Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Andre versemål: ritmi diversi
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 8 - IAM-MART • Epigrammer 1 mellem 1 og 34 Prossimo file n. 445
Alle med hexametre, pentametre, ellevestavelses: Archivio EP1-MART til EPI6-MARTialis
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 0:00
10. digt. .
1 Petit Gemellus nuptias Maronillae ..
2 et cupit et instat et precatur et donat. ..
3 adeone pulchra est? immo foedius nil est. ..
4 quid ergo in illa petitur et placet? tussit. ..
Epigrammer 1 mellem 35 og 69 49. digt. .
1 Vir Celtiberis non tacende gentibus ..
2 nostraeque laus Hispaniae, ..
3 videbis altam, Liciniane, Bilbilin, ..
4 equis et armis nobilem, ..
5 senemque Caium nivibus, et fractis sacrum ..
6 Vadaveronem montibus, ..
7 et delicati dulce Boterdi nemus, ..
8 Pomona quod felix amat. ..
9 tepidi natabis lene Congedi vadum ..
10 mollesque nympharum lacus, ..
11 quibus remissum corpus adstringes brevi ..
12 Salone, qui ferrum gelat. ..
13 praestabit illic ipsa figendas prope ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 0:+
49. digt.
14 Vobesca prandenti feras. ..
15 aestus serenos aureo franges Tago ..
16 obscurus umbris arborum; ..
17 avidam rigens Dercenna placabit sitim ..
18 et Nutha, quae vincit nives. ..
19 at cum December canus et bruma impotens ..
20 Aquilone rauco mugiet, ..
21 aprica repetes Tarraconis litora ..
22 tuamque Laletaniam. ..
23 ibi inligatas mollibus dammas plagis ..
24 mactabis et vernas apros ..
25 leporemque forti callidum rumpes equo, ..
26 cervos relinques vilico. ..
27 vicina in ipsum silva descendet focum ..
28 infante cinctum sordido; ..
29 vocabitur venator et veniet tibi ..
30 conviva clamatus prope; ..
31 lunata nusquam pellis et nusquam toga ..
32 olidaeque vestes murice; ..
33 procul horridus Liburnus et querulus cliens, ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 0:++
49. digt.
34 imperia viduarum procul; ..
35 non rumpet altum pallidus somnum reus, ..
36 sed mane totum dormies. ..
37 mereatur alius grande et insanum sophos: ..
38 miserere tu felicium ..
39 veroque fruere non superbus gaudio, ..
40 dum Sura laudatur tuus. ..
41 non inpudenter vita quod relicum est petit, ..
42 cum fama quod satis est habet. ..
61. digt. .
1 Verona docti syllabas amat vatis, ..
2 Marone felix Mantua est, ..
3 censetur Aponi Livio suo tellus ..
4 Stellaque nec Flacco minus, ..
5 Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, ..
6 Nasone Paeligni sonant, ..
7 duosque Senecas unicumque Lucanum ..
8 facunda loquitur Corduba, ..
9 gaudent iocosae Canio suo Gades, ..
10 Emerita Deciano meo: ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:00
61. digt.
11 te, Liciniane, gloriabitur nostra ..
12 nec me tacebit Bilbilis. ..
66. digt. .
1 Erras, meorum fur avare librorum, ..
2 fieri poetam posse qui putas tanti, ..
3 scriptura quanti constet et tomus vilis: ..
4 non sex paratur aut decem sophos nummis. ..
5 secreta quaere carmina et rudes curas ..
6 quas novit unus scrinioque signatas ..
7 custodit ipse virginis pater chartae, ..
8 quae trita duro non inhorruit mento. ..
9 mutare dominum non potest liber notus. ..
10 sed pumicata fronte si quis est nondum ..
11 nec umbilicis cultus atque membrana, ..
12 mercare: tales habeo; nec sciet quisquam. ..
13 aliena quisquis recitat et petit famam, ..
14 non emere librum sed silentium debet. ..
• Epigrammer 1 mellem 70 og 98
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:+
77. digt. .
1 Pulchre valet Charinus et tamen pallet. ..
2 parce bibit Charinus et tamen pallet. ..
3 bene concoquit Charinus et tamen pallet. ..
4 sole utitur Charinus et tamen pallet. ..
5 tinguit cutem Charinus et tamen pallet. ..
6 cunnum Charinus lingit et tamen pallet. ..
84. digt. .
1 Uxorem habendam non putat Quirinalis, ..
2 cum velit habere filios, et invenit ..
3 quo possit istud more: futuit ancillas ..
4 domumque et agros implet equitibus vernis. ..
5 pater familiae verus est Quirinalis. ..
89. digt. .
1 Garris in aurem semper omnibus, Cinna, ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:++
89. digt.
2 garrire et illud teste quod licet turba. ..
3 rides in aurem, quereris, arguis, ploras, ..
4 cantas in aurem, iudicas, taces, clamas, ..
5 adeoque penitus sedit hic tibi morbus, ..
6 ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes. ..
96. digt. .
1 Si non molestum est teque non piget, scazon, ..
2 nostro rogamus pauca verba Materno ..
3 dicas in aurem sic ut audiat solus. ..
4 amator ille tristium lacernarum ..
5 et baeticatus atque leucophaeatus, ..
6 qui coccinatos non putat viros esse ..
7 amethystinasque mulierum vocat vestes, ..
8 nativa laudet, habeat et licet semper ..
9 fuscos colores, galbinos habet mores. ..
10 rogabit unde suspicer virum mollem. ..
11 una lavamur: aspicit nihil sursum, ..
12 sed spectat oculis devorantibus draucos ..
13 nec otiosis mentulas videt labris. ..
14 quaeris quis hic sit? excidit mihi nomen. ..
Epigrammer 1 mellem 99 og 118 Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:++
113. digt. .
1 Quaecumque lusi iuvenis et puer quondam ..
2 apinasque nostras, quas nec ipse iam novi, ..
3 male conlocare si bonas voles horas ..
4 et invidebis otio tuo, lector, ..
5 a Valeriano Pollio petes Quinto, ..
6 per quem perire non licet meis nugis. ..
_____________________________________________________________________________..
Epigrammer 2 mellem 1 og 29 Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 2. bog (Loeb) 4:+++
11. digt. .
1 Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, ..
2 quod ambulator porticum terit seram, ..
3 lugubre quiddam quod tacet piger voltus, ..
4 quod paene terram nasus indecens tangit, ..
5 quod dextra pectus pulsat et comam vellit, ..
6 non ille amici fata luget aut fratris; ..
7 uterque natus vivit et precor vivat; ..
8 salva est et uxor sarcinaeque servique; ..
9 nihil colonus vilicusque decoxit. ..
10 maeroris igitur causa quae? domi cenat. ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 2. bog (Loeb) 8:00
17. digt. .
1 Tonstrix Suburae faucibus sedet primis, ..
2 cruenta pendent qua flagella tortorum ..
3 Argique Letum multus obsidet sutor. ..
4 sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet, ..
5 non tondet, inquam. quid igitur facit? radit. ..
Epigrammer 2 mellem 30 og 60 57. digt. .
1 Hic quem videtis gressibus vagis lentum, ..
2 amethystinatus media qui secat Saepta, ..
3 quem non lacernis Publius meus vincit, ..
4 non ipse Cordus alpha paenulatorum, ..
5 quem grex togatus sequitur et capillatus ..
6 recensque sella linteisque lorisque, ..
7 oppigneravit modo modo ad Cladi mensam ..
8 vix octo nummis anulum, unde cenaret. ..
Epigrammer 2 mellem 61 og 93 65. digt. .
1 Cur tristiorem cernimus Saleianum? ..
2 "An causa levis est?" inquis "extuli uxorem." ..
3 o grande fati crimen! o gravem casum! ..
4 illa, illa dives mortua est Secundilla, ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 2. bog (Loeb) 8:+
65. digt.
5 centena decies quae tibi dedit dotis? ..
6 nollem accidisset hoc tibi, Saleiane. ..
74. digt. .
1 Cinctum togatis post et ante Saufeium, ..
2 quanta reduci Regulus solet turba, ..
3 ad alta tonsum templa cum reum misit, ..
4 Materne, cernis? invidere nolito. ..
5 comitatus iste sit precor tuus numquam. ..
6 hos illi amicos et greges togatorum ..
7 Fuficulenus praestat et Faventinus. ..
_____________________________________________________________________________..
ritmi diversi .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 445
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer (andre) mellem 3,7 og 3,93 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!