Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 32 - SAT-LUCI Prossimo file n. 433
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:00
1090 Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente [ ]
1091 mortiferam possit cladem conflare coorta [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:+
1092 morbida vis hominum generi pecudumque catervis, [ ]
1093 expediam. primum multarum semina rerum [ ]
1094 esse supra docui quae sint vitalia nobis, [ ]
1095 et contra quae sint morbo mortique necessest [ ]
1096 multa volare. ea cum casu sunt forte coorta [ ]
1097 et perturbarunt caelum, fit morbidus aër. [ ]
1098 atque ea vis omnis morborum pestilitasque [ ]
1099 aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne [ ]!
1100 per caelum veniunt, aut ipsa saepe coortae [ ]
1101 de terra surgunt, ubi putorem umida nactast [2]
1102 intempestivis pluviisque et solibus icta. [ ]
1103 nonne vides etiam caeli novitate et aquarum [ ]
1104 temptari procul a patria quicumque domoque [ ]?
1105 adveniunt ideo quia longe discrepitant res? [ ]
1106 nam quid Brittannis caelum differre putamus, [ ]
1107 et quod in Aegypto est qua mundi claudicat axis, [ ]
1108 quidve quod in Ponto est differre, et Gadibus atque [ ]
1109 usque ad nigra virum percocto saecla colore? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:++
1110 quae cum quattuor inter se diversa videmus [ ]!
1111 quattuor a ventis et caeli partibus esse, [ ]
1112 tum color et facies hominum distare videntur [ ]
1113 largiter et morbi generatim saecla tenere. [ ]
1114 est elephas morbus qui propter flumina Nili [ ]
1115 gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam. [ ]
1116 Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis [ ]
1117 finibus. inde aliis alius locus est inimicus [ ]
1118 partibus ac membris: varius concinnat id aër. [ ]
1119 proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, [ ]
1120 commovet atque aër inimicus serpere coepit, [ ]?
1121 ut nebula ac nubes paulatim repit et omne [ ]
1122 qua graditur conturbat et immutare coactat, [ ]!
1123 fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, [ ]
1124 corrumpat reddatque sui simile atque alienum. [ ]
1125 haec igitur subito clades nova pestilitasque [1]
1126 aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas [ ]
1127 aut alios hominum pastus pecudumque cibatus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:00
1128 aut etiam suspensa manet vis aëre in ipso [ ]
1129 et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras, [ ]
1130 illa quoque in corpus pariter sorbere necessest. [ ]
1131 consimili ratione venit bubus quoque saepe [ ]
1132 pestilitas et iam pigris balantibus aegror. [ ]
1133 nec refert utrum nos in loca deveniamus [ ]
1134 nobis adversa et caeli mutemus amictum, [ ]
1135 an caelum nobis ultro natura (?)coruptum [ ]
1136 deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, [ ]
1137 quod nos adventu possit temptare recenti. [ ]
1138 Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus [ ]
1139 finibus in Cecropis funestos reddidit agros [ ]
1140 vastavitque vias, exhausit civibus urbem. [ ]
1141 nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, [ ]
1142 aëra permensus multum camposque natantis, [ ]
1143 incubuit tandem populo Pandionis omni. [ ]
1144 inde catervatim morbo mortique dabantur. [ ]
1145 principio caput incensum fervore gerebant [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:+
1146 et duplices oculos suffusa luce rubentis. [ ]?
1147 sudabant etiam fauces intrinsecus atrae [ ]
1148 sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat [ ]
1149 atque animi interpres manabat lingua cruore [ ]
1150 debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. [1]
1151 inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum [ ]
1152 morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, [ ]
1153 omnia tum vero vitai claustra lababant. [ ]?
1154 spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, [ ]
1155 rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. [ ]
1156 atque animi prorsum vires totius et omne [ ]
1157 languebat corpus leti iam limine in ipso. [ ]
1158 intolerabilibus -que malis erat anxius angor [ ]
1159 assidue comes et gemitu commixta querela. [ ]
1160 singultusque frequens noctem per saepe diemque [ ]
1161 corripere assidue nervos et membra coactans [ ]
1162 dissoluebat eos, defessos ante, fatigans. [ ]
1163 nec nimio cuiquam posses ardore tueri [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:++
1164 corporis in summo summam fervescere partem, [ ]
1165 sed potius tepidum manibus proponere tactum [ ]
1166 et simul ulceribus quasi inustis omne rubere [ ]
1167 corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis. [ ]
1168 intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, [ ]
1169 flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus. [ ]
1170 nil adeo posses cuiquam leve tenueque membris [ ]
1171 vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper. [ ]!
1172 in fluvios partim gelidos ardentia morbo [ ]
1173 membra dabant nudum iacientes corpus in undas. [ ]
1174 multi praecipites lymphis putealibus alte [ ]
1175 inciderunt ipso venientes ore patente: [ ]
1176 insedabiliter sitis arida, corpora mersans, [1]
1177 aequabat multum parvis umoribus imbrem. [ ]
1178 nec requies erat ulla mali: defessa iacebant [ ]?
1179 corpora. mussabat tacito medicina timore, [ ]
1180 quippe patentia cum totiens ardentia morbis [ ]!
1181 lumina versarent oculorum expertia somno. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:00
1182 multaque praeterea mortis tum signa dabantur, [ ]
1183 perturbata animi mens in maerore metuque, [ ]
1184 triste supercilium, furiosus vultus et acer, [ ]
1185 sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, [ ]?
1186 creber spiritus aut ingens raroque coortus, [ ]!
1187 sudorisque madens per collum splendidus umor, [ ]
1188 tenuia sputa minuta, croci contacta colore [ ]!
1189 salsaque, per fauces rauca vix edita tussi. [ ]
1190 in manibus vero nervi trahere et tremere artus [ ]?
1191 a pedibus -que minutatim succedere frigus [2]
1192 non dubitabat. item ad supremum denique tempus [ ]
1193 compressae nares, nasi primoris acumen [ ]
1194 tenue, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis [ ]
1195 duraque, in ore truci rictum, frons tenta tumebat. [ ]
1196 nec nimio rigida post artus morte iacebant. [ ]
1197 octavoque fere candenti lumine solis [1]
1198 aut etiam nona reddebant lampade vitam. [ ]
1199 quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:+
1200 ulceribus taetris et nigra proluvie alvi [ ]
1201 posterius tamen hunc tabes letumque manebat, [ ]
1202 aut etiam multus capitis cum saepe dolore [ ]
1203 corruptus sanguis expletis naribus ibat: [ ]
1204 huc hominis totae vires corpusque fluebat. [ ]
1205 profluvium porro qui taetri sanguinis acre [ ]?
1206 exierat, tamen in nervos huic morbus et artus [ ]
1207 ibat et in partis genitalis corporis ipsas. [ ]
1208 et graviter partim metuentes limina leti [ ]
1209 vivebant ferro privati parte virili, [ ]
1210 et manibus sine nonnulli pedibusque manebant [ ]
1211 in vita tamen, et perdebant lumina partim: [ ]?
1212 usque adeo mortis metus his incesserat acer. [ ]
1213 atque etiam quosdam cepere oblivia rerum [ ]
1214 cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. [ ]
1215 multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra [ ]!
1216 corporibus, tamen alituum genus atque ferarum [ ]
1217 aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:++
1218 aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua. [ ]
1219 nec tamen omnino temere illis solibus ulla [ ]?
1220 comparebat avis, nec tristia saecla ferarum [1]
1221 exibant silvis. languebant pleraque morbo [ ]
1222 et moriebantur. cum primis fida canum vis [ ]
1223 strata viis animam ponebat in omnibus aegre; [2]
1224 extorquebat enim vitam vis morbida membris. [ ]
1225 incomitata rapi certabant funera vasta. [ ]
1226 nec ratio remedi communis certa dabatur; [ ]
1227 nam quod ali dederat vitalis aëris auras [ ]?
1228 volvere in ore licere et caeli templa tueri, [ ]!
1229 hoc aliis erat exitio letumque parabat. [ ]?
1230 illud in his rebus miserandum magnopere unum [ ]
1231 aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat [1]
1232 implicitum morbo, morti damnatus ut esset, [ ]
1233 deficiens animo maesto cum corde iacebat, [ ]
1234 funera respectans animam amittebat ibidem. [ ]
1235 quippe etenim nullo cessabant tempore apisci [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:00
1236 ex aliis alios avidi contagia morbi, [ ]
1237 lanigeras tamquam pecudes et bucera saecla. [ ]
1238 idque vel in primis cumulabat funere funus. [ ]
1239 nam quicumque suos fugitabant visere ad aegros, [ ]
1240 vitai nimium cupidos mortisque timentis [1]
1241 poenibat paulo post turpi morte malaque, [ ]
1242 desertos, opis expertis, incuria mactans. [ ]
1243 qui fuerant autem praesto, contagibus ibant [ ]
1244 atque labore, pudor quem tum cogebat obire [ ]
1245 blandaque lassorum vox mixta voce querelae. [ ]
1246 optimus hoc leti genus ergo quisque subibat. [ ]?
1247 inque aliis alium, populum sepelire suorum [ ]
1248 certantes: lacrimis lassi luctuque redibant; [ ]
1249 inde bonam partem in lectum maerore dabantur. [ ]
1250 nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus [2]
1251 nec mors nec luctus temptaret tempore tali. [ ]
1252 Praeterea iam pastor et armentarius omnis [ ]!
1253 et robustus item curvi moderator aratri [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:+
1254 languebat, penitusque casa contrusa iacebant [ ]
1255 corpora paupertate et morbo dedita morti. [ ]!
1256 exanimis pueris super exanimata parentum [ ]
1257 corpora nonnumquam posses retroque videre [ ]
1258 matribus et patribus natos super edere vitam. [ ]
1259 nec minimam partem ex agris is maeror in urbem [ ]
1260 confluxit, languens quem contulit agricolarum [ ]
1261 copia conveniens ex omni morbida parte. [ ]
1262 omnia complebant loca tectaque; quo magis aestu [ ]
1263 confertos ita acervatim mors accumulabat. [ ]
1264 multa siti prostrata viam per proque voluta [ ]
1265 corpora silanos ad aquarum strata iacebant [2]?
1266 interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, [ ]
1267 multaque per populi passim loca prompta viasque [ ]
1268 languida semanimo cum corpore membra videres [ ]
1269 horrida paedore et pannis cooperta perire [ ]
1270 corporis inluvie, pelli super ossibus una, [ ]
1271 ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:++
1272 omnia denique sancta deum delubra replerat [ ]!
1273 corporibus mors exanimis onerataque passim [ ]
1274 cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, [ ]
1275 hospitibus loca quae complerant aedituentes. [ ]
1276 nec iam religio divum nec numina magni [ ]?
1277 pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat. [ ]
1278 nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, [ ]!
1279 quo prius hic populus semper consuerat humari; [ ]
1280 perturbatus enim totus trepidabat, et unus [ ]
1281 quisque suum pro re compostum maestus humabat. [ ]
1282 multaque res subita et paupertas horrida suasit. [ ]
1283 namque suos consanguineos aliena rogorum [ ]
1284 insuper exstructa ingenti clamore locabant [2]!
1285 subdebantque faces, multo cum sanguine saepe [ ]
1286 rixantes potius quam corpora desererentur. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 433
Gajus Valerius Catullus: Digte mellem 1 og 23 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
1152 morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, [ ]
1211 in vita tamen, et perdebant lumina partim: [ ]?
1275 hospitibus loca quae complerant aedituentes. [ ] bis
1281 quisque suum pro re compostum maestus humabat. [ ]
6. bog.
1250 nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus [2]
6. bog.
1117 finibus. inde aliis alius locus est inimicus [ ]
6. bog.
1098 atque ea vis omnis morborum pestilitasque [ ]
1125 haec igitur subito clades nova pestilitasque [1]
1133 nec refert utrum nos in loca deveniamus [ ]
1260 confluxit, languens quem contulit agricolarum [ ]
1263 confertos ita acervatim mors accumulabat. [ ]
1275 hospitibus loca quae complerant aedituentes. [ ]
1277 pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat. [ ]
1286 rixantes potius quam corpora desererentur. [ ]
Analyse 3
6. bog.
1099 aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne [ ]!
1180 quippe patentia cum totiens ardentia morbis [ ]!
1186 creber spiritus aut ingens raroque coortus, [ ]!
6. bog.
1105 adveniunt ideo quia longe discrepitant res? [ ]
1222 et moriebantur. cum primis fida canum vis [ ]
6. bog.
1131 consimili ratione venit bubus quoque saepe [ ]
Analyse 4
6. bog.
1122 qua graditur conturbat et immutare coactat, [ ]!
1215 multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra [ ]!
1252 Praeterea iam pastor et armentarius omnis [ ]!
6. bog.
1188 tenuia sputa minuta, croci contacta colore [ ]!
1272 omnia denique sancta deum delubra replerat [ ]!
1278 nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, [ ]!
1284 insuper exstructa ingenti clamore locabant [2]!
6. bog.
1110 quae cum quattuor inter se diversa videmus [ ]!
1171 vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper. [ ]!
1217 aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, [ ]!
1228 volvere in ore licere et caeli templa tueri, [ ]!
1255 corpora paupertate et morbo dedita morti. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede