File n. 339 – 28:01 minuti – Petrarca

“Æ” = “AE”/”OE”. Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 340
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 339 Francesco Petrarca: Hyrdedigte 1 og 8 og 11 [Bucolicum]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                 0:00
1. digt.                                                                      .
Parthenias. Collocutores Silvius et Monicus                                  ..
  1             Monice, tranquillo   solus tibi conditus antro,            {1}
  2             et gregis et ruris   potuisti spernere curas;              { }
  3                ast ego dumosos   colles silvasque pererro,             {2}
  4             infelix!   quis fata neget   diversa gemellis?             { }
  5             una fuit genitrix;   at spes non una sepulcri! -           { }
  6          Silvi, quid quereris?   cuntorum vera laborum                 { }
  7            ipse tibi causa es.   quis te per devia cogit?              { }
  8            quis vel inaccessum   tanto sudore cacumen                  { }?
  9            montis adire iubet,   vel per deserta vagari                { }
 10               muscososque situ   scopulos fontesque sonantes? -        { }
 11         hei michi! solus Amor.   sic me venerata benigne               { }
 12           aspiciat,   spes nostra, Pales.   dulcissimus olim           { }
 13        Parthenias   michi, iam puero   cantare solebat                 { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 14               hic ubi Benacus,   vitrea pulcherrimus alvo              {2}
 15             persimilem   natum fundit   sibi. venerat ætas             { }
 16               fortior; audebam   nullo duce iam per opacum             { }
 17           ire nemus,   nec lustra feris   habitata timebam;            { }
 18                mutatamque novo   frangebam carmine vocem               { }
 19                æmulus, et famæ   dulcedine tactus inani:               { }
 20                ecce peregrinis   generosus pastor ab oris,             { }
 21            nescio qua   de valle, canens   nec murmure nostro,         { }!
 22             percussit   flexitque animum;   mox omnia cæpi             { }
 23             temnere, mox solis   numeris et carmine pasci.             { }
 24              paulatim   crescebat amor;   quid multa? canendo          { }
 25            quod prius audieram   didici, musisque coactis,             {1}
 26            quo michi Pathenias   biberet de fonte notavi.              { }
 27           nec minus est   ideo cultus   michi; magnus uterque,         { }
 28           dignus uterque coli,   pulcra quoque dignus amica.           { }
 29              hos ego cantantes   sequor et divellere memet             { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 30           nec scio, nec valeo;   mirorque quod horrida nondum          { }
 31               silva, nec aerii   cæperunt currere montes.              { }
 32           verum ubi iam videor   collectis viribus olim                { }
 33           posse aliquid, soleo   de vertice montis ad imas             { }?
 34           ferre gradum valles;   ibi fons michi sæpe canenti           { }
 35            plaudit, et arentes   respondent undique cautes.            { }
 36             vox mea non   ideo grata est   michi, carmina quanquam     { }
 37              laudibus interdum   tollant ad sidera Nimphæ.             { }
 38          dum memini   quid noster agat,   quid ve advena pastor,       { }
 39              uror et in montes   flammata mente revertor.              { }?
 40             sic eo, sic redeo.   nitar, si forte Camenæ                { }
 41          dulce aliquid   dictare velint   quod collibus altis          { }
 42           et michi complaceat,   quod lucidus approbet æther;          { }
 43           non raucæ   leve murmur aquæ,   nec cura, nec ardor          { }
 44             defuerint.   si fata viam et   mens tarda negarit,         {2}
 45           stat, germane, mori.   nostrorum hæc summa laborum. -        { }
 46              o! si forte queas   durum hoc transcendere limen!         { }
 47         quid refugis,   turpesque casas   et tuta pavescis             { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                 4:00
1. digt.
 48        otia? quid   frontem obducis?   nemo antra coactus              { }!
 49         nostra petit;   plures redeunt   a limine frustra. -           { }
 50          non pavor hic   animi fuerat;   si forsitan aures             { }
 51              dulcibus assuetas   inamæna silentia tangunt,             { }?
 52                miraris?   natura quidem   fit longior usus. -          {2}
 53          o!  iterum   breve si mecum   traducere tempus                {2}
 54             contingat   sileatque fragor   rerumque tumultus,          { }
 55             dulcius hic quanto   media sub nocte videbis               { }
 56             psallere pastorem!   reliquorum oblivia sensim             { }
 57             ingeret ille tibi;   non carmen inane negabis,             { }
 58          quod modo sollicitat,   quod te suspendit hiantem. -          { }
 59      quis, quæso, aut   quonam genitus   sub sidere pastor             { }
 60              hoc queat? audivi   pastorum carmina mille,               { }
 61        mille modos;   quenquam nostris   æquare caveto. -              { }
 62              audisti   quo monte duo   fons unicus edit                { }
 63           flumina? sive ubinam   geminis ex fontibus unum              { }
 64          flumen aquas   sacrumque caput   cum nomine sumit? -          { }
 65              audivi ut quondam   puer hispidus ille nitentis           { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 66               lavit apollineos   ad ripam gurgitis artus.              { }
 67                 felices limphæ   quæ corpus tangere tanti              { }
 68                promeruere dei!   fluvius, si vera loquuntur,           { }
 69             per cinerum campos   ultricibus incidit undis. -           { }
 70             hunc igitur, dulci   mulcentem sidera cantu,               { }
 71             illa tulit tellus;   licet experiare, iuvabit. -           { }
 72          o!  ego novi hominem.   cives et mænia parvæ                  { }
 73                sæpe Ierosolimæ   memorat, nec vertitur inde;           { }
 74          semper habet lacrimas   et pectore raucus anelat.             { }
 75              hi Romam   Troiamque canunt   et prælia regum,            { }
 76      quid dolor et   quid amor possit,   quid ve impetus iræ,          { }
 77           qui fluctus   ventosque regat,   qui spiritus astra;         { }
 78            necnon et triplicis   sortitos numina regni                 { }
 79            expingunt   totidem varia   sed imagine fratres;            { }
 80          sceptriferum   summumque Iovem   facieque serena,             { }
 81             inde tridentiferum   moderatoremque profundi               {2}
 82              cæruleumque comas   medium, fuscumque minorem;            { }
 83           torva latus   servat coniunx,   aterque paludis              { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                 8:00
1. digt.
 84                navita tartareæ   piceas redit itque per undas,         { }
 85            tergeminusque canis   latrat; tum dura severis              { }
 86        pensa trahunt   manibus fixa   sub lege sorores;                { }
 87              quinetiam stygias   æterna nocte tenebras                 { }
 88            anguicomasque simul   Furias templumque forumque,           { }
 89             tum silvas   et rura canunt   atque arma virosque          { }
 90             et totum altisonis   illustrant versibus orbem. -          { }
 91             hic unum   canit ore Deum,   quem turba deorum             { }
 92          victa tremit,   cælum nutu   qui temperat almum,              { }?
 93              æthera qui librat   liquidum, qui ruris acervos,          {2}
 94         quique nives   spargit gelidas   et nube salubri               { }
 95                 elicit optatos   herbis sitientibus imbres;            { }?
 96        qui tonat et   trepidum rapidis   quatit aera flammis,          { }
 97             tempora sideribus,   quid dat sua semina terris;           { }
 98           qui pelagus   fluitare iubet,   consistere montes;           { }
 99            qui corpus   mentemque dedit,   quibus addidit artes        { }
100              innumeras geminum   cumulans ab origine munus;            { }
101              qui vitæ   mortisque vices,   quæque optima fessos        { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
102          fert super astra viam   docuit repetitque monendo.            { }
103          hunc meus ille canit;   neu raucum dixeris, oro:              { }
104     vox solida est   penetransque animos   dulcore latenti.            { }
105         iure igitur,   patriis primum   celebratus in arvis,           { }
106             attigit et vestros   saltus, lateque sonorum               { }
107          nomen habet:   quæ rura Padus,   quæ Tybris et Arnus,         { }
108           quæ Rhenus   Rodanusque secant,   quæque abluit æquor        { }
109             omnia iam resonant   pastoris carmina nostri. -            { }
110              experiar,   si fata volent;   nunc ire necesse est. -     {2}
111     quo, precor? aut   quis te stimulus,   quæ cura perurget? -        { }
112               urget amor Musæ;   quoniam modo litore in Afro           { }
113               sidereum iuvenem   genitumque a stirpe deorum            { }
114             fama refert magnis   implentem pascua factis;              { }
115            te, Polipheme, tuis   iam vi stravisse sub antris           { }?
116             dicitur et lybicos   silvis pepulisse leones,              { }
117            lustraque submissis   audax incendere flammis.              { }
118            hunc simul italides  -que nurus, puerique, senesque         { }
119               attoniti adverso   certatim a litore laudant.            { }?
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
120             carmine fama sacro   caret hactenus, et sua virtus         { }
121               præmia deposcit;   pavitans ego carmina cæpi             { }
122             texere: tentabo ingenium, vox forte sequetur;              { }!
123              Orphea promeritum   modulabor harundine parva. -          { }
124             i sospes,   variosque viæ   circumspice casus.             { }
8. digt.                                                                       .
Divortium. Collocutores Ganimedes et Amiclas                                  ..
  1            Quo fugis? expecta;   liceat condiscere causas              { }
  2             discidii.   tu nostra puer,   nisi fallor, amabas          { }?
  3             pascua. quo pastos   abigis cum matribus agnos,            { }
  4          ingrate at  -que oblite mei   rerumque mearum? -              { }?
  5         parce, parens,   damnare tuum.   puer, ipse fateris,           { }
  6               hac pavi   regione gregem.   tibi lætior annis           {2}?
  7            tunc animus fuerat;   nunc intractabilis, asper.            { }
  8              me quoque vivendo   patientia prima reliquit. -           { }
  9           consilium   solet esse senum   iuvenumque voluptas;          { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                12:00
8. digt.
 10               tu michi deliras   senior; tum vallis amator             {2}
 11                 unius,   deserta vagus   nunc avia tentas. -           { }
 12             propositum   mutat sapiens;   at stultus inhæret:          { }
 13           res, tempus,   fortuna, locus   firmata frequenter           { }
 14            consilia alternant.   macie turpique veterno                { }
 15           terga pecus   confecta gerit;   squalentia sentes            { }
 16            vellera dilacerant.   quid agam? nec pocula fontis          { }
 17             tuta, nec herbarum   morsus sucique salubres.              { }
 18              ipse aer   suspecta michi   suspiria reddit.              { }
 19           quin iustam   permitte fugam, et   miserere coacti.          { }
 20         nam potes. ecce etenim   veni ad tua gramina pauper,           { }
 21             pauperiorque domum   redeo, non lacte nec ædis             { }
 22            auctior, invidia et   solis iam ditior annis.               { }
 23                adde supercilii   pondus, quod non gravis æquet         { }
 24          Æthna iugis,   non Ossa rigens,   non altus Olimpus.          { }
 25             id prius æquanimis   tuleram; indignantior ætas            { }
 26             est senium,   rugæque animos   in verba ministrant.        { }
 27           triste senex servus!   sit libera nostra senectus.           { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 28       serva iuventa retro est;   servilem libera vitam                 { }
 29       mors claudat;   memor usque mei   susbsiste valeque;             { }
 30               me fatum   tentare meum   sine pascua circum. -          { }
 31              en animi   servum memoris!   sic omnia ventus             { }
 32           abstulit? has mereor   grates, hæc præmia reddis?            { }
 33            ut nil præstiterim,   multum, licet impar, amavi. -         { }
 34           verba quidem verbis,   res rebus; purus amori                { }
 35               sed solus   debetur amor;   gratusque memorque           {2}
 36           sum, quia te semper,   postquam michi notus, amavi;          { }
 37            et, dum vita comes,   siquid michi credis, amabo. -         { }
 38           quo properas igitur?   quæ te magis allicit ora?             { }
 39             unanimes   quæ causa repens   disiungit amicos?            { }
 40            perdit enim   servi nomen   cui libera mens est. -          { }?
 41                aspice fagifero   tangentem vertice montem              { }
 42            nubila, tum gravida   fontes tellure crepantes,             { }
 43             unde ruens pelagis   confunditur unda quaternis;           { }
 44               aspice præruptum   scopulis extantibus alte              { }
 45           ire sub astra iugum.   lapis ille impervius olim,            { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 46               punicus hesperio   donec sibi pastor aceto               { }?
 47            fecit et igne viam,   nostris pastoribus ingens             { }
 48               diluvium stragem  -que ferens; hoc forte per æstum       { }
 49         solus ego ac   sitiens nuper   sub colle vagabar.              { }
 50                Gillias erranti   se se comitemque ducemque             {1}
 51              obtulit, et vivas   digito direxit ad undas.              {1}
 52           progredior,   vallesque novas   et pinguia late              { }
 53            rura noto,   sed sæpe oculos   in terga reflectens.         { }
 54          iam latus hoc   sordere michi,   iam turbidus æther           { }
 55              cæpit ad occasum,   iam sidera mæsta videri.              { }
 56              agnosco   validum patriæ   revocantis amorem;             { }
 57                 illic et violæ   melius per roscida pallent,           { }
 58                per dumeta rosæ   melius redolentque rubentque,         {1}
 59              purior et patrius    illic michi prata pererrat           { }
 60              rivus, et ausoniæ   sapor est iam dulcior herbæ. -        { }
 61          spreta fides   igitur comitum   tam certa piorum,             { }
 62         cum quibus et   niveas laqueis   viscoque columbas             { }
 63             gaudebas,   dammasque plagis   tentare fugaces?            { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                16:00
8. digt.
 64         cum quibus et   Capreæ soles,   umbrasque Leonis,              { }
 65               et Tauri flores,   et adultæ Virginis uvas               {1}
 66             carpere, vel fando   cuntantem impellere noctem,           { }
 67            vel longum   breviare diem   sermone iocisque,              { }
 68              et requie   molli durum   condire laborem? -              { }?
 69        nil spretum,   nisi silva ferox   pastorque protervus,          { }
 70             et gignens   aconita solum, et   mæstissimus auster        { }
 71              et plumbo infecti   latices, et turbine tortus            { }
 72       pulvis, et umbra nocens,   et grandinis ira sonore. -            { }
 73             an prius ista tibi   tam longum ignota per ævum? -         { }
 74            nota prius, fateor;   tenuit me pestifer usus               { }
 75            luctantem,   me vester amor,   me forma puellæ              { }
 76           blandior illecebris.   sed iam cum tempore sensim            { }
 77                omnia mutantur;   studium iuvenile senectæ              { }
 78          displicet, et variant   curæ variante capillo. -              { }
 79             hic vulgo   iam notus eras,   nec carior alter             { }
 80          vel michi vel sociis;   silvis errabis in illis,              { }
 81              et mecum   mansisse voles   cupiesque reverti. -          { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 82           nil penitus   non esse potest;   fortuna gubernat            { }
 83        res hominum,   valet illa piis   obsistere cæptis,              { }
 84             illa favere malis.   at, si præsagia quicquam              { }
 85           nostra ferunt certi,   levis est ad prima recursus           { }
 86       principia. huc   genitor profugus   me ruris aviti               { }
 87               finibus infantem   rapuit, ripaque palustri              { }
 88          exposuit   miserum atque abiit.   per quattuor inde           { }
 89            servio lustra tibi;   nulla est iniuria iustus              { }
 90               libertatis amor;   patrii quoque cura sepulcri est       { }
 91               tempestiva seni.   iantandem absiste precari,            { }
 92       atque iterum,   pater alme, vale,   dextramque relaxa. -         { }
 93           ah! miser. et merita   quis te cum laude canentem            { }
 94               audiet, aut levi   describet carmina lauro? -            { }
 95              expectando quidem   fessus raucusque canendo,             { }
 96           attuleram,   vereor, vocis   fastidia nostræ.                { }
 97           fors aliis   placiturus eo;   non una per omnes              { }?
 98            est hominis   fortuna dies.   nunc mane quietum             { }
 99          turbida lux sequitur;   nunc matutina serenus                 { }?
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
100            nubila vesper agit.   sic tempestatibus atris               { }
101            tutus adest portus;   sic litora puppe tenentes             { }
102              tempestas   inopina ferit.   spes, terror ubique          { }
103        iuxta habitant;   fortuna vaga est   et protinus, inter         { }
104          quamvis pressa manus,   ceu lubricus effluit anguis.          { }
105           nil habet ista magis   tua nunc opulentia certi              { }
106            quam mea paupertas;   ubi pluris signa favoris,             { }
107            et minus est fidei.   sed iam me, Gillias, audi,            { }
108            sollicitat   damnatque moras,   et Phæbus hiberum           { }
109            vergit ad occeanum,   montem nix occupat altum.             { }
110                balatu   moveor pecoris,   nec candida dulci            { }
111              mugitu ingeminans   cessat revocare iuvenca.              { }
112             ire libet; liceat;   nusquam sunt carmina tanti. -         { }
113            men iuvenem   pavisse domi et   finxisse docendo,           { }
114           et doctum   nova silva senem,   novus hospes haberet?        { }
115            sic labor agricolis   longus, brevis inde voluptas:         { }
116             arva domant aliis.   sic fessus nauta quietis              { }
117               invehit ancipiti   delatas æquore merces.                { }?

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                20:00
8. digt.
118              nosco meum sidus:    aliis utenda paravi.                 { }?
119            fatum agnosco tuum:   primis nam pauper ab annis            { }
120            pauper eris senior,   pauper morieris, Amicla.              { }
121            i, tamen; ipse meis   (quando hoc immobile votum est)       { }
122          te sine, quod nollem,   iam solus pascar acervis. -           { }
123               ipse per æstatem   mediam, vel colle virenti,            { }
124             valle vel umbrosa,   nitidique in margine fontis           { }?
125                solus apollinea   modulans sub fronde sedebo,           { }
126            lanigerumque gregem   pascam, et loca florea circum         { }
127             mellificas   imitabor apes.   te dives habebit             { }
128             silva, sed urentes   turbabunt otia curæ.                  { }
11. digt.                                                                     .
Galathea. Collocutrices Niobe, Fusca et Fulgida                              ..
  1         Duc, soror, ad tumulum   gelidique ad saxa sepulcri. -         { }
  2         quid lacrimis   alimenta petis,   germana? quid optas? -       { }
  3              est gemitus magni   solamen grande doloris,               { }?
  4            afflictamque animam   relevant suspiria, questus.           { }
  5                enecat arctatus   mentem dolor; optima mæsti            { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
  6          pectoris est   medicina palam   lugere. fuisset               { }!
  7            idem animus semper!   numquam hæc præcordia torpor          { }
  8           verteret in silicem;   nocuit tacuisse dolenti.              { }
  9         mitto autem;   cupidam modo duc   ubi copia flendi. -          { }
 10        carpe iter hac   qua nodosis   innexa capistris                 {2}
 11          colla boum,   crebrasque canum   sub limine parvo             { }
 12               videris excubias   gilvosque ad claustra molossos.       { }
 13           ille locus   tua damna tegit,   iamque aspice contra:        { }
 14         hic Galathea sita est,   qua nil natura creavit                { }
 15            pulcrius in terris,   nisi nos amor usque fefellit.         { }
 16           depone hic   quodcumque premit;   complectere bustum;        { }
 17              oscula fer saxis;   umbræ dic verba solenti. -            { }
 18         heu nimis arcta domus,   tanto domus atra decori!              { }
 19           hæc sedes,   Galathea, tibi est?   quam fulgere cernens      { }
 20          Sol stupuit,   fassusque parem   fassusque subinde            { }
 21             maiorem, attonitus   serum se se abdidit undis.            { }
 22           hæc sedes,   Galathea, tibi?   vos sidera cælo               { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 23             statis? in occiduo   ludis temone, Boete?                  { }?
 24              Iupiter, ore poli   lustras convexa sereno?               { }
 25           is gelidus   cum falce senex,   armatus Orion?               { }
 26          Luna, vices   peragis solitas,   volucerque deorum            { }
 27             interpres,   nomenque Venus   positura vicissim?           { }
 28         hic pallens,   Galathea, iaces:   iam terra cinisque,          { }
 29            iam nichil; ætherea   nisi forsan spiritus arce             { }
 30           vivit, et inde videt   flentes tranquillus amicas.           { }
 31           nil michi respondes,   animæ pars altera nostræ,             { }
 32             optima pars eadem?   dextras adhibete precanti,            { }
 33         siqua fides mundo est,   pietas seu prisca superstes.          { }
 34          heu! lapidem infestum   qua nunc, soror, arte revolvam?       { }
 35            irruam in amplexus,   figam oscula; dulce cadaver           { }
 36          hoc referam   moribunda sinu,   fotumque sacellis             { }?
 37            inferam et archanis   divum penetralibus abdam.             { }
 38                addam perpetuos   celebret quos mundus honores;         { }
 39              virgineos   addam cætus,   ritusque verendos              { }
 40              et sua sacra deæ;   nec fax nec carmina deerunt,          { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                24:00
11. digt.
 41                 femineas longe   lateque sonantia laudes.              {1}?
 42             heu michi prædurum   lapidem, grave pondus inersque!       { }
 43              deficio   sub fasce, soror,   nitensque fatisco. -        { }
 44           surge, soror, surge;    sacrumque cadavere corpus            { }
 45              commaculare cave.   placeant præsentia; frustra           { }
 46           præteritum expectes;   tuta est oblivio amanti.              { }
 47            nempe hesterna dies   ulla nequit arte reverti;             { }
 48             mors adimit curas,   mors omnia vincla resolvit.           { }
 49          iam satis est fletum,   nostros mors fregit amores. -         { }
 50            fregissetque utinam   nostros mors æqua labores!            { }
 51           speravi,   prope nam steterat;   miseramque fefellit.        { }?
 52             vivo, sed infelix,   et luctus servor in omnes. -          { }
 53               parcius! en lævo   tristis tibi Fulgida calle            { }
 54             advenit, et tacita   castigat fronte querelas. -           { }
 55            quid, miseræ   cæcæque animi,   mortalia fletis             { }
 56     tam graviter?   quid fles, Niobe?   quin incipe vitam              { }
 57          scire pati,   quamcumque dedit   sors dura dabitque.          { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 58            et me torquet amor,   desiderioque meorum                   { }
 59          permoveor.   sed quid facias?   arma irrita calces            { }
 60             adversus stimulum;   melior patientia pressis;             { }
 61          multa sibi   facit ipse animus   leviora ferendo.             { }
 62         quid gemitis?   moritura fuit   Galathea; deinceps             { }
 63               immortalis erit.   proprio tabescere damno               { }
 64             non amor; alterius   sortem lugere secundam                { }
 65         invidia est.   quantum nobis   decesserit omnes                { }
 66             scimus, et ingrato   quantum decesserit orbi;              { }
 67          sed ferimus.   vos desinite, ac   meliora tementem            { }
 68          suspicite, et   cælum terris   optate relictis. -             { }
 69              fabula! quis alis   cælum terrestria prendent? -          {2}
 70            æthereis;   sic terra suum,   sic astra reposcunt. -        { }
 71             credulitas   vulgata quidem;   nos certa probamus. -       { }
 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 72            Fusca, locis   imis habitas;   nos summa tenemus,           {2}
 73                et cæli   terræque situm   speculamur ab alto. -        { }
 74                ambages veteres   et inenodabile verum                  {2}?
 75           mittite, et integram   venturis tradite litem.               { }
 76           Fulgida, quin potius   (Musas nam noscis agrestes)           { }
 77             dic titulum busto,   relegat quem serior ætas. -           { }
 78           hic liquit   Galathea suum   pulcherrima corpus;             { }
 79            libera iamque polos   et regia tecta Tonantis               { }
 80          ipsa quidem   superumque choros   mensasque frequentat.       { }
 81             mors roseos artus,   mors candida colla genasque           { }
 82             sidereosque oculos   tetigit, vultusque serenos            { }
 83                obscura   demersit humo.   mortalia quisquam            {2}
 84            diligat, aut speret   stabiles hic figere plantas?          { }
 85      quid genus, aut probitas?   quid opes? quid forma? quid ætas?     { }
 86         quid ve decens cultus?   quid gloria nominis ingens?           { }
 87             omnia contigerant;   manus abstulit omnia mortis.          { }
 88          nuda, domum repetens,   e carcere fugit amato. -              { }
 89            nuda quidem minime,   quam gloria vestit, amictus           { }

Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                28:00
11. digt.
 90                clarior assidue   longisque recentior annis.            { }
 91            hanc quæcunque sibi   vultuque animoque per ævum            { }
 92          aut cantu aut   sermone placens   cupiensque placere,         { }
 93           deferet ante oculos;   hanc nos, dum spiritus iste           { }
 94                artubus hærebit   miseris et vivere coget,              { }
 95           hanc, vel apud Manes   nebulosaque flumina Lethes,           { }
 96            exemplar  -que pudicitiæ   formamque decoris,               { }
 97         corde sub hoc   semper memori   pietate feremus.               { }
 98          tum nostro,   Galathea, tuum   de pectore nomen               { }
 99              exibit,   fugient propriis   dum sedibus astra,           { }
100          mellis apes   studium linquent,   nidosque columbæ,           { }
101              coniugium turtur,   prædam lupus, arbuta capræ,           { }
102                custodita dolos   mulier, mendacia servus.              {1}
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati { } della versificazione© extra >>>

Prossimo file n. 340
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab 1,3 til 7 [Amor coniugalis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: