Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 3 - EP2-MART Prossimo file n. 462
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 0:00
68. digt. .
1 Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus. [ ]
2 cui sint scripta rogas ¨ interiora? mihi. [ ]?
3 gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede. [ ]
4 exuimur: nudos ¨ parce videre viros. [ ]
5 hinc iam deposito post vina rosasque pudore, [ ]
6 quid dicat nescit ¨ saucia Terpsichore: [ ]
7 schemata nec dubio sed aperte nominat illam [ ]
8 quam recipit sexto ¨ mense superba Venus, [ ]
9 custodem medio statuit quam vilicus horto, [ ]
10 opposita spectat ¨ quam proba virgo manu. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 0:+
68. digt.
11 si bene te novi, longum iam lassa libellum [2]
12 ponebas, totum ¨ nunc studiosa legis. [ ]
69. digt. .
1 Omnia quod scribis castis epigrammata verbis [ ]
2 inque tuis nulla est ¨ mentula carminibus, [ ]
3 admiror, laudo; nihil est te sanctius uno: [ ]
4 at mea luxuria ¨ pagina nulla vacat. [ ]
5 haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae, [ ]
6 haec senior, sed quem ¨ torquet amica, legat. [ ]
7 at tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba [ ]?
8 a pueris debent ¨ virginibusque legi. [ ]
70. digt. .
1 Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti; [ ]
2 rivalis fuerat ¨ qui tuus, ille vir est. [ ]
3 cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor? [ ]
4 numquid securus ¨ non potes arrigere? [ ]
71. digt. .
1 Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 0:++
71. digt.
2 non sum divinus, ¨ sed scio quid facias. [ ]
72. digt. .
1 Vis futui nec vis mecum, Saufeia, lavari. [ ]
2 nescio quod magnum ¨ suspicor esse nefas. [ ]
3 aut tibi pannosae dependent pectore mammae [ ]
4 aut sulcos uteri ¨ prodere nuda times [ ]
5 aut infinito lacerum patet inguen hiatu [ ]?
6 aut aliquid cunni ¨ prominet ore tui. [ ]?
7 sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es. [ ]
8 si verum est, vitium ¨ peius habes: fatua es. [ ]
73. digt. .
1 Dormis cum pueris mutuniatis, []
2 et non stat tibi, Galle, quod stat illis. []
3 quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari? []
4 mollem credere te virum volebam, []
5 sed rumor negat esse te cinaedum. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:00
74. digt. .
1 Psilothro faciem levas et dropace calvam. [ ]
2 numquid tonsorem, ¨ Gargiliane, times? [ ]
3 quid facient ungues? nam certe non potes illos [ ]
4 resina Veneto ¨ nec resecare luto. [2]?
5 desine, si pudor est, miseram traducere calvam: [ ]
6 hoc fieri cunno, ¨ Gargiliane, solet. [ ]
75. digt. .
1 Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit, [ ]
2 luctaris demens ¨ tu tamen arrigere. [ ]
3 sed nihil erucae faciunt bulbique salaces [2]
4 inproba nec prosunt ¨ iam satureia tibi. [ ]
5 coepisti puras opibus corrumpere buccas: [1]
6 sic quoque non vivit ¨ sollicitata Venus. [ ]
7 mirari satis hoc quisquam vel credere possit, [ ]?
8 quod non stat, magno ¨ stare, Luperce, tibi? [ ]
76. digt. .
1 Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:+
76. digt.
2 nec formosa tibi ¨ sed moritura placet. [ ]?
3 hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens? [ ]
4 cum possis Hecaben, ¨ non potes Andromachen! [ ]
77. digt. .
1 Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, [ ]
2 nec lepus est umquam ¨ nec tibi gratus aper; [ ]?
3 nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, [1]
4 nec Libye mittit ¨ nec tibi Phasis aves: [ ]
5 capparin et putri cepas allece natantis [1]
6 et pulpam dubio ¨ de petasone voras, [ ]
7 teque iuvant gerres et pelle melandrya cana; [ ]
8 resinata bibis ¨ vina, Falerna fugis. [2]
9 nescio quod stomachi vitium secretius esse [ ]
10 suspicor: ut quid enim, ¨ Baetice, saprophageis? [ ]
78. digt. .
1 Minxisti currente semel, Pauline, carina. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:++
78. digt.
2 meiere vis iterum? ¨ iam Palinurus eris. [ ]?
79. digt. .
1 Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes. [ ]
2 hunc ego, cum futuit, ¨ non puto perficere. [ ]
80. digt. .
1 De nullo quereris, nulli maledicis, Apici: [ ]
2 rumor ait linguae ¨ te tamen esse malae. [ ]
81. digt. .
1 Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro? [ ]
2 haec debet medios ¨ lambere lingua viros. [ ]
3 abscisa est quare Samia tibi mentula testa, [ ]?
4 si tibi tam gratus, ¨ Baetice, cunnus erat? [ ]
5 castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus, [ ]
6 sacra tamen Cybeles ¨ decipis: ore vir es. [ ]
Epigrammer (andre) 3,7 til 3,93 83. digt. .
1 Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 4:+++
83. digt.
2 "fac mihi quod Chione": ¨ non potui brevius. [ ]
84. digt. .
1 Quid narrat tua moecha? non puellam []
2 dixi, Gongylion. quid ergo? linguam. []
85. digt. .
1 Quis tibi persuasit naris abscidere moecho? [ ]
2 non hac peccatum est ¨ parte, marite, tibi. [ ]
3 stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor, [ ]
4 cum sit salva tui ¨ mentula Deiphobi. [ ]
86. digt. .
1 Ne legeres partem lascivi, casta, libelli, [ ]?
2 praedixi et monui: ¨ tu tamen, ecce legis. [ ]
3 sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum [ ]
4 (non sunt haec mimis ¨ inprobiora), lege. [ ]
87. digt. .
1 Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam [ ]
2 atque nihil cunno ¨ purius esse tuo. [ ]
3 tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 8:00
87. digt.
4 si pudor est, transfer ¨ subligar in faciem. [ ]
88. digt. .
1 Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt. [2]
2 dicite, dissimiles ¨ sunt magis an similes? [ ]
89. digt. .
1 Utere lactucis et mollibus utere malvis: [ ]?
2 nam faciem durum, ¨ Phoebe, cacantis habes. [ ]
90. digt. .
1 Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum, [ ]
2 quod volt et non volt, ¨ quid sibi Galla velit. [ ]
91. digt. .
1 Cum peteret patriae missicius arva Ravennae, [ ]
2 semiviro Cybeles ¨ cum grege iunxit iter. [ ]
3 huic comes haerebat domini fugitivus Achillas [ ]
4 insignis forma ¨ nequitiaque puer. [ ]
5 hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret [ ]?
6 quaerunt. sed tacitos ¨ sensit et ille dolos: [ ]
7 mentitur, credunt. somni post vina petuntur: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 8:+
91. digt.
8 continuo ferrum ¨ noxia turba rapit [ ]
9 exciduntque senem spondae qui parte iacebat; [ ]
10 namque puer pluteo ¨ vindice tutus erat. [ ]
11 suppositam fama est quondam pro virgine cervam: [ ]
12 at nunc pro cervo ¨ mentula supposita est. [ ]
92. digt. .
1 Ut patiar moechum rogat uxor, Galle, sed unum. [ ]
2 huic ego non oculos ¨ eruo, Galle, duos? [ ]
94. digt. .
1 Esse negas coctum leporem poscisque flagella. [ ]
2 mavis, Rufe, cocum ¨ scindere quam leporem. [ ]
95. digt. .
1 Numquam dicis have sed reddis, Naevole, semper, [ ]
2 quod prior et corvus ¨ dicere saepe solet. [ ]
3 cur hoc expectes a me, rogo, Naevole, dicas: [1]
4 nam, puto, nec melior, ¨ Naevole, nec prior es. [ ]
5 praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque [ ]?
6 natorumque dedit ¨ iura paterna trium. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 8:++
95. digt.
7 ore legor multo notumque per oppida nomen [ ]?
8 non expectato ¨ dat mihi fama rogo. [ ]
9 est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum [ ]
10 et sedeo qua te ¨ suscitat Oceanus. [ ]
11 quot mihi Caesareo facti sunt munere cives, [ ]
12 nec famulos totidem ¨ suspicor esse tibi. [ ]
13 sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves. [ ]
14 iam iam tu prior es, ¨ Naevole, vincis: have. [ ]
96. digt. .
1 Lingis, non futuis meam puellam []
2 et garris quasi moechus et fututor. []
3 si te prendero, Gargili, tacebis. []
97. digt. .
1 Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum. [ ]
2 carmine laesa meo est, ¨ laedere et illa potest. [ ]
98. digt. .
1 Sit culus tibi quam macer, requiris? []
2 pedicare potes, Sabelle, culo. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 3. bog (Loeb) 12:00
99. digt. .
1 Irasci nostro non debes, cerdo, libello. [ ]
2 ars tua non vita est ¨ carmine laesa meo. [ ]
3 non nocuos permitte sales. cur ludere nobis [ ]
4 non liceat, licuit ¨ si iugulare tibi. [ ]
100. digt. .
1 Cursorem sexta tibi, Rufe, remissius hora, [ ]
2 carmina quem madidum ¨ nostra tulisse reor: [ ]
3 imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat. [ ]
4 non aliter mitti ¨ debuit ille liber. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 462
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 4, mellem 1 og 22 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 68. og 100. digt.
5 desine, si pudor est, miseram traducere calvam: [ ]
3 hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens? [ ]
1 Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, [ ]
5 castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus, [ ]
3 tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris: [ ]
mellem 68. og 100. digt.
3 cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor? [ ]
3 quid facient ungues? nam certe non potes illos [ ]
mellem 68. og 100. digt.
2 quod volt et non volt, ¨ quid sibi Galla velit. [ ]
10 et sedeo qua te ¨ suscitat Oceanus. [ ]
14 iam iam tu prior es, ¨ Naevole, vincis: have. [ ]
mellem 68. og 100. digt.
2 rivalis fuerat ¨ qui tuus, ille vir est. [ ]
6 sacra tamen Cybeles ¨ decipis: ore vir es. [ ]
mellem 68. og 100. digt.
4 nam, puto, nec melior, ¨ Naevole, nec prior es. [ ]
Analyse 3
mellem 68. og 100. digt.
6 quid dicat nescit ¨ saucia Terpsichore: [ ]
2 inque tuis nulla est ¨ mentula carminibus, [ ]
4 numquid securus ¨ non potes arrigere? [ ]
2 luctaris demens ¨ tu tamen arrigere. [ ]
4 cum possis Hecaben, ¨ non potes Andromachen! [ ]
10 suspicor: ut quid enim, ¨ Baetice, saprophageis? [ ]
2 hunc ego, cum futuit, ¨ non puto perficere. [ ]
4 cum sit salva tui ¨ mentula Deiphobi. [ ]
12 at nunc pro cervo ¨ mentula supposita est. [ ]
10 et sedeo qua te ¨ suscitat Oceanus. [ ]
mellem 68. og 100. digt.
2 non sum divinus, ¨ sed scio quid facias. [ ]
4 si pudor est, transfer ¨ subligar in faciem. [ ]
2 dicite, dissimiles ¨ sunt magis an similes? [ ]
2 mavis, Rufe, cocum ¨ scindere quam leporem. [ ]
mellem 68. og 100. digt.
8 si verum est, vitium ¨ peius habes: fatua es. [ ]
2 “fac mihi quod Chione”: ¨ non potui brevius. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede