Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 3 - EP2-MART Prossimo file n. 461
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 0:00
38. digt. .
1 Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam, [ ]
2 Sexte? quid aut speras ¨ aut petis inde? refer. [ ]
3 "Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso [ ]
4 atque erit in triplici ¨ par mihi nemo foro." [ ]
5 egit Atestinus causas et Civis (utrumque [ ]
6 noras); sed neutri ¨ pensio tota fuit. [ ]
7 "Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis: [ ]
8 audieris, dices ¨ esse Maronis opus." [ ]
9 insanis: omnes, gelidis quicumque lacernis [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 0:+
38. digt.
10 sunt ibi, Nasones ¨ Vergiliosque vides. [1]
11 "Atria magna colam." vix tres aut quattuor ista [ ]
12 res aluit, pallet ¨ cetera turba fame. [ ]
13 "Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae." [ ]
14 si bonus es, casu ¨ vivere, Sexte, potes. [ ]
39. digt. .
1 Iliaco similem puerum, Faustine, ministro [ ]
2 lusca Lycoris amat. ¨ quam bene lusca videt! [ ]
40. digt. .
1 Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti [ ]
2 ex opibus tantis, ¨ quas gravis arca premit, [ ]
3 esse tibi magnus, Telesine, videris amicus. [ ]
4 tu magnus, quod das? ¨ immo ego, quod recipis. [ ]
Epigrammer (andre) 3,7 til 3,93 42. digt. .
1 Lomento rugas uteri quod condere temptas, [1]
2 Polla, tibi ventrem, ¨ non mihi labra linis. [ ]
3 simpliciter pateat vitium fortasse pusillum: [ ]
4 quod tegitur, maius ¨ creditur esse malum. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 0:++
43. digt. .
1 Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis, [ ]
2 tam subito corvus, ¨ qui modo cycnus eras. [ ]
3 non omnes fallis; scit te Proserpina canum: [ ]
4 personam capiti ¨ detrahet illa tuo. [ ]
44. digt. .
1 Occurrit tibi nemo quod libenter, []
2 quod, quacumque venis, fuga est et ingens []
3 circa te, Ligurine, solitudo, []
4 quid sit, scire cupis? nimis poeta es. []
5 hoc valde vitium periculosum est. []
6 non tigris catulis citata raptis, []
7 non dipsas medio perusta sole, []
8 nec sic scorpios inprobus timetur. []
9 nam tantos, rogo, quis ferat labores? []
10 et stanti legis et legis sedenti, []
11 currenti legis et legis cacanti. []
12 in thermas fugio: sonas ad aurem. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:00
44. digt.
13 piscinam peto: non licet natare. []
14 ad cenam propero: tenes euntem. []
15 ad cenam venio: fugas edentem. []
16 lassus dormio: suscitas iacentem. []
17 vis, quantum facias mali, videre? []
18 vir iustus probus innocens timeris. []
45. digt. .
1 Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae [ ]
2 ignoro: fugimus ¨ nos, Ligurine, tuam. [2]?
3 illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis, [ ]
4 sed nihil omnino ¨ te recitante placet. [ ]
5 nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem [2]
6 nec volo boletos, ¨ ostrea nolo: tace. [1]
46. digt. .
1 Exigis a nobis peram sine fine togatam: [2]
2 non eo, libertum ¨ sed tibi mitto meum. [ ]
3 "Non est" inquis "idem." multo plus esse probabo. [ ]?
4 vix ego lecticam ¨ subsequar, ille feret. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:+
46. digt.
5 in turbam incideris, cunctos umbone repellet: [ ]
6 invalidum est nobis ¨ ingenuumque latus. [ ]
7 quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo: [ ]
8 at tibi tergeminum ¨ mugiet ille sophos. [ ]
9 lis erit, ingenti faciet convicia voce: [ ]
10 esse pudor vetuit ¨ fortia verba mihi. [ ]
11 "Ergo nihil nobis" inquis "praestabis amicus?" [ ]
12 quidquid libertus, ¨ Candide, non poterit. [ ]
48. digt. .
1 Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus [ ]
2 praedia: nunc cellam ¨ pauperis Olus habet. [ ]?
49. digt. .
1 Veientana mihi misces, ubi Massica potas: [ ]
2 olfacere haec malo ¨ pocula quam bibere. [ ]
50. digt. .
1 Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:++
50. digt.
2 versiculos recites ¨ ut, Ligurine, tuos. [ ]?
3 deposui soleas, adfertur protinus ingens [ ]
4 inter lactucas ¨ oxygarumque liber: [ ]
5 alter perlegitur, dum fercula prima morantur: [ ]
6 tertius est, nec adhuc ¨ mensa secunda venit: [ ]
7 et quartum recitas et quintum denique librum. [ ]
8 putidus est, totiens ¨ si mihi ponis aprum. [ ]
9 quod si non scombris scelerata poemata donas, [ ]
10 cenabis solus ¨ iam, Ligurine, domi. [ ]
51. digt. .
1 Cum faciem laudo, cum miror crura manusque, [ ]
2 dicere, Galla, soles, ¨ "Nuda placebo magis," [2]?
3 et semper vitas communia balnea nobis. [ ]
4 numquid, Galla, times ¨ ne tibi non placeam? [ ]
52. digt. .
1 Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis: [ ]
2 abstulit hanc nimium ¨ casus in urbe frequens. [ ]
3 conlatum est deciens. rogo, non potes ipse videri [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:+++
52. digt.
4 incendisse tuam, ¨ Tongiliane, domum? [ ]
53. digt. .
1 Et voltu poteram tuo carere []
2 et collo manibusque cruribusque []
3 et mammis natibusque clunibusque, []
4 et, ne singula persequi laborem, []
5 tota te poteram, Chloe, carere. []
54. digt. .
1 Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem, [ ]
2 multo simplicius, ¨ Galla, negare potes. [ ]?
55. digt. .
1 Quod quacumque venis Cosmum migrare putamus [ ]
2 et fluere excusso ¨ cinnama fusa vitro, [ ]?
3 nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis. [ ]
4 scis, puto, posse meum ¨ sic bene olere canem. [ ]
56. digt. .
1 Sit cisterna mihi quam vinea malo Ravennae, [ ]
2 cum possim multo ¨ vendere pluris aquam. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 8:00
57. digt. .
1 Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae: [ ]
2 cum peterem mixtum, ¨ vendidit ille merum. [ ]
59. digt. .
1 Sutor cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus, [ ]
2 fullo dedit Mutinae: ¨ nunc ubi copo dabit? [ ]?
60. digt. .
1 Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante, [ ]
2 cur mihi non eadem ¨ quae tibi cena datur? [ ]?
3 ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, [ ]
4 sugitur inciso ¨ mitulus ore mihi: [ ]
5 sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos: [2]?
6 res tibi cum rhombo est, ¨ at mihi cum sparulo. [ ]
7 aureus inmodicis turtur te clunibus implet, [ ]
8 ponitur in cavea ¨ mortua pica mihi. [ ]
9 cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem? [2]
10 sportula quod non est ¨ prosit. edamus idem. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 8:+
61. digt. .
1 Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna: [ ]
2 si nil, Cinna, petis, ¨ nil tibi, Cinna, nego. [ ]
62. digt. .
1 Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, [ ]
2 quod sub rege Numa ¨ condita vina bibis, [ ]?
3 quod constat decies tibi non spatiosa supellex, [ ]
4 libra quod argenti ¨ milia quinque rapit, [ ]
5 aurea quod fundi pretio carruca paratur, [ ]
6 quod pluris mula est ¨ quam domus empta tibi: [ ]
7 haec animo credis magno te, Quinte, parare? [2]?
8 falleris: haec animus, ¨ Quinte, pusillus emit. [ ]
63. digt. .
1 Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi. [ ]
2 audio; sed quid sit, ¨ dic mihi, bellus homo? [ ]
3 "Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines, [1]
4 balsama qui semper, ¨ cinnama semper olet; [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 8:++
63. digt.
5 cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, [2]?
6 qui movet in varios ¨ bracchia volsa modos; [ ]
7 inter femineas tota qui luce cathedras [ ]?
8 desidet atque aliqua ¨ semper in aure sonat, [ ]
9 qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas; [ ]
10 pallia vicini ¨ qui refugit cubiti; [ ]
11 qui scit quam quis amet, qui per convivia currit, [ ]
12 Hirpini veteres ¨ qui bene novit avos." [2]?
13 quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus? [ ]
14 res pertricosa est, ¨ Cotile, bellus homo. [ ]
65. digt. .
1 Quod spirat tenera malum mordente puella, [1]
2 quod de Corycio ¨ quae venit aura croco; [ ]
3 vinea quod primis cum floret cana racemis, [ ]
4 gramina quod redolent, ¨ quae modo carpsit ovis; [ ]
5 quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 12:00
65. digt.
6 pallidus Eoo ¨ ture quod ignis olet; [u]
7 gleba quod aestivo leviter cum spargitur imbre, [ ]?
8 quod madidas nardo ¨ passa corona comas: [ ]
9 hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant. [ ]
10 quid si tota dares ¨ illa sine invidia? [2]
66. digt. .
1 Par scelus admisit Phariis Antonius armis: [ ]
2 abscidit voltus ¨ ensis uterque sacros. [ ]
3 illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos, [ ]
4 hoc tibi, Roma, caput, ¨ cum loquereris, erat. [ ]
5 Antoni tamen est peior quam causa Pothini: [ ]?
6 hic facinus domino ¨ praestitit, ille sibi. [ ]
67. digt. .
1 Cessatis, pueri, nihilque nostis, []
2 Vaterno Rasinaque pigriores, []
3 quorum per vada tarda navigantes []
4 lentos tinguitis ad celeuma remos. []
5 iam prono Phaethonte sudat Aethon []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 12:+
67. digt.
6 exarsitque dies et hora lassos []
7 interiungit equos meridiana. []
8 at vos, tam placidas vagi per undas []
9 tuta luditis otium carina, []
10 non nautas puto vos, sed Argonautas. []
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 461
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 3, mellem 68 og 100 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 38. og 66. digt.
4 tu magnus, quod das? ¨ immo ego, quod recipis. [ ] bis
10 sportula quod non est ¨ prosit. edamus idem. [ ]
2 audio; sed quid sit, ¨ dic mihi, bellus homo? [ ]
Analyse 3
mellem 38. og 66. digt.
10 quid si tota dares ¨ illa sine invidia? [2]
mellem 38. og 66. digt.
4 tu magnus, quod das? ¨ immo ego, quod recipis. [ ]
12 quidquid libertus, ¨ Candide, non poterit. [ ]
2 olfacere haec malo ¨ pocula quam bibere. [ ]
4 numquid, Galla, times ¨ ne tibi non placeam? [ ]
6 res tibi cum rhombo est, ¨ at mihi cum sparulo. [ ]
mellem 38. og 66. digt.
10 pallia vicini ¨ qui refugit cubiti; [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede