Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 29 - NA2-LUCR Prossimo file n. 414
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
1 E tenebris tantis tam clarum extollere lumen [ ]
2 qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, [ ]!
3 te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc [2]
4 ficta pedum pono pressis vestigia signis, [ ]
5 non ita certandi cupidus quam propter amorem [ ]
6 quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo [ ]
7 cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi [ ]
8 consimile in cursu possint et fortis equi vis? [ ]
9 tu pater es, rerum inventor, tu patria nobis [ ]
10 suppeditas praecepta, tuis -que ex, inclute, chartis, [ ]
11 floriferis ut apes in saltibus omnia libant, [ ]
12 omnia nos itidem depascimur aurea dicta, [ ]
13 aurea perpetua semper dignissima vita. [ ]
14 nam simul ac ratio tua coepit vociferari [ ]
15 naturam rerum, divina mente coorta, [ ]
16 diffugiunt animi terrores, moenia mundi [ ]
17 discedunt, totum video per inane geri res. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
18 apparet divum numen sedesque quietae [ ]
19 quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis [ ]
20 aspergunt neque nix acri concreta pruina [ ]
21 cana cadens violat semperque innubilus aether [ ]
22 integit, et large diffuso lumine ridet. [ ]?
23 omnia suppeditat porro natura neque ulla [ ]?
24 res animi pacem delibat tempore in ullo. [2]
25 at contra nusquam apparent Acherusia templa [ ]
26 nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, [ ]
27 sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. [ ]
28 his ibi me rebus quaedam divina voluptas [2]
29 percipit atque horror, quod sic natura tua vi [ ]
30 tam manifesta patens ex omni parte retecta est. [ ]
31 Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum [ ]
32 qualia sint et quam variis distantia formis [ ]
33 sponte sua volitent aeterno percita motu [ ]
34 quove modo possint res ex his quaeque creari, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
35 hasce secundum res animi natura videtur [u]!
36 atque animae claranda meis iam versibus esse [ ]
37 et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, [ ]
38 funditus humanam qui vitam turbat ab imo [2]
39 omnia suffundens mortis nigrore neque ullam [ ]
40 esse voluptatem liquidam puramque relinquit. [ ]
41 nam quod saepe homines morbos magis esse timendos [ ]
42 infamemque ferunt vitam quam Tartara leti [ ]
43 et se scire animi naturam sanguinis esse [1]?
44 aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, [ ]?
45 nec prorsum quicquam nostrae rationis egere, [ ]
46 hinc licet advertas animum magis omnia laudis [ ]
47 iactari causa quam quod res ipsa probetur. [ ]
48 extorres idem patria longeque fugati [ ]
49 conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, [ ]?
50 omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
51 et quodcumque tamen miseri venere parentant [1]
52 et nigras mactant pecudes et manibus divis [ ]
53 inferias mittunt multoque in rebus acerbis [ ]
54 acrius advertunt animos ad religionem. [ ]
55 quo magis in dubiis hominem spectare periclis [ ]
56 convenit adversis -que in rebus noscere qui sit; [ ]
57 nam verae voces tum demum pectore ab imo [ ]
58 eliciuntur et eripitur persona manet, res. [ ]!
59 denique avarities et honorum caeca cupido [ ]
60 quae miseros homines cogunt transcendere finis [ ]
61 iuris et interdum socios scelerum atque ministros [ ]
62 noctes atque dies niti praestante labore [ ]
63 ad summas emergere opes, haec vulnera vitae [ ]
64 non minimam partem mortis formidine aluntur. [ ]
65 turpis enim ferme contemptus et acris egestas [ ]
66 semota ab dulci vita stabilique videtur [1]
67 et quasi iam leti portas cunctarier ante; [ ]
68 unde homines dum se falso terrore coacti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
69 effugisse volunt longe longeque remosse, [ ]
70 sanguine civili rem conflant divitiasque [2]
71 conduplicant avidi, caedem caede accumulantes; [ ]
72 crudeles gaudent in tristi funere fratris [ ]
73 et consanguineum mensas odere timentque. [ ]?
74 consimili ratione ab eodem saepe timore [ ]!
75 macerat invidia ante oculos illum esse potentem, [ ]!
76 illum aspectari, claro qui incedit honore, [ ]
77 ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. [ ]
78 intereunt partim statuarum et nominis ergo. [ ]
79 et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae [ ]
80 percipit humanos odium lucisque videndae, [2]?
81 ut sibi consciscant maerenti pectore letum [ ]
82 obliti fontem curarum hunc esse timorem, [ ]
83 hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai [ ]!
84 rumpere et in summa pietatem evertere (?)suadet. [ ]?
85 nam iam saepe homines patriam carosque parentis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
86 prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes. [1]!
87 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [ ]
88 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus [ ]
89 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
90 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. [ ]
91 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
92 non radii solis neque lucida tela diei [2]
93 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]?
94 Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus, [ ]
95 in quo consilium vitae regimenque locatum est, [ ]
96 esse hominis partem nilo minus ac manus et pes [1]
97 atque oculi partes animantis totius exstant. [ ]
98 sensum animi certa non esse in parte locatum, [ ]?
99 verum habitum quendam vitalem corporis esse, [ ]
100 harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos [ ]
101 vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
102 ut bona saepe valetudo cum dicitur esse [2]!
103 corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis. [ ]
104 sic animi sensum non certa parte reponunt; [ ]
105 magno opere in quo mi diversi errare videntur. [2]
106 saepe itaque in promptu corpus quod cernitur aegret, [ ]
107 cum tamen ex alia laetamur parte latenti; [ ]
108 et retro fit uti contra sit saepe vicissim, [ ]
109 cum miser ex animo laetatur corpore toto; [ ]
110 non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, [ ]
111 in nullo caput interea sit forte dolore. [ ]
112 praeterea molli cum somno dedita membra [ ]
113 effusumque iacet sine sensu corpus onustum, [ ]
114 est aliud tamen in nobis quod tempore in illo [ ]
115 multimodis agitatur et omnis accipit in se [ ]!
116 laetitiae motus et curas cordis inanis. [ ]
117 nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis [ ]
118 esse neque harmonia corpus sentire solere, [ ]
119 principio fit uti detracto corpore multo [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
120 saepe tamen nobis in membris vita moretur; [ ]
121 atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris [ ]
122 diffugere foras -que per os est editus aër, [1]
123 deserit extemplo venas atque ossa relinquit; [1]
124 noscere ut hinc possis non aequas omnia partis [ ]
125 corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, [ ]
126 sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis [ ]
127 semina, curare in membris ut vita moretur. [2]
128 est igitur calor ac ventus vitalis in ipso [ ]
129 corpore qui nobis moribundos deserit artus. [2]
130 quapropter quoniam est animi natura reperta [1]
131 atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai [ ]
132 nomen, ad organicos alto delatum Heliconi; [ ]?
133 sive aliunde ipsi porro traxere et in illam [ ]
134 transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. [ ]
135 quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta. [1]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
136 Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri [ ]
137 inter se atque unam naturam conficere ex se, [ ]
138 sed caput esse quasi et dominari in corpore toto [ ]
139 consilium quod nos animum mentemque vocamus. [ ]
140 idque situm media regione in pectoris haeret. [ ]
141 hic exsultat enim pavor ac metus, haec loca circum [ ]
142 laetitiae mulcent; hic ergo mens animusquest. [ ]
143 cetera pars animae per totum dissita corpus [ ]
144 paret et ad numen mentis momenque movetur. [ ]
145 idque sibi solum per se sapit, id sibi gaudet, [2]
146 cum neque res animam neque corpus commovet una. [ ]
147 et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore [ ]
148 laeditur in nobis, non omni concruciamur [ ]
149 corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse [ ]
150 laetitiaque viget, cum cetera pars animai [ ]
151 per membra atque artus nulla novitate cietur. [ ]
152 verum ubi vementi magis est commota metu mens, [ ]
153 consentire animam totam per membra videmus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
154 sudores -que ita pallorem -que exsistere toto [ ]
155 corpore et infringi linguam vocemque aboriri, [ ]
156 caligare oculos, sonere auris, succidere artus, [1]
157 denique concidere ex animi terrore videmus [ ]
158 saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit [ ]
159 esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi [ ]
160 percussast, exim corpus propellit et icit. [ ]
161 Haec eadem ratio naturam animi atque animai [1]?
162 corpoream docet esse. ubi enim propellere membra, [ ]
163 corripere ex somno corpus mutareque vultum [ ]
164 atque hominem totum regere ac versare videtur, [ ]
165 quorum nil fieri sine tactu posse videmus [ ]
166 nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst [ ]
167 corporea natura animum constare animamque? [1]?
168 praeterea pariter fungi cum corpore et una [ ]
169 consentire animum nobis in corpore cernis. [ ]
170 si minus offendit vitam vis horrida teli [ ]
171 ossibus ac nervis disclusis intus adacta, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
172 at tamen insequitur languor terraeque petitus [ ]
173 suavis et in terra mentis qui gignitur aestus, [ ]
174 interdumque quasi exsurgendi incerta voluntas. [ ]!
175 ergo corpoream naturam animi esse necessest, [1]
176 corporeis quoniam telis ictuque laborat. [ ]
177 Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde [ ]
178 constiterit pergam rationem reddere dictis. [ ]
179 principio esse aio persubtilem atque minutis [ ]
180 perquam corporibus factum constare. id ita esse [ ]
181 hinc licet advertas animum ut pernoscere possis. [ ]
182 nil adeo fieri celeri ratione videtur, [ ]
183 quam sibi mens fieri proponit et incohat ipsa. [2]?
184 ocius ergo animus quam res se perciet ulla, [ ]
185 ante oculos quorum in promptu natura videtur. [ ]?
186 at quod mobile tanto operest, constare rotundis [ ]!
187 perquam seminibus debet perquamque minutis, [ ]
188 momine uti parvo possint impulsa moveri. [ ]
189 namque movetur aqua et tantillo momine flutat [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
190 quippe volubilibus parvisque creata figuris. [ ]
191 at contra mellis constantior est natura [ ]
192 et pigri latices magis et cunctantior actus; [ ]
193 haeret enim inter se magis omnis materiai [ ]!
194 copia, nimirum quia non tam levibus exstat [ ]
195 corporibus neque tam subtilibus atque rotundis. [ ]
196 namque papaveris aura potest suspensa levisque [ ]!
197 cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus: [ ]
198 at contra lapidum collectum spicarumque [u]
199 noenu potest. igitur parvissima corpora proquam [ ]
200 et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur. [ ]!
201 at contra quaecumque magis cum pondere magno [ ]
202 asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. [ ]!
203 nunc igitur quoniam est animi natura reperta [1]
204 mobilis egregie, perquam constare necessest [ ]
205 corporibus parvis et levibus atque rotundis. [ ]
206 quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus [ ]!
207 utilis invenietur et opportuna cluebit. [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
208 haec quoque res etiam naturam dedicat eius, [ ]
209 quam tenui constet textura quamque loco se [ ]?
210 contineat parvo, si possit conglomerari, [ ]?
211 quod simul atque hominem leti secura quies est [ ]?
212 indepta atque animi natura animaeque recessit, [1]?
213 nil ibi libatum de toto corpore cernas [2]?
214 ad speciem, nil ad pondus: mors omnia praestat [ ]
215 vitalem praeter sensum calidumque vaporem. [ ]
216 ergo animam totam perparvis esse necessest [ ]
217 seminibus, nexam per venas viscera nervos; [ ]
218 quatenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit, [ ]?
219 extima membrorum circumcaesura tamen se [ ]
220 incolumem praestat nec defit ponderis hilum. [ ]
221 quod genus est Bacchi cum flos evanuit aut cum [ ]?
222 spiritus unguenti suavis diffugit in auras [1]
223 aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit; [ ]
224 nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur [ ]
225 propterea neque detractum de pondere quicquam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
226 nimirum quia multa minutaque semina sucos [ ]!
227 efficiunt et odorem in toto corpore rerum. [u]!
228 quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque [ ]
229 scire licet perquam pauxillis esse creatam [ ]
230 seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert. [ ]
231 Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. [ ]
232 tenuis enim quaedam moribundos deserit aura [ ]
233 mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum. [ ]
234 nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër. [ ]
235 rara quod eius enim constat natura, necessest [ ]
236 aëris inter eum primordia multa moveri. [ ]
237 iam triplex animi est igitur natura reperta; [ ]
238 nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, [ ]
239 nil horum quoniam recipit mens posse creare [ ]
240 sensiferos motus (?)quaedamque mente volutat. [ ]
241 quarta quoque his igitur quaedam natura necessest [ ]
242 attribuatur. east omnino nominis expers; [ ]?
243 qua neque mobilius quicquam neque tenuius exstat, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:++
244 nec magis e parvis et levibus ex elementis; [ ]
245 sensiferos motus quae didit prima per artus. [ ]
246 prima cietur enim, parvis perfecta figuris; [ ]
247 inde calor motus et venti caeca potestas [ ]
248 accipit, inde aër; inde omnia mobilitantur, [ ]?
249 concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt [ ]
250 omnia, postremis datur ossibus atque medullis [ ]
251 sive voluptas est sive est contrarius ardor. [ ]!
252 nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre [ ]
253 permanare malum, quin omnia perturbentur [1]
254 usque adeo ut vitae desit locus atque animai [ ]
255 diffugiant partes per caulas corporis omnis. [ ]
256 sed plerumque fit in summo quasi corpore finis [ ]
257 motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus. [ ]
258 Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque [ ]!
259 compta modis vigeant rationem reddere aventem [ ]
260 abstrahit invitum patrii sermonis egestas; [ ]
261 sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 20:00
262 inter enim cursant primordia principiorum [ ]
263 motibus inter se, nil ut secernier unum [u]!
264 possit nec spatio fieri divisa potestas, [ ]?
265 sed quasi multae vis unius corporis exstant. [u]!
266 quod genus in quovis animantum viscere vulgo [ ]?
267 est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his [ ]
268 omnibus est unum perfectum corporis augmen. [ ]
269 sic calor atque aër et venti caeca potestas [ ]
270 mixta creant unam naturam et mobilis illa [ ]
271 vis, initum motus ab se quae dividit ollis, [ ]
272 sensifer unde oritur primum per viscera motus. [ ]
273 nam penitus prorsum latet haec natura subestque [ ]
274 nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro [ ]
275 atque anima est animae proporro totius ipsa. [ ]
276 quod genus in nostris membris et corpore toto [ ]
277 mixta latens animi vis est animaeque potestas, [1]
278 corporibus quia de parvis paucisque creatast. [ ]
279 sic tibi nominis haec expers vis facta minutis [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 20:+
280 corporibus latet atque animae quasi totius ipsa [ ]
281 proporrost anima et dominatur corpore toto. [ ]
282 consimili ratione necessest ventus et aër [ ]!
283 et calor inter se vigeant commixta per artus [ ]!
284 atque aliis aliud subsit magis emineatque [ ]
285 ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, [ ]
286 ni calor ac ventus sorsum sorsumque potestas [ ]
287 aëris interimant sensum diductaque solvant. [ ]
288 est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira [ ]
289 cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor. [ ]
290 est et frigida multa comes formidinis aura [ ]!
291 quae ciet horrorem membris et concitat artus. [ ]
292 est etiam quoque pacati status aëris ille, [2]?
293 pectore tranquillo qui fit vultuque sereno. [1]
294 sed calidi plus est illis quibus acria corda [2]
295 iracundaque mens facile effervescit in ira. [ ]
296 quo genere in primis vis est violenta leonum, [ ]
297 pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 20:++
298 nec capere irarum fluctus in pectore possunt. [1]
299 at ventosa magis cervorum frigida mens est [ ]
300 et gelidas citius per viscera concitat auras [ ]
301 quae tremulum faciunt membris exsistere motum. [ ]
302 at natura boum placido magis aëre vivit, [1]
303 nec nimis irai fax umquam subdita percit [u]
304 fumida, suffundens caecae caliginis umbra, [ ]
305 nec gelidis torpet telis perfixa pavoris: [ ]
306 interutrasque sitast, cervos saevosque leones. [ ]
307 sic hominum genus est. quamvis doctrina politos [ ]
308 constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit [ ]
309 naturae cuiusque animi vestigia prima. [ ]
310 nec radicitus evelli mala posse putandumst, [1]!
311 quin proclivius hic iras decurrat ad acris, [ ]!
312 ille metu citius paulo temptetur, at ille [ ]
313 tertius accipiat quaedam clementius aequo. [ ]
314 inque aliis rebus multis differre necessest [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 24:00
315 naturas hominum varias moresque sequaces; [1]
316 quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas [ ]
317 nec reperire figurarum tot nomina quot sunt [3]!
318 principiis, unde haec oritur variantia rerum. [ ]
319 illud in his rebus video firmare potesse, [ ]
320 usque adeo naturarum vestigia linqui [ ]?
321 parvula quae nequeat ratio depellere nobis, [ ]
322 ut nil impediat dignam dis degere vitam. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 414
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 3,323-547 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
32 qualia sint et quam variis distantia formis [ ]
103 corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis. [ ]
105 magno opere in quo mi diversi errare videntur. [2]
195 corporibus neque tam subtilibus atque rotundis. [ ]
238 nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, [ ]
257 motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus. [ ]
307 sic hominum genus est. quamvis doctrina politos [ ]
3. bog.
256 sed plerumque fit in summo quasi corpore finis [ ]
289 cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor. [ ]
3. bog.
126 sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis [ ]
3. bog.
56 convenit adversis -que in rebus noscere qui sit; [ ]
96 esse hominis partem nilo minus ac manus et pes [1] bis
115 multimodis agitatur et omnis accipit in se [ ]! bis
221 quod genus est Bacchi cum flos evanuit aut cum [ ]?
267 est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his [ ] bis
299 at ventosa magis cervorum frigida mens est [ ]
317 nec reperire figurarum tot nomina quot sunt [3]! bis
3. bog.
96 esse hominis partem nilo minus ac manus et pes [1]
110 non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, [ ]
141 hic exsultat enim pavor ac metus, haec loca circum [ ]
145 idque sibi solum per se sapit, id sibi gaudet, [2]
206 quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus [ ]! bis
267 est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his [ ]
3. bog.
142 laetitiae mulcent; hic ergo mens animusquest. [ ]
150 laetitiaque viget, cum cetera pars animai [ ]
244 nec magis e parvis et levibus ex elementis; [ ]
3. bog.
14 nam simul ac ratio tua coepit vociferari [ ]
26 nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, [ ]
54 acrius advertunt animos ad religionem. [ ]
70 sanguine civili rem conflant divitiasque [2]
71 conduplicant avidi, caedem caede accumulantes; [ ]
83 hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai [ ]! bis
131 atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai [ ]
132 nomen, ad organicos alto delatum Heliconi; *[ ]?
148 laeditur in nobis, non omni concruciamur [ ]
155 corpore et infringi linguam vocemque aboriri, *[ ]
161 Haec eadem ratio naturam animi atque animai *[1]?
167 corporea natura animum constare animamque? *[1]?
193 haeret enim inter se magis omnis materiai [ ]! bis
198 at contra lapidum collectum spicarumque [u]
210 contineat parvo, si possit conglomerari, [ ]?
228 quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque *[ ]
248 accipit, inde aër; inde omnia mobilitantur, [ ]?
249 concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt [ ]
253 permanare malum, quin omnia perturbentur [1]
254 usque adeo ut vitae desit locus atque animai *[ ]
262 inter enim cursant primordia principiorum [ ]
284 atque aliis aliud subsit magis emineatque [ ]
Analyse 3
3. bog.
35 hasce secundum res animi natura videtur [u]!
193 haeret enim inter se magis omnis materiai [ ]!
200 et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur. [ ]!
206 quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus [ ]!
251 sive voluptas est sive est contrarius ardor. [ ]!
263 motibus inter se, nil ut secernier unum [u]!
265 sed quasi multae vis unius corporis exstant. [u]!
279 sic tibi nominis haec expers vis facta minutis [ ]!
283 et calor inter se vigeant commixta per artus [ ]!
311 quin proclivius hic iras decurrat ad acris, [ ]!
3. bog.
3 te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc [2]
8 consimile in cursu possint et fortis equi vis? [ ]
17 discedunt, totum video per inane geri res. [ ]
29 percipit atque horror, quod sic natura tua vi [ ]
58 eliciuntur et eripitur persona manet, res. [ ]! bis
89 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
100 harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos [ ]
101 vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; [ ]
137 inter se atque unam naturam conficere-ex se, *[ ]
152 verum ubi vementi magis est commota metu mens, [ ]
159 esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi [ ]
202 asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. [ ]! bis
209 quam tenui constet textura quamque loco se [ ]?
211 quod simul atque hominem leti secura quies est [ ]?
219 extima membrorum circumcaesura tamen se [ ]
3. bog.
93 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]?
Analyse 4
3. bog.
2 qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, [ ]!
74 consimili ratione ab eodem saepe timore [ ]!
86 prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes. [1]!
115 multimodis agitatur et omnis accipit in se [ ]!
226 nimirum quia multa minutaque semina sucos [ ]!
227 efficiunt et odorem in toto corpore rerum. [u]!
282 consimili ratione necessest ventus et aër [ ]!
3. bog.
58 eliciuntur et eripitur persona manet, res. [ ]!
75 macerat invidia ante oculos illum esse potentem, [ ]!
102 ut bona saepe valetudo cum dicitur esse [2]!
186 at quod mobile tanto operest, constare rotundis [ ]!
196 namque papaveris aura potest suspensa levisque [ ]!
202 asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. [ ]!
290 est et frigida multa comes formidinis aura [ ]!
310 nec radicitus evelli mala posse putandumst, [1]!
317 nec reperire figurarum tot nomina quot sunt [3]!
3. bog.
83 hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai [ ]!
174 interdumque quasi exsurgendi incerta voluntas. [ ]!
207 utilis invenietur et opportuna cluebit. [ ]!
258 Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede