Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ellevestavelses. Andre i andre filer. Endecasillabi. Altri in altri file
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 1 - CAR-CATU Prossimo file n. 434
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 0:00
Andre end hexametre, pentametre, ellevestavelses: Archivio IAM-MARTialis & alii
1. digt. .
1 Cui dono lepidum nouum libellum []
2 arida modo pumice expolitum? []
3 Corneli, tibi: namque tu solebas []
4 meas esse aliquid putare nugas []
5 iam tum, cum ausus es unus Italorum []
6 omne aeuum tribus explicare cartis []
7 doctis, Iuppiter, et laboriosis. []
8 quare habe tibi quidquid hoc libelli []
9 qualecumque; quod, o patrona uirgo, []
10 plus uno maneat perenne saeclo. []
2. digt. .
1 Passer, deliciae meae puellae, []
2 quicum ludere, quem in sinu tenere, []
3 cui primum digitum dare appetenti []
4 et acris solet incitare morsus, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 0:+
2. digt.
5 cum desiderio meo nitenti []
6 carum nescio quid lubet iocari, []
7 et solaciolum sui doloris, []
8 credo, ut tum grauis acquiescat ardor: []
9 tecum ludere sicut ipsa possem []
10 et tristis animi leuare curas! []
2b. digt. .
1 tam gratum est mihi quam ferunt puellae []
2 pernici aureolum fuisse malum, []
3 quod zonam soluit diu ligatam. []
3. digt. .
1 Lugete, o Veneres Cupidinesque, []
2 et quantum est hominum uenustiorum: []
3 passer mortuus est meae puellae, []
4 passer, deliciae meae puellae, []
5 quem plus illa oculis suis amabat. []
6 nam mellitus erat suamque norat []
7 ipsam tam bene quam puella matrem, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 0:++
3. digt.
8 nec sese a gremio illius mouebat, []
9 sed circumsiliens modo huc modo illuc []
10 ad solam dominam usque pipiabat; []
11 qui nunc it per iter tenebricosum []
12 illud, unde negant redire quemquam. []
13 at uobis male sit, malae tenebrae []
14 Orci, quae omnia bella deuoratis: []
15 tam bellum mihi passerem abstulistis. []
16 o factum male! o miselle passer! []
17 tua nunc opera meae puellae []
18 flendo turgiduli rubent ocelli. []
Digte (andre) mellem 4 og 60 5. digt. .
1 Viuamus, mea Lesbia, atque amemus, []
2 rumoresque senum seueriorum []
3 omnes unius aestimemus assis! []
4 soles occidere et redire possunt: []
5 nobis cum semel occidit breuis lux, []
6 nox est perpetua una dormienda. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:00
5. digt.
7 da mi basia mille, deinde centum, []
8 dein mille altera, dein secunda centum, []
9 deinde usque altera mille, deinde centum. []
10 dein, cum milia multa fecerimus, []
11 conturbabimus illa, ne sciamus, []
12 aut ne quis malus inuidere possit, []
13 cum tantum sciat esse basiorum. []
6. digt. .
1 Flaui, delicias tuas Catullo, []
2 ni sint illepidae atque inelegantes, []
3 uelles dicere nec tacere posses. []
4 uerum nescio quid febriculosi []
5 scorti diligis: hoc pudet fateri. []
6 nam te non uiduas iacere noctes []
7 nequiquam tacitum cubile clamat []
8 sertis ac Syrio fragrans oliuo, []
9 puluinusque peraeque et hic et ille []
10 attritus, tremulique quassa lecti []
11 argutatio inambulatioque. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:+
6. digt.
12 (?)nam inista preualet nihil tacere. []
13 cur? non tam latera ecfututa pandas, []
14 ni tu quid facias ineptiarum. []
15 quare, quidquid habes boni malique, []
16 dic nobis. uolo te ac tuos amores []
17 ad caelum lepido uocare uersu. []
7. digt. .
1 Quaeris, quot mihi basiationes []
2 tuae, Lesbia, sint satis superque. []
3 quam magnus numerus Libyssae harenae []
4 lasarpiciferis iacet Cyrenis []
5 oraclum Iouis inter aestuosi []
6 et Batti ueteris sacrum sepulcrum; []
7 aut quam sidera multa, cum tacet nox, []
8 furtiuos hominum uident amores: []
9 tam te basia multa basiare []
10 uesano satis et super Catullo est, []
11 quae nec pernumerare curiosi []
12 possint nec mala fascinare lingua. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:++
9. digt. .
1 Verani, omnibus e meis amicis []
2 antistans mihi milibus trecentis, []
3 uenistine domum ad tuos penates []
4 fratresque unanimos anumque matrem? []
5 uenisti. o mihi nuntii beati! []
6 uisam te incolumem audiamque Hiberum []
7 narrantem loca, facta, nationes, []
8 ut mos est tuus, applicansque collum []
9 iucundum os oculosque suauiabor. []
10 o quantum est hominum beatiorum, []
11 quid me laetius est beatiusue? []
10. digt. .
1 Varus me meus ad suos amores []
2 uisum duxerat e foro otiosum, []
3 scortillum, ut mihi tum repente uisum est, []
4 non sane illepidum neque inuenustum. []
5 huc ut uenimus, incidere nobis []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:+++
10. digt.
6 sermones uarii, in quibus, quid esset []
7 iam Bithynia, quo modo se haberet, []
8 et quonam mihi profuisset aere. []
9 respondi id quod erat, nihil neque ipsis []
10 nec praetoribus esse nec cohorti, []
11 cur quisquam caput unctius referret, []
12 praesertim quibus esset irrumator []
13 praetor, nec faceret pili cohortem. []
14 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic []
15 natum dicitur esse, comparasti []
16 ad lecticam homines.' ego, ut puellae []
17 unum me facerem beatiorem, []
18 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne, []
19 ut, prouincia quod mala incidisset, []
20 non possem octo homines parare rectos.' []
21 at mi nullus erat nec hic neque illic, []
22 fractum qui ueteris pedem grabati []
23 in collo sibi collocare posset. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:00
10. digt.
24 hic illa, ut decuit cinaediorem, []
25 'quaeso,' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum []
26 istos commoda: nam uolo ad Serapim []
27 deferri.' 'mane,' inquii puellae, []
28 'istud quod modo dixeram me habere, []
29 fugit me ratio: meus sodalis - []
30 Cinna est Gaius, - is sibi parauit. []
31 uerum, utrum illius an mei, quid ad me? []
32 utor tam bene quam mihi pararim. []
33 sed tu insulsa male et molesta uiuis, []
34 per quam non licet esse neglegentem.' []
12. digt. .
1 Marrucine Asini, manu sinistra []
2 non belle uteris: in ioco atque uino []
3 tollis lintea neglegentiorum. []
4 hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: []
5 quamuis sordida res et inuenusta est. []
6 non credis mihi? crede Pollioni []
7 fratri, qui tua furta uel talento []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:+
12. digt.
8 mutari uelit: est enim leporum []
9 differtus puer ac facetiarum. []
10 quare aut hendecasyllabos trecentos []
11 exspecta, aut mihi linteum remitte, []
12 quod me non mouet aestimatione, []
13 uerum est mnemosynum mei sodalis. []
14 nam sudaria Saetaba ex Hiberis []
15 miserunt mihi muneri Fabullus []
16 et Veranius: haec amem necesse est []
17 ut Veraniolum meum et Fabullum. []
13. digt. .
1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me []
2 paucis, si tibi di fauent, diebus, []
3 si tecum attuleris bonam atque magnam []
4 cenam, non sine candida puella []
5 et uino et sale et omnibus cachinnis. []
6 haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, []
7 cenabis bene; nam tui Catulli []
8 plenus sacculus est aranearum. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:++
13. digt.
9 sed contra accipies meros amores []
10 seu quid suauius elegantiusue est: []
11 nam unguentum dabo, quod meae puellae []
12 donarunt Veneres Cupidinesque, []
13 quod tu cum olfacies, deos rogabis, []
14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum. []
14. digt. .
1 Ni te plus oculis meis amarem, []
2 iucundissime Calue, munere isto []
3 odissem te odio Vatiniano: []
4 nam quid feci ego quidue sum locutus, []
5 cur me tot male perderes poetis? []
6 isti di mala multa dent clienti, []
7 qui tantum tibi misit impiorum. []
8 quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum []
9 munus dat tibi Sulla litterator, []
10 non est mi male, sed bene ac beate, []
11 quod non dispereunt tui labores. []
12 di magni, horribilem et sacrum libellum! []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:+++
14. digt.
13 quem tu scilicet ad tuum Catullum []
14 misti, continuo ut die periret, []
15 Saturnalibus, optimo dierum! []
16 non non hoc tibi, false, sic abibit. []
17 nam, si luxerit, ad librariorum []
18 curram scrinia, Caesios, Aquinos, []
19 Suffenum, omnia colligam uenena, []
20 ac te his suppliciis remunerabor. []
21 uos hinc interea ualete abite []
22 illuc, unde malum pedem attulistis, []
23 saecli incommoda, pessimi poetae. []
14b. digt. .
1 Si qui forte mearum ineptiarum []
2 lectores eritis manusque uestras []
3 non horrebitis admouere nobis, ... []
15. digt. .
1 Commendo tibi me ac meos amores, []
2 Aureli. ueniam peto pudentem, []
3 ut, si quicquam animo tuo cupisti, []
4 quod castum expeteres et integellum, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:00
15. digt.
5 conserues puerum mihi pudice, []
6 non dico a populo - nihil ueremur []
7 istos, qui in platea modo huc modo illuc []
8 in re praetereunt sua occupati, - []
9 uerum a te metuo tuoque pene []
10 infesto pueris bonis malisque. []
11 quem tu qua lubet, ut lubet, moueto []
12 quantum uis, ubi erit foris paratum: []
13 hunc unum excipio, ut puto, pudenter. []
14 quod si te mala mens furorque uecors []
15 in tantam impulerit, sceleste, culpam, []
16 ut nostrum insidiis caput lacessas, []
17 a tum te miserum malique fati! []
18 quem attractis pedibus patente porta []
19 percurrunt raphanique mugilesque. []
16. digt. .
1 Pedicabo ego uos et irrumabo, []
2 Aureli pathice et cinaede Furi, []
3 qui me ex uersiculis meis putastis, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:+
16. digt.
4 quod sunt molliculi, parum pudicum. []
5 nam castum esse decet pium poetam []
6 ipsum, uersiculos nihil necesse est; []
7 qui tum denique habent salem ac leporem, []
8 si sunt molliculi ac parum pudici, []
9 et quod pruriat incitare possunt, []
10 non dico pueris, sed his pilosis []
11 qui duros nequeunt mouere lumbos. []
12 uos, quod milia multa basiorum []
13 legistis, male me marem putatis? []
14 pedicabo ego uos et irrumabo. []
21. digt. .
1 Aureli, pater esuritionum, []
2 non harum modo, sed quot aut fuerunt []
3 aut sunt aut aliis erunt in annis, []
4 pedicare cupis meos amores. []
5 nec clam: nam simul es, iocaris una, []
6 haerens ad latus omnia experiris. []
7 frustra: nam insidias mihi instruentem []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:++
21. digt.
8 tangam te prior irrumatione. []
9 atque id si faceres satur, tacerem: []
10 nunc ipsum id doleo, quod esurire []
11 me (?)me (TUNG) puer et sitire discet. []
12 quare desine, dum licet pudico, []
13 ne finem facias, sed irrumatus. []
23. digt. .
1 Furi, cui neque seruus est neque arca []
2 nec cimex neque araneus neque ignis, []
3 uerum est et pater et nouerca, quorum []
4 dentes uel silicem comesse possunt, []
5 est pulcre tibi cum tuo parente []
6 et cum coniuge lignea parentis. []
7 nec mirum: bene nam ualetis omnes, []
8 pulcre concoquitis, nihil timetis, []
9 non incendia, non graues ruinas, []
10 non facta impia, non dolos ueneni, []
11 non casus alios periculorum. []
12 atqui corpora sicciora cornu []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:+++
23. digt.
13 aut siquid magis aridum est habetis []
14 sole et frigore et esuritione. []
15 quare non tibi sit bene ac beate? []
16 a te sudor abest, abest saliua, []
17 mucusque et mala pituita nasi. []
18 hanc ad munditiam adde mundiorem, []
19 quod culus tibi purior salillo est, []
20 nec toto decies cacas in anno; []
21 atque id durius est faba et lapillis, []
22 quod tu si manibus teras fricesque, []
23 non umquam digitum inquinare posses. []
24 haec tu commoda tam beata, Furi, []
25 noli spernere nec putare parui, []
26 et sestertia quae soles precari []
27 centum desine: nam sat es beatus. []
endecasillabi [] nella versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 434
Gajus Valerius Catullus: Digte mellem 24 og 58 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!