Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 29 - NA2-LUCR Prossimo file n. 415
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
323 Haec igitur natura tenetur corpore ab omni [u]!
324 ipsaque corporis est custos et causa salutis; [ ]!
325 nam communibus inter se radicibus haerent [u]!
326 nec sine pernicie divelli posse videntur. [ ]?
327 quod genus e thuris glaebis evellere odorem [2]?
328 haud facile est quin intereat natura quoque eius. [ ]
329 sic animi atque animae naturam corpore toto [ ]
330 extrahere haud facile est quin omnia dissoluantur. [ ]
331 implexis ita principiis ab origine prima [ ]
332 inter se fiunt consorti praedita vita [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
333 nec sibi quae -que sine alterius vi posse videtur [ ]
334 corporis atque animi sorsum sentire potestas, [ ]
335 sed communibus inter eas conflatur utrimque [ ]!
336 motibus accensus nobis per viscera sensus. [ ]
337 praeterea corpus per se nec gignitur umquam [ ]
338 nec crescit neque post mortem durare videtur. [ ]
339 non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem [ ]
340 qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, [ ]
341 sed manet incolumis, non, inquam, sic animai [ ]
342 discidium possunt artus perferre relicti, [ ]
343 sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt. [ ]
344 ex ineunte aevo sic corporis atque animai [ ]
345 mutua vitalis discunt contagia motus [ ]
346 maternis etiam membris alvoque reposta, [ ]
347 discidium ut nequeat fieri sine peste maloque; [ ]
348 ut videas, quoniam coniunctast causa salutis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
349 coniunctam quoque naturam consistere eorum. [2]
350 Quod superest, siquis corpus sentire refutat [ ]
351 atque animam credit permixtam corpore toto [ ]
352 suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, [ ]
353 vel manifestas res contra verasque repugnat. [u]!
354 quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam, [ ]
355 si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? [ ]
356 at dimissa anima corpus caret undique sensu; [ ]
357 perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo, [ ]
358 multaque praeterea perdit cum expellitur aevo. [ ]
359 Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, [ ]
360 sed per eos animum ut foribus spectare reclusis, [ ]
361 difficilest, contra cum sensus ducat eorum; [ ]
362 sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas; [ ]
363 fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus, [ ]
364 lumina luminibus quia nobis praepediuntur. [ ]
365 quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi, [ ]
366 ostia suscipiunt ullum reclusa laborem. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
367 praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, [1]
368 iam magis exemptis oculis debere videtur [ ]
369 cernere res animus sublatis postibus ipsis. [ ]
370 Illud in his rebus nequaquam sumere possis, [ ]
371 Democriti quod sancta viri sententia ponit, [ ]
372 corporis atque animi primordia singula privis [ ]?
373 apposita alternis variare, ac nectere membra. [ ]
374 nam cum multo sunt animae elementa minora [ ]!
375 quam quibus e corpus nobis et viscera constant, [ ]
376 tum numero quoque concedunt et rara per artus [ ]
377 dissita sunt dumtaxat; ut hoc promittere possis, [ ]!
378 quantula prima queant nobis iniecta ciere [ ]
379 corpora sensiferos motus in corpore, tanta [ ]
380 intervalla tenere exordia prima animai. [ ]!
381 nam neque pulveris interdum sentimus adhaesum [ ]!
382 corpore nec membris incussam sidere cretam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
383 nec nebulam noctu neque aranei tenuia fila [2]?
384 obvia sentimus, quando obretimur euntes, [ ]
385 nec supera caput eiusdem cecidisse vietam [ ]
386 vestem nec plumas avium papposque volantis [ ]?
387 qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim, [ ]
388 nec repentis itum cuiusviscumque animantis [ ]
389 sentimus nec priva pedum vestigia quaeque, [ ]
390 corpore quae in nostro culices et cetera ponunt. [ ]
391 usque adeo prius est in nobis multa ciendum, [ ]
392 quam primordia sentiscant concussa animai [ ]!
393 semina corporibus nostris immixta per artus, [ ]
394 et quam in his intervallis tuditantia possint [ ]
395 concursare coire et dissultare vicissim. [ ]!
396 Et magis est animus vitai claustra coercens [ ]?
397 et dominantior ad vitam quam vis animai. [ ]!
398 nam sine mente animo -que nequit residere per artus [ ]
399 temporis exiguam partem pars ulla animai, [ ]
400 sed comes insequitur facile et discedit in auras [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
401 et gelidos artus in leti frigore linquit. [ ]?
402 at manet in vita cui mens animusque remansit. [1]
403 quamvis est circum caesis lacer undique membris [ ]
404 truncus, adempta anima circum membrisque remota [ ]
405 vivit et aetherias vitalis suscipit auras. [ ]
406 si non omnimodis, at magna parte animai [ ]
407 privatus, tamen in vita cunctatur et haeret; [ ]
408 ut, lacerato oculo circum si pupula mansit [ ]
409 incolumis, stat cernundi vivata potestas, [ ]?
410 dummodo ne totum corrumpas luminis orbem [2]
411 et circum caedas aciem solamque relinquas; [ ]
412 id quoque enim sine pernicie non fiet eorum. [ ]
413 at si tantula pars oculi media illa peresa est, [ ]!
414 occidit extemplo lumen tenebraeque sequuntur, [1]
415 incolumis quamvis alioquist splendidus orbis. [ ]
416 hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
417 Nunc age, nativos animantibus et mortalis [2]?
418 esse animos animasque levis ut noscere possis, [ ]
419 conquisita diu dulcique reperta labore [ ]?
420 digna tua pergam disponere carmina vita. [ ]
421 tu fac utrumque uno sub iungas nomine eorum, [ ]
422 atque animam verbi causa cum dicere pergam, [ ]
423 mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, [ ]
424 quatenus est unum inter se coniunctaque res est. [ ]!
425 principio quoniam tenuem constare minutis [ ]
426 corporibus docui multoque minoribus esse [ ]
427 principiis factam quam liquidus umor aquai [ ]
428 aut nebula aut fumus - nam longe mobilitate [ ]
429 praestat et a tenui causa magis icta movetur; [ ]
430 quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur. [1]
431 quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte [1]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
432 exhalare vaporem altaria ferreque fumum; [1]!
433 nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur - [ ]
434 nunc igitur quoniam quassatis undique vasis [ ]?
435 diffluere umorem et laticem discedere cernis [ ]
436 et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, [ ]
437 crede animam quoque diffundi multoque perire [ ]
438 ocius et citius dissolvi in corpora prima, [ ]
439 cum semel ex hominis membris ablata recessit. [ ]
440 quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius, [ ]
441 cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re [ ]
442 ac rarefactum detracto sanguine venis, [ ]
443 aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo, [2]
444 corpore qui nostro rarus magis (?)incohibescit? [1]
445 Praeterea gigni pariter cum corpore et una [ ]
446 crescere sentimus pariterque senescere mentem. [ ]
447 nam velut infirmo pueri teneroque vagantur [ ]
448 corpore, sic animi sequitur sententia tenuis. [ ]
449 inde ubi robustis adolevit viribus aetas, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
450 consilium quoque maius et auctior est animi vis. [ ]!
451 post ubi iam validis quassatum est viribus aevi [ ]
452 corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, [ ]
453 claudicat ingenium, delirat lingua, labat mens, [ ]
454 omnia deficiunt atque uno tempore desunt. [ ]?
455 ergo dissolui quoque convenit omnem animai [ ]
456 naturam, ceu fumus, in altas aëris auras; [ ]!
457 quandoquidem gigni pariter pariterque videmus [ ]
458 crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci. [ ]
459 Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum [ ]
460 sucipere immanis morbos durumque dolorem, [ ]
461 sic animum curas acris luctumque metumque; [ ]?
462 quare participem leti quoque convenit esse. [1]
463 quin etiam morbis in corporis avius errat [ ]
464 saepe animus; dementit enim deliraque fatur [ ]
465 interdumque gravi lethargo fertur in altum [ ]?
466 aeternum -que soporem oculis nutuque cadenti, [ ]
467 unde neque exaudit voces nec noscere vultus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
468 illorum potis est, ad vitam qui revocantes [ ]
469 circumstant lacrimis rorantes ora genasque. [ ]
470 quare animum quoque dissolui fateare necessest, [ ]
471 quandoquidem penetrant in eum contagia morbi. [ ]
472 nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, [1]
473 multorum exitio perdocti quod sumus ante. [ ]
476 denique cur, hominem cum vini vis penetravit [ ]?
477 acris et in venas discessit diditus ardor, [ ]
478 consequitur gravitas membrorum, praepediuntur [ ]
479 crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, [ ]
480 nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, [2]
481 et iam cetera de genere hoc quaecumque sequuntur, [ ]!
482 cur ea sunt, nisi quod vemens violentia vini [ ]
483 conturbare animam consuevit corpore in ipso? [ ]
484 at quaecumque queunt conturbari inque pediri, [ ]
485 significant, paulo si durior insinuarit [ ]?
486 causa, fore ut pereant aevo privata futuro. [ ]?
487 quin etiam subito vi morbi saepe coactus [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
488 ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, [ ]
489 concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, [ ]?
490 desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat [ ]
491 inconstanter, et in iactando membra fatigat. [ ]
492 nimirum quia vis morbi distracta per artus [ ]
493 turbat agens (?)animam spumans in aequore salso [ ]
494 ventorum validis fervescunt viribus undae. [ ]
495 exprimitur porro gemitus, quia membra dolore [ ]
496 adficiuntur et omnino quod semina vocis [ ]!
497 eiciuntur et ore foras glomerata feruntur [ ]!
498 qua quasi consuerunt et sunt munita viai. [ ]
499 desipientia fit, quia vis animi atque animai [ ]!
500 conturbatur et, ut docui, divisa seorsum [ ]
501 disiectatur eodem illo distracta veneno. [ ]!
502 inde ubi iam morbi reflexit causa reditque [ ]
503 in latebras acer corrupti corporis umor, [2]
504 tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis [ ]
505 paulatim redit in sensus animamque receptat. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
506 haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso [ ]
507 iactentur miserisque modis distracta laborent, [ ]
508 cur eadem credis sine corpore in aëre aperto [ ]
509 cum validis ventis aetatem degere posse? [ ]
510 et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum, [ ]?
511 cernimus et flecti medicina posse videmus, [2]?
512 id quoque praesagit mortalem vivere mentem. [ ]
513 addere enim partis aut ordine traicere aequumst [ ]
514 aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum, [ ]
515 commutare animum quicumque adoritur et infit [1]
516 aut aliam quamvis naturam flectere quaerit. [ ]
517 at neque transferri sibi partis nec tribui vult [ ]
518 immortale quod est quicquam neque defluere hilum. [ ]
519 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
520 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
521 ergo animus sive agrescit, mortalia signa [ ]
522 mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
523 usque adeo falsae rationi vera videtur [ ]
524 res occurrere et effugium praecludere eunti [ ]!
525 ancipiti -que refutatu convincere falsum. [2]?
526 Denique saepe hominem paulatim cernimus ire [ ]
527 et membratim vitalem deperdere sensum; [ ]!
528 in pedibus primum digitos livescere et unguis, [ ]
529 inde pedes et crura mori, post inde per artus [ ]
530 ire alios tractim gelidi vestigia leti. [ ]
531 scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno [ ]
532 tempore sincera exsistit, mortalis habendast. [ ]!
533 quod si forte putas ipsam se posse per artus [ ]
534 introrsum trahere et partis conducere in unum [ ]
535 atque ideo cunctis sensum deducere membris, [ ]
536 at locus ille tamen, quo copia tanta animai [1]
537 cogitur, in sensu debet maiore videri; [1]
538 qui quoniam nusquamst, nimirum ut diximus ante, [ ]
539 dilaniata foras dispergitur, interit ergo. [ ]
540 quin etiam si iam libeat concedere falsum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
541 et dare posse animam glomerari in corpore eorum, [ ]
542 lumina qui linquunt moribundi particulatim, [ ]
543 mortalem tamen esse animam fateare necesse, [ ]
544 nec refert utrum pereat dispersa per auras [ ]
545 an contracta suis e partibus obbrutescat, [ ]?
546 quando hominem totum magis ac magis undique sensus [ ]
547 deficit et vitae minus et minus undique restat. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 415
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 3,548-829 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
365 quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi, [ ]
391 usque adeo prius est in nobis multa ciendum, [ ]
468 illorum potis est, ad vitam qui revocantes [ ] bis
520 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ] bis
3. bog.
491 inconstanter, et in iactando membra fatigat. [ ]
500 conturbatur et, ut docui, divisa seorsum [ ]
3. bog.
424 quatenus est unum inter se coniunctaque res est. [ ]! bis
3. bog.
520 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
3. bog.
341 sed manet incolumis, non, inquam, sic animai [ ]
397 et dominantior ad vitam quam vis animai. [ ] bis
417 Nunc age, nativos animantibus et mortalis [2]
468 illorum potis est, ad vitam qui revocantes [ ]
476 denique cur, hominem cum vini vis penetravit [ ]
522 mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. [ ]
3. bog.
330 extrahere haud facile est quin omnia dissoluantur. [ ]
344 ex ineunte aevo sic corporis atque animai *[ ]
352 suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, [ ]
364 lumina luminibus quia nobis praepediuntur. [ ]
388 nec repentis itum cuiusviscumque animantis *[ ]
399 temporis exiguam partem pars ulla animai, *[ ]
406 si non omnimodis, at magna parte animai *[ ]
428 aut nebula aut fumus – nam longe mobilitate [ ]
444 corpore qui nostro rarus magis (?)incohibescit? [1]
455 ergo dissolui quoque convenit omnem animai *[ ]
478 consequitur gravitas membrorum, praepediuntur [ ]
485 significant, paulo si durior insinuarit [ ]?
499 desipientia fit, quia vis animi atque animai *[ ]! bis
536 at locus ille tamen, quo copia tanta animai *[1]
542 lumina qui linquunt moribundi particulatim, [ ]
545 an contracta suis e partibus obbrutescat, [ ]?
Analyse 3
3. bog.
324 ipsaque corporis est custos et causa salutis; [ ]!
353 vel manifestas res contra verasque repugnat. [u]!
374 nam cum multo sunt animae elementa minora [ ]!
397 et dominantior ad vitam quam vis animai. [ ]!
413 at si tantula pars oculi media illa peresa est, [ ]!
481 et iam cetera de genere hoc quaecumque sequuntur, [ ]!
499 desipientia fit, quia vis animi atque animai [ ]!
3. bog.
377 dissita sunt dumtaxat; ut hoc promittere possis, [ ]!
424 quatenus est unum inter se coniunctaque res est. [ ]!
3. bog.
355 si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? [ ]
441 cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re [ ]
450 consilium quoque maius et auctior est animi vis. [ ]! bis
453 claudicat ingenium, delirat lingua, labat mens, [ ]
479 crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, [ ]
517 at neque transferri sibi partis nec tribui vult [ ]
3. bog.
441 cum cohibere nequit conquassatum-ex aliqua re *[ ]
Analyse 4
3. bog.
323 Haec igitur natura tenetur corpore ab omni [u]!
450 consilium quoque maius et auctior est animi vis. [ ]!
456 naturam, ceu fumus, in altas aëris auras; [ ]!
3. bog.
335 sed communibus inter eas conflatur utrimque [ ]!
381 nam neque pulveris interdum sentimus adhaesum [ ]!
392 quam primordia sentiscant concussa animai [ ]!
496 adficiuntur et omnino quod semina vocis [ ]!
497 eiciuntur et ore foras glomerata feruntur [ ]!
501 disiectatur eodem illo distracta veneno. [ ]!
524 res occurrere et effugium praecludere eunti [ ]!
527 et membratim vitalem deperdere sensum; [ ]!
532 tempore sincera exsistit, mortalis habendast. [ ]!
3. bog.
325 nam communibus inter se radicibus haerent [u]!
380 intervalla tenere exordia prima animai. [ ]!
395 concursare coire et dissultare vicissim. [ ]!
432 exhalare vaporem altaria ferreque fumum; [1]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede