Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 2 - EP1-MART Prossimo file n. 459
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 0:00
61. digt. .
1 Cum tibi vernarent dubia lanugine malae, [ ]
2 lambebat medios ¨ improba lingua viros. [ ]
3 postquam triste caput fastidia vispillonum [ ]
4 et miseri meruit ¨ taedia carnificis, [ ]
5 uteris ore aliter nimiaque aerugine captus [ ]
6 adlatras nomen ¨ quod tibi cumque datur. [ ]
7 haereat inguinibus potius tam noxia lingua: [ ]
8 nam cum fellaret, ¨ purior illa fuit. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 0:+
62. digt. .
1 Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis, [ ]
2 quod cincta est brevibus ¨ mentula tonsa pilis, [ ]
3 hoc praestas, Labiene, tuae (quis nescit?) amicae. [ ]
4 cui praestas, culum ¨ quod, Labiene, pilas? [ ]
63. digt. .
1 Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum, [ ]
2 quae tulit e sacra ¨ Leda redempta via. [ ]
3 Miliche, luxuria est si tanti dives amares. [ ]
4 "Non amo" iam dices: ¨ haec quoque luxuria est. [ ]
64. digt. .
1 Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis [ ]
2 et non decernis, ¨ Laure, quid esse velis, [ ]
3 Peleos et Priami transit et Nestoris aetas [ ]
4 et fuerat serum ¨ iam tibi desinere. [ ]
5 incipe, tres uno perierunt rhetores anno, [2]?
6 si quid habes animi, ¨ si quid in arte vales. [ ]
7 si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 0:++
64. digt.
8 ipse potest fieri ¨ Marsua causidicus. [ ]
9 heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque? [ ]?
10 dum quid sis dubitas, ¨ iam potes esse nihil. [ ]
Epigrammer (andre) 1,10 til 2,74 66. digt. .
1 Unus de toto peccaverat orbe comarum [ ]?
2 anulus, incerta ¨ non bene fixus acu. [ ]
3 hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est, [1]?
4 et cecidit saevis ¨ icta Plecusa comis. [ ]?
5 desine iam, Lalage, tristes ornare capillos, [ ]
6 tangat et insanum ¨ nulla puella caput. [ ]
7 hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet, [ ]
8 ut digna speculo ¨ fiat imago tua. [ ]
67. digt. .
1 Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas [ ]
2 protinus et prima est ¨ haec tua vox "Quid agis?" [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 0:+++
67. digt.
3 hoc, si me decies una conveneris hora, [ ]
4 dicis: habes puto tu, ¨ Postume, nil quod agas. [ ]
68. digt. .
1 Quod te nomine iam tuo saluto, []
2 quem regem et dominum prius vocabam, []
3 ne me dixeris esse contumacem: []
4 totis pillea sarcinis redemi. []
5 reges et dominos habere debet []
6 qui se non habet atque concupiscit []
7 quod reges dominique concupiscunt. []
8 servom si potes, Ole, non habere, []
9 et regem potes, Ole, non habere. []
69. digt. .
1 Invitum cenare foris te, Classice, dicis: [2]
2 si non mentiris, ¨ Classice, dispeream. [ ]
3 ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 4:00
69. digt.
4 cum cenaret, erat ¨ tristior ille, domi. [2]
5 si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis? [ ]
6 "Cogor" ais: verum est; ¨ cogitur et Selius. [ ]
7 en rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam. [ ]
8 grandia verba ubi sunt? ¨ si vir es, ecce, nega. [ ]
70. digt. .
1 Non vis in solio prius lavari []
2 quemquam, Cotile. causa quae, nisi haec est, []
3 undis ne fovearis irrumatis? []
4 primus te licet abluas: necesse est []
5 ante hic mentula quam caput lavetur. []
71. digt. .
1 Candidius nihil est te, Caeciliane, notavi, [ ]
2 si quando ex nostris ¨ disticha pauca lego, [ ]
3 protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli. [ ]
4 hoc mihi das, tamquam ¨ deteriora legas, [ ]
5 ut conlata magis placeant mea? credimus istud. [ ]
6 malo tamen recites, ¨ Caeciliane, tua. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 4:+
72. digt. .
1 Hesterna factum narratur, Postume, cena [ ]
2 quod nollem (quis enim ¨ talia facta probet?) [ ]
3 os tibi percisum quanto non ipse Latinus [ ]?
4 vilia Panniculi ¨ percutit ora sono: [ ]
5 quodque magis mirum est, auctorem criminis huius [ ]
6 Caecilium tota ¨ rumor in urbe sonat. [ ]
7 esse negas factum: vis hoc me credere? credo. [ ]
8 quid quod habet testes, ¨ Postume, Caecilius? [ ]
73. digt. .
1 Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat. [ ]
2 ....... ..
75. digt. .
1 Verbera securi solitus leo ferre magistri [2]?
2 insertamque pati ¨ blandus in ora manum [ ]?
3 dedicit pacem subito feritate reversa, [ ]
4 quanta nec in Libycis ¨ debuit esse iugis. [ ]
5 nam duo de tenera puerilia corpora turba, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 4:++
75. digt.
6 sanguineam rastris ¨ quae renovabat humum, [ ]?
7 saevos et infelix furiali dente peremit. [ ]
8 Martia non vidit ¨ maius harena nefas. [ ]
9 exclamare libet "Crudelis, perfide, praedo, [1]
10 a nostra pueris ¨ parcere disce lupa!" [ ]
76. digt. .
1 Argenti libras Marius tibi quinque reliquit. [ ]
2 cui nihil ipse dabas, ¨ hic tibi verba dedit. [ ]
77. digt. .
1 Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, [3]
2 utilis unguendis ¨ axibus esse potes. [ ]
3 hac tu credideris longum ratione colosson [1]
4 et puerum Bruti ¨ dixeris esse brevem. [ ]
5 disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis [ ]
6 saepe duplex unum ¨ pagina tractat opus. [ ]
7 non sunt longa quibus nihil est quod demere possis, [ ]
8 sed tu, Cosconi, ¨ disticha longa facis. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 8:00
78. digt. .
1 Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris? [ ]?
2 in thermis serva, ¨ Caeciliane, tuis. [ ]
79. digt. .
1 Invitas tunc me cum scis, Nasica, vocasse. [ ]
2 excusatum habeas ¨ me rogo: ceno domi. [ ]?
80. digt. .
1 Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit. [ ]
2 hic, rogo, non furor est, ¨ ne moriare, mori? [ ]
81. digt. .
1 Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit: [ ]
2 cum tamen haec tua sit, ¨ Zoile, sandapila est. [ ]
82. digt. .
1 Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua? [ ]
2 nescis tu populum, ¨ quod tacet ille, loqui? [ ]
83. digt. .
1 Foedasti miserum, marite, moechum, []
2 et se, qui fuerant prius, requirunt []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 8:+
83. digt.
3 trunci naribus auribusque voltus. []
4 credis te satis esse vindicatum? []
5 erras: iste potest et irrumare. []
84. digt. .
1 Mollis erat facilisque viris Poeantius heros: [ ]
2 volnera sic Paridis ¨ dicitur ulta Venus. [ ]
3 cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est: [ ]
4 (?)ab hoc occisus, ¨ Rufe, videtur Eryx. [ ]
85. digt. .
1 Vimine clausa levi niveae custodia coctae, [ ]
2 hoc tibi Saturni ¨ tempore munus erit. [ ]?
3 dona quod aestatis misi tibi mense Decembri [1]
4 si quereris, rasam ¨ tu mihi mitte togam. [ ]
86. digt. .
1 Quod nec carmine glorior supino []
2 nec retro lego Sotaden cinaedum, []
3 nusquam Graecula quod recantat echo []
4 nec dictat mihi luculentus Attis []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 8:++
86. digt.
5 mollem debilitate galliambon, []
6 non sum, Classice, tam malus poeta. []
7 quid si per gracilis vias petauri []
8 invitum iubeas subire Ladan? []
9 turpe est difficiles habere nugas []
10 et stultus labor est ineptiarum. []
11 scribat carmina circulis Palaemon: []
12 me raris iuvat auribus placere. []
87. digt. .
1 Dicis amore tui bellas ardere puellas, [ ]
2 qui faciem sub aqua, ¨ Sexte, natantis habes. [ ]
88. digt. .
1 Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri. [ ]
2 quidquid vis esto, ¨ dummodo nil recites. [ ]
89. digt. .
1 Quod nimio gaudes noctem producere vino, [ ]
2 ignosco: vitium, ¨ Gaure, Catonis habes. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 8:+++
89. digt.
3 carmina quod scribis Musis et Apolline nullo, [1]
4 laudari debes: ¨ hoc Ciceronis habes. [ ]
5 quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici. [ ]
6 quod fellas, vitium ¨ dic mihi cuius habes? [ ]
90. digt. .
1 Quintiliane, vagae moderator summe iuventae, [ ]
2 gloria Romanae, ¨ Quintiliane, togae, [ ]?
3 vivere quod propero pauper nec inutilis annis, [ ]
4 da veniam: properat ¨ vivere nemo satis. [ ]
5 differat hoc patrios optat qui vincere census [ ]
6 atriaque inmodicis ¨ artat imaginibus. [ ]
7 me focus et nigros non indignantia fumos [ ]
8 tecta iuvant et fons ¨ vivus et herba rudis. [ ]
9 sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx, [ ]
10 sit nox cum somno, ¨ sit sine lite dies. [ ]
91. digt. .
1 Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, [ ]
2 sospite quo magnos ¨ credimus esse deos, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 2. bog (Loeb) 12:00
91. digt.
3 si festinatis totiens tibi lecta libellis [ ]
4 detinuere oculos ¨ carmina nostra tuos, [ ]
5 quod fortuna vetat fieri permitte videri, [ ]
6 natorum genitor ¨ credar ut esse trium. [ ]
7 haec, si displicui, fuerint solacia nobis; [ ]
8 haec fuerint nobis ¨ praemia, si placui. [ ]
92. digt. .
1 Natorum mihi ius trium roganti []
2 Musarum pretium dedit mearum []
3 solus qui poterat. valebis, uxor. []
4 non debet domini perire munus. []
93. digt. .
1 "Primus ubi est" inquis "cum sit liber iste secundus?" [ ]
2 quid faciam si plus ¨ ille pudoris habet? [ ]
3 tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum, [ ]?
4 unum de titulo ¨ tollere iota potes. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 459
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 3, mellem 1 og 37 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 61. og 93. digt.
1 Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri. [ ]
mellem 61. og 93. digt.
3 cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est: [ ]
mellem 61. og 93. digt.
3 postquam triste caput fastidia vispillonum [ ]
mellem 61. og 93. digt.
4 dicis: habes puto tu, ¨ Postume, nil quod agas. [ ]
2 hic, rogo, non furor est, ¨ ne moriare, mori? [ ]
2 cum tamen haec tua sit, ¨ Zoile, sandapila est. [ ]
8 tecta iuvant et fons ¨ vivus et herba rudis. [ ]
2 quid faciam si plus ¨ ille pudoris habet? [ ]
mellem 61. og 93. digt.
2 protinus et prima est ¨ haec tua vox “Quid agis?” [ ]
4 dicis: habes puto tu, ¨ Postume, nil quod agas. [ ]
Analyse 3
mellem 61. og 93. digt.
4 et miseri meruit ¨ taedia carnificis, [ ]
4 “Non amo” iam dices: ¨ haec quoque luxuria est. [ ]
4 et fuerat serum ¨ iam tibi desinere. [ ]
8 ipse potest fieri ¨ Marsua causidicus. [ ]
2 si non mentiris, ¨ Classice, dispeream. [ ]
8 quid quod habet testes, ¨ Postume, Caecilius? [ ]
2 cum tamen haec tua sit, ¨ Zoile, sandapila est. [ ]
6 atriaque inmodicis ¨ artat imaginibus. [ ]
mellem 61. og 93. digt.
6 “Cogor” ais: verum est; ¨ cogitur et Selius. [ ]
2 quidquid vis esto, ¨ dummodo nil recites. [ ]
8 haec fuerint nobis ¨ praemia, si placui. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede