Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 3 - EP2-MART Prossimo file n. 466
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb) 0:00
66. digt. .
1 Egisti vitam semper, Line, municipalem, [ ]
2 qua nihil omnino ¨ vilius esse potest. [ ]
3 Idibus et raris togula est excussa Kalendis, [ ]
4 duxit et aestates ¨ synthesis una decem. [ ]
5 saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, [ ]
6 silva gravis turdos ¨ exagitata dedit. [ ]
7 captus flumineo venit de gurgite piscis, [ ]?
8 vina ruber fudit ¨ non peregrina cadus. [ ]?
9 nec tener Argolica missus de gente minister [ ]
10 sed stetit inculti ¨ rustica turba foci. [ ]
11 vilica vel duri conpressa est nupta coloni, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
66. digt.
12 incaluit quotiens ¨ saucia vena mero. [ ]?
13 nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris, [ ]
14 nec mersa est pelago ¨ nec fluit ulla ratis. [ ]
15 subposita est blando numquam tibi tessera talo, [ ]
16 alea sed parcae ¨ sola fuere nuces. [ ]
17 dic ubi sit decies, mater quod avara reliquit. [ ]
18 nusquam est: fecisti ¨ rem, Line, difficilem. [ ]
67. digt. .
1 Praetorem pauper centum sestertia Gaurus [ ]
2 orabat cana ¨ notus amicitia, [ ]
3 dicebatque suis haec tantum desse trecentis, [ ]
4 ut posset domino ¨ plaudere iustus eques. [ ]
5 praetor ait "Scis me Scorpo Thalloque daturum, [ ]
6 atque utinam centum ¨ milia sola darem." [ ]
7 a pudet ingratae, pudet a male divitis arcae: [ ]
8 quod non vis equiti, ¨ vis dare, praetor, equo? [ ]
68. digt. .
1 Invitas centum quadrantibus et bene cenas. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
68. digt.
2 ut cenem invitor, ¨ Sexte, an ut invideam? [ ]
69. digt. .
1 Tu Setina quidem semper vel Massica ponis, [1]
2 Papyle, sed rumor ¨ tam bona vina negat: [ ]?
3 diceris hac factus caelebs quater esse lagona. [ ]
4 nec puto nec credo, ¨ Papyle, nec sitio. [ ]
Epigrammer (andre) 4,17 til 6,74 71. digt. .
1 Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem, [ ]?
2 si qua puella neget: ¨ nulla puella negat. [ ]
3 tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare, [ ]
4 tamquam non liceat, ¨ nulla puella negat. [ ]
5 casta igitur nulla est? sunt castae mille. quid ergo [ ]
6 casta facit? non dat, ¨ non tamen illa negat. [ ]
72. digt. .
1 Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos. [ ]
2 non habeo, sed habet ¨ Bybliopola Tryphon. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb) 4:00
72. digt.
3 "Aes dabo pro nugis et emem tua carmina sanus? [2]
4 non" inquis "faciam ¨ tam fatue." nec ego. [ ]
73. digt. .
1 Cum gravis extremas Vestinus duceret horas [ ]
2 et iam per Stygias ¨ esset iturus aquas, [ ]?
3 ultima volventis oravit pensa sorores, [ ]?
4 ut traherent parva ¨ stamina pulla mora. [ ]
5 iam sibi defunctus caris dum vivit amicis, [ ]
6 moverunt tetricas ¨ tam pia vota deas. [ ]
7 tunc largas partitus opes a luce recessit [ ]?
8 seque mori post hoc ¨ credidit ille senem. [ ]
74. digt. .
1 Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae [ ]
2 proelia? tam timidis ¨ quanta sit ira feris? [ ]?
3 in mortem parvis concurrere frontibus ardent. [ ]
4 vis, Caesar, dammis ¨ parcere? mitte canes. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
75. digt. .
1 O felix animo, felix, Nigrina, marito [1]
2 atque inter Latias ¨ gloria prima nurus; [ ]?
3 te patrios miscere iuvat cum coniuge census, [ ]
4 gaudentem socio ¨ participique viro. [ ]
5 arserit Euhadne flammis iniecta mariti, [ ]
6 nec minor Alcestin ¨ fama sub astra ferat. [ ]
7 tu melius: certo meruisti pignore vitae [ ]
8 ut tibi non esset ¨ morte probandus amor. [ ]
76. digt. .
1 Milia misisti mihi sex bis sena petenti. [ ]
2 ut bis sena feram, ¨ bis duodena petam. [ ]?
77. digt. .
1 Numquam divitias deos rogavi []
2 contentus modicis meoque laetus: []
3 paupertas, veniam dabis, recede. []
4 causast quae subiti novique voti? []
5 pendentem volo Zoilum videre. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
78. digt. .
1 Condita cum tibi sit iam sexagesima messis [ ]
2 et facies multo ¨ splendeat alba pilo, [ ]
3 discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est [ ]?
4 cui non mane feras ¨ inrequietus "Have"; [ ]
5 et sine te nulli fas est prodire tribuno, [1]
6 nec caret officio ¨ consul uterque tuo; [ ]
7 et sacro decies repetis Palatia clivo [ ]
8 Sigerosque meros ¨ Partheniosque sonas. [ ]
9 haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer, [1]
10 omnino nihil est ¨ ardalione sene. [ ]?
79. digt. .
1 Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini. [ ]
2 hoc emis. inposui: ¨ rus tibi vendo tuum. [ ]
80. digt. .
1 Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin [2]
2 si nescis, non es ¨ sanus, amice Maron. [ ]
3 declamas aeger, declamas hemitritaeos: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
80. digt.
4 si sudare aliter ¨ non potes, est ratio. [2]
5 "Magna tamen res est." erras; cum viscera febris [ ]
6 exurit, res est ¨ magna tacere, Maron. [ ]
82. digt. .
1 Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, [2]?
2 inputet et nobis ¨ otia parva roga, [ ]
3 immemor et paulum curarum operumque suorum [1]
4 non tetrica nugas ¨ exigat aure meas. [ ]
5 sed nec post primum legat haec summumve trientem, [ ]
6 sed sua cum medius ¨ proelia Bacchus amat. [ ]
7 si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur [ ]
8 altera: divisum ¨ sic breve fiet opus. [1]?
83. digt. .
1 Securo nihil est te, Naevole, peius; eodem [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb) 8:00
83. digt.
2 sollicito nihil est, ¨ Naevole, te melius. [ ]
3 securus nullum resalutas, despicis omnes, [ ]
4 nec quisquam liber ¨ nec tibi natus homo est: [ ]
5 sollicitus donas, dominum regemque salutas, [ ]
6 invitas. esto, ¨ Naevole, sollicitus. [ ]
84. digt. .
1 Non est in populo nec urbe tota []
2 a se Thaida qui probet fututam, []
3 cum multi cupiant rogentque multi. []
4 tam casta est, rogo, Thais? immo fellat. []
85. digt. .
1 Nos bibimus vitro, tu murra, Pontice. quare? [ ]?
2 prodat perspicuus ¨ ne duo vina calix. [ ]?
86. digt. .
1 Si vis auribus Atticis probari, []
2 exhortor moneoque te, libelle, []
3 ut docto placeas Apollinari. []
4 nil exactius eruditiusque est, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
86. digt.
5 sed nec candidius benigniusque. []
6 si te pectore, si tenebit ore, []
7 nec rhonchos metues maligniorum, []
8 nec scombris tunicas dabis molestas. []
9 si damnaverit, ad salariorum []
10 curras scrinia protinus licebit, []
11 inversa pueris arande charta. []
87. digt. .
1 Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle, [ ]
2 conlocat et lusus ¨ deliciasque vocat, [ ]
3 et, quo mireris magis, infantaria non est. [ ]?
4 ergo quid in causa est? ¨ pedere Bassa solet. [ ]
88. digt. .
1 Nulla remisisti parvo pro munere dona, [ ]?
2 et iam Saturni ¨ quinque fuere dies. [ ]
3 ergo nec argenti sex scripula Septiciani [ ]
4 missa nec a querulo ¨ mappa cliente fuit, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 4. bog (Loeb)
88. digt.
5 Antipolitani nec quae de sanguine thynni [2]
6 testa rubet, nec quae ¨ cottana parva gerit, [ ]
7 nec rugosarum vimen breve Picenarum, [u]
8 dicere te posses ¨ ut meminisse mei? [ ]
9 decipies alios verbis voltuque benigno; [ ]
10 nam mihi iam notus ¨ dissimulator eris. [ ]
89. digt. .
1 Ohe, iam satis est, ohe, libelle. []
2 iam pervenimus usque ad umbilicos: []
3 tu procedere adhuc et ire quaeris, []
4 nec summa potes in schida teneri, []
5 sic tamquam tibi res peracta non sit, []
6 quae prima quoque pagina peracta est. []
7 iam lector queriturque deficitque; []
8 iam librarius hoc et ipse dicit []
9 "Ohe, iam satis est, ohe, libelle." []
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 466
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 5, mellem 1 og 23 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 66. og 88. digt.
3 tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare, [ ]
1 Condita cum tibi sit iam sexagesima messis [ ]
5 “Magna tamen res est.” erras; cum viscera febris [ ]
1 Securo nihil est te, Naevole, peius; eodem [ ]?
mellem 66. og 88. digt.
3 et, quo mireris magis, infantaria non est. [ ]?
mellem 66. og 88. digt.
1 Invitas centum quadrantibus et bene cenas. [ ]
mellem 66. og 88. digt.
1 Egisti vitam semper, Line, municipalem, [ ]
1 Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini. [ ]
3 declamas aeger, declamas hemitritaeos: [ ]
3 ergo nec argenti sex scripula Septiciani [ ]
7 nec rugosarum vimen breve Picenarum, [u]
mellem 66. og 88. digt.
6 casta facit? non dat, ¨ non tamen illa negat. [ ]
8 seque mori post hoc ¨ credidit ille senem. [ ]
10 omnino nihil est ¨ ardalione sene. [ ]?
2 si nescis, non es ¨ sanus, amice Maron. [ ]
6 exurit, res est ¨ magna tacere, Maron. [ ]
2 sollicito nihil est, ¨ Naevole, te melius. [ ]
6 testa rubet, nec quae ¨ cottana parva gerit, [ ]
Analyse 3
mellem 66. og 88. digt.
4 non” inquis “faciam ¨ tam fatue.” nec ego. [ ]
mellem 66. og 88. digt.
18 nusquam est: fecisti ¨ rem, Line, difficilem. [ ]
2 orabat cana ¨ notus amicitia, [ ]
2 ut cenem invitor, ¨ Sexte, an ut invideam? [ ]
6 invitas. esto, ¨ Naevole, sollicitus. [ ]
mellem 66. og 88. digt.
4 nec puto nec credo, ¨ Papyle, nec sitio. [ ]
4 si sudare aliter ¨ non potes, est ratio. [2]
2 sollicito nihil est, ¨ Naevole, te melius. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede