File n. 443 – 6:53 minuti – Catullus

PgDn n. 443 Gajus Valerius Catullus: Digte (andre) 63 [Carmina]
Andre versemål: ritmi diversi
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
 = archivio n. 8 - IAM-MART                                 Prossimo file n. 444
 Gajus Valerius Catullus: Andre digte (Oxford C.T.)                         0:00
 63. digt.                                                                     .
   1        Super alta uectus Attis   celeri rate maria,                     []
   2       Phrygium ut nemus citato   cupide pede tetigit                    []
   3          adiitque opaca siluis   redimita loca deae,                    []
   4         stimulatus ibi furenti   rabie, uagus animis,                   []
   5             deuolsit ili acuto   sibi pondera silice,                   []
   6       itaque ut relicta sensit   sibi membra sine uiro,                 []
   7           etiam recente terrae   sola sanguine maculans,                []
   8            niueis citata cepit   manibus leue typanum,                  []
   9          typanum tuum, Cybebe,   tua, mater, initia,                    []
  10        quatiensque terga tauri   teneris caua digitis                   []
  11    canere haec suis adorta est   tremebunda comitibus.                  []
  12    'agite ite ad alta, Gallae,   Cybeles nemora simul,                  []
  13          simul ite, Dindymenae   dominae uaga pecora,                   []

  
 Gajus Valerius Catullus: Andre digte (Oxford C.T.)
 63. digt.
  14           aliena quae petentes   uelut exules loca                      []
  15          sectam meam exsecutae   duce me mihi comites                   []
  16         rapidum salum tulistis   truculentaque pelagi,                  []
  17            et corpus euirastis   Veneris nimio odio;                    []
  18          hilarate erae citatis   erroribus animum.                      []
  19        mora tarda mente cedat:   simul ite, sequimini                   []
  20     Phrygiam ad domum Cybebes,   Phrygia ad nemora deae,                []
  21        ubi cymbalum sonat uox,   ubi tympana reboant,                   []
  22        tibicen ubi canit Phryx   curuo graue calamo,                    []
  23         ubi capita Maenades ui   iaciunt hederigerae,                   []
  24        ubi sacra sancta acutis   ululatibus agitant,                    []
  25          ubi sueuit illa diuae   uolitare uaga cohors,                  []
  26          quo nos decet citatis   celerare tripudiis.'                   []
  27     simul haec comitibus Attis   cecinit notha mulier,                  []
  28        thiasus repente linguis   trepidantibus ululat,                  []
  29         leue tympanum remugit,   caua cymbala recrepant,                []
  30        uiridem citus adit Idam   properante pede chorus.                []
  31       furibunda simul anhelans   uaga uadit animam agens                []
  32         comitata tympano Attis   per opaca nemora dux,                  []
  33          ueluti iuuenca uitans   onus indomita iugi;                    []
  
 Gajus Valerius Catullus: Andre digte (Oxford C.T.)
 63. digt.
  34        rapidae ducem sequuntur   Gallae properipedem.                   []
  35       itaque, ut domum Cybebes   tetigere lassulae,                     []
  36          nimio e labore somnum   capiunt sine Cerere.                   []
  37       piger his labante languore oculos sopor operit;                   []
  38           abit in quiete molli   rabidus furor animi.                   []
  39         sed ubi oris aurei Sol   radiantibus oculis                     []
  40       lustrauit aethera album,   sola dura, mare ferum,                 []
  41       pepulitque noctis umbras   uegetis sonipedibus,                   []
  42       ibi Somnus excitam Attin   fugiens citus abiit;                   []
  43         trepidante eum recepit   dea Pasithea sinu.                     []
  44            ita de quiete molli   rapida sine rabie                      []
  45       simul ipsa pectore Attis   sua facta recoluit,                    []
  46         liquidaque mente uidit   sine quis ubique foret,                []
  47          animo aestuante rusum   reditum ad uada tetulit.               []
  48         ibi maria uasta uisens   lacrimantibus oculis,                  []
  49      patriam allocuta maestast   ita uoce miseriter.                    []
  50        'patria o mei creatrix,   patria o mea genetrix,                 []
  51     ego quam miser relinquens,   dominos ut erifugae                    []
  52         famuli solent, ad Idae   tetuli nemora pedem,                   []
  53       ut aput niuem et ferarum   gelida stabula forem,                  []
  
 Gajus Valerius Catullus: Andre digte (Oxford C.T.)                         4:00
 63. digt.
  54          et earum omnia adirem   furibunda latibula,                    []
  55     ubinam aut quibus locis te   positam, patria, reor?                 []
  56        cupit ipsa pupula ad te   sibi derigere aciem,                   []
  57          rabie fera carens dum   breue tempus animus est.               []
  58        egone a mea remota haec   ferar in nemora domo?                  []
  59         patria, bonis, amicis,   genitoribus abero?                     []
  60         abero foro, palaestra,   stadio et gyminasiis?                  []
  61   miser a miser, querendum est   etiam atque etiam, anime.              []
  62     quod enim genus figuraest,   ego non quod obierim?                  []
  63    ego mulier, ego adolescens,   ego ephebus, ego puer,                 []
  64          ego gymnasi fui flos,   ego eram decus olei:                   []
  65        mihi ianuae frequentes,   mihi limina tepida,                    []
  66         mihi floridis corollis   redimita domus erat,                   []
  67      linquendum ubi esset orto   mihi Sole cubiculum.                   []
  68      ego nunc deum ministra et   Cybeles famula ferar?                  []
  69      ego Maenas, ego mei pars,   ego uir sterilis ero?                  []
  70        ego uiridis algida Idae   niue amicta loca colam?                []
  71       ego uitam agam sub altis   Phrygiae columinibus,                  []
  72        ubi cerua siluicultrix,   ubi aper nemoriuagus?                  []
  73        iam iam dolet quod egi,   iam iamque paenitet.'                  []
  
 Gajus Valerius Catullus: Andre digte (Oxford C.T.)
 63. digt.
  74        roseis ut huic labellis   sonitus citus abiit,                   []
  75        geminas deorum ad aures   noua nuntia referens,                  []
  76      ibi iuncta iuga resoluens   Cybele leonibus                        []
  77       laeuumque pecoris hostem   stimulans ita loquitur.                []
  78 'agedum', inquit 'age ferox i,   fac ut hunc furor agitet,              []
  79           fac uti furoris ictu   reditum in nemora ferat,               []
  80           mea libere nimis qui   fugere imperia cupit.                  []
  81         age caede terga cauda,   tua uerbera patere,                    []
  82            fac cuncta mugienti   fremitu loca retonent,                 []
  83           rutilam ferox torosa   ceruice quate iubam.'                  []
  84          ait haec minax Cybebe   religatque iuga manu.                  []
  85      ferus ipse sese adhortans   rapidum incitat animo,                 []
  86       uadit, fremit, refringit   uirgulta pede uago.                    []
  87        at ubi umida albicantis   loca litoris adiit,                    []
  88         teneramque uidit Attin   prope marmora pelagi,                  []
  89     facit impetum. illa demens   fugit in nemora fera;                  []
  90          ibi semper omne uitae   spatium famula fuit.                   []
  91        dea, magna dea, Cybebe,   dea domina Dindymi,                    []
  92          procul a mea tuos sit   furor omnis, era, domo:                []
  93           alios age incitatos,   alios age rabidos.                     []
  • Digte 64,1-250 ______________________________________________________________________________..
  • risultati [] della versificazione© >>>
    Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

    Prossimo file n. 444
    Marcus Valerius Martialis: Epigrammer (andre) mellem 1,10 og 2,74 [Epigrammata]
    Ritorna a INDEX o “Antica Roma? Recita latina? – Lectio!

    %d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: