File n. 341 – 9:05 minuti – Pontano

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 342
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 341 Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab 1,10 og 2,2 og 3 [Amor coniugalis]
Udtalt som af Ovid: pronuncia ovidiana

Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)                    0:00
Exsultatio de filio nato                                                     ..
10. digt.                                                                     .
  1         Ite procul,   curae insomnes;   sint omnia laeta;              { }
  2              Cretensi lux haec   ¨ more notanda mihi est;              { }
  3         ite iterum,   curae insomnes,   procul ite, dolores;           { }
  4           fulserit haec nitido   ¨ sidere fausta dies,                 { }
  5               qua mihi vitales   genitus puer exit in auras!           {2}
  6           spargite nunc variis   ¨ atria tota rosis;                   { }?
  7                spirat odoratis   domus ignibus, aemula lauro           {2}
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
10. digt.
  8               myrtus adornatos   ¨ pendeat ante Lares.                 { }
  9            ipse deos   supplex tacita   venerabor acerra               { }
 10               et reddam sacris   ¨ debita tura focis:                  { }
 11         sancte Geni,   tibi solemnes   prostratus ad aras              { }
 12           fundo merum et multo   ¨ laurus in igne crepat.              { }
 13         vota manent:   sua signa deum   testantur, et omen             { }
 14             clara dedit celeri   ¨ flamma voluta gradu,                { }
 15                 ipse et pacato   movit sua vertice serta,              { }?
 16            et fragilis cecidit   ¨ crine decente rosa;                 { }
 17           ipse manu   rata signa dedit.   tu, sidere dextro            { }
 18                 edite, felices   ¨ exige, nate, dies,                  {1}
 19                 produc fatalis  -que colos et longa sororum            { }
 20           stamina dent faciles   ¨ in tua fila manus,                  { }
 21        spesque patris   matrisque auge   superesque parentum           { }
 22            vota, fluant Hermus   ¨ Lydiaque unda tibi.                 { }
 23            auguror: et patrias   olim meditaberis artes                { }?
 24             et studia antiquae   ¨ non inhonora domus;                 { }?
 25             sive tibi   carmen placeat,   tibi carmina Musae           { }

Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
10. digt.
 26             dictabunt, virides   ¨ cinget Apollo comas;                { }
 27                sive vias coeli   rerumque exquirere formas             { }?
 28              naturae et causas   ¨ explicuisse iuvet,                  { }
 29           seu leges   atque arma fori,   te proxima possunt            {2}?
 30              exempla et patres   ¨ exstimulare tui.                    { }
 31          sed neque te   vel dirus amor   vel gloria belli              { }
 32              vicerit, ut matri   ¨ sis timor usque tuae:               { }
 33          illa graves   tulerit decimo   iam mense labores,             { }
 34              languida de partu   ¨ mortua paene mihi.                  { }
 35             at tu iam   tanto, mater,   defuncta periclo               { }
 36            in nova praeteritos   ¨ gaudia verte metus;                 { }
 37          iam, mater,   quid matris opus,   quid munera differs?        { }
 38                cur non materno   ¨ iam cubat ille sinu?                { }
 39             en patri   similes oculos,   en mater in ore est,          { }
 40             en vultus, in quis   ¨ spirat uterque parens:              { }
 41                en senii   solamen adest!   vos spargite multo          {2}?
 42        flore domum et thalamis   ¨ lenior afflet odos.                 { }
_____________________________________________________________________________..

Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)              4:00
Villam salutat a militia regressus                                           ..
2. digt.                                                                      .
  1           Rura, iterum   salvete, iterum   salvete, coloni:            { }
  2              Tyrrhenae valeant   ¨ Martiaque arma Senae!               { }
  3             pone hastam, Gradive, quietus et exue bellum,              {u}!
  4             otia segnis hiems,   ¨ otia quaerit amor;                  { }
  5             te Venus exspectat   thalamo, tibi bruma perennes          { }
  6            dat noctes, requiem   ¨ poscit et ipse labor.               { }
  7            hinc Lares   fundusque meus?   mea praedia cerno:           { }
  8              o mihi tam fausto   ¨ sidere nata dies!                   { }
  9          funde, puer, calices;   lux haec Cretensis agatur;            { }
 10          funde iterum et multo   ¨ splendeat igne focus,               { }
 11             igne focus, madeat   generoso mensa lyaeo,                 {2}
 12                 impediat canas   ¨ myrtus opaca comas.                 { }
 13       Tyrrheni,   procul hinc, procul hinc   estote, labores;          { }?

Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
2. digt.
 14                   otia securus   ¨ garrula Bacchus amat.               { }
 15        dic, puer, anne aliquos   quereris malesanus amores?            { }
 16             num tua sollicitet   ¨ pectora Etruscus amor?              { }
 17            Margara num   roseove decens   Graecinna colore?            { }!
 18           num facie et blandis   ¨ grata Terinna iocis?                { }
 19              me dulcis   Iunepra; novos   haec suscitat ignes          { }
 20               absentemque urit   ¨ bella puella senem.                 { }
 21           desine et ipsa meas,   Iunepra, incendere curas              { }
 22             frigidaque absenti   ¨ corda fovere face:                  { }
 23           parce seni,   restingue faces.   tu prome Falernum,          { }
 24                leniat ut curas   ¨ ebria cura novas;                   { }
 25          pone merum,   pone et talos;   post vina iocumque             { }
 26            it sopor, hic curas   ¨ diluet ipse graves.                 { }
Exsultatio de pace iam facta                                                  ..
3. digt.                                                                      .
  1                 A bellis ad rura et ad otia grata Camoenis,            { }!
  2              ad rura a bellis,   ¨ uxor amata, vocor.                  { }
  3           pax Cererem   redditque agris   redditque Lyaeum             { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
3. digt.
  4               et sua cantantem   ¨ Maenala Pana sonant;                { }
  5               pace sua   laetatur humus,   laetantur agrestes          { }
  6              et resides somnos   ¨ oppida fessa trahunt;               { }
  7         iam facilis,   iam laeta choros   per prata Voluptas           { }
  8               ducit et optatus   ¨ rura revisit Amor;                  { }
  9             rura Venus   rurisque colit   nunc urbe relicta            { }
 10            laeta domos; laetus   ¨ numina sentit ager.                 { }
 11        ergo alacres   sequimurque deos   et rura petamus;              { }
 12        huc propera, mecum huc,   ¨ uxor amata, veni:                   {1}
 13             huc veris   te poscit honos   rurisque beati,              { }
 14               et rure et verno   ¨ tempore natus Amor.                 { }
 15            urbis opes valeant,   nil rure beatius ipso;                { }
 16            rura placent Musis,   ¨ rura Diana colit.                   { }
 17            rura Fides habitat,   habitat Probitasque Pudorque          { }
 18                et Fas et pleno   ¨ Copia larga sinu.                   { }
 19               o valeant urbes:   quid enim felicius agro?              { }
 20       hic tecum, hic, coniunx,   ¨ vita fruenda mihi est.              { }
 21                otia si capiant   animum, quid mollius umbra,           { }

Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)              8:00
3. digt.
 22              fundit quam multa   ¨ populus alba coma,                  { }
 23        quam platanus   platanoque decens   intersita laurus            { }
 24               et quae tam raro   ¨ citrus honore viret?                { }
 25        sin labor, ut   teneras hortis   disponere plantas,             { }
 26               ut iuvat umentes   ¨ carpere mane rosas                  { }
 27          aut tenuem e   foliis Laribus   pinxisse coronam              { }
 28               et sua triticeae   ¨ serta parare deae,                  { }
 29           nunc legere arbuteos   fetus montanaque fraga                { }
 30           aureaque in calathis   ¨ mala referre novis,                 { }
 31            nunc agere incautas   in retia caeca volucres:              { }
 32            mille modos placidi   ¨ rura laboris habent!                { }
 33         sed, coniunx,   tua vota moror:   laqueata valete              { }
 34           et tecta et thalami:   ¨ te duce rura peto.                  { }
 35          dux coniunx,   cui cana Fides,   cui castus eunti             { }
 36           aeret Amor, sequimur   ¨ teque tuosque deos.                 { }
 37           o mihi post   longos tandem   concessa labores,              { }
 38             o mihi non iuveni,   ¨ sed data forte seni,                { }
 39            o mentis   tranquilla quies!   salvete, beati               { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
3. digt.
 40             ruris opes, salve,   ¨ terra habitata diis,                { }
 41              terra bonis fecunda et nulli obnoxia culpae!              { }!
 42       hic tecum, hic, coniunx,   ¨ vita fruenda mihi est:              { }
 43            ista senes   nos fata manent.   mors usque vagatur          { }
 44            improba. vis mortem   ¨ fallere? vive tibi.                 { }

<<< versi / risultati { } della versificazione© extra >>>

Prossimo file n. 342
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab 2,8 til 19 [Naeniae I-XII, Amor coniugalis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: