File n. 49 – 13:55 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 50
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 49 Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,1-183 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                     0:00
  1                Vt belli signum   Laurenti Turnus ab arce               [ ]
  2               extulit et rauco   strepuerunt cornua cantu,             [ ]
  3           utque acris   concussit equos   utque impulit arma,          [ ]
  4               extemplo   turbati animi,   simul omne tumultu           [ ]
  5             coniurat   trepido Latium   saevitque iuventus             [ ]
  6               effera. ductores   primi Messapus et Vfens               [ ]
  7             contemptorque deum   Mezentius undique cogunt              [ ]
  8             auxilia et   latos vastant   cultoribus agros.             [ ]
  9              mittitur et magni   Venulus Diomedis ad urbem             [ ]
 10         qui petat auxilium, et   Latio consistere Teucros,             [ ]
 11                advectum Aenean   classi victosque penatis              [ ]
 12             inferre et   fatis regem   se dicere posci,                [ ]
 13              edoceat,   multasque viro    se adiungere gentis          [ ]
 14               Dardanio et late   Latio increbrescere nomen:            [ ]?
 15       quid struat his coeptis,   quem, si fortuna sequatur,            [ ]
 16               eventum   pugnae cupiat,   manifestius ipsi              [ ]
 17            quam Turno regi aut   regi apparere Latino.                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
 18              Talia per Latium.   quae Laomedontius heros               [ ]
 19            cuncta videns magno   curarum fluctuat aestu,               [ ]?
 20        atque animum   nunc huc celerem   nunc dividit illuc            [ ]
 21             in partisque rapit   varias perque omnia versat,           [ ]
 22         sicut aquae   tremulum labris   ubi lumen aënis                [ ]
 23           sole repercussum aut   radiantis imagine lunae               [ ]
 24               omnia pervolitat   late loca, iamque sub auras           [1]
 25               erigitur   summique ferit    laquearia tecti.            [ ]
 26             nox erat et terras   animalia fessa per omnis              [ ]
 27              alituum   pecudumque genus    sopor altus habebat,        [ ]
 28              cum pater in ripa   gelidique sub aetheris axe            [1]?
 29                 Aeneas, tristi   turbatus pectora bello,               [ ]
 30              procubuit   seramque dedit    per membra quietem.         [ ]
 31            huic deus ipse loci   fluvio Tiberinus amoeno               [ ]
 32               populeas   inter senior   se attollere frondes           [ ]
 33            visus (eum   tenuis glauco   velabat amictu                 [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
 34            carbasus, et crinis   umbrosa tegebat harundo),             [ ]?
 35              tum sic adfari et   curas his demere dictis:              [ ]
 36            'O sate gente deum,   Troianam ex hostibus urbem            [ ]
 37              qui revehis nobis   aeternaque Pergama servas,            [1]
 38                exspectate solo   Laurenti arvisque Latinis,            [ ]
 39          hic tibi certa domus,   certi (ne absiste) penates;           [ ]
 40              neu belli   terrere minis;   tumor omnis et irae          [ ]
 41  concessere deum.                                                        ..
 42           iamque tibi,   ne vana putes   haec fingere somnum,          [2]?
 43                litoreis ingens   inventa sub ilicibus sus              [ ]
 44             triginta   capitum fetus   enixa iacebit,                  [ ]?
 45           alba, solo recubans,   albi circum ubera nati.               [ ]
 46          hic locus urbis erit,   requies ea certa laborum,             [ ]
 47             ex quo ter   denis urbem   redeuntibus annis               [ ]?
 48               Ascanius   clari condet   cognominis Albam.              [ ]
 49             haud incerta cano.   nunc qua ratione quod instat          [ ]
 50               expedias victor,   paucis (adverte) docebo.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                     4:00
 51              Arcades his oris,   genus a Pallante profectum,           [2]
 52             qui regem Euandrum   comites, qui signa secuti,            [ ]
 53              delegere locum et   posuere in montibus urbem             [1]
 54               Pallantis proavi   de nomine Pallanteum.                 [1]?
 55              hi bellum adsidue   ducunt cum gente Latina;              [ ]?
 56           hos castris   adhibe socios   et foedera iunge.              [ ]
 57              ipse ego te ripis   et recto flumine ducam,               [2]
 58               adversum   remis superes   subvectus ut amnem.           [ ]
 59           surge age, nate dea,   primisque cadentibus astris           [ ]?
 60                Iunoni   fer rite preces,   iramque minasque            [2]?
 61           supplicibus   supera votis.   mihi victor honorem            [1]
 62           persolves.   ego sum pleno   quem flumine cernis             [ ]
 63              stringentem ripas   et pinguia culta secantem,            [ ]
 64             caeruleus Thybris,   caelo gratissimus amnis.              [ ]?
 65          hic mihi magna domus,   celsis caput urbibus exit.'           [ ]
 66             Dixit, deinde lacu   fluvius se condidit alto              [ ]
 67           ima petens;   nox Aenean   somnusque reliquit.               [ ]
 68             surgit et aetherii   spectans orientia solis               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
 69              lumina rite cavis   undam de flumine palmis               [ ]
 70              sustinet ac talis   effundit ad aethera voces:            [ ]?
 71            'nymphae, Laurentes   nymphae, genus amnibus unde est,      [ ]
 72            tuque, o Thybri tuo   genitor cum flumine sancto,           [ ]
 73                accipite Aenean   et tandem arcete periclis.            [ ]
 74            quo te cumque lacus   miserantem incommoda nostra           [ ]
 75          fonte tenet,   quocumque solo    pulcherrimus exis,           [ ]
 76             semper honore meo,   semper celebrabere donis,             [ ]
 77            corniger Hesperidum   fluvius regnator aquarum.             [ ]
 78              adsis o tantum et   propius tua numina firmes.'           [ ]?
 79         sic memorat,   geminasque legit    de classe biremis           [ ]
 80              remigioque aptat,   socios simul instruit armis.          [ ]
 81        Ecce autem   subitum atque oculis    mirabile monstrum,         [ ]
 82             candida per silvam   cum fetu concolor albo                [ ]?
 83               procubuit viridi  -que in litore conspicitur sus:        [ ]
 84               quam pius Aeneas   tibi enim, tibi, maxima Iuno,         [ ]
 85            mactat sacra ferens   et cum grege sistit ad aram.          [ ]
 86            Thybris ea fluvium,   quam longa est, nocte tumentem        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
 87              leniit, et tacita   refluens ita substitit unda,          [ ]
 88            mitis ut in   morem stagni   placidaeque paludis            [ ]
 89        sterneret aequor aquis,   remo ut luctamen abesset.             [ ]
 90             ergo iter inceptum   celerant. rumore secundo              [ ]
 91            labitur uncta vadis   abies, mirantur et undae,             [ ]
 92             miratur   nemus insuetum   fulgentia longe                 [ ]
 93             scuta virum fluvio   pictasque innare carinas.             [ ]
 94                   olli remigio   noctemque diemque fatigant            [ ]?
 95           et longos   superant flexus,   variisque teguntur            [ ]
 96           arboribus,   viridisque secant    placido aequore silvas.    [ ]
 97               sol medium caeli   conscenderat igneus orbem             [ ]
 98              cum muros   arcemque procul    ac rara domorum            [1]
 99        tecta vident, quae nunc   Romana potentia caelo                 [2]
100            aequavit,   tum res inopes   Euandrus habebat.              [ ]
101                ocius advertunt   proras urbique propinquant.           [ ]
102             Forte die   sollemnem illo   rex Arcas honorem             [ ]
103                Amphitryoniadae   magno divisque ferebat                [ ]?
104            ante urbem in luco.   Pallas huic filius una,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                     8:00
105            una omnes   iuvenum primi   pauperque senatus               [ ]
106         tura dabant,   tepidusque cruor    fumabat ad aras.            [ ]
107               ut celsas   videre rates   atque inter opacum            [2]
108              adlabi   nemus et tacitis   incumbere remis,              [ ]?
109               terrentur   visu subito   cunctique relictis             [1]
110             consurgunt mensis.   audax quos rumpere Pallas             [ ]
111            sacra vetat   raptoque volat    telo obvius ipse,           [ ]
112            et procul e tumulo:   'iuvenes, quae causa subegit          [ ]
113               ignotas   temptare vias?   quo tenditis?' inquit.        [ ]
114         'qui genus? unde domo?   pacemne huc fertis an arma?'          [ ]?
115               tum pater Aeneas   puppi sic fatur ab alta               [ ]
116              paciferaeque manu   ramum praetendit olivae:              [1]
117            'Troiugenas   ac tela vides   inimica Latinis,              [ ]
118              quos illi   bello profugos   egere superbo.               [1]
119              Euandrum petimus.   ferte haec et dicite lectos           [ ]
120              Dardaniae   venisse duces   socia arma rogantis.'         [ ]
121                obstipuit tanto   percussus nomine Pallas:              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
122           'egredere o   quicumque es,' ait    'coramque parentem       [2]
123           adloquere ac nostris   succede penatibus hospes.'            [ ]
124                excepitque manu   dextramque amplexus inhaesit.         [ ]
125            progressi   subeunt luco   fluviumque relinquunt.           [ ]
126               Tum regem Aeneas   dictis adfatur amicis:                [ ]
127            'optime Graiugenum,   cui me Fortuna precari                [ ]
128             et vitta   comptos voluit   praetendere ramos,             [ ]
129            non equidem extimui   Danaum quod ductor et Arcas           [ ]
130         quodque a stirpe fores   geminis coniunctus Atridis;           [ ]
131              sed mea me virtus   et sancta oracula divum               [ ]
132             cognatique patres,   tua terris didita fama,               [1]
133             coniunxere tibi et   fatis egere volentem.                 [ ]?
134              Dardanus, Iliacae   primus pater urbis et auctor,         [ ]
135             Electra, ut   Grai perhibent,   Atlantide cretus,          [u]
136             advehitur Teucros;   Electram maximus Atlas                [ ]?
137              edidit, aetherios   umero qui sustinet orbis.             [1]?
138                vobis Mercurius   pater est, quem candida Maia          [ ]
139                Cyllenae gelido   conceptum vertice fudit;              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
140              at Maiam, auditis   si quicquam credimus, Atlas,          [ ]
141           idem Atlas   generat caeli   qui sidera tollit.              [ ]?
142              sic genus amborum   scindit se sanguine ab uno.           [ ]
143            his fretus   non legatos   neque prima per artem            [ ]
144                temptamenta tui   pepigi; me, me ipse meumque           [1]?
145              obieci   caput et supplex   ad limina veni.               [ ]?
146           gens eadem, quae te,   crudeli Daunia bello                  [ ]
147           insequitur;   nos si pellant   nihil afore credunt           [ ]
148           quin omnem Hesperiam   penitus sua sub iuga mittant,         [ ]
149           et mare quod   supra teneant   quodque adluit infra.         [ ]
150            accipe daque fidem.   sunt nobis fortia bello               [ ]
151         pectora, sunt animi et   rebus spectata iuventus.'             [ ]
152                Dixerat Aeneas.   ille os oculosque loquentis           [ ]?
153              iamdudum et totum   lustrabat lumine corpus.              [ ]
154          tum sic pauca refert:   'ut te, fortissime Teucrum,           [ ]
155                accipio agnosco  -que libens! ut verba parentis         [ ]
156              et vocem Anchisae   magni vultumque recordor!             [ ]
157            nam memini Hesionae   visentem regna sororis                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                    12:00
158                 Laomedontiaden   Priamum Salamina petentem             [ ]
159              protinus Arcadiae   gelidos invisere finis.               [ ]
160           tum mihi prima genas   vestibat flore iuventas,              [ ]
161               mirabarque duces   Teucros, mirabar et ipsum             [ ]
162                Laomedontiaden;   sed cunctis altior ibat               [ ]
163            Anchises. mihi mens   iuvenali ardebat amore                [ ]
164            compellare virum et   dextrae coniungere dextram;           [ ]
165           accessi et   cupidus Phenei   sub moenia duxi.               [ ]
166             ille mihi insignem   pharetram Lyciasque sagittas          [ ]
167          discedens   chlamydemque auro    dedit intertextam,           [ ]
168             frenaque bina meus   quae nunc habet aurea Pallas.         [ ]
169         ergo et quam   petitis iuncta est   mihi foedere dextra,       [ ]
170            et lux cum   primum terris   se crastina reddet,            [ ]
171                 auxilio laetos   dimittam opibusque iuvabo.            [ ]
172            interea sacra haec,   quando huc venistis amici,            [ ]
173           annua, quae   differre nefas,   celebrate faventes           [ ]!
174          nobiscum, et iam nunc   sociorum adsuescite mensis.'          [ ]
175          Haec ubi dicta, dapes   iubet et sublata reponi               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
176                pocula gramineo  -que viros locat ipse sedili,          [ ]
177          praecipuumque toro et   villosi pelle leonis                  [ ]?
178                 accipit Aenean   solioque invitat acerno.              [ ]
179              tum lecti iuvenes   certatim araeque sacerdos             [ ]?
180           viscera tosta ferunt   taurorum, onerantque canistris        [ ]
181                 dona laboratae   Cereris, Bacchumque ministrant.       [2]
182                vescitur Aeneas   simul et Troiana iuventus             [ ]
183               perpetui   tergo bovis et   lustralibus extis.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 50
Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,184-369 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: