Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 422
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
1058 Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen amoris, [ ]
1059 hinc illae primum Veneris dulcedinis in cor [ ]
1060 stillavit gutta et successit frigida cura. [ ]
1061 nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt [ ]
1062 illius et nomen dulce obversatur ad auris. [ ]
1063 sed fugitare decet simulacra et pabula amoris [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
1064 absterrere sibi at -que alio convertere mentem [ ]
1065 et iacere umorem collectum in corpora quaeque [2]
1066 nec retinere, semel conversum unius amore, [ ]
1067 et servare sibi curam certumque dolorem. [ ]?
1068 ulcus enim vivescit et inveterascit alendo [ ]!
1069 inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, [ ]
1070 si non prima novis conturbes vulnera plagis [ ]
1071 vulgivagaque vagus Venere ante recentia cures [ ]
1072 aut alio possis animi traducere motus. [1]?
1073 Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem, [ ]
1074 sed potius quae sunt sine poena commoda sumit. [ ]
1075 nam certe purast sanis magis inde voluptas [ ]
1076 quam miseris. etenim potiundi tempore in ipso [ ]
1077 fluctuat incertis erroribus ardor amantum [ ]
1078 nec constat quid primum oculis manibusque fruantur. [ ]
1079 quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem [ ]
1080 corporis et dentis inlidunt saepe labellis [ ]
1081 osculaque adfligunt, quia non est pura voluptas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
1082 et stimuli subsunt qui instigant laedere id ipsum [ ]
1083 quodcumque est, rabies unde illaec germina surgunt. [ ]
1084 sed leviter poenas frangit Venus inter amorem [ ]
1085 blandaque refrenat morsus admixta voluptas. [ ]
1086 namque in eo spes est, unde est ardoris origo, [ ]
1087 restingui quoque posse ab eodem corpore flammam. [ ]!
1088 quod fieri contra totum natura repugnat; [ ]?
1089 unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, [ ]
1090 tam magis ardescit dira cuppedine pectus. [ ]
1091 nam cibus atque umor membris assumitur intus; [ ]
1092 quae quoniam certas possunt obsidere partis, [ ]
1093 hoc facile expletur laticum frugumque cupido. [ ]
1094 ex hominis vero facie pulchroque colore [ ]
1095 nil datur in corpus praeter simulacra fruendum [ ]
1096 tenuia; quae vento spes raptast saepe misella. [ ]
1097 ut bibere in somnis sitiens cum quaerit et umor [ ]
1098 non datur, ardorem qui membris stinguere possit, [ ]
1099 sed laticum simulacra petit frustraque laborat [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
1100 in medioque sitit torrenti flumine potans, [ ]
1101 sic in amore Venus simulacris ludit amantis [ ]
1102 nec satiare queunt spectando corpora coram [ ]
1103 nec manibus quicquam teneris abradere membris [ ]
1104 possunt errantes incerti corpore toto. [ ]
1105 denique cum membris collatis flore fruuntur [ ]
1106 aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus [ ]
1107 atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, [ ]
1108 adfigunt avide corpus iunguntque salivas [ ]
1109 oris et inspirant pressantes dentibus ora, [ ]
1110 nequiquam, quoniam nil inde abradere possunt [ ]
1111 nec penetrare et abire in corpus corpore toto; [ ]!
1112 nam facere interdum velle et certare videntur: [ ]
1113 usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent, [ ]
1114 membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt. [ ]
1115 tandem ubi se erupit nervis collecta cupido, [2]
1116 parva fit ardoris violenti pausa parumper. [ ]
1117 inde redit rabies eadem et furor ille revisit, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
1118 cum sibi quid cupiant ipsi contingere quaerunt, [ ]
1119 nec reperire malum id possunt quae machina vincat: [ ]
1120 usque adeo incerti tabescunt vulnere caeco. [ ]?
1121 Adde quod absumunt viris pereuntque labore, [ ]
1122 adde quod alterius sub nutu degitur aetas. [ ]?
1123 labitur interea res et Babylonica fiunt, [ ]?
1124 languent officia at -que aegrotat fama vacillans. [ ]
1125 (?)unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident [ ]
1126 scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi [ ]
1127 auro includuntur teriturque thalassina vestis [ ]
1128 assidue et Veneris sudorem exercita potat. [ ]
1129 et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae, [ ]
1130 interdum in pallam at -que Alidensia Ciaque vertunt. [ ]
1131 eximia veste et victu convivia, ludi, [ ]
1132 pocula crebra, unguenta coronae serta parantur, [ ]!
1133 nequiquam, quoniam medio de fonte leporum [ ]
1134 surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat, [ ]
1135 aut cum conscius ipse animus se forte remordet [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
1136 desidiose agere aetatem lustrisque perire, [ ]!
1137 aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit [ ]
1138 quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, [ ]?
1139 aut nimium iactare oculos aliumve tueri [ ]
1140 quod putat in vultuque videt vestigia risus. [ ]
1141 Atque in amore mala haec proprio summeque secundo [ ]
1142 inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt, [2]!
1143 prendere quae possis oculorum lumine operto, [ ]
1144 innumerabilia; ut melius vigilare sit ante, [ ]
1145 qua docui ratione, cavereque ne inclinaris. [ ]!
1146 nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, [1]
1147 non ita difficile est quam captum retibus ipsis [ ]
1148 exire et validos Veneris perrumpere nodos. [ ]
1149 et tamen implicitus quoque possis inque peditus [ ]
1150 effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes [ ]
1151 et praetermittas animi vitia omnia primum [ ]
1152 aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis. [ ]!
1153 nam faciunt homines plerumque cupidine caeci [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
1154 et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere. [ ]
1155 multimodis igitur pravas turpisque videmus [ ]
1156 esse in deliciis summoque in honore vigere. [ ]
1157 atque alios alii irrident Veneremque suadent [ ]
1158 ut placent, quoniam foedo adflictentur amore, [ ]
1159 nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. [ ]
1160 nigra melichrus est, immunda et fetida acosmos, [ ]!
1161 caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, [ ]
1162 parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, [ ]
1163 magna atque immanis cataplexis plenaque honoris. [ ]
1164 balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; [ ]
1165 at flagrans odiosa loquacula Lampadium fit. [ ]!
1166 ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit [ ]
1167 prae macie; rhadine verost iam mortua tussi. [1]?
1168 at tumida et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho, [ ]
1169 simula Silena ac saturast, labeosa philema. [2]
1170 cetera de genere hoc longum est si dicere coner. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
1171 sed tamen esto iam quantovis oris honore, [u]!
1172 cui Veneris membris vis omnibus exoriatur: [ ]
1173 nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante; [ ]
1174 nempe eadem facit, et scimus facere, omnia turpi, [ ]
1175 et miseram taetris se suffit odoribus ipsa [ ]
1176 quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant. [ ]
1177 at lacrimans exclusus amator limina saepe [ ]!
1178 floribus et sertis operit postisque superbos [ ]
1179 unguit amaracino et foribus miser oscula figit; [ ]
1180 quem si, iam admissum, venientem offenderit aura [ ]
1181 una modo, causas abeundi quaerat honestas, [ ]
1182 et meditata diu cadat alte sumpta querela, [ ]
1183 stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi [ ]
1184 plus videat quam mortali concedere par est. [ ]
1185 nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae [ ]
1186 omnia summo opere hos vitae postscaenia celant [ ]
1187 quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, [ ]
1188 nequiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
1189 protrahere in lucem atque omnis inquirere risus [ ]
1190 et, si bello animost et non odiosa, vicissim [ ]
1191 praetermittere et humanis concedere rebus. [u]!
1192 Nec mulier semper ficto suspirat amore [ ]
1193 quae complexa viri corpus cum corpore iungit [ ]
1194 et tenet assuctis umectans oscula labris. [ ]?
1195 nam facit ex animo saepe et communia quaerens [ ]
1196 gaudia sollicitat spatium decurrere amoris. [ ]
1197 nec ratione alia volucres armenta feraeque [ ]
1198 et pecudes et equae maribus subsidere possent, [ ]
1199 si non, ipsa quod illarum subat ardet abundans [ ]!
1200 natura et Venerem salientum laeta retractat. [ ]
1201 nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas [ ]
1202 vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur? [ ]
1203 in triviis quam saepe canes, discedere aventes [ ]
1204 diversi cupide summis ex viribus tendunt, [ ]
1205 cum interea validis Veneris compagibus haerent! [ ]
1206 quod facerent numquam nisi mutua gaudia nossent [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
1207 quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere. [ ]
1208 quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas. [ ]
1209 Et commiscendo cum semine forte virilem [ ]
1210 femina vim vicit subita vi corripuitque, [1]
1211 tum similes matrum materno semine fiunt, [ ]
1212 ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae [ ]
1213 esse vides, iuxtim miscentis vulta parentum, [ ]
1214 corpore de patrio et materno sanguine crescunt, [ ]
1215 semina cum Veneris stimulis excita per artus [ ]
1216 obvia conflixit conspirans mutuus ardor, [ ]
1217 et neque utrum superavit eorum nec superatumst. [ ]!
1218 fit quoque ut interdum similes exsistere avorum [ ]
1219 possint et referant proavorum saepe figuras [ ]
1220 propterea quia multa modis primordia multis [ ]
1221 mixta suo celant in corpore saepe parentes, [ ]
1222 quae patribus patres tradunt a stirpe profecta; [ ]
1223 inde Venus varia producit sorte figuras [ ]?
1224 maiorumque refert vultus vocesque comasque; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
1225 quandoquidem nilo magis haec de semine certo [ ]?
1226 fiunt quam facies et corpora membraque nobis. [ ]
1227 et muliebre oritur patrio de semine saeclum [ ]
1228 maternoque mares exsistunt corpore creti. [ ]
1229 semper enim partus duplici de semine constat, [1]
1230 atque utri similest magis id quodcumque creatur, [ ]
1231 eius habet plus parte aequa; quod cernere possis, [ ]
1232 sive virum suboles sivest muliebris origo. [ ]
1233 Nec divina satum genitalem numina cuiquam [1]
1234 absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam [2]
1235 appelletur et ut sterili Venere exigat aevum; [ ]
1236 quod plerumque putant et multo sanguine maesti [ ]
1237 conspergunt aras adolentque altaria donis, [1]
1238 ut gravidas reddant uxores semine largo. [ ]
1239 nequiquam divum numen sortisque fatigant. [ ]
1240 nam steriles nimium crasso sunt semine partim [ ]
1241 et liquido praeter iustum tenuique vicissim. [ ]
1242 tenue locis quia non potis est adfigere adhaesum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
1243 liquitur extemplo et revocatum cedit abortu. [ ]
1244 crassius his porro quoniam concretius aequo [ ]
1245 mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu [ ]
1246 aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum [ ]
1247 aegre admiscetur muliebri semine semen. [ ]
1248 nam multum harmoniae Veneris differre videntur. [ ]
1249 atque alias alii complent magis ex aliisque [ ]
1250 succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt. [ ]
1251 et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt [ ]
1252 pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos [ ]
1253 suscipere et partu possent ditescere dulci. [ ]
1254 et quibus ante domi fecundae saepe nequissent [ ]?
1255 uxores parere, inventast illis quoque compar [ ]
1256 natura, ut possent gnatis munire senectam. [ ]
1257 usque adeo magni refert, ut semina possint [ ]?
1258 seminibus commisceri genitaliter apta, [ ]?
1259 crassaque conveniant liquidis et liquida crassis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
1260 atque in eo refert quo victu vita colatur; [ ]
1261 namque aliis rebus concrescunt semina membris [ ]
1262 atque aliis extenuantur tabentque vicissim. [ ]
1263 et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas, [ ]
1264 id quoque permagni refert; nam more ferarum [1]
1265 quadrupedumque magis ritu plerumque putantur [ ]?
1266 concipere uxores, quia sic loca sumere possunt, [ ]
1267 pectoribus positis, sublatis semina lumbis. [ ]
1268 nec molles opus sunt motus uxoribus hilum. [ ]
1269 nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, [ ]
1270 clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat [ ]
1271 atque exossato ciet omni pectore fluctus; [ ]?
1272 eicit enim sulcum recta regione viaque [ ]
1273 vomeris atque locis avertit seminis ictum. [ ]?
1274 idque sua causa consuerunt scorta moveri, [ ]
1275 ne complerentur crebro gravidaque iacerent [ ]
1276 et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset; [ ]
1277 coniugibus quod nil nostris opus esse videtur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
1278 Nec divinitus interdum Venerisque sagittis [1]!
1279 deteriore fit ut forma muliercula ametur. [ ]
1280 nam facit ipsa suis interdum femina factis [ ]
1281 morigerisque modis et munde corpore culto, [ ]
1282 ut facile insuescat te secum degere vitam. [ ]
1283 quod superest, consuetudo concinnat amorem; [ ]?
1284 nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, [ ]?
1285 vincitur in longo spatio tamen atque labascit. [ ]
1286 nonne vides etiam guttas in saxa cadentis [ ]
1287 umoris longo in spatio pertundere saxa? [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 422
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 5,1-234 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
1074 sed potius quae sunt sine poena commoda sumit. [ ]
1086 namque in eo spes est, unde est ardoris origo, [ ]
1089 unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, [ ]
1106 aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus [ ]
1107 atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, [ ]
1164 balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; [ ] bis
1173 nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante; [ ]
1245 mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu [ ]
4. bog.
1235 appelletur et ut sterili Venere exigat aevum; [ ]
1279 deteriore fit ut forma muliercula ametur. [ ]
4. bog.
1059 hinc illae primum Veneris dulcedinis in cor [ ]
1152 aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis. [ ]! bis
1166 ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit [ ]
1184 plus videat quam mortali concedere par est. [ ]
4. bog.
1185 nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae [ ]
4. bog.
1146 nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, [1]
1217 et neque utrum superavit eorum nec superatumst. [ ]! bis
1246 aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum [ ]
4. bog.
1145 qua docui ratione, cavereque ne inclinaris. [ ]! bis
1172 cui Veneris membris vis omnibus exoriatur: [ ]
1202 vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur? [ ]
1210 femina vim vicit subita vi corripuitque, [1]
Analyse 3
4. bog.
1152 aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis. [ ]!
1160 nigra melichrus est, immunda et fetida acosmos, [ ]!
1171 sed tamen esto iam quantovis oris honore, [u]!
4. bog.
1061 nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt [ ]
1142 inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt, [2]! bis
1162 parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, [ ]
1164 balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; [ ]
1165 at flagrans odiosa loquacula Lampadium fit. [ ]! bis
4. bog.
1255 uxores parere, inventast illis quoque compar [ ]
Analyse 4
4. bog.
1068 ulcus enim vivescit et inveterascit alendo [ ]!
1087 restingui quoque posse ab eodem corpore flammam. [ ]!
1145 qua docui ratione, cavereque ne inclinaris. [ ]!
1165 at flagrans odiosa loquacula Lampadium fit. [ ]!
1177 at lacrimans exclusus amator limina saepe [ ]!
1217 et neque utrum superavit eorum nec superatumst. [ ]!
4. bog.
1135 aut cum conscius ipse animus se forte remordet [ ]!
1136 desidiose agere aetatem lustrisque perire, [ ]!
1142 inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt, [2]!
1191 praetermittere et humanis concedere rebus. [u]!
1199 si non, ipsa quod illarum subat ardet abundans [ ]!
1278 Nec divinitus interdum Venerisque sagittis [1]!
4. bog.
1111 nec penetrare et abire in corpus corpore toto; [ ]!
1132 pocula crebra, unguenta coronae serta parantur, [ ]!