Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 28 - NA1-LUCR Prossimo file n. 407
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
329 Nec tamen undique corporea stipata tenentur [ ]!
330 omnia natura; namque est in rebus inane. [ ]
331 quod tibi cognosse in multis erit utile rebus [ ]
332 nec sinet errantem dubitare et quaerere semper [ ]
333 de summa rerum et nostris diffidere dictis. [ ]
334 quapropter locus est intactus inane vacansque. [ ]
335 quod si non esset, nulla ratione moveri [ ]?
336 res possent; namque officium quod corporis exstat, [ ]
337 officere atque obstare, id in omni tempore adesset [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
338 omnibus; haud igitur quicquam procedere posset, [ ]
339 principium quoniam cedendi nulla daret res. [ ]
340 at nunc per maria ac terras sublimaque caeli [ ]
341 multa modis multis varia ratione moveri [ ]
342 cernimus ante oculos, quae, si non esset inane, [ ]?
343 non tam sollicito motu privata carerent [ ]?
344 nam genita omnino nulla ratione fuissent, [ ]?
345 undique materies quoniam stipata quiesset. [ ]
346 praeterea quamvis solidae res esse putentur, [ ]
347 hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas. [ ]
348 in saxis ac speluncis permanat aquarum [ ]
349 liquidus umor et uberibus flent omnia guttis. [ ]!
350 dissipat in corpus sese cibus omne animantum. [1]
351 crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, [ ]
352 quod cibus in totas usque ab radicibus imis [ ]
353 per truncos ac per ramos diffunditur omnis. [ ]
354 inter saepta meant voces et clausa domorum [ ]
355 transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
356 quod, nisi inania sint, qua possent corpora quaeque [ ]
357 transire, haud ulla fieri ratione videres. [ ]
358 denique cur alias aliis praestare videmus [ ]
359 pondere res rebus nilo maiore figura? [ ]?
360 nam si tantundemst in lanae glomere quantum [ ]
361 corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, [ ]
362 corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, [ ]
363 contra autem natura manet sine pondere inanis. [2]
364 ergo quod magnumst aeque leviusque videtur, [ ]
365 nimirum plus esse sibi declarat inanis; [ ]?
366 at contra gravius plus in se corporis esse [ ]
367 dedicat et multo vacui minus intus habere. [ ]
368 est igitur nimirum id quod ratione sagaci [ ]
369 quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus. [ ]
370 Illud in his rebus ne te deducere vero [ ]?
371 possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor. [ ]
372 cedere squamigeris latices nitentibus aiunt [ ]
373 et liquidas aperire vias, quia post loca pisces [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
374 linquant, quo possint cedentes confluere undae. [ ]
375 sic alias quoque res inter se posse moveri [ ]
376 et mutare locum, quamvis sint omnia plena. [1]
377 scilicet id falsa totum ratione receptumst. [1]
378 nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, [1]?
379 ni spatium dederint latices? concedere porro [ ]
380 quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt? [ ]
381 aut igitur motu privandumst corpora quaeque [ ]?
382 aut esse admixtum dicendumst rebus inane [ ]
383 unde initum primum capiat res quaeque movendi. [ ]
384 postremo duo de concursu corpora lata [ ]
385 si cita dissiliant, nempe aër omne necessest, [ ]?
386 inter corpora quod fiat, possidat inane. [ ]!
387 is porro quamvis circum celerantibus auris [ ]
388 confluat, haud poterit tamen uno tempore totum [2]
389 compleri spatium; nam primum quemque necessest [ ]
390 occupet ille locum, deinde omnia possideantur. [ ]
391 quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
392 tum putat id fieri quia se condenseat aër, [ ]
393 errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante [ ]
394 et repletur item vacuum quod constitit ante, [ ]
395 nec tali ratione potest denserier aër, [2]?
396 nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, [2]
397 ipse in se trahere et partis conducere in unum. [ ]
398 Quapropter, quamvis causando multa noreris, [ ]
399 esse in rebus inane tamen fateare necessest. [ ]!
400 multaque praeterea tibi possum commemorando [ ]
401 argumenta fidem dictis corradere nostris. [ ]
402 verum animo satis haec vestigia parva sagaci [ ]
403 sunt per quae possis cognoscere cetera tute. [ ]
404 namque canes ut montivagae persaepe ferarum [ ]
405 naribus inveniunt intectas fronde quietes, [ ]
406 cum semel institerunt vestigia certa viai, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
407 sic alid ex alio per te tute ipse videre [ ]?
408 talibus in rebus poteris caecasque latebras [ ]
409 insinuare omnis et verum protrahere inde. [ ]
410 quod si pigraris paulumve recesseris ab re, [ ]
411 hoc tibi de plano possum promittere, Memmi: [2]
412 usque adeo largos haustus e fontibus magnis [ ]?
413 lingua meo suavis diti de pectore fundet, [ ]?
414 ut verear ne tarda prius per membra senectus [ ]
415 serpat et in nobis vitai claustra resolvat, [ ]?
416 quam tibi de quavis una re versibus omnis [2]?
417 argumentorum sit copia missa per auris. [ ]
418 Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, [ ]
419 omnis, ut est igitur per se, natura duabus [ ]?
420 constitit in rebus; nam corpora sunt et inane, [ ]
421 haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. [2]
422 corpus enim per se communis dedicat esse [ ]
423 sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, [ ]
424 haud erit occultis de rebus quo referentes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
425 confirmare animi quicquam ratione queamus. [ ]
426 tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus, [ ]
427 si nullum foret, haud usquam sita corpora possent [ ]
428 esse neque omnino quoquam diversa meare; [ ]?
429 id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante. [ ]
430 praeterea nil est quod possis dicere ab omni [ ]
431 corpore seiunctum secretumque esse ab inani, [ ]
432 quod quasi tertia sit numero natura reperta. [2]!
433 nam quodcum -que erit, esse aliquid debebit id ipsum; [ ]
434 cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, [ ]
435 augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, [ ]
436 corporis augebit numerum summamque sequetur. [ ]
437 sin intactile erit, nulla de parte quod ullam [ ]?
438 rem prohibere queat per se transire meantem, [ ]
439 scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. [ ]
440 praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
441 aut aliis fungi debebit agentibus ipsum [2]?
442 aut erit ut possint in eo res esse gerique. [ ]
443 at facere et fungi sine corpore nulla potest res [ ]
444 nec praebere locum porro nisi inane vacansque. [ ]
445 ergo praeter inane et corpora tertia per se [ ]!
446 nulla potest rerum in numero natura relinqui, [1]
447 nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros [ ]
448 nec ratione animi quam quisquam possit apisci. [ ]
449 Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus [ ]
450 rebus ea invenies aut horum eventa videbis. [ ]?
451 coniunctum est id quod nusquam sine permitiali [ ]
452 discidio potis est seiungi seque gregari, [ ]
453 pondus uti saxis, calor ignist, liquor aquai, [ ]
454 tactus corporibus cunctis, intactus inani. [ ]
455 servitium contra paupertas divitiaeque, [ ]
456 libertas bellum concordia, cetera quorum [ ]
457 adventu manet incolumis natura abituque, [ ]
458 haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
459 tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis [ ]?
460 consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, [ ]
461 tum quae res instet, quid porro deinde sequatur. [ ]
462 nec per se quemquam tempus sentire fatendumst [ ]
463 semotum ab rerum motu placidaque quiete. [1]
464 denique Tyndaridem raptam belloque subactas [ ]
465 Troiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst [ ]
466 ne forte haec per se cogant nos esse fateri, [ ]
467 quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, [ ]
468 irrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas. [ ]!
469 namque aliud terris, aliud regionibus ipsis [ ]
470 eventum dici poterit quodcumque erit actum. [1]
471 denique materies si rerum nulla fuisset [ ]
472 nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, [ ]
473 numquam Tyndaridis forma conflatus amoris [ ]
474 ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens, [ ]
475 clara accendisset saevi certamine belli, [ ]
476 nec clam durateus Troianis Pergama partu [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
477 inflammasset equus nocturno Graiugenarum; [ ]
478 perspicere ut possis res gestas funditus omnis [ ]
479 non ita uti corpus per se constare neque esse, [ ]
480 nec ratione cluere eadem qua constet inane, [ ]!
481 sed magis ut merito possis eventa vocare [ ]?
482 corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur. [ ]?
483 Corpora sunt porro partim primordia rerum, [ ]
484 partim concilio quae constant principiorum. [ ]
485 sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis [ ]
486 stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum. [ ]
487 etsi difficile esse videtur credere quicquam [ ]!
488 in rebus solido reperiri corpore posse. [2]?
489 transit enim fulmen caeli per saepta domorum, [ ]
490 clamor ut ac voces; ferrum candescit in igni [ ]
491 dissiliuntque fero ferventia saxa vapore; [ ]
492 tum labefactatus rigor auri solvitur aestu; [ ]
493 tum glacies aeris flamma devicta liquescit; [ ]?
494 permanat calor argentum penetraleque frigus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
495 quando utrumque manu retinentes pocula rite [ ]
496 sensimus infuso lympharum rore superne. [ ]
497 usque adeo in rebus solidi nil esse videtur. [1]
498 sed quia vera tamen ratio naturaque rerum [ ]
499 cogit, ades, paucis dum versibus expediamus [ ]
500 esse ea quae solido at -que aeterno corpore constent, [ ]
501 semina quae rerum primordiaque esse docemus, [ ]
502 unde omnis rerum nunc constet summa creata. [ ]
503 Principio quoniam duplex natura duarum [ ]
504 dissimilis rerum longe constare repertast, [ ]
505 corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, [ ]?
506 esse utramque sibi per se puramque necessest. [ ]?
507 nam quaecumque vacat spatium, quod inane vocamus, [ ]
508 corpus ea non est; quae porro cumque tenet se [ ]
509 corpus, ea vacuum nequaquam constat inane. [ ]
510 sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. [2]
511 praeterea quoniam genitis in rebus inanest, [ ]
512 materiem circum solidam constare necessest, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
513 nec res ulla potest vera ratione probari [ ]
514 corpore inane suo celare atque intus habere, [ ]?
515 si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. [ ]
516 id porro nil esse potest nisi materiai [ ]
517 concilium, quod inane queat rerum cohibere. [ ]
518 materies igitur, solido quae corpore constat, [ ]
519 esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. [ ]
520 tum porro si nil esset quod inane vacaret, [ ]?
521 omne foret solidum; nisi contra corpora certa [ ]
522 essent quae loca complerent quaecumque tenerent, [ ]!
523 omne quod est spatium vacuum constaret inane. [ ]
524 alternis igitur nimirum corpus inani [ ]
525 disiunctumst, quoniam nec plenum naviter exstat [ ]
526 nec porro vacuum. sunt ergo corpora certa [ ]
527 quae spatium pleno possint distinguere inane. [ ]
528 haec neque dissolui plagis extrinsecus icta [ ]?
529 possunt nec porro penitus penetrata retexi [ ]
530 nec ratione queunt alia temptata labare; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
531 id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante. [ ]
532 nam neque collidi sine inani posse videtur [2]?
533 quicquam nec frangi nec findi in bina secando [ ]
534 nec capere umorem neque item manabile frigus [2]
535 nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. [ ]
536 et quo quaeque magis cohibet res intus inane, [ ]
537 tam magis his rebus penitus temptata labascit. [ ]
538 ergo si solida ac sine inani corpora prima [3]
539 sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest. [ ]
540 praeterea nisi materies aeterna fuisset, [ ]
541 antehac ad nilum penitus res quaeque redissent [ ]
542 de nilo -que renata forent quaecumque videmus. [2]
543 at quoniam supra docui nil posse creari [ ]
544 de nilo neque quod genitum est ad nil revocari, [1]
545 esse immortali primordia corpore debent, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
546 dissolui quo quae -que supremo tempore possint, [2]
547 materies ut suppeditet rebus reparandis. [ ]
548 sunt igitur solida primordia simplicitate [ ]?
549 nec ratione queunt alia servata per aevum [ ]
550 ex infinito iam tempore res reparare. [ ]?
551 Denique si nullam finem natura parasset [ ]
552 frangendis rebus, iam corpora materiai [ ]
553 usque redacta forent aevo frangente priore, [ ]
554 ut nil ex illis a certo tempore posset [ ]
555 conceptum ad summum aetatis pervadere finem. [ ]
556 nam quidvis citius dissolvi posse videmus [ ]
557 quam rursus refici; quapropter longa diei [ ]?
558 infinita aetas anteacti temporis omnis [ ]
559 quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque, [ ]
560 numquam reliquo reparari tempore posset. [2]?
561 at nunc nimirum frangendi reddita finis [ ]
562 certa manet, quoniam refici rem quamque videmus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 16:++
563 et finita simul generatim tempora rebus [1]
564 stare, quibus possint aevi contingere florem. [ ]
565 huc accedit uti, solidissima materiai [ ]
566 corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, [ ]
567 mollia quae fiunt, aër aqua terra vapores, [1]
568 quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, [ ]
569 admixtum quoniam semel est in rebus inane. [ ]
570 at contra si mollia sint primordia rerum, [ ]!
571 unde queant validi silices ferrumque creari [ ]
572 non poterit ratio reddi; nam funditus omnis [ ]
573 principio fundamenti natura carebit. [ ]?
574 sunt igitur solida pollentia simplicitate [ ]
575 quorum condenso magis omnia conciliatu [ ]
576 artari possunt validasque ostendere viris. [ ]?
577 porro si nullast frangendis reddita finis [ ]
578 corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque [ ]
579 nunc etiam superare necessest corpora rebus, [ ]!
580 quae nondum clueant ullo temptata periclo. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 20:00
581 at quoniam fragili natura praedita constant, [ ]?
582 discrepat aeternum tempus potuisse manere [ ]
583 innumerabilibus plagis vexata per aevum. [ ]
584 Denique iam quoniam generatim reddita finis [ ]
585 crescendi rebus constat vitamque tenendi, [ ]
586 et quid quaeque queant per foedera naturai, [u]
587 quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat, [ ]
588 nec commutatur quicquam, quin omnia constant [ ]
589 usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae [ ]
590 ostendant maculas generalis corpore inesse, [ ]
591 immutabilis materiae quoque corpus habere [1]!
592 debent nimirum. nam si primordia rerum [ ]
593 commutari aliqua possent ratione revicta, [1]?
594 incertum quoque iam constet quid possit oriri, [ ]
595 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
596 quanam sit ratione atque alte terminus haerens, [ ]!
597 nec totiens possent generatim saecla referre [ ]
598 naturam mores victum motusque parentum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 20:+
599 Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen [ ]
600 corporis illius quod nostri cernere sensus [ ]
601 iam nequeunt, id nimirum sine partibus exstat [ ]
602 et minima constat natura nec fuit umquam [ ]?
603 per se secretum neque posthac esse valebit, [ ]?
604 alterius quoniamst ipsum pars, primaque et una, [ ]
605 inde aliae atque aliae similes ex ordine partes [ ]
606 agmine condenso naturam corporis explent, [ ]?
607 quae quoniam per se nequeunt constare, necessest [ ]
608 haerere unde queant nulla ratione revelli. [ ]
609 sunt igitur solida primordia simplicitate [ ]?
610 quae minimis stipata cohaerent partibus arte, [u]!
611 non ex illarum conventu conciliata, [ ]
612 sed magis aeterna pollentia simplicitate, [ ]
613 unde neque avelli quicquam neque deminui iam [ ]
614 concedit natura reservans semina rebus. [u]!
615 praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque [ ]
616 corpora constabunt ex partibus infinitis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 20:++
617 quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit [ ]
618 dimidiam partem nec res praefiniet ulla. [ ]
619 ergo rerum inter summam minimamque quid escit? [ ]?
620 nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis [ ]
621 summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, [u]!
622 ex infinitis constabunt partibus aeque. [ ]
623 quod quoniam ratio reclamat vera negatque [ ]
624 credere posse animum, victus fateare necessest [ ]
625 esse ea quae nullis iam praedita partibus exstent [ ]
626 et minima constent natura. quae quoniam sunt, [ ]?
627 illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum. [ ]
628 denique si minimas in partis cuncta resolvi [ ]
629 cogere consuesset rerum natura creatrix, [ ]
630 iam nil ex illis eadem reparare valeret [ ]
631 propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, [ ]
632 non possunt ea quae debet genitalis habere [ ]
633 materies, varios conexus pondera plagas [ ]
634 concursus motus, per quae res quaeque geruntur. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 407
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 1,635-920 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
384 postremo duo de concursu corpora lata [ ]
422 corpus enim per se communis dedicat esse [ ]
430 praeterea nil est quod possis dicere ab omni [ ]
440 praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid [ ] bis
452 discidio potis est seiungi seque gregari, [ ]
508 corpus ea non est; quae porro cumque tenet se [ ] bis
578 corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque [ ]
1. bog.
421 haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. [2]
1. bog.
361 corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, [ ]
410 quod si pigraris paulumve recesseris ab re, [ ]
435 augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, [ ]
445 ergo praeter inane et corpora tertia per se [ ]! bis
621 summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, [u]! bis
1. bog.
373 et liquidas aperire vias, quia post loca pisces [ ]
393 errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante [ ]
602 et minima constat natura nec fuit umquam [ ]?
1. bog.
424 haud erit occultis de rebus quo referentes [ ]
1. bog.
350 dissipat in corpus sese cibus omne animantum. *[1]
390 occupet ille locum, deinde omnia possideantur. [ ]
391 quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, [ ]
400 multaque praeterea tibi possum commemorando [ ]
434 cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, [ ]
451 coniunctum est id quod nusquam sine permitiali [ ]
455 servitium contra paupertas divitiaeque, [ ]
457 adventu manet incolumis natura abituque, *[ ]
477 inflammasset equus nocturno Graiugenarum; [ ]
484 partim concilio quae constant principiorum. [ ]
499 cogit, ades, paucis dum versibus expediamus [ ]
516 id porro nil esse potest nisi materiai [ ]
519 esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. [ ]
535 nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. [ ]
548 sunt igitur solida primordia simplicitate [ ]?
552 frangendis rebus, iam corpora materiai [ ]
559 quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque, [ ]
565 huc accedit uti, solidissima materiai [ ]
574 sunt igitur solida pollentia simplicitate [ ]
575 quorum condenso magis omnia conciliatu [ ]
586 et quid quaeque queant per foedera naturai, [u]
609 sunt igitur solida primordia simplicitate [ ]?
611 non ex illarum conventu conciliata, [ ]
612 sed magis aeterna pollentia simplicitate, [ ]
616 corpora constabunt ex partibus infinitis, [ ]
Analyse 3
1. bog.
386 inter corpora quod fiat, possidat inane. [ ]!
432 quod quasi tertia sit numero natura reperta. [2]!
1. bog.
522 essent quae loca complerent quaecumque tenerent, [ ]!
570 at contra si mollia sint primordia rerum, [ ]!
1. bog.
339 principium quoniam cedendi nulla daret res. [ ]
440 praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid [ ]
443 at facere et fungi sine corpore nulla potest res [ ]
485 sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis [ ]
508 corpus ea non est; quae porro cumque tenet se [ ]
613 unde neque avelli quicquam neque deminui iam [ ]
626 et minima constent natura. quae quoniam sunt, [ ]?
1. bog.
517 concilium, quod inane queat rerum cohibere. [ ]
547 materies ut suppeditet rebus reparandis. [ ]
Analyse 4
1. bog.
579 nunc etiam superare necessest corpora rebus, [ ]!
595 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
610 quae minimis stipata cohaerent partibus arte, [u]!
614 concedit natura reservans semina rebus. [u]!
1. bog.
329 Nec tamen undique corporea stipata tenentur [ ]!
349 liquidus umor et uberibus flent omnia guttis. [ ]!
399 esse in rebus inane tamen fateare necessest. [ ]!
468 irrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas. [ ]!
480 nec ratione cluere eadem qua constet inane, [ ]!
591 immutabilis materiae quoque corpus habere [1]!
621 summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, [u]!
1. bog.
337 officere atque obstare, id in omni tempore adesset [ ]!
445 ergo praeter inane et corpora tertia per se [ ]!
487 etsi difficile esse videtur credere quicquam [ ]!
596 quanam sit ratione atque alte terminus haerens, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede