File n. 337 – 6:29 minuti – Petrarca

“Æ” = “AE”/”OE”. Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 338
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 334 Francesco Petrarca: Afrikanske krig 6,839-918 [Africa]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)                    0:00
839            Iamque Mago   Ianuæ solvens   a litore classem              { }
840               alite non fausta   pelago se saucius alto                {1}?
841            crediderat, patriam   petiturus tramite recto,              { }
842              si fortuna sinat.   sensim turgescere colles              { }
843            cedriferi   - nulli cedens   his saltibus ora -             { }?
844              incipiunt,   raræque virent   per litora palmæ.           { }
845           hinc Delphinus adest   luco contextus aprico,                { }
846               obice qui montis   violentos protinus Austros            { }
847                 reicit, immota  -que silens statione quiescit.         { }?
848             parte alia   sinuosa patent   convexa Siestri.             { }
849              hinc solis   vineta oculo   lustrata benigno              {1}
850               et Bacho   dilecta nimis   montemque Rubentem            {2}
851            et iuga prospectant   Cornelia, palmite late                { }
852             inclita mellifluo,   quibus haud collesque Falernos        { }
853              laudatamque licet   Meroen cessisse pudebit.              { }
854          tunc, seu pigra situ,   nulli seu nota poetæ                  { }
855              illa fuit tellus,   iacuit sine carmine sacro,            { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
856        hoc michi nunc   cantanda loco.   sulcantibus æquor             { }
857              insula iam Veneri  -que placens a litore portus           { }
858             exoritur,   contraque sedet   fortissimus Erix             { }
859             ausonius,   Siculæ retinens   cognomina ripæ.              { }
860             collibus his ipsam   perhibent habitare Minervam           { }
861           spernentem   patrias olei   dulcedine Athenas.               { }
862               exoritur   Corvique caput,   tumefactaque circum         { }
863          dissiliunt   maria et saxis   fremit unda vadosis:            { }
864              cognitus in medio   nautis dorsoque nigranti              { }
865                arduus assurgit   scopulus, cui proxima rupes           { }
866               candidior   late Phæbo   feriente refulget.              { }?
867                post in secessu   curvo maris ostia Macræ               { }
868               cernuntur rapidi   stantisque palatia Lunæ;              { }
869            labitur et placidis   frangens mare fluctibus Arnus;        { }
870          hunc supra et   ripas tenet urbs   pulcerrima Pisæ.           { }
871          hanc oculis   digitisque notant,   propiusque patescunt       { }
872               Etruriæque latus   spatioque brevissima Gorgon           { }
873               Ilvaque nobilior   rigidisque Capraria saxis             { }
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)                    4:00 
874              insula; tum niveo   prædives marmore retro                { }
875             linquitur ad lævam   Gilium, vicinaque contra              { }
876         stant iuga de   gemino nomen   sortita metallo:                {1}
877           Plumbeus hic vertex,   illa est Argentea rupes.              { }
878            nec procul herculei   devexo monte recessus                 { }?
879             et Thelamonis opus   nautisque infestior æquo              { }
880          parvus aquis propriis   violenti gurgitis Umbro.              { }
881             dextra sed a tergo   ventosi frondea tractus               { }?
882              Corsica restabat.   iamque hinc Sardinia longe            { }
883             tabificos   aperit colles,   hinc aurea Roma               { }
884               inque procelloso   Tybridis stant litore fauces.         { }?
885           hic postquam   medio iuvenis   stetit æquore Pænus,          { }
886            vulneris increscens   dolor et vicinia duræ                 { }
887          mortis agens stimulis   ardentibus urget anhelum.             { }
888            ille videns propius   supremi temporis horam,               { }?
889           incipit: 'heu qualis   fortunæ terminus altæ est!            { }
890           quam lætis   mens cæca bonis!   furor ecce potentum          { }
891              præcipiti   gaudere loco.   status iste procellis         { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
892             subiacet innumeris   et finis ad alta levatis              { }
893        est ruere. heu tremulum   magnorum culmen honorum,              { }
894         spesque hominum fallax   et inanis gloria fictis               { }
895             illita blanditiis!   heu vita incerta labori               { }
896               dedita perpetuo,   semperque heu certa nec unquam        { }
897             sat mortis   provisa dies!   heu sortis iniquæ             { }
898          natus homo in terris!   animalia cunta quiescunt;             { }
899              irrequietus homo,   perque omnes anxius annos             { }
900              ad mortem   festinat iter.   mors, optima rerum,          { }
901           tu retegis   sola errores,   et somnia vitæ                  { }
902               discutis exactæ.   video nunc quanta paravi,             { }
903           ah miser, in cassum,   subii quot sponte labores,            { }
904           quos licuit   transire michi.   moriturus ad astra           { }
905          scandere quærit homo,   sed mors docet omnia quo sint         { }
906             nostra loco. Latio   quid profuit arma potenti,            { }
907            quid tectis   inferre faces?   quid fædera mundi            { }
908            turbare atque urbes   tristi miscere tumultu?               { }
909                aurea marmoreis   quid ve alta palatia muris            { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
910                erexisse iuvat,   postquam sic sidere lævo              { }
911              sub divo   periturus eram?   carissime frater,            {2}?
912           quanta paras animis,   heu fati ignarus acerbi               { }
913               ignarusque mei?'   dixit; tum liber in auras             { }
914            spiritus egreditur,   spatiis unde altior æquis             { }
915             despiceret   Romam simul et   Carthaginis urbem,           { }
916              ante diem   felix abiens,   ne summa videret              { }
917              excidia et claris   quod restat dedecus armis             { }
918              fraternosque suos  -que simul patriæque dolores.          { }
____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati { } della versificazione© extra >>>

Prossimo file n. 338
Francesco Petrarca: Afrikanske krig 9,1-215 [Africa]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: