Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 31 - NA4-LUCR Prossimo file n. 428
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
1241 Quod superest, aes atque aurum ferrumque repertumst [ ]
1242 et simul argenti pondus plumbique potestas, [ ]
1243 ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat [ ]
1244 montibus in magnis, seu caeli fulmine misso, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
1245 sive quod inter se bellum silvestre gerentes [ ]!
1246 hostibus intulerant ignem formidinis ergo, [ ]
1247 sive quod inducti terrae bonitate volebant [ ]
1248 pandere agros pinguis et pascua reddere rura, [ ]
1249 sive feras interficere et ditescere praeda. [ ]
1250 nam fovea atque igni prius est venerarier ortum [ ]
1251 quam saepire plagis saltum canibusque ciere. [ ]
1252 quidquid id est, quacum -que e causa flammeus ardor [ ]
1253 horribili sonitu silvas exederat altis [ ]
1254 ab radicibus et terram percoxerat igni, [1]!
1255 manabat venis ferventibus in loca terrae [ ]
1256 concava conveniens argenti rivus et auri, [ ]
1257 aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant [ ]
1258 posterius claro in terra splendere colore, [ ]
1259 tollebant nitido capti levique lepore, [ ]?
1260 et simili formata videbant esse figura [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:++
1261 atque lacunarum fuerant vestigia cuique. [2]
1262 tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore [ ]
1263 quamlibet in formam et faciem decurrere rerum [ ]
1264 et prorsum quamvis in acuta ac tenuia posse [ ]
1265 mucronum duci fastigia procudendo, [ ]
1266 ut sibi tela parent, silvasque ut caedere possint [ ]
1267 materiemque dolare et levia radere tigna [ ]!
1268 et tenebrare etiam ac pertundere perque forare. [ ]
1269 nec minus argento facere haec auroque parabant [ ]
1270 quam validi primum violentis viribus aeris, [2]
1271 nequiquam, quoniam cedebat victa potestas, [ ]
1272 nec poterant pariter durum sufferre laborem. [ ]
1273 nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+++
1274 propter inutilitatem hebeti mucrone retusum. [ ]!
1275 nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. [ ]
1276 sic volvenda aetas commutat tempora rerum. [ ]
1277 quod fuit in pretio, fit nullo denique honore; [ ]
1278 porro aliud succedit et e contemptibus exit [ ]
1279 inque dies magis appetitur floretque repertum [ ]
1280 laudibus et miro est mortalis inter honore. [ ]?
1281 Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta [ ]?
1282 sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi. [ ]
1283 arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt [ ]
1284 et lapides et item silvarum fragmina rami, [ ]
1285 et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum. [ ]
1286 posterius ferri vis est aerisque reperta. [ ]?
1287 et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, [ ]
1288 quo facilis magis est natura et copia maior. [ ]
1289 aere solum terrae tractabant, aereque belli [ ]
1290 miscebant fluctus et vulnera vasta serebant [ ]
1291 et pecus atque agros adimebant. nam facile ollis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
1292 omnia cedebant armatis nuda et inerma. [ ]
1293 inde minutatim processit ferreus ensis [2]
1294 versaque in opprobrium species est falcis aënae, [ ]
1295 et ferro coepere solum proscindere terrae [ ]
1296 exaequataque sunt creperi certamina belli. [ ]
1297 et prius est armatum in equi conscendere costas [ ]
1298 et moderarier hunc frenis dextraque vigere [ ]!
1299 quam biiugo curru belli temptare pericla. [ ]
1300 et biiugos prius est quam bis coniungere binos [ ]
1301 et quam falciferos armatum escendere currus. [ ]
1302 inde boves lucas turrito corpore, taetras, [ ]?
1303 anguimanus, belli docuerunt vulnera Poeni [ ]
1304 sufferre et magnas Martis turbare catervas. [ ]
1305 sic alid ex alio peperit discordia tristis, [ ]
1306 horribile humanis quod gentibus esset in armis, [2]
1307 inque dies belli terroribus addidit augmen. [ ]
1308 Temptarunt etiam tauros in moenere belli [ ]
1309 expertique sues saevos sunt mittere in hostis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
1310 et validos partim prae se misere leones [ ]?
1311 cum doctoribus armatis saevisque magistris [ ]!
1312 qui moderarier his possent vinclisque tenere, [ ]!
1313 nequiquam, quoniam permixta caede calentes [ ]
1314 turbabant saevi nullo discrimine turmas, [ ]
1315 terrificas capitum quatientes undique cristas, [ ]
1316 nec poterant equites fremitu perterrita equorum [ ]
1317 pectora mulcere et frenis convertere in hostis. [ ]
1318 irritata leae iaciebant corpora saltu [ ]
1319 undique et adversum venientibus ora petebant [ ]
1320 et nec opinantis a tergo deripiebant [ ]?
1321 deplexaeque dabant in terram vulnere victos, [ ]
1322 morsibus adfixae validis atque unguibus uncis. [ ]
1323 iactabantque suos tauri pedibusque terebant [ ]
1324 et latera ac ventris hauribant subter equorum [ ]
1325 cornibus et terram minitanti mente ruebant. [ ]
1326 et validis socios caedebant dentibus apri [ ]
1327 tela infracta suo tingentes sanguine saevi, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
1329 permixtasque dabant equitum peditumque ruinas. [ ]
1330 nam transversa feros exibant dentis adactus [ ]
1331 iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, [ ]?
1332 nequiquam, quoniam ab nervis succisa videres [ ]
1333 concidere atque gravi terram consternere casu. [ ]
1334 siquos ante domi domitos satis esse putabant, [ ]
1335 effervescere cernebant in rebus agundis [ ]!
1336 vulneribus clamore fuga terrore tumultu, [2]
1337 nec poterant ullam partem redducere eorum; [ ]
1338 diffugiebat enim varium genus omne ferarum; [ ]
1339 ut nunc saepe boves lucae ferro male mactae [ ]
1340 diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere. [ ]
1341 si fuit ut facerent. sed vix adducor ut, ante [ ]
1342 quam commune malum fieret foedumque, futurum [ ]
1343 non quierint animo praesentire atque videre; [ ]
1344 et magis id possis factum contendere in omni, [ ]
1345 in variis mundis varia ratione creatis, [ ]
1346 quam certo atque uno terrarum quolibet orbi. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
1347 sed facere id non tam vincendi spe voluerunt, [ ]
1348 quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire, [ ]
1349 qui numero diffidebant armisque vacabant. [ ]?
1350 Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. [ ]
1351 textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, [ ]
1352 nec ratione alia possunt tam levia gigni [ ]
1353 insilia ac fusi radii scapique sonantes. [ ]?
1354 et facere ante viros lanam natura coegit [ ]
1355 quam muliebra genus; nam longe praestat in arte [ ]
1356 et sollertius est multo genus omne virile; [ ]!
1357 agricolae donec vitio vertere severi, [ ]
1358 ut muliebribus id manibus concedere vellent [ ]!
1359 atque ipsi pariter durum sufferre laborem [ ]
1360 atque opere in duro durarent membra manusque. [ ]?
1361 At specimen sationis et insitionis origo [ ]!
1362 ipsa fuit rerum primum natura creatrix, [ ]
1363 arboribus quoniam bacae glandesque caducae [ ]
1364 tempestiva dabant pullorum examina subter; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
1365 unde etiam libitumst stirpis committere ramis [ ]
1366 et nova defodere in terram virgulta per agros. [ ]
1367 inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli [ ]
1368 temptabant fructusque feros mansuescere terra [ ]
1369 cernebant indulgendo blandeque colendo. [ ]
1370 inque dies magis in montem succedere silvas [ ]
1371 cogebant infraque locum concedere cultis, [ ]
1372 prata lacus rivos segetes vinetaque laeta [ ]
1373 collibus et campis ut haberent, atque olearum [ ]
1374 caerula distinguens inter plaga currere posset [ ]
1375 per tumulos et convallis camposque profusa; [ ]
1376 ut nunc esse vides vario distincta lepore [ ]
1377 omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant [ ]?
1378 arbustisque tenent felicibus obsita circum. [1]
1379 At liquidas avium voces imitarier ore [1]
1380 ante fuit multo quam levia carmina cantu [ ]
1381 concelebrare homines possent aurisque iuvare. [ ]
1382 et zephyri, cava per calamorum, sibila primum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
1383 agrestis docuere cavas inflare cicutas. [ ]
1384 inde minutatim dulcis didicere querelas, [2]
1385 tibia quas fundit digitis pulsata canentum, [ ]
1386 avia per nemora ac silvas saltusque reperta, [ ]
1387 per loca pastorum deserta atque otia dia. [ ]
1390 haec animos ollis mulcebant atque iuvabant [ ]
1391 cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi. [ ]
1392 saepe itaque inter se prostrati in gramine molli [ ]!
1393 propter aquae rivum sub ramis arboris altae [ ]?
1394 non magnis opibus iucunde corpora habebant, [ ]
1395 praesertim cum tempestas ridebat et anni [ ]
1396 tempora pingebant viridantis floribus herbas. [ ]
1397 tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni [ ]
1398 consuerant. agrestis enim tum musa vigebat; [ ]
1399 tum caput atque umeros plexis redimire coronis [ ]
1400 floribus et foliis lascivia laeta monebat, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
1401 atque extra numerum procedere membra moventis [1]
1402 duriter et duro terram pede pellere matrem; [ ]?
1403 unde oriebantur risus dulcesque cachinni, [ ]
1404 omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. [ ]
1405 et vigilantibus hinc aderant solacia somno, [ ]!
1406 ducere multimodis voces et flectere cantus [ ]
1407 et supera calamos unco percurrere labro; [ ]
1408 unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur [ ]
1409 et numerum servare genus didicere, neque hilo [ ]
1410 maiorem interea capiunt dulcedinis fructum [ ]
1411 quam silvestre genus capiebat terrigenarum. [ ]
1412 nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante [ ]
1413 suavius, in primis placet et pollere videtur, [ ]
1414 posteriorque fere melior res illa reperta [ ]
1415 perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. [ ]
1416 sic odium coepit glandis, sic illa relicta [ ]
1417 strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. [ ]!
1418 pellis item cecidit vestis contempta ferinae; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
1419 quam reor invidia tali tunc esse repertam, [ ]?
1420 ut letum insidiis qui gessit primus obiret, [ ]
1421 et tamen inter eos distractam sanguine multo [ ]
1422 disperiisse neque in fructum convertere quisse. [ ]
1423 tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis [ ]
1424 exercent hominum vitam belloque fatigant; [ ]
1425 quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. [1]
1426 frigus enim nudos sine pellibus excruciabat [ ]
1427 terrigenas; at nos nil laedit veste carere [ ]
1428 purpurea atque auro signisque ingentibus apta, [ ]
1429 dum plebeia tamen sit quae defendere possit. [1]
1430 ergo hominum genus incassum frustraque laborat [ ]
1431 semper et in curis consumit inanibus aevum, [ ]
1432 nimirum quia non cognovit quae sit habendi [ ]
1433 finis et omnino quoad crescat vera voluptas. [ ]
1434 idque minutatim vitam provexit in altum [2]
1435 et belli magnos commovit funditus aestus. [ ]
1436 At vigiles mundi magnum versatile templum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
1437 sol et luna suo lustrantes lumine circum [ ]
1438 perdocuere homines annorum tempora verti [ ]
1439 et certa ratione geri rem atque ordine certo. [ ]
1440 Iam validis saepta degebant turribus aevum [ ]?
1441 et divisa colebatur discretaque tellus; [u]!
1442 tum mare velivolis florebat (?)propter odores [ ]
1443 auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, [ ]
1444 carminibus cum res gestas coepere poetae [ ]
1445 tradere; nec multo prius sunt elementa reperta. [ ]
1446 propterea quid sit prius actum respicere aetas [ ]
1447 nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. [ ]
1448 Navigia atque agri culturas moenia leges [ ]
1449 arma vias vestis et cetera de genere horum, [ ]
1450 praemia, delicias quoque vitae funditur omnis, [ ]
1451 carmina picturas, et daedala signa polire, [ ]?
1452 usus et impigrae simul experientia mentis [ ]
1453 paulatim docuit pedetemptim progredientis. [ ]
1454 sic unumquicquid paulatim protrahit aetas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
1455 in medium ratio -que in luminis erigit oras. [ ]
1456 namque alid ex alio clarescere corde videbant, [ ]?
1457 artibus ad summum donec venere cacumen. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 428
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 6,1-95 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
1347 sed facere id non tam vincendi spe voluerunt, [ ] bis
1382 et zephyri, cava per calamorum, sibila primum [ ]
1404 omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. [ ]
1427 terrigenas; at nos nil laedit veste carere [ ]
1446 propterea quid sit prius actum respicere aetas [ ]
5. bog.
1255 manabat venis ferventibus in loca terrae [ ]
5. bog.
1347 sed facere id non tam vincendi spe voluerunt, [ ]
5. bog.
1265 mucronum duci fastigia procudendo, [ ]
1320 et nec opinantis a tergo deripiebant [ ]?
1373 collibus et campis ut haberent, atque olearum *[ ]
1411 quam silvestre genus capiebat terrigenarum. [ ]
1426 frigus enim nudos sine pellibus excruciabat [ ]
1453 paulatim docuit pedetemptim progredientis. [ ]
Analyse 3
5. bog.
1245 sive quod inter se bellum silvestre gerentes [ ]!
1254 ab radicibus et terram percoxerat igni, [1]!
1298 et moderarier hunc frenis dextraque vigere [ ]!
1312 qui moderarier his possent vinclisque tenere, [ ]!
1356 et sollertius est multo genus omne virile; [ ]!
1358 ut muliebribus id manibus concedere vellent [ ]!
1392 saepe itaque inter se prostrati in gramine molli [ ]!
1405 et vigilantibus hinc aderant solacia somno, [ ]!
1417 strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. [ ]!
5. bog.
1339 ut nunc saepe boves lucae ferro male mactae [ ]
Analyse 4
5. bog.
1260 et simili formata videbant esse figura [ ]!
1361 At specimen sationis et insitionis origo [ ]!
5. bog.
1274 propter inutilitatem hebeti mucrone retusum. [ ]!
1311 cum doctoribus armatis saevisque magistris [ ]!
1335 effervescere cernebant in rebus agundis [ ]!
1441 et divisa colebatur discretaque tellus; [u]!
5. bog.
1267 materiemque dolare et levia radere tigna [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede