Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 31 - NA4-LUCR Prossimo file n. 426
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
772 Quod superest, quoniam magni per caerula mundi [ ]
773 qua fieri quicquid posset ratione resolvi, [ ]
774 solis uti varios cursus lunaeque meatus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
775 noscere possemus quae vis et causa cieret, [ ]
776 quove modo possent offecto lumine obire [ ]
777 et neque opinantis tenebris obducere terras, [ ]
778 cum quasi conivent et aperto lumine rursum [2]
779 omnia convisunt clara loca candida luce, [1]
780 nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae [ ]
781 arva, novo fetu quid primum in luminis oras [2]
782 tollere et incertis crerint committere ventis. [ ]
783 Principio genus herbarum viridemque nitorem [ ]
784 terra dedit circum collis camposque per omnis, [ ]
785 florida fulserunt viridanti prata colore, [ ]
786 arboribusque datumst variis exinde per auras [ ]
787 crescendi magnum immissis certamen habenis. [ ]
788 ut pluma atque pili primum saetaeque creantur [1]
789 quadrupedum membris et corpore pennipotentum, [ ]
790 sic nova tum tellus herbas virgultaque primum [ ]
791 sustulit, inde loci mortalia saecla creavit [ ]
792 multa modis multis varia ratione coorta. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:++
793 nam neque de caelo cecidisse animalia possunt [ ]
794 nec terrestria de salsis exisse lacunis. [ ]!
795 linquitur ut merito maternum nomen adepta [ ]?
796 terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. [ ]
797 multaque nunc etiam exsistunt animalia terris [ ]!
798 imbribus et calido solis concreta vapore; [ ]?
799 quo minus est mirum si tum sunt plura coorta [ ]
800 et maiora, nova tellure atque aethere adulta. [1]
801 principio genus alituum variaeque volucres [ ]
802 ova relinquebant exclusae tempore verno, [ ]
803 folliculos ut nunc teretes aestate cicadae [ ]
804 linquunt sponte sua victum vitamque petentes. [ ]
805 tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. [ ]
806 multus enim calor atque umor superabat in arvis. [ ]
807 hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, [ ]
808 crescebant uteri terram radicibus apti; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
809 quos ubi tempore maturo patefecerat aetas [u]!
810 infantum fugiens umorem aurasque petessens, [ ]
811 convertebat ibi natura foramina terrae [2]?
812 et sucum venis cogebat fundere apertis [ ]
813 consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque [ ]
814 cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis [ ]
815 impetus in mammas convertitur ille alimenti. [ ]
816 terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile [ ]
817 praebebat multa et molli lanugine abundans. [ ]
818 at novitas mundi nec frigora dura ciebat [ ]
819 nec nimios aestus nec magnis viribus auras. [ ]
820 omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. [ ]
821 Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta [ ]
822 terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit [ ]
823 humanum atque animal prope certo tempore fudit [ ]
824 omne quod in magnis bacchatur montibus passim, [ ]
825 aëriasque simul volucris variantibus formis. [ ]
826 sed quia finem aliquam pariendi debet habere, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
827 destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. [ ]
828 mutat enim mundi naturam totius aetas [ ]?
829 ex alioque alius status excipere omnia debet, [ ]
830 nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, [ ]
831 omnia commutat natura et vertere cogit. [ ]
832 namque aliud putrescit et aevo debile languet, [ ]!
833 porro aliud succrescit et e contemptibus exit. [ ]
834 sic igitur mundi naturam totius aetas [ ]?
835 mutat et ex alio terram status excipit alter, [ ]
836 quod tulit ut nequeat, possit quod non tulit ante. [ ]
837 Multaque tum tellus etiam portenta creare [ ]
838 conatast mira facie membrisque coorta, [ ]
839 androgynum, interutras -que nec utrum, utrimque remotum, [ ]
840 orba pedum partim, manuum viduata vicissim, [ ]
841 muta sine ore etiam, sine vultu caeca reperta, [ ]
842 vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, [ ]
843 nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
844 nec vitare malum nec sumere quod foret usus. [1]
845 cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, [ ]
846 nequiquam, quoniam natura absterruit auctum [ ]
847 nec potuere cupitum aetatis tangere florem [ ]!
848 nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. [ ]
849 multa videmus enim rebus concurrere debe- [ ]
850 -re ut propagando possint procudere saecla; [ ]
851 pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus [ ]!
852 semina qua possint membris manare remissis; [ ]
853 feminaque ut maribus coniungi possit, habere [ ]
854 mutua qui mutent inter se gaudia uterque. [ ]
855 Multaque tum interiisse animantum saecla necessest [ ]!
856 nec potuisse propagando procudere prolem. [u]!
857 nam quaecumque vides vesci vitalibus auris, [ ]?
858 aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est [ ]
859 ex ineunte aevo genus id tutata reservans. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
860 multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae [1]
861 commendata manent, tutelae tradita nostrae. [ ]
862 principio genus acre leonum saevaque saecla [ ]!
863 tutatast virtus, vulpis dolus et fuga cervos. [ ]
864 at levisomna canum fido cum pectore corda [ ]
865 et genus omne quod est veterino semine partum [2]
866 lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla [ ]
867 omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi. [ ]
868 nam cupide fugere feras pacemque secuta [2]?
869 sunt et larga suo sine pabula parta labore, [ ]
870 quae damus utilitatis eorum praemia causa. [ ]!
871 at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa [ ]
872 sponte sua possent ut vivere nec dare nobis [ ]
873 utilitatem aliquam quare pateremur eorum [1]
874 praesidio nostro pasci genus esseque tutum, [ ]
875 scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
876 indupedita suis fatalibus omnia vinclis, [1]
877 donec ad interitum genus id natura redegit. [ ]
878 Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo [ ]
879 esse queunt duplici natura et corpore bino [ ]?
880 ex alienigenis membris compacta, potestas [ ]
881 hinc illinc par, vis ut sat par esse potissit. [ ]
882 id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. [ ]
883 principio circum tribus actis impiger annis [ ]
884 floret equus, puer haudquaquam; nam saepe etiam nunc [ ]
885 ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. [ ]
886 post ubi equum validae vires aetate senecta [ ]
887 membraque deficiunt fugienti languida vita, [ ]
888 tum demum puerili aevo florente iuventas [ ]?
889 occipit et molli vestit lanugine malas. [ ]
890 ne forte ex homine et veterino semine equorum [2]
891 confieri credas Centauros posse neque esse, [ ]
892 aut rabidis canibus succinctas semimarinis [ ]
893 corporibus Scyllas et cetera de genere horum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
894 inter se quorum discordia membra videmus; [ ]
895 quae neque florescunt pariter nec robora sumunt [ ]
896 corporibus neque proiciunt aetate senecta [ ]
897 nec simili Venere ardescunt nec moribus unis [ ]
898 conveniunt, neque sunt eadem iucunda per artus. [ ]
899 quippe videre licet pinguescere saepe cicuta [ ]
900 barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. [ ]
901 flamma quidem vero cum corpora fulva leonum [1]
902 tam soleat torrere atque urere quam genus omne [ ]!
903 visceris in terris quodcumque et sanguinis exstet, [ ]
904 qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, [ ]
905 prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera [ ]
906 ore foras acrem flaret de corpore flammam? [2]
907 quare etiam tellure nova caeloque recenti [ ]
908 talia qui fingit potuisse animalia gigni, [ ]
909 nixus in hoc uno novitatis nomine inani, [2]?
910 multa licet simili ratione effutiat ore, [ ]
911 aurea tum dicat per terras flumina vulgo [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
912 fluxisse et gemmis florere arbusta suesse [ ]
913 aut hominem tanto membrorum esse impete natum, [ ]
914 trans maria alta pedum nisus ut ponere posset [ ]
915 et manibus totum circum se vertere caelum. [ ]
916 nam quod multa fuere in terris semina rerum [ ]!
917 tempore quo primum tellus animalia fudit, [2]
918 nil tamen est signi mixtas potuisse creari [ ]
919 inter se pecudes compactaque membra animantum, [ ]
920 propterea quia quae de terris nunc quoque abundant [ ]
921 herbarum genera ac fruges arbustaque laeta [ ]
922 non tamen inter se possunt complexa creari, [ ]!
923 sed res quaeque suo ritu procedit et omnes [ ]?
924 foedere naturae certo discrimina servant. [2]
925 At genus humanum multo fuit illud in arvis [2]
926 durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, [ ]
927 et maioribus et solidis magis ossibus intus [1]!
928 fundatum, validis aptum per viscera nervis, [ ]
929 nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
930 nec novitate cibi nec labi corporis ulla. [2]?
931 multaque per caelum solis volventia lustra [ ]
932 vulgivago vitam tractabant more ferarum. [2]
933 nec robustus erat curvi moderator aratri [ ]
934 quisquam, nec scibat ferro molirier arva [ ]
935 nec nova defodere in terram virgulta neque altis [ ]
936 arboribus veteres decidere falcibus ramos. [1]
937 quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat [ ]
938 sponte sua, satis id placabat pectora donum. [ ]
939 glandiferas inter curabant corpora quercus [ ]
940 plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis [ ]
941 arbuta puniceo fieri matura colore, [ ]?
942 plurima tum tellus etiam maiora ferebat. [ ]
943 multaque praeterea novitas tum florida mundi [ ]
944 pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. [ ]
945 at sedare sitim fluvii fontesque vocabant, [1]
946 ut nunc montibus e magnis decursus aquai [ ]!
947 clarus citat late sitientia saecla ferarum. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
948 denique nota vagi silvestria templa tenebant [ ]
949 nympharum, quibus e scibant umoris fluenta [2]
950 lubrica proluvie larga lavere umida saxa, [ ]
951 umida saxa, super viridi stillantia musco, [ ]
952 et partim plano scatere atque erumpere campo. [1]
953 necdum res igni scibant tractare neque uti [ ]
954 pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, [ ]
955 sed nemora atque cavos montis silvasque colebant [ ]
956 et frutices inter condebant squalida membra [ ]
957 verbera ventorum vitare imbrisque coacti. [ ]
958 nec commune bonum poterant spectare neque ullis [ ]
959 moribus inter se scibant nec legibus uti. [u]!
960 quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat [ ]
961 sponte sua sibi quis -que valere et vivere doctus. [ ]
962 et Venus in silvis iungebat corpora amantum; [ ]
963 conciliabat enim vel mutua quamque cupido [ ]
964 vel violenta viri vis atque impensa libido [ ]?
965 vel pretium, glandes atque arbuta vel pira lecta. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
966 et manuum mira freti virtute pedumque [ ]?
967 consectabantur silvestria saecla ferarum [ ]
968 missilibus saxis et magno pondere clavae; [ ]
969 multaque vincebant, vitabant pauca latebris; [ ]
970 saetigerisque pares subus silvestria membra [ ]
971 nuda dabant terrae nocturno tempore capti, [ ]
972 circum se foliis ac frondibus involventes. [ ]
973 nec plangore diem magno solemque per agros [ ]?
974 quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, [ ]?
975 sed taciti respectabant somnoque sepulti, [ ]
976 dum rosea face sol inferret lumina caelo. [ ]
977 a parvis quod enim consuerant cernere semper [ ]
978 alterno tenebras et lucem tempore gigni, [ ]
979 non erat ut fieri posset mirarier umquam [ ]
980 nec diffidere ne terras aeterna teneret [ ]!
981 nox in perpetuum detracto lumine solis. [ ]
982 sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum [ ]
983 infestam miseris faciebant saepe quietem. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
984 eiectique domo fugiebant saxea tecta [ ]
985 spumigeri suis adventu validique leonis [ ]
986 atque intempesta cedebant nocte paventes [ ]
987 hospitibus saevis instrata cubilia fronde. [ ]
988 Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla [ ]
989 dulcia linquebant lamentis lumina vitae. [ ]
990 unus enim tum quisque magis deprensus eorum [ ]
991 pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, [ ]
992 et nemora ac montis gemitu silvasque replebat [ ]
993 viva videns vivo sepeliri viscera busto. [2]?
994 at quos effugium servarat corpore adeso, [ ]
995 posterius tremulas super ulcera taetra tenentes [ ]
996 palmas horriferis accibant vocibus Orcum, [ ]
997 donec eos vita privarant vermina saeva [ ]?
998 expertis opis, ignaros quid vulnera vellent. [ ]
999 at non multa virum sub signis milia ducta [ ]
1000 una dies dabat exitio nec turbida ponti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:++
1001 aequora lidebant navis ad saxa virosque. [2]
1002 hic temere incassum frustra mare saepe coortum [ ]
1003 saevibat leviterque minas ponebat inanis, [ ]
1004 nec poterat quemquam placidi pellacia ponti [ ]
1005 subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. [ ]
1006 improba navigii ratio tum caeca iacebat. [ ]
1007 tum penuria deinde cibi languentia leto [ ]!
1008 membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. [ ]
1009 illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum [ ]
1010 vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 426
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 5,1011-1240 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
920 propterea quia quae de terris nunc quoque abundant [ ]
938 sponte sua, satis id placabat pectora donum. [ ]
976 dum rosea face sol inferret lumina caelo. [ ]
5. bog.
865 et genus omne quod est veterino semine partum [2]
5. bog.
836 quod tulit ut nequeat, possit quod non tulit ante. [ ]
844 nec vitare malum nec sumere quod foret usus. [1]
863 tutatast virtus, vulpis dolus et fuga cervos. [ ]
872 sponte sua possent ut vivere nec dare nobis [ ]
902 tam soleat torrere atque urere quam genus omne [ ]! bis
965 vel pretium, glandes atque arbuta vel pira lecta. [ ]
5. bog.
789 quadrupedum membris et corpore pennipotentum, [ ]
815 impetus in mammas convertitur ille alimenti. *[ ]
892 aut rabidis canibus succinctas semimarinis [ ]
919 inter se pecudes compactaque membra animantum, *[ ]
972 circum se foliis ac frondibus involventes. [ ]
Analyse 3
5. bog.
794 nec terrestria de salsis exisse lacunis. [ ]!
851 pabula primum-ut sint, genitalia deinde per artus *[ ]!
922 non tamen inter se possunt complexa creari, [ ]!
927 et maioribus et solidis magis ossibus intus [1]!
946 ut nunc montibus e magnis decursus aquai [ ]!
959 moribus inter se scibant nec legibus uti. [u]!
980 nec diffidere ne terras aeterna teneret [ ]!
5. bog.
797 multaque nunc etiam exsistunt animalia terris [ ]!
5. bog.
848 nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. [ ]
858 aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est [ ]
860 multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae [1]
884 floret equus, puer haudquaquam; nam saepe etiam nunc [ ]
Analyse 4
5. bog.
849 multa videmus enim rebus concurrere debe- [ ]
850 -re ut propagando possint procudere saecla;
Analyse 4
5. bog.
832 namque aliud putrescit et aevo debile languet, [ ]!
862 principio genus acre leonum saevaque saecla [ ]!
902 tam soleat torrere atque urere quam genus omne [ ]!
5. bog.
809 quos ubi tempore maturo patefecerat aetas [u]!
856 nec potuisse propagando procudere prolem. [u]!
1007 tum penuria deinde cibi languentia leto [ ]!
5. bog.
847 nec potuere cupitum aetatis tangere florem [ ]!
855 Multaque tum interiisse animantum saecla necessest [ ]!
870 quae damus utilitatis eorum praemia causa. [ ]!
916 nam quod multa fuere in terris semina rerum [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede