File n. 338 – 17:05 minuti – Petrarca

“Æ” = “AE”/”OE”. Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 339
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 338 Francesco Petrarca: Afrikanske krig 9,1-215 [Africa]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)                      .
  1               Scipio provectus   pelago romanaque classis              {1}
  2           iam placidum   sulcabat iter.   non rauca procellis          { }
  3              æquora fervebant;   ventisque silentibus undas            { }
  4              victorem   sensisse putes:   tranquillior illis           { }
  5            vultus erat,   cælo facies   composta sereno;               { }
  6            sic hostile fretum,   sic cunta elementa videres            { }
  7               obsequio   mulcere ducem.   iam litora longe             { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
  8              africa linquebant   alacres et bella canentes             { }
  9                ibant ac valido   frangebant remige fluctus.            { }
 10            puppe ducis   media tacitus   meditansque sedebat           { }
 11               Ennius, assiduus   rerum testisque comesque;             { }
 12        Scipio quem   tandem aggreditur   verbisque benignis            { }!
 13             excitat incipiens:   'nunquam ne silentia rumpes,          { }
 14               o michi multorum   solamen dulce laborum?                { }
 15        fare, precor;   nam perpetuis   tabentia curis                  { }
 16          pectora nostra vides.   placido sermone levare                { }
 17           illa soles;   faciesque modo,   tantum ora resolve,          { }
 18              si tibi nascenti,   quo polles, summus Apollo             { }?
 19               ingenium   cæleste dedit,   si turba dearum              { }
 20              castalio infantem   demersum gurgite lavit                { }
 21                 Elicone sacro,   collesque eduxit in altos,            {1}
 22          et calamum et   vocem tribuit   mentemque poetæ.'             { }
 23                 Ennius auditis   caput extulit atque ita fatur:        { }
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 24                 'o flos Italiæ   iuvenis, stirpisque deorum            { }
 25       certa fides,   quid nunc nostro   placet ore moveri,             { }
 26       quid ve iubes?   equidem tacito   modo pectore mecum             { }
 27            volvebam   quod nulla ferent   iam sæcula maius             { }
 28                 eximiæ   virtutis opus,   quod nostra quod ætas        { }
 29           læta videt,   nullusque unquam   sub mente movebit           { }
 30     grande aliquid,   cui non, magnas   spes inter, honestum           { }
 31            nomen in ore sonet,   qui non venturus ad actum             { }
 32             Scipiadæ   meminisse velit,   pro munere vultus            { }
 33             non cupiat   vidisse tuos.   maiorque sepulcri             { }
 34           post cineres   te fama manet.   mortalia livor               {2}
 35      carpit enim; at   mors invidiam   consumet at arcet               { }
 36           ac procul a   bustis abigit.   tua gloria pridem             { }
 37           vicerat hanc pestem,   iamque altas tuta per auras           { }
 38           fugit humum   morbosque hominum   moresque malignos,         { }
 39         seque parem   tulit alma deis.   tamen ecce supremum           { }
 40                incrementa diem   famæ tibi multa daturum               { }
 41              promisi expertus;   quoque ipse a morte recedes           { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 42             longius, hoc maior   meritum te fama sequetur.             { }
 43          tempore crescet honos   perque ultima sæcula mundi            { }
 44          clarus eris.   virtus quoniam   non altius ibit:              { }
 45              descensus vereor.   sed nostra peritia fandi              { }
 46              nondum propositam   valuit contingere metam,              { }
 47               nuper ab exiguis   radicibus orta, nec ante              {1}
 48       cognita per   Latium, argolicis   contenta colonis.              { }!
 49          hoc igitur   mecum indignans   sub mente movebam,             { }
 50             præcones   meritos tua quod   notissima virtus             { }
 51            non habitura foret.   Macedum rex magnus amici              { }
 52         forte videns   saxum Æacidæ   titulosque sepulcri,             { }
 53             'fortunate' inquit   'iuvenis, cui nominis illum           { }?
 54              præconem   reperire fuit!'   non parva profecto           { }
 55             est claris   fortuna viris   habuisse poetam               { }
 56            altisonis   qui carminibus   cumulare decorem               { }
 57             virtutis   queat egregiæ   monimentaque laudum.            { }
 58          at tibi, summe ducum,   claro quo nullus Homero est           { }?
 59           dignior, in reliquis   blanda inque hoc durior uno,          { }
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 60               me solum   fortuna dedit.   currentibus annis            { }
 61              nascetur   forsan digno   qui carmine cælo                { }
 62               efferat emeritas   laudes et fortia facta                { }
 63               et cui mellifluo   melius resonantia plectro             { }
 64              Calliope   det fila liræ   vocemque sonoram.'             { }
 65        'parce, precor, verbis:   tibi non, me iudice, vates            { }
 66               mæonius   nec iure tibi   præponitur altus               { }
 67           Euripides   aut quos claro   cognomine Grai                  { }
 68           concelebrant.   alio nolim   me carmine dici,                { }
 69               si dicendus ero.   quin quod te poscimus' inquit         { }
 70         Scipio 'prosequere; et   quæ sint permissa poetis,             { }
 71                  famosæque rei   certos agnoscere fines                { }
 72           te liceat   monstrante michi:   quid laurea signet           { }
 73             tam ducibus claris   quam vatibus addita sacris.           { }
 74             neve tibi indignus   videar cui talia forte                { }
 75             narrentur,   nobis animum   dulcedine quadam               {1}
 76        pulcra movent,   et continuis   hoc pectus ab armis             { }
 77               dulcia concussum   placidæ capit otia linguæ.'           { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 78       ille autem   'nulla est, fateor,   tam dura feroxque             { }
 79         mens' ait 'alme ducum,   cui non sit pulcra voluptas           { }
 80               interdum   curas inter   vitæque labores                 { }
 81                pyerios   audisse modos   dulcesque dearum              { }
 82             irrepsisse choros.   sed enim hæc præcordia nunquam        { }
 83                 a Musis   aversa reor.   non talibus astris            { }
 84            tam magnum   genuisse virum   natura videtur.               { }
 85             errasset,   si cui dederat   cupidissima famæ              { }
 86               pectora, Musarum   non ingessisset amorem.               {2}
 87         quisquis enim   se magna videt   gessisse, necesse est         { }
 88                diligat æternos   vates et carmina sacra.               { }
 89          at nunc quod   nostro poscis   sermone doceri,                { }
 90          accipe quam brevibus.   non illa licentia vatum est           { }
 91 quam multis placuisse palam est.                                        ..
 92             scripturum   iecisse prius   firmissima veri               { }
 93              fundamenta decet,   quibus inde innixus amæna             { }
 94              et varia   sub nube potest   abscondere se se,            { }
 95               lectori   longum cumulans   placidumque laborem,         { }?
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 96               quæsitu asperior   quo sit sententia, verum              { }
 97               dulcior inventu.   quicquid labor historiarum est,       { }
 98              quicquid virtutum   cultus documentaque vitæ,             { }
 99               naturæ   studium quicquid,   licuisse poetis             { }
100              crede: sub ignoto   tamen ut celentur amictu,             { }?
101           nuda alibi, et tenui   frustrentur lumina velo,              { }
102              interdumque palam   veniant fugiantque vicissim.          { }
103           qui fingit   quodcunque refert,   non ille poetæ             { }
104              nomine censendus,   nec vatis honore, sed uno             { }
105               nomine mendacis.   potes hinc perpendere quicquid        { }
106          scire petis:   nostri quæ sit   mensura laboris,              { }
107                et latos fines,   et quanta licentia nobis.             {2}
108           laurea restat adhuc:   cuius dignare parumper                { }
109            participes   nos esse tibi.   si gloria bello,              { }?
110              nec minus ingenio   constat, patiere virenti              { }
111           fronde duces   vatesque simul   sacra tempora cingant.       { }
112                immortale decus   viror immortalis utrisque             { }
113               indicat et longæ   promittit tempora vitæ.               { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
114              hinc deus ingenii   lauros amat almus Apollo,             { }
115             Pyeridum   solitus cithara   modulante choreas             { }
116                  incola cirræo   totiens duxisse sub antro.            { }?
117        præterea hanc   frondem rapido   non fulmine vexat              { }
118             Iupiter ex cuntis,   talemque meretur honorem              { }
119             laurus, ab æthereo   tanta est clementia rege.             { }
120            iam famæ   quod fulmen erit,   nisi sola vetustas           { }
121             omnia prosternens?   hunc gloria nostra pavorem            { }
122          non habet, atque ideo   spernentis fulmina frondis            { }
123          serta gerit   sanctosque legit   de stipite ramos.'           { }
124             dixerat. at Scipio   subridens: 'omnia mulcent;            { }
125            sed lædis   brevitate tua; et   dum dulcius inter           { }
126             ista sonant, medio   sitientes calle relinquis.            { }
127           ergo age; nam nullum   iam litus cernitur, et sol            { }
128               transivit   cæli medium;   tu dulcia prome               { }
129        verba, quibus   mens alma scatet,   placidoque volentes         { }
130               et longo   sermone feras,   partemque diei               { }
131             et partes   pelagi minuens.'   tunc ille coactus           { }
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
132            incipit - hic omnes   tenuerunt murmura nautæ               { }
133             et comites   siluere ducis   -: 'vestigia Famæ             { }
134        rara sequens,   quantum licuit   per sæcula retro               { }
135                omnia pervigili   studio vagus ipse cucurri,            { }
136              donec ad extremas   animo rapiente tenebras               { }?
137             perventum   primosque viros,   quos Fama perenni           { }
138           fessa via   longe ignotos   post terga reliquit.             { }
139          hic quisquis   merito fulgens   fuit obvius, illum            { }
140               amplexu   tenuisse animi   michi gloria summa est        { }
141             inque locum   cari semper   coluisse parentis.             { }?
142             præcipue illustres   calamo florente poetas                {1}
143               admisi atque ima   cordis sub parte locavi.              { }
144              milibus ex tantis   unus michi summus Homerus,            {1}
145          unus habet   quod suspiciam,   quod mirer amemque.            { }
146            ille michi e   cælo veniens   tam sæpe videtur,             { }
147            ut stupeam   potuisse hominem   sic alta tenere,            { }
148             astrorum   sic nosse vias,   sic climata terræ!            { }
149           qui licet ante novos   reges et tempora Romæ                 { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
150           floruerit, tamen hoc   in tempus mente reduxi                { }
151             præsentemque animo   ficta sub imagine feci.               { }
152            hoc sine nulla dies   abiit, nox nulla sine illo.           { }
153              ille breves cenas   in longum traxit, et idem             { }
154           nunc longam   breviare viam,   nunc tramite plano            { }
155                 edocuit rigidi   transire cacumina montis:             { }
156        denique quicquid agens,   nullo discrimine secum                { }
157             sopitus   vigilansque fui,   noctemque diemque.            { }
158         hic michi nunc   etiam dubii   sub tempore belli               { }
159              affuit in somnis.   quis somnum dixerit illum?            { }
160              pervigil astabam;   fracta nam pace sub armis             { }
161               omnia fervebant,   seroque in castra reversus            { }
162             contigeras animum.   iubeas si vera fateri,                { }
163          non timui;   tamen in dubio   spes fessa pependit             { }
164              usque sub occasum   solis. tum maxima pernox              { }
165            cura animum tenuit,   quid secum postera ferret             { }
166             tot motus   clausura dies.   hic nocte sub alta            { }
167                aspicio adventare senem, quem rara tegebant             { }!
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
168           frusta togæ et canis   immixta et squallida barba.           { }
169               sedibus exierant   oculi. cava frontis imago             { }
170               horrorem inculta   cum maiestate ferebat.                { }
171             dirigui.   tunc ille manu   similisque videnti             { }
172              occupat ancipitem   graioque hæc more profatur:           { }
173             'salve, care michi   latiæ telluris amice                  {1}
174             unice, quodque diu   votis animoque petisti,               {1}?
175             aspice qualis erat   quondam dum vixit Homerus.            { }
176             huc ego vix tandem   reserato carcere Ditis                {2}
177                 emersi, tacite   perrumpens viscera terræ.             { }
178               procubui   voluique pedes   contingere pronus:           { }
179                umbra fuit nudæ  -que hæserunt oscula terræ.            { }
180     'surge' ait 'et   mecum ex æquo,   nam dignus es, ultro            { }
181       congredere et,   dum tempus habes,   tam sæpe negato             { }
182              colloquio   satiare meo.'   tum protinus ardens           { }
183             exsurgo   'gentis'que 'ingens   o gloria' dixi             { }
184             'argolicæ   summumque decus,   quis talia tanto            { }
185            supplitia inflixit?   sacræ quis lumina frontis             { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
186                naturæque duces   rapuit, tantumque nocere              { }
187               sustinuit mundo?   non hic michi creditus olim           { }?
188              lincea quin acies   animo occursabat amanti               { }
189          visque oculis   immensa tuis.   quos Græcia portus            { }
190           dives habet   gemino late   circumflua ponto;                {1}
191          quos colles,   quæ rura colit,   quæ vallibus imis            { }
192            antra tenet, quænam   frondosa cacumina silvis              { }
193           aut pelago scopulos,   quos non michi lumine certo           { }
194           monstraris?   cernenda aliis   longinqua dedisti,            { }
195          ipse propinqua videns   minime! miracula menti                {1}
196               quanta meæ! ægæo   diffusas ecce profundo                { }?
197          Cycladas hinc numero;   video quot litore flexus              { }
198                hellespontiaco:   tu me nequis ipse tueri,              {1}?
199            ostendens   tam multa michi!'   tum suscipit ille:          { }
200          'vera quidem memoras;   sed non miranda. quid ergo?           { }
201            qui michi corporeos   Deus abstulit, ille nequibat          { }
202              restituisse alios   quibus hæc archana viderem?           { }
203               desine iussa Dei   solitis onerare querelis,             { }
 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
204          mortalis!   namque ista hominum   stultissima lis est.        { }
205           iusta facit   quæcunque facit.   sed noscere cunta           { }
206         vestra nequit gravitas   sub opaci carceris umbra.             {2}
207            quam multis   nocuere oculi   visusque vagari               { }?
208              compulit et cæpto   forsan semovit honesto!               { }
209         hinc ea sponte quidem,   gravis ut nocituraque multis,         { }
210          sarcina deposita est.   quin hinc modo pergimus ultra?        { }
211             tu cæcum   ne sperne ducem.   fortasse videbis             { }
212          multa animo   placitura tuo.   nec cura futuri                { }
213               solicitet casus.   quoniam lux crastina campos           { }
214               sanguine Pænorum   Latio victore rigabit.'               { }
215 prosequor augurio lætus.                                                ..
____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati { } della versificazione© extra >>>

Prossimo file n. 339
Francesco Petrarca: Hyrdedigte 1 og 8 og 11 [Bucolicum]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: