File n. 41 – 21:37 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 42
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 41 Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,604-871 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
604            Hinc primum   Fortuna fidem   mutata novavit.               [ ]
605            dum variis   tumulo referunt   sollemnia ludis,             [ ]
606                  Irim de caelo   misit Saturnia Iuno                   [ ]
607             Iliacam ad classem   ventosque aspirat eunti,              [ ]
608       multa movens   necdum antiquum    saturata dolorem.              [ ]
609             illa viam celerans   per mille coloribus arcum             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
610                nulli visa cito   decurrit tramite virgo.               [1]?
611             conspicit ingentem   concursum et litora lustrat           [ ]
612              desertosque videt   portus classemque relictam.           [ ]
613              at procul in sola   secretae Troades acta                 [ ]?
614               amissum Anchisen   flebant, cunctaeque profundum         [ ]
615             pontum aspectabant   flentes. heu tot vada fessis          [ ]
616            et tantum   superesse maris,   vox omnibus una.             [ ]
617          urbem orant,   taedet pelagi   perferre laborem.              [ ]
618            ergo inter   medias sese haud   ignara nocendi              [ ]
619              conicit et faciem  -que deae vestemque reponit;           [ ]
620            fit Beroe,   Tmarii coniunx   longaeva Dorycli,             [ ]
621         cui genus et   quondam nomen   natique fuissent,               [ ]
622              ac sic Dardanidum   mediam se matribus infert.            [ ]
623           'o miserae, quas non   manus' inquit 'Achaica bello          [ ]
624              traxerit ad letum   patriae sub moenibus! o gens          [ ]
625           infelix,   cui te exitio   Fortuna reservat?                 [ ]
626       septima post   Troiae excidium   iam vertitur aestas,            [ ]!
627        cum freta, cum   terras omnis,   tot inhospita saxa             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
628              sideraque emensae   ferimur, dum per mare magnum          [ ]
629               Italiam sequimur   fugientem et volvimur undis.          [ ]
630               hic Erycis fines   fraterni atque hospes Acestes:        [ ]
631          quis prohibet   muros iacere et   dare civibus urbem?         [ ]
632              o patria et rapti   nequiquam ex hoste penates,           [ ]?
633             nullane iam Troiae   dicentur moenia? nusquam              [ ]
634               Hectoreos amnis,   Xanthum et Simoenta, videbo?          [ ]
635       quin agite et   mecum infaustas   exurite puppis.                [ ]
636            nam mihi Cassandrae   per somnum vatis imago                [ ]
637             ardentis   dare visa faces:   "hic quaerite Troiam;        [ ]
638        hic domus est"   inquit "vobis."   iam tempus agi res,          [ ]
639          nec tantis   mora prodigiis.   en quattuor arae               [ ]
640             Neptuno;   deus ipse faces   animumque ministrat.'         [ ]?
641       haec memorans   prima infensum   vi corripit ignem               [ ]
642              sublataque procul   dextra conixa coruscat                [1]?
643             et iacit. arrectae   mentes stupefactaque corda            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
644           Iliadum. hic   una e multis,   quae maxima natu,             [ ]
645              Pyrgo, tot Priami   natorum regia nutrix:                 [ ]?
646              'non Beroe vobis,   non haec Rhoeteia, matres,            [2]
647           est Dorycli coniunx;   divini signa decoris                  [ ]?
648            ardentis  -que notate oculos;   qui spiritus illi,          [ ]
649            quis vultus   vocisque sonus    vel gressus eunti.          [ ]
650            ipsa egomet   dudum Beroen   digressa reliqui               [ ]
651            aegram, indignantem   tali quod sola careret                [ ]
652             munere nec meritos   Anchisae inferret honores.'           [ ]
653  haec effata.                                                            ..
654           at matres   primo ancipites   oculisque malignis             [ ]
655              ambiguae   spectare rates   miserum inter amorem          [ ]
656              praesentis terrae   fatisque vocantia regna:              [ ]
657             cum dea se paribus   per caelum sustulit alis              [ ]
658               ingentemque fuga   secuit sub nubibus arcum.             [ ]
659             tum vero attonitae   monstris actaeque furore              [ ]
660          conclamant,   rapiuntque focis    penetralibus ignem          [ ]
661          (pars spoliant aras),   frondem ac virgulta facesque          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
662          coniciunt.   furit immissis   Volcanus habenis                [ ]
663          transtra per et remos   et pictas abiete puppis.              [ ]
664            Nuntius Anchisae ad   tumulum cuneosque theatri             [ ]
665             incensas   perfert navis   Eumelus, et ipsi                [ ]
666          respiciunt   atram in nimbo   volitare favillam.              [ ]
667            primus et Ascanius,   cursus ut laetus equestris            [ ]
668               ducebat,   sic acer equo   turbata petivit               [2]
669           castra, nec exanimes   possunt retinere magistri.            [ ]
670        'quis furor iste novus?   quo nunc, quo tenditis' inquit,       [ ]
671           'heu, miserae cives?   non hostem inimicaque castra          [ ]
672               Argivum, vestras   spes uritis. en, ego vester           [1]
673       Ascanius!'   - galeam ante pedes   proiecit inanem,              [ ]
674               qua ludo indutus   belli simulacra ciebat.               [ ]
675           accelerat   simul Aeneas,   simul agmina Teucrum.            [ ]
676              ast illae   diversa metu   per litora passim              [ ]
677             diffugiunt, silvas  -que et sicubi concava furtim          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
678        saxa petunt;   piget incepti   lucisque, suosque                [2]
679              mutatae agnoscunt   excussaque pectore Iuno est.          [ ]
680                Sed non idcirco   flamma atque incendia viris           [ ]
681              indomitas   posuere; udo   sub robore vivit               [ ]
682         stuppa vomens   tardum fumum,   lentusque carinas              [ ]
683              est vapor et toto   descendit corpore pestis,             [ ]
684                 nec vires heroum infusaque flumina prosunt.            [u]!
685                tum pius Aeneas   umeris abscindere vestem              [ ]?
686             auxilio  -que vocare deos   et tendere palmas:             [ ]
687          'Iuppiter omnipotens,   si nondum exosus ad unum              [ ]
688            Troianos,   si quid pietas   antiqua labores                [ ]
689              respicit humanos,   da flammam evadere classi             [2]
690       nunc, pater, et   tenuis Teucrum   res eripe leto.               [ ]
691         vel tu, quod superest,   infesto fulmine morti,                [ ]
692             si mereor,   demitte tua  -que hic obrue dextra.'          [ ]?
693              vix haec ediderat   cum effusis imbribus atra             [ ]?
694            tempestas   sine more furit   tonitruque tremescunt         [ ]
695              ardua terrarum et   campi; ruit aethere toto              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
696            turbidus imber aqua   densisque nigerrimus Austris,         [ ]
697             implenturque super   puppes, semusta madescunt             [ ]
698             robora, restinctus   donec vapor omnis et omnes            [ ]
699               quattuor amissis   servatae a peste carinae.             [ ]?
700                At pater Aeneas   casu concussus acerbo                 [ ]
701             nunc huc ingentis,   nunc illuc pectore curas              [ ]
702               mutabat versans,   Siculisne resideret arvis             [ ]
703                   oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.           [1]!
704             tum senior Nautes,   unum Tritonia Pallas                  [ ]?
705              quem docuit multa  -que insignem reddidit arte            [ ]
706          (haec responsa dabat,   vel quae portenderet ira              [ ]
707            magna deum vel quae   fatorum posceret ordo) -              [ ]
708               isque his Aenean   solatus vocibus infit:                [ ]
709            'nate dea,   quo fata trahunt   retrahuntque sequamur;      [2]?
710       quidquid erit,   superanda omnis   fortuna ferendo est.          [ ]
711             est tibi Dardanius   divinae stirpis Acestes:              [ ]
712            hunc cape consiliis   socium et coniunge volentem;          [ ]
713             huic trade amissis   superant qui navibus et quos          [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
714           pertaesum   magni incepti   rerumque tuarum est;             [ ]
715             longaevosque senes   ac fessas aequore matres              [ ]
716         et quidquid   tecum invalidum   metuensque pericli est         [ ]
717       delige, et his   habeant terris   sine moenia fessi;             [ ]
718              urbem appellabunt   permisso nomine Acestam.'             [ ]
719               Talibus incensus   dictis senioris amici                 [ ]
720            tum vero in   curas animo   diducitur omnis.                [1]
721              et Nox atra polum   bigis subvecta tenebat:               [ ]
722            visa dehinc   caelo facies   delapsa parentis               [ ]
723              Anchisae   subito talis   effundere voces:                [1]
724             'nate, mihi   vita quondam,   dum vita manebat,            [2]
725          care magis,   nate, Iliacis   exercite fatis,                 [ ]
726            imperio   Iovis huc venio,   qui classibus ignem            [ ]
727              depulit, et caelo   tandem miseratus ab alto est.         [ ]
728               consiliis   pare quae nunc   pulcherrima Nautes          [ ]
729           dat senior;   lectos iuvenes,   fortissima corda,            [ ]
730              defer in Italiam.   gens dura atque aspera cultu          [ ]
731                debellanda tibi   Latio est. Ditis tamen ante           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
732                infernas   accede domos   et Averna per alta            [ ]
733          congressus   pete, nate, meos.   non me impia namque          [ ]
734      Tartara habent,   tristes umbrae,   sed amoena piorum             [ ]
735               concilia Elysium  -que colo. huc casta Sibylla           [ ]
736               nigrarum   multo pecudum   te sanguine ducet.            [ ]
737         tum genus omne tuum et   quae dentur moenia disces.            [ ]
738         iamque vale;   torquet medios   Nox umida cursus               [ ]
739             et me saevus equis   Oriens adflavit anhelis.'             [ ]
740              dixerat et tenuis   fugit ceu fumus in auras.             [ ]
741             Aeneas   'quo deinde ruis?   quo proripis?' inquit,        [ ]
742     'quem fugis? aut   quis te nostris   complexibus arcet?'           [ ]
743       haec memorans cinerem et   sopitos suscitat ignis,               [ ]
744          Pergameumque Larem et   canae penetralia Vestae               [ ]
745           farre pio et   plena supplex   veneratur acerra.             [ ]?
746                Extemplo socios   primumque accersit Acesten            [ ]
747           et Iovis imperium et   cari praecepta parentis               [ ]
748            edocet et quae nunc   animo sententia constet.              [ ]
749           haud mora consiliis,   nec iussa recusat Acestes.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
750            transcribunt   urbi matres   populumque volentem            [ ]
751               deponunt, animos   nil magnae laudis egentis.            [ ]
752           ipsi transtra novant   flammisque ambesa reponunt            [ ]
753               robora navigiis,   aptant remosque rudentis-             [ ]
754            -que exigui numero,   sed bello vivida virtus.              [ ]
755                 interea Aeneas   urbem designat aratro                 [ ]
756             sortiturque domos;   hoc Ilium et haec loca Troiam         [1]?
757           esse iubet.   gaudet regno   Troianus Acestes                [ ]?
758            indicitque forum et   patribus dat iura vocatis.            [ ]
759              tum vicina astris   Erycino in vertice sedes              [ ]?
760            fundatur   Veneri Idaliae,   tumuloque sacerdos             [ ]
761                  ac lucus late   sacer additur Anchiseo.               [ ]?
762            Iamque dies   epulata novem   gens omnis, et aris           [ ]
763          factus honos: placidi   straverunt aequora venti              [ ]?
764             creber et aspirans   rursus vocat Auster in altum.         [ ]
765              exoritur   procurva ingens   per litora fletus;           [ ]
766              complexi inter se   noctemque diemque morantur.           [ ]!
767              ipsae iam matres,   ipsi, quibus aspera quondam           [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
768            visa maris   facies et non   tolerabile numen,              [ ]
769             ire volunt   omnemque fugae    perferre laborem.           [ ]
770              quos bonus Aeneas   dictis solatur amicis                 [ ]
771                et consanguineo   lacrimans commendat Acestae.          [ ]
772             tris Eryci vitulos   et Tempestatibus agnam                [ ]
773           caedere deinde iubet   solvique ex ordine funem.             [ ]
774            ipse caput   tonsae foliis   evinctus olivae                [ ]
775        stans procul in   prora pateram   tenet, extaque salsos         [1]
776             proicit in fluctus   ac vina liquentia fundit.             [ ]
777            prosequitur surgens   a puppi ventus euntis;                [ ]
778               certatim   socii feriunt   mare et aequora verrunt.      [ ]
779               At Venus interea   Neptunum exercita curis               [ ]
780               adloquitur talis  -que effundit pectore questus:         [ ]
781              'Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus             [ ]!
782             cogunt me,   Neptune, preces   descendere in omnis;        [ ]!
783            quam nec longa dies   pietas nec mitigat ulla,              [ ]
784              nec Iovis imperio   fatisque infracta quiescit.           [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
785               non media de gente Phrygum excedisse nefandis            [ ]!
786          urbem odiis satis est   nec poenam traxe per omnem            [ ]
787              reliquias Troiae:   cineres atque ossa peremptae          [ ]
788           insequitur.   causas tanti   sciat illa furoris.             [ ]
789              ipse mihi   nuper Libycis   tu testis in undis            [2]
790         quam molem   subito excierit:   maria omnia caelo              [ ]
791                miscuit Aeoliis   nequiquam freta procellis,            [ ]
792  in regnis hoc ausa tuis.                                                ..
793          per scelus ecce etiam   Troianis matribus actis               [ ]
794                exussit   foede puppis   et classe subegit              [ ]
795                  amissa socios   ignotae linquere terrae.              [ ]
796          quod superest,   oro, liceat   dare tuta per undas            [ ]
797              vela tibi, liceat   Laurentem attingere Thybrim,          [ ]
798              si concessa peto,   si dant ea moenia Parcae.'            [ ]?
799             tum Saturnius haec   domitor maris edidit alti:            [ ]
800       'fas omne est,   Cytherea, meis   te fidere regnis,              [ ]
801              unde genus ducis.   merui quoque; saepe furores           [ ]
802          compressi et   rabiem tantam   caelique marisque.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
803           nec minor in terris,   Xanthum Simoentaque testor,           [ ]
804               Aeneae   mihi cura tui.   cum Troia Achilles             [ ]
805              exanimata sequens   impingeret agmina muris,              [ ]
806              milia multa daret   leto, gemerentque repleti             [1]
807             amnes nec   reperire viam at  -que evolvere posset         [ ]!
808            in mare se Xanthus,   Pelidae tunc ego forti                [ ]
809              congressum Aenean   nec dis nec viribus aequis            [ ]
810               nube cava rapui,   cuperem cum vertere ab imo            [ ]
811           structa meis manibus   periurae moenia Troiae.               [ ]
812       nunc quoque mens   eadem perstat   mihi; pelle timores.          [ ]
813             tutus, quos optas,   portus accedet Averni.                [ ]
814           unus erit   tantum amissum   quem gurgite quaeres;           [ ]
815  unum pro multis dabitur caput.'                                         ..
816             his ubi laeta deae   permulsit pectora dictis,             [ ]
817            iungit equos   auro genitor,   spumantiaque addit           [ ]
818          frena feris   manibusque omnis    effundit habenas.           [ ]
819             caeruleo   per summa levis   volat aequora curru;          [ ]
820                subsidunt undae   tumidumque sub axe tonanti            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
821        sternitur aequor aquis,   fugiunt vasto aethere nimbi.          [ ]
822           tum variae   comitum facies,   immania cete,                 [ ]
823               et senior Glauci   chorus Inousque Palaemon              [u]?
824               Tritonesque citi   Phorcique exercitus omnis;            [ ]
825       laeva tenent   Thetis et Melite   Panopeaque virgo,              [ ]
826                    Nisaee Spio  -que Thaliaque Cymodoceque.            [u]
827              Hic patris Aeneae   suspensam blanda vicissim             [ ]
828             gaudia pertemptant   mentem; iubet ocius omnis             [ ]
829                 attolli malos,   intendi bracchia velis.               [ ]
830               una omnes   fecere pedem   pariterque sinistros,         [2]
831           nunc dextros   solvere sinus;   una ardua torquent           [ ]?
832              cornua detorquent  -que; ferunt sua flamina classem.      [ ]
833            princeps ante omnis   densum Palinurus agebat               [ ]
834          agmen; ad hunc   alii cursum   contendere iussi.              [ ]
835           iamque fere   mediam caeli   Nox umida metam                 [ ]
836            contigerat, placida   laxabant membra quiete                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
837                 sub remis fusi   per dura sedilia nautae:              [2]
838            cum levis aetheriis   delapsus Somnus ab astris             [ ]
839                   aëra dimovit   tenebrosum et dispulit umbras,        [2]
840          te, Palinure, petens,   tibi somnia tristia portans           [ ]
841               insonti;   puppique deus    consedit in alta             [ ]
842              Phorbanti similis   funditque has ore loquelas:           [ ]
843               'Iaside   Palinure, ferunt   ipsa aequora classem,       [ ]
844             aequatae   spirant aurae,   datur hora quieti.             [ ]
845            pone caput   fessosque oculos    furare labori.             [ ]
846             ipse ego paulisper   pro te tua munera inibo.'             [ ]
847              cui vix attollens   Palinurus lumina fatur:               [ ]
848          'mene salis   placidi vultum   fluctusque quietos             [ ]
849                ignorare iubes?   mene huic confidere monstro?          [1]
850                Aenean   credam (quid enim?)   fallacibus auris         [ ]
851              et caelo, totiens   deceptus fraude sereni?'              [ ]
852             talia dicta dabat,   clavumque adfixus et haerens          [ ]
853              nusquam amittebat   oculosque sub astra tenebat.          [ ]?
854                ecce deus ramum   Lethaeo rore madentem                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
855                vique soporatum   Stygia super utraque quassat          [2]
856             tempora, cunctanti  -que natantia lumina solvit.           [ ]
857             vix primos   inopina quies   laxaverat artus,              [ ]?
858              et superincumbens   cum puppis parte revulsa              [ ]
859              cumque gubernaclo   liquidas proiecit in undas            [ ]?
860          praecipitem ac socios   nequiquam saepe vocantem;             [ ]
861             ipse volans tenuis   se sustulit ales ad auras.            [ ]
862              currit iter tutum   non setius aequore classis            [ ]
863            promissisque patris   Neptuni interrita fertur.             [ ]
864           iamque adeo scopulos   Sirenum advecta subibat,              [ ]
865             difficilis quondam   multorumque ossibus albos             [ ]
866             (tum rauca adsiduo   longe sale saxa sonabant),            [ ]
867               cum pater amisso   fluitantem errare magistro            [ ]
868          sensit, et ipse ratem   nocturnis rexit in undis              [ ]
869            multa gemens   casuque animum    concussus amici:           [1]
870           'o nimium   caelo et pelago   confise sereno,                [ ]
871               nudus in ignota,   Palinure, iacebis, harena.'           [ ]?
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 42
Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,1-235 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: