File n. 500B – 33:26 minuti – Horatius

PgDn n. 500B Quintus Horatius Flaccus: Oder 1 og 2, alle som af Alkaios. [Carmina Alcaica]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 66 - CA1-HORA             Alcaica           Prossimo file n. 500C                      
Sapphica file n. 500A, Asclepiadea file n. 500D, Disticha file n. 500E 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       0:00
9. digt.                                                                      .
  1                  Vides ut alta stet nive candidum                       []
  2               Soracte, nec iam sustineant onus                          []
  3                 silvae laborantes, geluque                              []
  4               flumina constiterint acuto.                               []
  5                dissolve frigus ligna super foco                         []
  6                 large reponens atque benignius                          []
  7                 deprome quadrimum Sabina,                               []
  8               o Thaliarche, merum diota:                                []
  9                 permitte divis cetera, qui simul                        []
 10                stravere ventos aequore fervido                          []
 11                 deproeliantis, nec cupressi                             []
 12                nec veteres agitantur orni.                              []
 13               quid sit futurum cras fuge quaerere et                    []
 14               quem Fors dierum cumque dabit lucro                       []
 15                appone, nec dulcis amores                                []
 16              sperne puer neque tu choreas,                              []
 17                  donec virenti canities abest                           []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       0:+
9. digt.
 18                morosa. nunc et campus et areae                          []
 19               lenesque sub noctem susurri                               []
 20                 composita repetantur hora,                              []
 21               nunc et latentis proditor intimo                          []
 22                 gratus puellae risus ab angulo                          []
 23             pignusque dereptum lacertis                                 []
 24                aut digito male pertinaci.                               []
16. digt.                                                                     .
  1                O matre pulchra filia pulchrior,                         []
  2                quem criminosis cumque voles modum                       []
  3                  pones iambis, sive flamma                              []
  4                 sive mari libet Hadriano.                               []
  5                 non Dindymene, non adytis quatit                        []
  6                 mentem sacerdotum incola Pythius,                       []
  7               non Liber aeque, non acuta                                []
  8              sic geminant Corybantes aera,                              []
  9               tristes ut irae, quas neque Noricus                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       0:++
16. digt.
 10                 deterret ensis nec mare naufragum                       []
 11               nec saevus ignis nec tremendo                             []
 12               Iuppiter ipse ruens tumultu.                              []
 13              fertur Prometheus addere principi                          []
 14                   limo coactus particulam undique                       []
 15               desectam et insani leonis                                 []
 16            vim stomacho apposuisse nostro.                              []
 17                 irae Thyesthen exitio gravi                             []
 18              stravere et altis urbibus ultimae                          []
 19                 stetere causae cur perirent                             []
 20               funditus imprimeretque muris                              []
 21             hostile aratrum exercitus insolens.                         []
 22               compesce mentem: me quoque pectoris                       []
 23               temptavit in dulci iuventa                                []
 24              fervor et in celeris iambos                                []
 25                misit furentem: nunc ego mitibus                         []
 26                  mutare quaero tristia, dum mihi                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       0:+++
16. digt.
 27                   fias recantatis amica                                 []                        
 28                 opprobriis animumque reddas.                            []
17. digt.                                                                     .
  1                  Velox amoenum saepe Lucretilem                         []
  2                   mutat Lycaeo Faunus et igneam                         []
  3                 defendit aestatem capellis                              []
  4               usque meis pluviosque ventos.                             []
  5                   impune tutum per nemus arbutos                        []
  6              quaerunt latentis et thyma deviae                          [] 
  7                    olentis uxores mariti                                []
  8               nec viridis metuunt colubras                              []                            
  9                  nec Martialis Haediliae lupos,                         []
 10                utcumque dulci, Tyndari, fistula                         []
 11                 valles et Vsticae cubantis                              []
 12                  levia personuere saxa.                                 []
 13                 di me tuentur, dis pietas mea                           []
 14             et musa cordi est. hic tibi                                 []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       4:00
17. digt.
 15                 manabit ad plenum benigno                               []
 16              ruris honorum opulenta cornu:                              []
 17                 hic in reducta valle Caniculae                          []
 18                 vitabis aestus et fide Teia                             []
 19                  dices laborantis in uno                                []
 20                Penelopen vitreamque Circen:                             []
 21                 hic innocentis pocula Lesbii                            []
 22               duces sub umbra, nec Semeleius                            []
 23               cum Marte confundet Thyoneus                              []
 24              proelia, nec metues protervum                              []
 25                suspecta Cyrum, ne male dispari                          []
 26                  incontinentis iniciat manus                            []
 27              et scindat haerentem coronam                               []                              
 28                crinibus immeritamque vestem.                            []
26. digt.                                                                     .
  1                   Musis amicus tristitiam et metus                      []
  2               tradam protervis in mare Creticum                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       4:+
26. digt.
  3                portare ventis, quis sub Arcto                           []
  4               rex gelidae metuatur orae,                                []
  5                 quid Tiridaten terreat, unice                           []
  6                securus. o quae fontibus integris                        []
  7                gaudes, apricos necte flores,                            []
  8                 necte meo Lamiae coronam,                               []
  9                 Piplei dulcis! nil sine te mei                          [] 
 10               prosunt honores: hunc fidibus novis,                      []
 11                hunc Lesbio sacrare plectro                              []
 12               teque tuasque decet sorores.                              []
27. digt.                                                                     .
  1                  Natis in usum laetitiae scyphis                        []
  2           pugnare Thracum est: tollite barbarum                         []
  3                 morem, verecundumque Bacchum                            []
  4               sanguineis prohibete rixis.                               []
  5               vino et lucernis Medus acinaces                           []
  6                 immane quantum discrepat: impium                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       4:++
27. digt.
  7                   lenite clamorem, sodales                              []
  8                 et cubito remanete presso.                              [] 
  9                  vultis severi me quoque sumere                         []
 10                partem Falerni? dicat Opuntiae                           []
 11               frater Megillae, quo beatus                               []
 12              vulnere, qua pereat sagitta.                               []
 13               cessat voluntas? non alia bibam                           []
 14               mercede. quae te cumque domat Venus,                      []
 15                  non erubescendis adurit                                []
 16                ignibus, ingenuoque semper                               []
 17                  amore peccas. quidquid habes, age                      []
 18                   depone tutis auribus. a! miser                        []
 19                  quanta laborabas Charybdi,                             []
 20                digne puer meliore flamma.                               []
 21             quae saga, quis te solvere Thessalis                        []
 22                 magus venenis, quis poterit deus?                       []
 23                  vix illigatum te triformi                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       4:+++
27. digt.
 24                 Pegasus expediet Chimaera.                              []
29. digt.                                                                     .
  1                   Icci, beatis nunc Arabum invides                      []
  2                gazis, et acrem militiam paras                           []
  3                 non ante devictis Sabaeae                               []
  4               regibus, horribilique Medo                                []
  5                nectis catenas? quae tibi virginum                       []
  6                  sponso necato barbara serviet?                         []
  7                puer quis ex aula capillis                               []
  8               ad cyathum statuetur unctis,                              []
  9                doctus sagittas tendere Sericas                          []
 10                  arcu paterno? quis neget arduis                        [] 
 11                  pronos relabi posse rivos                              []
 12               montibus et Tiberim reverti,                              []
 13                cum tu coemptos undique nobilis                          []
 14                 libros Panaeti Socraticam et domum                      [] 
 15                    mutare loricis Hiberis,                              [] 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       8:00
29. digt.                                                                     
 16                pollicitus meliora, tendis?                              []
31. digt.                                                                     .
  1                 Quid dedicatum poscit Apollinem                         []
  2               vates? quid orat de patera novum                          []
  3                  fundens liquorem? non opimae                           []
  4                 Sardiniae segetes feraces,                              []
  5                  non aestuosae grata Calabriae                          []
  6                armenta, non aurum aut ebur Indicum,                     []
  7               non rura quae Liris quieta                                []
  8               mordet aqua taciturnus amnis.                             []
  9                premant Calenam falce quibus dedit                       []
 10                 fortuna vitem, dives et aureis                          []
 11                 mercator exsiccet culullis                              []
 12                 vina Syra reparata merce,                               []
 13               dis carus ipsis, quippe ter et quater                     []
 14                  anno revisens aequor Atlanticum                        []
 15                 impune. me pascunt olivae,                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       8:+
31. digt.                                                                     
 16                 me cichorea levesque malvae.                            []
 17                   frui paratis et valido mihi,                          []
 18                  Latoe, dones, at, precor, integra                      []
 19             cum mente, nec turpem senectam                              []
 20               degere nec cithara carentem.                              []
34. digt.                                                                     .
  1                  Parcus deorum cultor et infrequens                     []
  2                    insanientis dum sapientiae                           []
  3                consultus erro, nunc retrorsum                           []
  4            vela dare atque iterare cursus                               []
  5                cogor relictos: namque Diespiter,                        []
  6                   igni corusco nubila dividens                          []
  7              plerumque, per purum tonantis                              []
  8                egit equos volucremque currum,                           []
  9               quo bruta tellus et vaga flumina,                         []
 10               quo Styx et invisi horrida Taenari                        []
 11                  sedes Atlanteusque finis                               []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       8:++
34. digt.                                                                     
 12               concutitur. valet ima summis                              []
 13                mutare et insignem attenuat deus,                        []
 14               obscura promens; hinc apicem rapax                        []
 15               fortuna cum stridore acuto                                []
 16             sustulit, hic posuisse gaudet.                              []  
35. digt.                                                                     .
  1                 O diva, gratum quae regis Antium,                       []
  2               praesens vel imo tollere de gradu                         [] 
  3                 mortale corpus vel superbos                             []
  4                 vertere funeribus triumphos,                            []
  5                te pauper ambit sollicita prece                          []
  6                 ruris colonus, te dominam aequoris                      []
  7                quicumque Bithyna lacessit                               []
  8                Carpathium pelagus carina.                               []
  9                te Dacus asper, te profugi Scythae,                      []
 10                urbesque gentesque et Latium ferox                       []
 11                regumque matres barbarorum et                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                       8:+++
35. digt.                                                                     
 12                  purpurei metuunt tyranni,                              []
 13                      iniurioso ne pede proruas                          []
 14              stantem columnam, neu populus frequens                     []
 15                 ad arma cessantis, ad arma                              []
 16                concitet imperiumque frangat.                            []
 17               te semper anteit serva Necessitas,                        []
 18                clavos trabalis et cuneos manu                           []
 19                  gestans aena, nec severus                              []
 20              uncus abest liquidumque plumbum.                           []
 21                te Spes et albo rara Fides colit                         []
 22                  velata panno, nec comitem abnegat,                     []
 23                  utcumque mutata potentis                               []
 24                veste domos inimica linquis.                             []
 25                 at vulgus infidum et meretrix retro                     []
 26                 periura cedit, diffugiunt cadis                         []
 27                cum faece siccatis amici                                 []
 28               ferre iugum pariter dolosi.                               []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                      12:00
35. digt.                                                                     
 29                  serves iturum Caesarem in ultimos                      []
 30                orbis Britannos et iuvenum recens                        []
 31                      examen Eois timendum                               []
 32                  partibus Oceanoque rubro.                              []
 33                  eheu, cicatricum et sceleris pudet                     []
 34           fratrumque. quid nos dura refugimus                           []
 35              aetas? quid intactum nefasti                               []
 36              liquimus? unde manum iuventus                              []
 37                    metu deorum continuit? quibus                        []
 38                 pepercit aris? o  utinam nova                           []
 39                  incude diffingas retusum in                            []
 40                 Massagetas Arabasque ferrum!                            []
37. digt.                                                                     .
  1             Nunc est bibendum, nunc pede libero                         []
  2               pulsanda tellus, nunc Saliaribus                          []
  3                   ornare pulvinar deorum                                []
  4               tempus erat dapibus, sodales.                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                      12:+
37. digt.                                                                     
  5               antehac nefas depromere Caecubum                          []
  6                 cellis avitis, dum Capitolio                            []
  7                   regina dementis ruinas                                []
  8                funus et imperio parabat                                 []
  9                    contaminato cum grege turpium                        []
 10                 morbo virorum, quodlibet impotens                       []
 11                  sperare fortunaque dulci                               []
 12                ebria. sed minuit furorem                                []
 13                 vix una sospes navis ab ignibus,                        []
 14               mentemque lymphatam Mareotico                             []
 15                  redegit in veros timores                               []
 16                Caesar ab Italia volantem                                []
 17                remis adurgens, accipiter velut                          []
 18                mollis columbas aut leporem citus                        []
 19                 venator in campis nivalis                               []
 20                Haemoniae, daret ut catenis                              []
 21               fatale monstrum; quae generosius                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                      12:++
37. digt.                                                                     
 22                perire quaerens nec muliebriter                          []
 23                  expavit ensem nec latentis                             []
 24               classe cita reparavit oras;                               []
 25               ausa et iacentem visere regiam                            []
 26                  vultu sereno, fortis et asperas                        []
 27                tractare serpentis, ut atrum                             []
 28                corpore combiberet venenum,                              []
 29                     deliberata morte ferocior,                          []
 30                saevis Liburnis scilicet invidens                        []
 31                   privata deduci superbo                                []
 32               non humilis mulier triumpho.                              []
_____________________________________________________________________________..
Sapphica file n. 500A, Asclepiadea file n. 500D, Disticha file n. 500E 
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      12:+++
1. digt.                                                                      .
  1               Motum ex Metello consule civicum                          []
  2                bellique causas et vitia et modos                        []
  3                 ludumque Fortunae gravisque                             []
  4              principum amicitias et arma                                []
  5                nondum expiatis uncta cruoribus,                         []
  6                    periculosae plenum opus aleae,                       []
  7               tractas, et incedis per ignis                             []
  8                suppositos cineri doloso.                                []
  9                 paulum severae Musa tragoediae                          []
 10                desit theatris: mox ubi publicas                         []
 11                 res ordinaris, grande munus                             []
 12                  Cecropio repetes cothurno,                             []
 13                insigne maestis praesidium reis                          []
 14                 et consulenti, Pollio, curiae,                          []
 15               cui laurus aeternos honores                               []
 16                 Delmatico peperit triumpho.                             []
 17                iam nunc minaci murmure cornuum                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      12:++++                          
1. digt.                                                                      
 18             perstringis auris, iam litui strepunt,                      []
 19                iam fulgor armorum fugaces                               []
 20              terret equos equitumque vultus.                            [] 
 21                  audire magnos iam videor duces                         []	
 22                   non indecoro pulvere sordidos,                        []
 23                et cuncta terrarum subacta                               []
 24            praeter atrocem animum Catonis.                              []
 25                 Iuno et deorum quisquis amicior                         []
 26                   Afris inulta cesserat impotens                        []
 27                  tellure victorum nepotes                               []
 28                rettulit inferias Iugurthae.                             []
 29                quis non Latino sanguine pinguior                        []
 30               campus sepulcris impia proelia                            []
 31                  testatur auditumque Medis                              []
 32                 Hesperiae sonitum ruinae?                               []
 33            qui gurges aut quae flumina lugubris                         []
 34                  ignara belli? quod mare Dauniae                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      16:00                          
1. digt.                                                                      
 35                   non decoloravere caedes?                              []
 36             quae caret ora cruore nostro?                               []
 37               sed ne relictis, Musa procax, iocis                       []
 38                 Ceae retractes munera neniae,                           [] 
 39                   mecum Dionaeo sub antro                               []
 40              quaere modos leviore plectro.                              []
3. digt.                                                                      .                                                                      
  1                 Aequam memento rebus in arduis                          []
  2                servare mentem, non secus in bonis                       []
  3                   ab insolenti temperatam                               []
  4                 laetitia, moriture Delli,                               []
  5               seu maestus omni tempore vixeris,                         []
  6               seu te in remoto gramine per dies                         []
  7                 festos reclinatum bearis                                []
  8                   interiore nota Falerni.                               []
  9               quo pinus ingens albaque populus                          []
 10              umbram hospitalem consociare amant                         []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      16:+                          
3. digt.                                                                                                                                           
 11               ramis? quid obliquo laborat                               []
 12             lympha fugax trepidare rivo?                                []
 13             huc vina et unguenta et nimium brevis                       []
 14                 flores amoenae ferre iube rosae,                        []
 15               dum res et aetas et sororum                               []
 16                fila trium patiuntur atra.                               []
 17                 cedes coemptis saltibus et domo                         []
 18                villaque flavus quam Tiberis lavit;                      []
 19              cedes, et exstructis in altum                              []
 20                  divitiis potietur heres.                               []
 21                 divesne prisco natus ab Inacho                          []
 22                nil interest an pauper et infima                         []
 23                de gente sub divo moreris,                               []
 24               victima nil miserantis Orci.                              []
 25                    omnes eodem cogimur, omnium                          []
 26                  versatur urna serius ocius                             []
 27                sors exitura et nos in aeter-                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      16:++                          
3. digt.                                                                                                                                           
 28           -num exsilium impositura cumbae.                              []
5. digt.                                                                      .                                                                      
  1                 Nondum subacta ferre iugum valet                        []
  2                cervice, nondum munia comparis                           []
  3                aequare nec tauri ruentis                                []
  4                in venerem tolerare pondus.                              []
  5                 circa virentis est animus tuae                          []
  6               campos iuvencae, nunc fluviis gravem                      []
  7               solantis aestum, nunc in udo                              []
  8                ludere cum vitulis salicto                               []
  9                praegestientis. tolle cupidinem                          []
 10                  immitis uvae: iam tibi lividos                         []
 11               distinguet Autumnus racemos                               []
 12                  purpureo varius colore.                                []
 13               iam te sequetur: currit enim ferox                        []
 14                  aetas et illi quos tibi dempserit                      []
 15                 apponet annos; iam proterva                             []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      16:+++                          
5. digt.                                                                                                                                           
 16              fronte petit Lalage maritum,                               []
 17                dilecta quantum non Pholoe fugax,                        []
 18               non Chloris albo sic umero nitens                         []
 19                 ut pura nocturno renidet                                []
 20               luna mari, Cnidiusve Gyges,                               [] 
 21                 quem si puellarum insereres choro,                      []
 22                   mire sagaces falleret hospites                        []
 23                discrimen obscurum solutis                               []
 24                crinibus ambiguoque vultu.                               []
7. digt.                                                                      .                                                                      
  1                  O saepe mecum tempus in ultimum                        []
  2                  deducte Bruto militiae duce,                           []
  3                 quis te redonavit Quiritem                              []
  4                dis patriis Italoque caelo,                              []
  5                 Pompei, meorum prime sodalium?                          []
  6               cum quo morantem saepe diem mero                          []
  7                   fregi coronatus nitentis                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      20:00                          
7. digt.                                                                                                                                           
  8                malobathro Syrio capillos.                               []
  9                tecum Philippos et celerem fugam                         []
 10                  sensi relicta non bene parmula,                        []
 11             cum fracta virtus, et minaces                               []
 12               turpe solum tetigere mento.                               []
 13              sed me per hostis Mercurius celer                          []
 14                 denso paventem sustulit aere;                           []
 15               te rursus in bellum resorbens                             []
 16               unda fretis tulit aestuosis.                              []
 17                 ergo obligatam redde Iovi dapem                         []
 18                longaque fessum militia latus                            []
 19                 depone sub lauru mea, nec                               []
 20               parce cadis tibi destinatis.                              []
 21                      oblivioso levia Massico                            []
 22                 ciboria exple; funde capacibus                          []
 23                unguenta de conchis. quis udo                            []
 24                deproperare apio coronas                                 []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      20:+                          
7. digt.                                                                                                                                           
 25                 curatve myrto? quem Venus arbitrum                      []
 26                 dicet bibendi? non ego sanius                           []
 27                  bacchabor Edonis: recepto                              []
 28                dulce mihi furere est amico.                             []
9. digt.                                                                      .
  1              Non semper imbres nubibus hispidos                         []
  2                manant in agros aut mare Caspium                         []
  3                 vexant inaequales procellae                             []
  4              usque, nec Armeniis in oris,                               []
  5                   amice Valgi, stat glacies iners                       []
  6               mensis per omnis aut Aquilonibus                          []
  7                querqueta Gargani laborant                               []
  8                 et foliis viduantur orni:                               []
  9                tu semper urges flebilibus modis                         []
 10               Mysten ademptum, nec tibi Vespero                         []
 11                  surgente decedunt amores                               []
 12               nec rapidum fugiente solem.                               []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      20:++                          
9. digt.                                                                                                                                           
 13                at non ter aevo functus amabilem                         []
 14                 ploravit omnis Antilochum senex                         []
 15                annos, nec impubem parentes                              []
 16             Troilon aut Phrygiae sorores                                []
 17                flevere semper. desine mollium                           []
 18                 tandem querelarum, et potius nova                       []
 19                 cantemus Augusti tropaea                                []
 20               Caesaris et rigidum Niphaten,                             []
 21                Medumque flumen gentibus additum                         []
 22                 victis minores volvere vertices,                        []
 23             intraque praescriptum Gelonos                               []
 24                   exiguis equitare campis.                              []
11. digt.                                                                     .                                                                      
  1                Quid bellicosus Cantaber et Scythes,                     []
  2               Hirpine Quincti, cogitet Hadria                           []
  3                  divisus obiecto, remittas                              []
  4            quaerere, nec trepides in usum                               []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      20:+++                          
11. digt.                                                                                                                                           
  5                 poscentis aevi pauca: fugit retro                       []
  6                 levis iuventas et decor, arida                          []
  7                 pellente lascivos amores                                []
  8                   canitie facilemque somnum.                            []
  9                non semper idem floribus est honor                       []
 10              vernis, neque uno Luna rubens nitet                        []
 11              vultu: quid aeternis minorem                               []
 12                  consiliis animum fatigas?                              []
 13               cur non sub alta vel platano vel hac                      []
 14                  pinu iacentes sic temere et rosa                       []
 15                    canos odorati capillos,                              []
 16              dum licet, Assyriaque nardo                                []
 17                 potamus uncti? dissipat Euhius                          []
 18                  curas edaces. quis puer ocius                          []
 19               restinguet ardentis Falerni                               []
 20                pocula praetereunte lympha?                              [] 
 21               quis devium scortum eliciet domo                          []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      24:00                          
11. digt.                                                                                                                                           
 22                  Lyden? eburna dic age cum lyra                         []
 23                maturet in comptum Lacaenae                              []
 24                more comas religata nodum.                               []
13. digt.                                                                     .                                                                      
  1                Ille et nefasto te posuit die                            []
  2           quicumque primum, et sacrilega manu                           []
  3               produxit, arbos, in nepotum                               []
  4             perniciem opprobriumque pagi;                               []
  5              illum et parentis crediderim sui                           []
  6                 fregisse cervicem et penetralia                         []
  7               sparsisse nocturno cruore                                 []
  8              hospitis; ille venena Colcha                               []
  9             et quidquid usquam concipitur nefas                         []
 10                tractavit, agro qui statuit meo                          []
 11              te triste lignum, te caducum                               []
 12                 in domini caput immerentis.                             []
 13             quid quisque vitet numquam homini satis                     []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      24:+                          
13. digt.                                                                                                                                           
 14           cautum est in horas: navita Bosphorum                         []
 15               Poenus perhorrescit neque ultra                           []   
 16               caeca timet  aliunde fata;                                []
 17                 miles sagittas et celerem fugam                         []
 18                Parthi, catenas Parthus et Italum                        []
 19               robur; sed improvisa leti                                 []
 20                vis rapuit rapietque gentis.                             []
 21              quam paene furvae regna Proserpinae                        []
 22                  et iudicantem vidimus Aeacum                           []
 23               sedesque discriptas piorum et                             []
 24                   Aeoliis fidibus querentem                             []
 25                 Sappho puellis de popularibus,                          [] 
 26                 et te sonantem plenius aureo,                           []
 27                Alcaee, plectro dura navis,                              []
 28               dura fugae mala, dura belli!                              []
 29                 utrumque sacro digna silentio                           []
 30                mirantur umbrae dicere; sed magis                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      24:++                          
13. digt.                                                                                                                                           
 31                 pugnas et exactos tyrannos                              []
 32             densum umeris bibit aure vulgus.                            []
 33          quid mirum, ubi illis carminibus stupens                       []
 34                 demittit atras belua centiceps                          []
 35                 auris et intorti capillis                               []
 36                Eumenidum recreantur angues?                             []
 37             quin et Prometheus et Pelopis parens                        []
 38                  dulci laborem decipitur sono,                          []
 39                  nec curat Orion leones                                 []
 40                aut timidos agitare lyncas.                              []
14. digt.                                                                     .
  1                  Eheu fugaces, Postume, Postume,                        []
  2                  labuntur anni nec pietas moram                         []
  3                    rugis et instanti senectae                           []
  4                 adferet indomitaeque morti:                             []
  5                non si trecenis quoquot eunt dies,                       []
  6                  amice, places illacrimabilem                           []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      24:+++                          
14. digt.                                                                     
  7                Plutona tauris, qui ter amplum                           []
  8                  Geryonen Tityonque tristi                              []
  9                compescit unda, scilicet omnibus,                        []
 10               quicumque terrae munere vescimur,                         []
 11                    enaviganda, sive reges                               []
 12                sive inopes erimus coloni.                               []
 13                frustra cruento Marte carebimus                          []
 14               fractisque rauci fluctibus Hadriae,                       []
 15              frustra per autumnos nocentem                              []
 16                corporibus metuemus Austrum:                             []
 17                  visendus ater flumine languido                         []
 18                 Cocytos errans et Danai genus                           []
 19                   infame damnatusque longi                              []
 20                 Sisyphus Aeolides laboris:                              []
 21               linquenda tellus et domus et placens                      []
 22              uxor, neque harum quas colis arborum                       []
 23                te praeter invisas cupressos                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      24:++++                          
14. digt.
 24               ulla brevem dominum sequetur:                             [] 
 25                  absumet heres Caecuba dignior                          []
 26                 servata centum clavibus et mero                         []
 27                 tinget pavimentum superbo,                              []
 28                pontificum potiore cenis.                                []
15. digt.                                                                     .
  1               Iam pauca aratro iugera regiae                            []
  2              moles relinquent, undique latius                           []
  3                  extenta visentur Lucrino                               [] 
  4             stagna lacu, platanusque caelebs                            []
  5                 evincet ulmos; tum violaria et                          []
  6                myrtus et omnis copia narium                             []
  7                 spargent olivetis odorem                                []
  8                fertilibus domino priori;                                []
  9               tum spissa ramis laurea fervidos                          [] 
 10                excludet ictus. non ita Romuli                           []
 11          praescriptum et intonsi Catonis                                []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      28:00                          
15. digt.                                                                     
 12                 auspiciis veterumque norma.                             []
 13                 privatus illis census erat brevis,                      []
 14                commune magnum: nulla decempedis                         []
 15                   metata privatis opacam                                []
 16                porticus excipiebat Arcton,                              []
 17                  nec fortuitum spernere caespitem                       []
 18                leges sinebant, oppida publico                           [] 
 19                sumptu iubentes et deorum                                []
 20               templa novo decorare saxo.                                []
17. digt.                                                                     .
  1                Cur me querelis exanimas tuis?                           []
  2             nec dis amicum est nec mihi te prius                        []
  3                   obire, Maecenas, mearum                               []
  4              grande decus columenque rerum.                             []
  5                  a! te meae si partem animae rapit                      []
  6                  maturior vis, quid moror altera,                       []
  7                nec carus aeque nec superstes                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      28:+                          
17. digt.     
  8               integer? ille dies utramque                               []
  9                  ducet ruinam. non ego perfidum                         []
 10                 dixi sacramentum: ibimus, ibimus,                       []
 11               utcumque praecedes, supremum                              []
 12              carpere iter comites parati.                               []
 13               me nec Chimaerae spiritus igneae                          []
 14              nec, si resurgat, centimanus Gyas                          []
 15               divellet umquam: sic potenti                              []
 16                Iustitiae placitumque Parcis.                            []
 17               seu Libra seu me Scorpios aspicit                         []
 18                  formidulosus, pars violentior                          []
 19                 natalis horae, seu tyrannus                             []
 20                Hesperiae Capricornus undae,                             []
 21            utrumque nostrum incredibili modo                            []
 22              consentit astrum: te Iovis impio                           []
 23                   tutela Saturno refulgens                              []
 24                   eripuit volucrisque Fati                              []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      28:++                          
17. digt.
 25                 tardavit alas, cum populus frequens                     []
 26                laetum theatris ter crepuit sonum:                       []
 27               me truncus illapsus cerebro                               []
 28               sustulerat, nisi Faunus ictum                             []
 29              dextra levassset, Mercurialium                             []
 30                custos virorum. reddere victimas                         []
 31                  aedemque votivam memento:                              [] 
 32               nos humilem feriemus agnam.                               []
19. digt.                                                                     .
  1             Bacchum in remotis carmina rupibus                          []
  2                  vidi docentem – credite posteri -                      []
  3              Nymphasque discentis et auris                              []
  4                capripedum Satyrorum acutas.                             [] 
  5                 Euhoe, recenti mens strepidat metu                      []
  6                plenoque Bacchi pectore turbidum                         []
  7               laetatur: Euhoe, parce Liber,                             []
  8               parce gravi metuende thyrso!                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      28:+++                          
19. digt.
  9                 fas pervicaces est mihi Thyiadas                        []
 10                 vinique fontem lactis et uberes                         []
 11                  cantare rivos atque truncis                            []
 12                lapsa cavis iterare mella:                               []
 13                  fas et beatae coniugis additum                         []
 14                stellis honorem tectaque Penthei                         []
 15                disiecta non leni ruina                                  []
 16               Thracis et exitium Lycurgi.                               []              
 17              tu flectis amnis, tu mare barbarum,                        []
 18                   tu separatis uvidus in iugis                          []
 19                   nodo coerces viperino                                 []
 20                Bistonidum sine fraude crinis:                           []
 21               tu, cum parentis regna per arduum                         [] 
 22                cohors Gigantum scanderet impia,                         []
 23               Rhoetum retorsisti leonis                                 []
 24               unguibus horribilique mala;                               [] 
 25               quamquam choreis aptior et iocis                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      32:00                          
19. digt.
 26                 ludoque dictus non sat idoneus                          []
 27                  pugnae ferebaris: sed idem                             []
 28                pacis eras mediusque belli.                              []
 29                te vidit insons Cerberus aureo                           []
 30                  cornu decorum leniter atterens                         []
 31              caudam et recedentis trilingui                             []
 32                 ore pedes tetigitque crura.                             [] 
20. digt.                                                                     .
  1                    Non usitata nec tenui ferar                          []
  2                 penna biformis per liquidum aethera                     []
  3            vates, neque in terris morabor                               []
  4                longius, invidiaque maior                                []
  5               urbis relinquam. non ego pauperum                         []
  6              sanguis parentum, non ego quem vocas,                      []
  7                  dilecte Maecenas, obibo                                []
  8                nec Stygia cohibebor unda.                               []
  9               iam iam residunt cruribus asperae                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                      32:+
20. digt.                                                                     .
 10               pelles, et album mutor in alitem                          []
 11                superne, nascunturque leves                              []
 12                per digitos umerosque plumae.                            []
 13                   iam Daedaleo notior Icaro                             []
 14                 visam gementis litora Bosphori                          [] 
 15                Syrtisque Gaetulas canorus                               []
 16                 ales Hyperboreosque campos.                             []
 17              me Colchus et qui dissimulat metum                         []
 18                Marsae cohortis Dacus et ultimi                          []
 19                noscent Geloni, me peritus                               []
 20             discet Hiber Rhodanique potor.                              []
 21                   absint inani funere neniae                            []
 22               luctusque turpes et querimoniae;                          []
 23                 compesce clamorem ac sepulcri                           []
 24                mitte supervacuos honores.                               []
_____________________________________________________________________________..

risultati [] della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 500C
Quintus Horatius Flaccus: Oder 3 og 4, som af Alkaios [Carmina Alcaica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: