illi           [1]
166          non liceat?   quantae poterant   mortalibus annis             [ ]
167              accessisse morae,   si tu, pater, omne teneres            [1]
168             arbitrium?   caeco gemeret   Mors clusa barathro           [ ]
169              longius et vacuae   posuissent stamina Parcae.            [ ]
170           iamque cadunt vultus   oculisque novissimus error            [ ]
171             obtunsaeque aures,   nisi cum vox sola mariti              [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
172           noscitur; illum unum   media de morte reversa                [ ]
173       mens videt, illum aegris   circumdat fortiter ulnis              [ ]
174                immotas   obversa genas,   nec sole supremo             [2]
175              lumina, sed dulci   mavult satiare marito.                [1]
176               tum sic unanimum   moriens solatur amantem:              [1]
177           'pars animae   victura meae,   cui linquere possim           [ ]
178           o  utinam,   quos dura mihi   rapit Atropos, annos:          [ ]
179     parce, precor,   lacrimis, saevo   ne concute planctu              [ ]?
180            pectora, nec crucia   fugientem coniugis umbram.            [ ]
181       linquo equidem thalamos,   salvo tamen ordine mortis,            [ ]
182              quod prior: exegi   longa potiora senecta                 [ ]?
183             tempora; vidi omni   pridem te flore nitentem,             [1]
184             vidi altae propius   propiusque accedere dextrae.          [ ]
185               non in te fatis,   non iam caelestibus ullis             [ ]
186          arbitrium:   mecum ista fero.   tu limite coepto              [ ]?
187          tende libens   sacrumque latus   geniumque potentem           [ ]
188               inrequietus ama.   nunc, quod cupis ipse iuberi,         [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                  16:00
1. digt.
189                 da Capitolinis   aeternum sedibus aurum,               [2]
190               quo niteat sacri   centeno pondere vultus                [ ]?
191           Caesaris et propriae   signet cultricis amorem               [ ]
192             sic ego nec Furias   nec deteriora videbo                  [ ]
193             Tartara et Elysias   felix admittar in oras.'              [ ]
194              haec dicit labens   sociosque amplectitur artus           [ ]
195            haerentemque animam   non tristis in ora mariti             [ ]
196             transtulit et cara   pressit sua lumina dextra.            [ ]?
197               at iuvenis magno   flammatus pectora luctu               [ ]
198            nunc implet   saevo viduos   clamore penates,               [ ]
199             nunc ferrum   laxare cupit,   nunc ardua tendit            [ ]
200       in loca - vix   retinent comites   -, nunc ore ligato            [ ]
201                incubat amissae   mersumque in corde dolorem            [ ]
202            saevus agit, qualis   conspecta coniuge segnis              [ ]
203               Odrysius   vates positis   ad Strymona plectris          [ ]
204            obstipuit   tristemque rogum   sine carmine flevit.         [ ]
205              ille etiam erecte   rupisset tempora vitae,               [ ]?
206                ne tu Tartareum   chaos incomitata subires,             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
207         sed prohibet   mens fida ducis   mirandaque sacris             [ ]
208               imperiis   et maior amor.   quis carmine digno           [ ]
209              exsequias   et dona malae   feralia pompae                [ ]
210           perlegat? omne illic   stipatum examine longo                [ ]
211           ver Arabum   Cilicumque fluit   floresque Sabaei             [ ]
212             Indorum  -que arsura seges   praereptaque templis          [ ]
213              tura Palaestinis,   simul Hebraeique liquores             [ ]
214              Coryciaeque comae   Cinyreaque germina; et altis          [ ]
215               ipsa toris Serum   Tyrioque umbrata recumbit             [ ]
216              tegmine. sed toto   spectatur in agmine coniunx           [ ]?
217          solus; in hunc magnae   flectuntur lumina Romae               [ ]
218              ceu iuvenes natos   suprema ad busta ferentem:            [ ]
219             is dolor in vultu,   tantum crinesque genaeque             [ ]
220           noctis habent. illam   tranquillo fine solutam               [ ]
221             felicemque vocant,   lacrimas fudere marito.               [ ]
222          est locus, ante urbem   qua primum nascitur ingens            [ ]
223             Appia quaque Italo   gemitus Almone Cybebe                 [ ]
224                ponit et Idaeos   iam non reminiscitur amnes.           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
225                 hic te Sidonio   velatam molliter ostro                [ ]?
226                eximius coniunx   - nec enim fumantia busta             [ ]
227               clamoremque rogi   potuit perferre - beato               [ ]
228           composuit,   Priscilla, toro.   nil longior aetas            [ ]
229              carpere, nil aevi   poterunt vitiare labores              [ ]
230              siccatam membris:   tantas venerabile marmor              [ ]
231          spirat opes.   mox in varias   mutata novaris                 [ ]
232             effigies:   hoc aere Ceres,   hoc lucida Gnosis,           [ ]?
233               illo Maia tholo,   Venus hoc non improba saxo.           [1]?
234               accipiunt vultus   haud indignata decoros                [ ]
235            numina: circumstant   famuli consuetaque turba              [ ]
236           obsequiis,   tunc rite tori   mensaeque parantur             [ ]
237           assiduae.   domus ista, domus!   quis triste sepulcrum       [ ]
238            dixerit? hac merito   visa pietate mariti                   [ ]?
239             protinus exclames:   'est hic, agnosco, minister           [ ]
240               illius, aeternae   modo qui sacraria genti               [ ]
241            condidit inque alio   posuit sua sidera caelo.'             [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                  20:00
1. digt.
242           sic, ubi magna novum   Phario de litore puppis               [ ]
243        solvit iter   iamque innumeros   utrimque rudentes              [ ]
244               lataque veliferi   porrexit brachia mali                 [ ]
245               invasitque vias,   it eodem angusta phaselos             [ ]
246             aequore et immensi   partem sibi vindicat austri.          [ ]
247           quid nunc immodicos,   iuvenum lectissime, fletus            [ ]
248           corde foves   longumque vetas   exire dolorem?               [ ]
249          nempe times,   ne Cerbereos   Priscilla tremescat             [ ]
250           latratus?   tacet ille piis!   ne tardior adsit              [ ]
251               navita proturbet  -que vadis? vehit ille merentes        [ ]
252              protinus et manes   placidus locat hospite cumba.         [ ]
253           praeterea,   si quando pio   laudata marito                  [ ]?
254         umbra venit,   iubet ire faces   Proserpina laetas             [ ]
255             egressasque sacris   veteres heroidas antris               [1]
256                lumine purpureo   tristes laxare tenebras               [ ]
257            sertaque et Elysios   animae praesternere flores.           [ ]
258            sic manes   Priscilla subit;   ibi supplice dextra          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
259             pro te Fata rogat,   reges tibi tristis Averni             [1]
260            placat, ut expletis   humani finibus aevi                   [ ]?
261              pacantem   terras dominum   iuvenemque relinquas          [ ]
262           ipse senex!   certae iurant   in vota sorores.               [ ]
2. digt.                                                                      .
Laudes Crispini Vetti Bolani filii                                           ..
  1             Rura meus   Tyrrhena petit   saltusque Tagetis             [ ]
  2           Crispinus;   nec longa mora est   aut avia tellus,           [ ]
  3                sed mea secreto   velluntur pectora morsu,              [ ]
  4               udaque turgentes   impellunt lumina guttas,              [ ]
  5              ceu super Aegaeas   hiemes abeuntis amici                 [ ]
  6          vela sequar   spectemque ratem   iam fessus ab altis          [ ]
  7           rupibus atque oculos   longo querar aere vinci.              [ ]
  8              quid? si militiae   iam te, puer inclite, primae          [ ]
  9             clara rudimenta et   castrorum dulce vocaret               [ ]
 10              auspicium, quanto   manarent gaudia fletu                 [ ]?
 11         quosve darem amplexus!   etiamne optanda propinquis            [ ]
 12            tristia? et octonos   bis iam tibi circuit orbes            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 13             vita, sed angustis   animus robustior annis,               [ ]
 14          succumbitque oneri et   mentem sua non capit aetas.           [ ]
 15            nec mirum:   non te series   inhonora parentum              [ ]
 16               obscurum proavis   et priscae lucis egentem              [ ]
 17              plebeia   de stirpe tulit;   non sanguine cretus          [2]
 18               turmali   trabeaque recens   et paupere clavo            [ ]?
 19            augustam   sedem et Latii   penetrale senatus               [ ]
 20               advena pulsasti,   sed praecedente tuorum                [ ]
 21                agmine. Romulei   qualis per iugera circi,              [ ]?
 22              cum pulcher visu,   titulis generosus avitis              [1]
 23             exspectatur equus,   cuius de stemmate longo               [ ]
 24                felix demeritos   habet admissura parentes,             [ ]
 25           illum omnes   acuunt plausus,   illum ipse volantem          [ ]
 26             pulvis et incurvae   gaudent agnoscere metae:              [ ]
 27            sic te, clare puer,   genitum tibi curia sensit,            [ ]
 28              primaque patricia   clausit vestigia luna.                [ ]
 29             mox Tyrios   ex more sinus   tunicamque potentem           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                  24:00
2. digt.
 30                agnovere umeri.   sed enim tibi magna parabat           [1]?
 31              ad titulos   exempla pater.   quippe ille iuventam        [ ]
 32            protinus ingrediens   pharetratum invasit Araxen            [ ]
 33             belliger indocilem  -que fero servire Neroni               [ ]
 34             Armeniam.   rigidi summam   Mavortis agebat                [ ]
 35           Corbulo, sed comitem   belli sociumque laborum               [ ]
 36           ille quoque egregiis   multum miratus in armis               [ ]
 37            Bolanum; atque illi   curarum asperrima suetus              [ ]
 38                credere partiri  -que metus, quod tempus amicum         [ ]?
 39             fraudibus, exserto   quaenam bona tempora bello,           [ ]
 40            quae suspecta fides   aut quae fuga vera ferocis            [ ]
 41                Armenii.   Bolanus iter   praenosse timendum,           [2]?
 42                  Bolanus tutis   iuga quaerere commoda castris,        [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 43                  metiri   Bolanus agros,   aperire malignas            [5]?
 44            torrentum   nemorumque moras   tantamque verendi            [ ]
 45           mentem implere ducis   iussisque ingentibus unus             [ ]
 46          sufficere. ipsa virum   norat iam barbara tellus,             [ ]
 47             ille secundus apex   bellorum et proxima cassis.           [ ]
 48          sic Phryges attoniti,   quamquam Nemeaea viderent             [ ]
 49                 arma Cleonaeus  -que acies impelleret arcus,           [ ]
 50                pugnante Alcide   tamen et Telamona timebant.           [ ]?
 51   disce, puer,   - nec enim externo   monitore petendus                [ ]
 52            virtutis   tibi pulcher amor:   cognata ministret           [ ]
 53           laus animos.   aliis Decii   reducesque Camilli              [ ]
 54         monstrentur   - tu disce patrem,   quantusque negantem         [ ]
 55             fluctibus occiduis   fesso usque Hyperione Thylen          [ ]
 56               intrarit   mandata gerens   quantusque potentis          [ ]
 57              mille urbes Asiae   sortito rexerit anno,                 [ ]?
 58              imperium   mulcente toga.   bibe talia pronis             [ ]
 59          auribus, haec certent   tibi conciliare propinqui,            [ ]
 60           haec iterent comites   praecepta senesque paterni.           [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 61             iamque alio   moliris iter   nec deside passu              [2]?
 62            ire paras;   nondum validae   tibi signa iuventae           [ ]
 63               inrepsere genis,   et adhuc tenor integer aevi.          [ ]
 64             nec genitor iuxta;   fatis namque haustus iniquis          [ ]?
 65             occidit et geminam   prolem sine praeside linquens.        [ ]
 66           nec saltem   teneris ostrum   puerile lacertis               [ ]
 67                  exuit albenti  -que umeros induxit amictu.            [ ]
 68              quem non corrupit   pubes effrena novaeque                [ ]
 69             libertas   properata togae!   ceu nescia falcis            [ ]
 70             silva comas tollit   fructumque exspirat in umbras.        [ ]
 71                at tibi Pieriae   tenero sub pectore curae              [ ]
 72            et pudor et   docti legem   sibi dicere mores;              [1]
 73        tunc hilaris   probitas et frons   tranquilla nitorque          [ ]
 74               luxuriae   confine tenens   pietasque per omnes          [ ]
 75              dispensata modos;   aequaevo cedere fratri                [ ]
 76               mirarique patrem   miseraeque ignoscere matri,           [1]
 77               admonuit   fortuna domus.   tibine illa nefanda          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                  28:00
2. digt.
 78                 pocula letales  -que manu componere sucos              [2]
 79              evaluit,   qui voce potes   praevertere morsus            [2]
 80          serpentum atque omnes   vultu placare novercas?               [ ]
 81                infestare libet   manes meritoque precatu               [ ]
 82           pacem auferre rogis;   sed te, puer optime, cerno            [ ]
 83               flectentem visus   et talia dicta parantem:              [ ]
 84        'parce, precor, cineri:   fatum illud et ira nocentum           [ ]?
 85              Parcarum   crimenque dei,   mortalia quisquis             [ ]
 86             pectora sero videt   nec primo in limine sistit            [ ]
 87          conatus   scelerum atque animos   infanda parantes.           [ ]
 88              excidat illa dies   aevo nec postera credant              [ ]
 89             saecula! nos certe   taceamus et obruta multa              [ ]
 90            nocte tegi propriae   patiamur crimina gentis.              [ ]
 91                 exegit poenas,   hominum cui cura suorum,              [ ]
 92             quo Pietas   auctore redit   terrasque revisit,            [ ]
 93         quem timet omne nefas.   satis haec lacrimandaque nobis        [ ]
 94             ultio. quin saevas   utinam exorare liceret                [ ]
 95              Eumenidas timidae  -que avertere Cerberon umbrae          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 96              immemoremque tuis   citius dare manibus amnem.'           [ ]
 97          macte animo, iuvenis!   sed crescunt crimina matris.          [ ]
 98             nec tantum pietas,   sed protinus ardua virtus             [ ]
 99                affectata tibi.   nuper cum forte sodalis               [ ]?
100                immeritae falso   palleret crimine famae                [ ]
101              erigeretque forum   succinctaque iudice multo             [ ]
102             surgeret et castum   vibraret Iulia fulmen:                [ ]
103          tu, quamquam   non ante forum   legesque severas              [ ]
104             passus, sed tacita   studiorum occultus in umbra,          [ ]
105                defensare metus   adversaque tela subisti               [ ]
106         pellere, inermis adhuc   et tiro, paventis amici.              [ ]
107              haud umquam tales   aspexit Romulus annos                 [ ]
108             Dardaniusque senex   medii bellare togata                  [ ]
109          strage fori.   stupuere patres   temptamina tanta             [ ]
110               conatusque tuos,   nec te reus ipse timebat.             [ ]
111          par vigor et membris,   promptaeque ad fortia vires           [ ]
112            sufficiunt animo at  -que ingentia iussa sequuntur          [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
113              ipse ego te nuper   Tiberino in litore vidi,              [2]
114             qua Tyrrhena vadis   Laurentibus aestuat unda,             [ ]
115               tendentem cursus   vexantemque ilia nuda                 [ ]
116            calce ferocis equi,   vultu dextraque minacem:              [ ]
117         - si qua fides dictis,   stupui armatumque putavi -:           [ ]
118              Gaetulo   sic pulcher equo   Troianaque quassans          [2]?
119                tela novercales   ibat venator in agros                 [ ]?
120             Ascanius   miseramque patri   flagrabat Elissam;           [ ]
121            Troilus haud aliter   gyro leviore minantes                 [1]
122                 eludebat equos   aut quem de turribus altis            [1]
123                 Arcadas Ogygio   versantem in pulvere metas            [ ]
124              spectabant Tyriae   non torvo lumine matres.              [ ]
125             ergo age iam magno   - ducis indulgentia pulsat            [ ]
126             certaque dat votis   hilaris vestigia frater -             [ ]?
127          surge animo et fortes   castrorum concipe curas.              [ ]
128            monstrabunt   acies Mavors   Actaeaque virgo,               [ ]
129         flectere Castor equos,   umeris quatere arma Quirinus,         [ ]
130            qui tibi tam tenero   permisit plaudere collo               [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)                  32:00
2. digt.
131              nubigenas clipeos   intactaque caedibus arma.             [ ]
132         quasnam igitur terras,   quem Caesaris ibis in orbem?          [ ]
133                Arctoosne amnes   et Rheni fracta natabis               [ ]
134          flumina an aestiferis   Libyae sudabis in arvis?              [ ]
135              an iuga Pannoniae   mutatoresque domorum                  [ ]?
136            Sauromatas quaties?   an te septenus habebit                [ ]
137              Hister et umbroso   circumflua coniuge Peuce?             [ ]?
138             an Solymum cinerem   palmetaque capta subibis              [ ]
139               non sibi felices   silvas ponentis Idymes?               [2]
140             quod si te   magno tellus   frenata parenti                [ ]
141              accipiat, quantum   ferus exsultabit Araxes!              [ ]
142              quanta Caledonios   attollet gloria campos!               [ ]
143             cum tibi longaevus   referet trucis incola terrae:         [ ]
144          'hic suetus   dare iura parens,   hoc caespite turmas         [ ]
145                 adfari;   late speculas   castellaque longe            [1]?
146        - aspicis? - ille dedit   cinxitque haec moenia fossa;          [ ]
147           belligeris   haec dona deis,   haec tela dicavit             [ ]
148         - cernis adhuc titulos   -; hunc ipse vocantibus armis         [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
149              induit, hunc regi   rapuit thoraca Britanno.'             [ ]?
150            qualiter in Teucros   victricia bella paranti               [ ]
151               ignotum   Pyrrho Phoenix   narrabat Achillem.            [ ]
152              felix, qui viridi   fidens, Optate, iuventa               [ ]?
153              durabis   quascumque vias   vallumque subibis,            [ ]
154           forsan et ipse latus   - sic numina principis adsint -       [ ]
155             cinctus et unanimi   comes indefessus amici,               [ ]
156            quo Pylades   ex more pius,   quo Dardana gessit            [ ]
157             bella Menoetiades.   quippe haec concordia vobis,          [ ]
158           hic amor est   duretque precor!   nos fortior aetas          [ ]
159        iam fugit; hinc   votis animum   precibusque iuvabo,            [1]
160         et mihi! sed   questus solitos   si forte ciebo                [ ]
161                 et mea Romulei   venient ad carmina patres,            [ ]
162            tu deeris,   Crispine, mihi,   cuneosque per omnes          [ ]
163               te meus absentem   circumspectabit Achilles.             [ ]
164              sed venies melior   - vatum non irrita currunt            [ ]
165        omina -, quique aquilas   tibi nunc et castra recludit,         [ ]
166            idem omnes   perferre gradus   cingique superbis            [ ]

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
167            fascibus et patrias   dabit insedisse curules.              [ ]
168           sed quis ab excelsis   Troianae collibus Albae,              [ ]
169                unde suae iuxta   prospectat moenia Romae               [ ]
170            proximus ille deus,   Fama velocior intrat                  [ ]?
171             nuntius atque tuos   implet, Crispine, penates?            [ ]
172                 dicebam certe:   vatum non irrita currunt              [ ]
173          auguria. en!   ingens reserat   tibi limen honorum            [ ]
174              Caesar et Ausonii   committit munia ferri.                [ ]
175             vade, puer, tantis  -que enixus suffice donis,             [ ]
176               felix, qui magno   iam nunc sub praeside iuras           [ ]
177          cuique sacer   primum tradit   Germanicus ensem!              [ ]
178        non minus hoc,   fortis quam si   tibi panderet ipse            [ ]
179            Bellipotens aquilas   torvaque induceret ora                [ ]
180           casside. vade alacer   maioraque disce mereri!               [2]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 333
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 5, 3 til 5 [Silvae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: