Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 29 - NA2-LUCR Prossimo file n. 416
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
548 Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae [ ]
549 fixa manet certo, velut aures atque oculi sunt [ ]
550 atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, [ ]
551 et veluti manus atque oculus naresve seorsum [ ]
552 secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, [ ]
553 sed tamen in parvo liquuntur tempore tabe, [ ]?
554 sic animus per se non quit sine corpore et ipso [ ]
555 esse homine, illius quasi quod vas esse videtur [ ]
556 sive aliud quid vis potius coniunctius ei [ ]
557 fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
558 Denique corporis at -que animi vivata potestas [2]!
559 inter se coniuncta valent vitaque fruuntur; [ ]!
560 nec sine corpore enim vitalis edere motus [ ]?
561 sola potest animi per se natura nec autem [ ]?
562 cassum anima corpus durare et sensibus uti. [ ]
563 scilicet avulsus radicibus ut nequit ullam [1]
564 dispicere ipse oculus rem sorsum corpore toto, [ ]
565 sic anima atque animus per se nil posse videtur. [ ]
566 nimirum quia per venas et viscera mixtim, [ ]
567 per nervos atque ossa, tenetur corpore ab omni [ ]!
568 nec magnis intervallis primordia possunt [ ]
569 libera dissultare, ideo conclusa moventur [ ]!
570 sensiferos motus quos extra corpus in auras [ ]
571 aëris haud possunt post mortem eiecta moveri [ ]
572 propterea quia non simili ratione tenentur. [ ]
573 corpus enim atque animans erit aër, si cohibere [ ]
574 sese anima atque in eos poterit concludere motus [ ]
575 quos ante in nervis et in ipso corpore agebat. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
576 quare etiam atque etiam resoluto corporis omni [2]
577 tegmine et eiectis extra vitalibus auris [ ]?
578 dissolui sensus animi fateare necessest [ ]
579 atque animam, quoniam coniunctast causa duobus. [ ]
580 Denique cum corpus nequeat perferre animai [ ]
581 discidium quin in taetro tabescat odore, [ ]?
582 quid dubitas quin ex imo penitusque coorta [1]
583 emanarit uti fumus diffusa animae vis, [1]?
584 atque ideo tanta mutatum putre ruina [ ]?
585 conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt [ ]
586 fundamenta, foras anima emanante per artus [2]?
587 perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, [ ]
588 atque foramina? multimodis ut noscere possis [ ]!
589 dispertitam animae naturam exisse per artus [ ]
590 et prius esse sibi distractam corpore in ipso, [ ]
591 quam prolapsa foras enaret in aëris auras. [2]?
592 quin etiam finis dum vitae vertitur intra, [ ]
593 saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
594 ire anima ac toto solui de corpore velle [ ]?
595 et quasi supremo languescere tempore vultus [ ]?
596 molliaque exsangui trunco cadere omnia membra. [ ]
597 quod genus est, animo male factum cum perhibetur [ ]
598 aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes [ ]
599 extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum. [ ]
600 conquassatur enim tum mens animaeque potestas [ ]
601 omnis et haec ipso cum corpore collabefiunt; [ ]
602 ut gravior paulo possit dissolvere causa. [ ]
603 quid dubitas tandem quin extra prodita corpus [ ]
604 imbecilla foras in aperto, tegmine dempto, [ ]
605 non modo non omnem possit durare per aevum [ ]
606 sed minimum quodvis nequeat consistere tempus? [ ]
607 nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur [ ]
608 ire foras animam incolumem de corpore toto [ ]
609 nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, [ ]
610 verum deficere in certa regione locatam; [ ]
611 ut sensus alios in parti quemque sua scit [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
612 dissolui. quod si immortalis nostra foret mens, [ ]!
613 non tam se moriens dissolui conquereretur, [ ]
614 sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis. [ ]
615 Denique cur animi numquam mens consiliumque [ ]
616 gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis [ ]
617 sedibus et certis regionibus omnibus haeret, [ ]
618 si non certa loca ad nascendum reddita cuique [ ]
619 sunt, et ubi quicquid possit durare creatum [ ]
620 atque ita multimodis partitis artubus esse, [ ]?
621 membrorum ut numquam exsistat praeposterus ordo? [ ]
622 usque adeo sequitur res rem neque flamma creari [ ]
623 fluminibus solitast neque in igni gignier algor. [ ]
624 Praeterea si immortalis natura animaist [ ]
625 et sentire potest secreta a corpore nostro, [ ]?
626 quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam. [ ]
627 nec ratione alia nosmet proponere nobis [ ]
628 possumus infernas animas Acherunte vagari. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
629 pictores itaque et scriptorum saecla priora [1]
630 sic animas intro duxerunt sensibus auctas. [ ]
631 at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa [ ]
632 esse potest animae neque sorsum lingua, neque aures; [ ]
633 haud igitur per se possunt sentire neque esse. [ ]
634 Et quoniam toto sentimus corpore inesse [ ]
635 vitalem sensum et totum esse animale videmus, [ ]
636 si subito medium celeri praeciderit ictu [ ]
637 vis aliqua ut sorsum partem secernat utramque, [ ]
638 dispertita procul dubio quoque vis animai [ ]
639 et discissa simul cum corpore disicietur. [ ]
640 at quod scinditur et partis discedit in ullas, [ ]!
641 scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. [2]
642 falciferos memorant currus abscidere membra [ ]
643 saepe ita de subito permixta caede calentis, [ ]
644 ut tremere in terra videatur ab artubus id quod [ ]
645 decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis [ ]
646 mobilitate mali non quit sentire dolorem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
647 et simul in pugnae studio quod dedita mens est: [ ]
648 corpore reliquo pugnam caedesque petessit, [2]
649 nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe [ ]
650 inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, [ ]
651 nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat. [ ]
652 inde alius conatur adempto surgere crure, [u]!
653 cum digitos agitat propter moribundus humi pes. [ ]
654 et caput abscisum calido viventeque trunco [1]
655 servat humi vultum vitalem oculosque patentis, [1]
656 donec reliquias animai reddidit omnis. [u]?
657 quin etiam tibi si lingua vibrante minanti [ ]
658 serpentis cauda procero corpore (?)utrumque [ ]
659 sit libitum in multas partis discidere ferro, [ ]
660 omnia iam sorsum cernes ancisa recenti [ ]
661 vulnere tortari et terram conspergere tabo, [ ]
662 ipsam seque retro partem petere ore priorem [ ]
663 vulneris ardenti, ut morsu premat, icta dolore. [ ]
664 omnibus esse igitur totas dicemus in illis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
665 particulis animas? at ea ratione sequetur [ ]
666 unam animantem animas habuisse in corpore multas. [ ]
667 ergo divisast ea quae fuit una simul cum [ ]?
668 corpore; quapropter mortale utrumque putandumst, [ ]
669 in multas quoniam partis disciditur aeque. [ ]
670 Praeterea si immortalis natura animai [ ]
671 constat et in corpus nascentibus insinuatur, [ ]
672 cur super anteactam aetatem meminisse nequimus [ ]!
673 nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus? [ ]!
674 nam si tanto operest animi mutata potestas, [1]
675 omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, [ ]!
676 non, ut opinor, id a leto iam longius errat; [ ]?
677 quapropter fateare necessest quae fuit ante [ ]!
678 interiisse et quae nunc est nunc esse creatam. [ ]
679 Praeterea si iam perfecto corpore nobis [ ]
680 inferri solitast animi vivata potestas [1]
681 tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, [ ]!
682 haud ita conveniebat uti cum corpore et una [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
683 cum membris videatur in ipso sanguine cresse, [ ]!
684 sed velut in cavea per se sibi vivere solam [ ]
685 convenit, ut sensu corpus tamen adfluat omne. [ ]
686 quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst [ ]
687 expertis animas nec leti lege solutas. [ ]?
688 nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst [ ]!
689 corporibus nostris extrinsecus insinuatas - [ ]
690 quod fieri totum contra manifesta docet res. [ ]
691 namque ita conexa est per venas viscera nervos [ ]
692 ossaque, uti dentes quoque sensu participentur; [ ]
693 morbus ut indicat et gelidai stringor aquai [2]!
694 et lapis oppressus subsit si frugibus asper - [ ]
695 nec, tam contextae cum sint, exire videntur [ ]
696 incolumes posse et salvas exsolvere sese [ ]
697 omnibus e nervis atque ossibus articulisque. [ ]
698 quod si forte putas extrinsecus insinuatam [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
699 permanare animam nobis per membra solere, [1]
700 tanto quique magis cum corpore fusa peribit. [1]
701 quod permanat enim dissolvitur, interit ergo. [ ]
702 dispertitus enim per caulas corporis omnis [ ]
703 ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, [ ]
704 disperit atque aliam naturam sufficit ex se, [ ]
705 sic anima atque animus quamvis integra recens in [ ]
706 corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, [ ]
707 dum quasi per caulas omnis diduntur in artus [ ]
708 particulae quibus haec animi natura creatur, [1]
709 quae nunc in nostro dominatur corpore nata [ ]
710 ex illa quae tunc periit partita per artus. [ ]
711 quapropter neque natali privata videtur [3]
712 esse die natura animae nec funeris expers. [1]?
713 Semina praeterea linquuntur necne animai [ ]
714 corpore in exanimo? quod si linquuntur et insunt, [ ]
715 haud erit ut merito immortalis possit haberi, [ ]!
716 partibus amissis quoniam libata recessit. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
717 sin ita sinceris membris ablata profugit [ ]
718 ut nullas partis in corpore liquerit ex se, [ ]
719 unde cadavera rancenti iam viscere vermis [ ]!
720 exspirant atque unde animantum copia tanta [ ]!
721 exos et exsanguis tumidos perfluctuat artus? [ ]
722 quod si forte animas extrinsecus insinuari [ ]
723 vermibus et privas in corpora posse venire [1]
724 credis nec reputas cur milia multa animarum [ ]
725 conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut [ ]!
726 quaerendum videatur et in discrimen agendum, [ ]
727 utrum tandem animae venentur semina quaeque [ ]
728 vermiculorum ipsae -que sibi fabricentur ubi sint, [ ]
729 an quasi corporibus perfectis insinuentur. [ ]
730 at neque cur faciant ipsae quareve laborent [ ]
731 dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt, [ ]
732 sollicitae volitant morbis alguque fameque. [ ]
733 corpus enim magis his vitiis adfine laborat [ ]
734 et mala multa animus contage fungitur eius. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
735 sed tamen his esto quamvis facere utile corpus [ ]
736 cui subeant; at qua possint via nulla videtur. [ ]
737 haud igitur faciunt animae sibi corpora et artus. [ ]
738 nec tamen est utqui perfectis insinuentur [ ]
739 corporibus; neque enim poterunt subtiliter esse [ ]
740 conexae neque consensu contagia fient. [ ]
741 Denique cur acris violentia triste leonum [2]
742 seminium sequitur, vulpes dolus, et fuga cervis [ ]
743 a patribus datur et patrius pavor incitat artus, [ ]
744 et iam cetera de genere hoc cur omnia membris [ ]!
745 ex ineunte aevo generascunt ingenioque, [ ]
746 si non, certa suo quia semine seminioque [ ]
747 vis animi pariter crescit cum corpore quoque? [ ]
748 quod si immortalis foret et mutare soleret [ ]
749 corpora, permixtis animantes moribus essent, [ ]
750 effugeret canis Hyrcano de semine saepe [2]
751 cornigeri incursum cervi tremeretque per auras [ ]
752 aëris accipiter fugiens veniente columba, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
753 desiperent homines, saperent fera saecla ferarum. [ ]
754 illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt [ ]
755 immortalem animam mutato corpore flecti. [ ]?
756 quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo. [1]
757 traiciuntur enim partes atque ordine migrant; [ ]
758 quare dissolui quoque debent posse per artus, [ ]
759 denique ut intereant una cum corpore cunctae. [ ]
760 sin animas hominum dicent in corpora semper [ ]
761 ire humana, tamen quaeram cur e sapienti [1]
762 stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, [ ]
764 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis. [ ]
765 scilicet in tenero tenerascere corpore mentem [ ]
766 confugient. quod si iam fit, fateare necessest [ ]
767 mortalem esse animam, quoniam mutata per artus [ ]
768 tanto opere amittit vitam sensumque priorem. [ ]
769 quove modo poterit pariter cum corpore quoque [ ]
770 confirmata cupitum aetatis tangere florem [ ]!
771 vis animi, nisi erit consors in origine prima? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
772 quidve foras sibi vult membris exire senectis? [ ]
773 an metuit conclusa manere in corpore putri [ ]!
774 et domus aetatis spatio ne fessa vetusto [ ]
775 obruat? at non sunt immortali ulla pericla. [ ]
776 Denique conubia ad Veneris partusque ferarum [ ]
777 esse animas praesto deridiculum esse videtur, [1]?
778 exspectare immortalis mortalia membra [ ]!
779 innumero numero certareque praeproperanter [ ]
780 inter se quae prima potissimaque insinuetur; [ ]!
781 si non forte ita sunt animarum foedera pacta [ ]
782 ut quae prima volans advenerit insinuetur [ ]
783 prima neque inter se contendant viribus hilum. [ ]!
784 Denique in aethere non arbor, non aequore in alto [ ]!
785 nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis [ ]
786 nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. [ ]
787 certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:++
788 sic animi natura nequit sine corpore oriri [2]?
789 sola neque a nervis et sanguine longius esse. [ ]
790 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis [ ]
791 in capite aut umeris aut imis calcibus esse [ ]
792 posset et innasci quavis in parte soleret, [ ]?
793 tandem in eodem homine at -que in eodem vase manere. [ ]
794 quod quoniam nostro quoque constat corpore certum [ ]
795 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit [ ]!
796 sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum [ ]
797 totum posse extra corpus durare genique. [ ]
798 quare, corpus ubi interiit, periisse necessest [ ]!
799 confiteare animam distractam in corpore toto. [ ]
800 quippe etenim mortale aeterno iungere et una [ ]!
801 consentire putare et fungi mutua posse [ ]!
802 desiperest. quid enim diversius esse putandumst [ ]
803 aut magis inter se disiunctum discrepitansque, [ ]!
804 quam mortale quod est immortali atque perenni [ ]
805 iunctum in concilio saevas tolerare procellas? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 20:00
806 praeterea quaecumque manent aeterna necessest [ ]
807 aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus [ ]
808 nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas [ ]
809 dissociare intus partis, ut materiai [ ]
810 corpora sunt quorum naturam ostendimus ante, [ ]
811 aut ideo durare aetatem posse per omnem, [ ]!
812 plagarum quia sunt expertia, sicut inanest [ ]
813 quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, [ ]
814 aut etiam quia nulla loci fit copia circum, [ ]
815 quo quasi res possint discedere dissoluique, [ ]
816 sicut summarum summast aeterna, neque extra [ ]
817 quis locus est quod diffugiant neque corpora sunt quae [ ]
818 possint incidere et valida dissolvere plaga. [ ]
819 quod si forte ideo magis immortalis habendast, [ ]
820 quod vitalibus ab rebus munita tenetur, [1]!
821 aut quia non veniunt omnino aliena salutis [ ]
822 aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt [ ]
823 pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 20:+
824 praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, [ ]
825 advenit id quod eam de rebus saepe futuris [ ]
826 macerat inque metu male habet curisque fatigat [ ]
827 praeteritis -que male admissis peccata remordent. [ ]
828 adde furorem animi proprium atque oblivia rerum, [ ]
829 adde quod in nigras lethargi mergitur undas. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 416
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 3,830-1094 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
679 Praeterea si iam perfecto corpore nobis [ ]
706 corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, [ ] bis
775 obruat? at non sunt immortali ulla pericla. [ ]
781 si non forte ita sunt animarum foedera pacta [ ]
812 plagarum quia sunt expertia, sicut inanest [ ]
3. bog.
676 non, ut opinor, id a leto iam longius errat; [ ]?
3. bog.
587 perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, [ ]
644 ut tremere in terra videatur ab artubus id quod [ ]
647 et simul in pugnae studio quod dedita mens est: [ ]
704 disperit atque aliam naturam sufficit ex se, [ ]
718 ut nullas partis in corpore liquerit ex se, [ ]
725 conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut [ ] ter
731 dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt, [ ]
817 quis locus est quod diffugiant neque corpora sunt quae [ ]
3. bog.
631 at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa [ ]
677 quapropter fateare necessest quae fuit ante [ ]! bis
725 conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut [ ]!
742 seminium sequitur, vulpes dolus, et fuga cervis [ ]
762 stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, [ ]
808 nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas [ ]
3. bog.
597 quod genus est, animo male factum cum perhibetur [ ]
638 dispertita procul dubio quoque vis animai [ ]
761 ire humana, tamen quaeram cur e sapienti [1]
3. bog.
580 Denique cum corpus nequeat perferre animai *[ ]
601 omnis et haec ipso cum corpore collabefiunt; [ ]
613 non tam se moriens dissolui conquereretur, [ ]
615 Denique cur animi numquam mens consiliumque [ ]
624 Praeterea si immortalis natura animaist *[ ]
639 et discissa simul cum corpore disicietur. [ ]
670 Praeterea si immortalis natura animai *[ ]
671 constat et in corpus nascentibus insinuatur, [ ]
689 corporibus nostris extrinsecus insinuatas – [ ]
692 ossaque, uti dentes quoque sensu participentur; [ ]
697 omnibus e nervis atque ossibus articulisque. [ ]
698 quod si forte putas extrinsecus insinuatam [ ]
706 corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, [ ]
713 Semina praeterea linquuntur necne animai *[ ]
722 quod si forte animas extrinsecus insinuari [ ]
724 credis nec reputas cur milia multa animarum *[ ]
729 an quasi corporibus perfectis insinuentur. [ ]
738 nec tamen est utqui perfectis insinuentur [ ]
745 ex ineunte aevo generascunt ingenioque, [ ]
746 si non, certa suo quia semine seminioque [ ]
779 innumero numero certareque praeproperanter [ ]
780 inter se quae prima potissimaque insinuetur; [ ]! bis
782 ut quae prima volans advenerit insinuetur [ ]
796 sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum [ ]
803 aut magis inter se disiunctum discrepitansque, [ ]! bis
809 dissociare intus partis, ut materiai [ ]
815 quo quasi res possint discedere dissoluique, [ ]
Analyse 3
3. bog.
558 Denique corporis at -que animi vivata potestas [2]!
640 at quod scinditur et partis discedit in ullas, [ ]!
681 tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, [ ]!
693 morbus ut indicat et gelidai stringor aquai [2]!
744 et iam cetera de genere hoc cur omnia membris [ ]!
783 prima neque inter se contendant viribus hilum. [ ]!
784 Denique in aethere non arbor, non aequore in alto [ ]!
803 aut magis inter se disiunctum discrepitansque, [ ]!
820 quod vitalibus ab rebus munita tenetur, [1]!
3. bog.
559 inter se coniuncta valent vitaque fruuntur; [ ]!
3. bog.
548 Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae [ ]
549 fixa manet certo, velut aures atque oculi sunt [ ]
583 emanarit uti fumus diffusa animae vis, [1]?
585 conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt [ ]
611 ut sensus alios in parti quemque sua scit [ ]
612 dissolui. quod si immortalis nostra foret mens, [ ]! bis
645 decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis [ ]
653 cum digitos agitat propter moribundus humi pes. [ ]
667 ergo divisast ea quae fuit una simul cum [ ]?
690 quod fieri totum contra manifesta docet res. [ ]
705 sic anima atque animus quamvis integra recens in [ ]
728 vermiculorum ipsae -que sibi fabricentur ubi sint, [ ]
764 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis. [ ]
790 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis [ ]
Analyse 4
3. bog.
567 per nervos atque ossa, tenetur corpore ab omni [ ]!
612 dissolui. quod si immortalis nostra foret mens, [ ]!
652 inde alius conatur adempto surgere crure, [u]!
677 quapropter fateare necessest quae fuit ante [ ]!
683 cum membris videatur in ipso sanguine cresse, [ ]!
720 exspirant atque unde animantum copia tanta [ ]!
725 conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut [ ]!
773 an metuit conclusa manere in corpore putri [ ]!
800 quippe etenim mortale aeterno iungere et una [ ]!
3. bog.
569 libera dissultare, ideo conclusa moventur [ ]!
588 atque foramina? multimodis ut noscere possis [ ]!
672 cur super anteactam aetatem meminisse nequimus [ ]!
673 nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus? [ ]!
675 omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, [ ]!
682 haud ita conveniebat uti cum corpore et una [ ]!
688 nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst [ ]!
719 unde cadavera rancenti iam viscere vermis [ ]!
778 exspectare immortalis mortalia membra [ ]!
798 quare, corpus ubi interiit, periisse necessest [ ]!
3. bog.
715 haud erit ut merito immortalis possit haberi, [ ]!
770 confirmata cupitum aetatis tangere florem [ ]!
780 inter se quae prima potissimaque insinuetur; [ ]!
795 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit [ ]!
801 consentire putare et fungi mutua posse [ ]!
811 aut ideo durare aetatem posse per omnem, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede