File n. 500C – 36:30 minuti – Horatius

PgDn n. 500C Quintus Horatius Flaccus: Oder 3 og 4, alle som af Alkaios. [Carmina Alcaica]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 66 - CA1-HORA + n. 67 - CA2-HORA  Alcaica   Prossimo file n. 500D                 
Sapphica file n. 500A, Asclepiadea file n. 500D, Disticha file n. 500E 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       0:00
1. digt.                                                                      .
  1                   Odi profanum vulgus et arceo;                         []
  2                favete linguis: carmina non prius                        []
  3                    audita Musarum sacerdos                              []
  4                 virginibus puerisque canto.                             []
  5                  regum timendorum in proprios greges,                   []
  6                 reges in ipsos imperium est Iovis,                      []
  7                  clari Giganteo triumpho,                               []
  8               cuncta supercilio moventis.                               []
  9                est ut viro vir latius ordinet                           []
 10                arbusta sulcis, hic generosior                           []
 11               descendat in Campum petitor,                              []
 12               moribus hic meliorque fama                                []
 13                contendat, illi turba clientium                          []
 14               sit maior: aequa lege Necessitas                          []
 15                 sortitur insignis et imos;                              []
 16                omne capax movet urna nomen.                             []
 17               destrictus ensis cui super impia                          []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       0:+
1. digt.
 18                cervice pendet, non Siculae dapes                        []
 19                 dulcem elaborabunt saporem,                             []
 20                non avium citharaeque cantus                             []
 21               somnum reducent: somnus agrestium                         []
 22                  lenis virorum non humilis domos                        []
 23                 fastidit umbrosamque ripam,                             []
 24               non Zephyris agitata Tempe.                               []
 25                   desiderantem quod satis est neque                     []
 26                    tumultuosum sollicitat mare                          []
 27               nec saevus Arcturi cadentis                               []
 28                impetus aut orientis Haedi,                              []
 29                 non verberatae grandine vineae                          []
 30              fundusque mendax, arbore nunc aquas                        []
 31              culpante, non torrentia agros                              []              
 32               sidera, nunc hiemes iniquas.                              []
 33               contracta pisces aequora sentiunt                         []
 34                iactis in altum molibus; huc frequens                    []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       0:++
1. digt.
 35                caementa demittit redemptor                              []
 36              cum famulis dominusque terrae                              []
 37                  fastidiosus: sed Timor et Minae                        []
 38                scandunt eodem quo dominus, neque                        []
 39                  decedit aerata triremi et                              []
 40             post equitem sedet atra Cura.                               []
 41               quodsi dolentem nec Phrygius lapis                        []
 42                nec purpurarum sidere clarior                            []
 43                  delenit usus nec Falerna                               []
 44               vitis Achaemeniumque costum,                              []
 45                cur invidendis postibus et novo                          []
 46                  sublime ritu moliar atrium?                            []
 47               cur valle permutem Sabina                                 []
 48                  divitias operosiores?                                  []
2. digt.                                                                      .
  1                Angustam amice pauperiem pati                            []
  2                 robustus acri militia puer                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       0:+++                         
2. digt.                                                                      
  3               condiscat et Parthos feroces                              []
  4               vexet eques metuendus hasta                               []
  5                vitamque sub divo et trepidis agat                       []
  6             in rebus. illum ex moenibus hosticis                        []
  7                 matrona bellantis tyranni                               []
  8               prospiciens et adulta virgo                               []
  9                suspiret, eheu, ne rudis agminum                         []
 10               sponsus lacessat regius asperum                           []
 11                  tactu leonem, quem cruenta                             []
 12                per medias rapit ira caedis.                             []
 13           dulce et decorum est pro patria mori:                         []
 14                mors et fugacem persequitur virum,                       []
 15               nec parcit imbellis iuventae                              []
 16                poplitibus timidove tergo.                               []
 17                Virtus repulsae nescia sordidae                          []
 18                    intaminatis fulget honoribus,                        []
 19               nec sumit aut ponit securis                               []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       4:00
2. digt. 
 20                  arbitrio popularis aurae.                              []
 21              Virtus, recludens immeritis mori                           []
 22                 caelum, negata temptat iter via,                        []
 23                coetusque vulgaris et udam                               []
 24             spernit humum fugiente penna.                               []
 25                  est et fideli tuta silentio                            []
 26                merces: vetabo, qui Cereris sacrum                       []
 27                  vulgarit arcanae, sub isdem                            []
 28             sit trabibus fragilemque mecum                              []
 29               solvat phaselon: saepe Diespiter                          []
 30                neglectus incesto addidit integrum:                      []
 31                 raro antecedentem scelestum                             []
 32                  deseruit pede Poena claudo.                            []
3. digt.
  1              Iustum et tenacem propositi virum                          []
  2               non civium ardor prava iubentium,                         []
  3              non vultus instantis tyranni                               []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       4:+
3. digt.                                                                      .
  4              mente quatit solida neque Auster,                          [] 
  5                   dux inquieti turbidus Hadriae,                        []
  6                nec fulminantis magna manus Iovis:                       []
  7              si fractus illabatur orbis,                                []
  8                 impavidum ferient ruinae.                               []
  9                hac arte Pollux et vagus Hercules                        []
 10                   enisus arces attigit igneas                           []
 11               quos inter Augustus recumbens                             []
 12                  purpureo bibit ore nectar.                             []
 13               hac te merentem, Bacche pater, tuae                       []
 14                  vexere tigres indocili iugum                           []
 15               collo trahentes; hac Quirinus                             []
 16              Martis equis Acheronta fugit,                              []
 17                 gratum elocuta consiliantibus                           []
 18                  Iunone divis: ’Ilion, Ilion                            []
 19                  fatalis incestusque iudex                              []
 20                 et mulier peregrina vertit                              []                              

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       4:++
3. digt.
 21            in pulverem, ex quo destituit deos                           []
 22                  mercede pacta Laomedon, mihi                           []
 23                castaeque damnatum Minervae                              []
 24             cum populo et duce fraudulento.                             []
 25               iam nec Lacaenae splendet adulterae                       []
 26                 famosus hospes nec Priami domus                         []
 27                  periura pugnaces Achivos                               []
 28                  Hectoreis opibus refringit,                            []
 29              nostrisque ductum seditionibus                             []
 30                bellum resedit. protinus et gravis                       []
 31                   iras et invisum nepotem,                              []
 32               Troica quem peperit sacerdos,                             []
 33                   Marti redonabo; illum ego lucidas                     []
 34                   inire sedes, ducere nectaris                          []
 35                sucos et adscribi quietis                                []
 36                 ordinibus patiar deorum.                                []
 37               dum longus inter saeviat Ilion                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       4:+++                          
3. digt.
 38               Romamque pontus, qualibet exsules                         []
 39                in parte regnanto beati;                                 []
 40                dum Priami Paridisque busto                              []
 41                 insultet armentum et catulos ferae                      []
 42                celent inultae, stet Capitolium                          []
 43               fulgens triumphatisque possit                             []
 44                Roma ferox dare iura Medis.                              []
 45                  horrenda late nomen in ultimas                         []
 46                 extendat oras, qua medius liquor                        []
 47                  secernit Europen ab Afro,                              []
 48               qua tumidus rigat arva Nilus,                             []
 49            aurum irrepertum et sic melius situm,                        []
 50               cum terra celat, spernere fortior                         []
 51               quam cogere humanos in usus                               []
 52               omne sacrum rapiente dextra.                              []
 53                quicumque mundo terminus obstitit                        []
 54             hunc tanget armis, visere gestiens,                         []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       8:00                        
3. digt.
 55                qua parte debacchentur ignes,                            [] 
 56              qua nebulae pluviique rores.                               []
 57                 sed bellicosis fata Quiritibus                          []
 58                 hac lege dico, ne nimium pii                            []
 59                 rebusque fidentes avitae                                []
 60              tecta velint reparare Troiae.                              []
 61               Troiae renascens alite lugubri                            []
 62                 fortuna tristi clade iterabitur,                        []
 63                 ducente victrices catervas                              []
 64                coniuge me Iovis et sorore.                              []
 65                ter si resurgat murus aeneus                             []
 66                auctore Phoebo, ter pereat meis                          []
 67                   excisus Argivis, ter uxor                             []
 68                capta virum puerosque ploret.’                           []
 69                non hoc iocosae conveniet lyrae:                         []
 70             quo, Musa, tendis? desine pervicax                          []
 71                  referre sermones deorum et                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       8:+                          
3. digt.
 72               magna modis tenuare parvis.                               []
4.digt.                                                                       . 
  1              Descende caelo et dic age tibia                            []
  2                  regina longum Calliope melos,                          []
  3               seu voce nunc mavis acuta,                                []
  4              seu fidibus citharave Phoebi.                              []
  5                  auditis an me ludit amabilis                           []
  6                  insania? audire et videor pios                         []
  7                  errare per lucos, amoenae                              []
  8                  quos et aquae subeunt et aurae.                        []
  9                   me fabulosae Vulture in Apulo                         []
 10                 nutricis extra limen Apuliae                            []
 11                    ludo fatigatumque somno                              []
 12                fronde nova puerum palumbes                              []
 13                  texere, mirum quod foret omnibus,                      []
 14               quicumque celsae nidum Acherontiae                        []
 15                saltusque Bantinos et arvum                              [] 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       8:++
4. digt.
 16             pingue tenent humilis Forenti,                              []
 17               ut tuto ab atris corpore viperis                          []
 18             dormirem et ursis, ut premerer sacra                        []
 19                 lauroque collataque myrto,                              []
 20               non sine dis animosus infans.                             []
 21               vester, Camenae, vester in arduos                         []
 22                tollor Sabinos, seu mihi frigidum                        []
 23               Praeneste seu Tibur supinum                               []
 24             seu liquidae placuere Baiae.                                []
 25                 vestris amicum fontibus et choris                       []
 26               non me Philippis versa acies retro,                       []
 27                  devota non exstinxit arbos,                            []
 28                nec Sicula Palinurus unda.                               []
 29                 utcumque mecum vos eritis, libens                       []
 30                    insanientem navita Bosphorum                         []
 31               temptabo et urentis harenas                               []
 32                 litoris Assyrii viator,                                 []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       8:+++
4. digt.
 33                visam Britannos hospitibus feros                         []
 34               et laetum equino sanguine Concanum,                       []
 35                 visam pharetratos Gelonos                               []
 36             et Scythicum inviolatus amnem.                              []
 37            vos Caesarem altum, militia simul                            []
 38                fessas cohortis abdidit oppidis,                         []
 39                 finire quaerentem labores                               []
 40                   Pierio recreatis antro.                               []
 41               vos lene consilium et datis et dato                       []
 42                gaudetis almae. scimus ut impios                         [] 
 43                   Titanas immanemque turbam                             []
 44                fulmine sustulerit caduco,                               []
 45            qui terram inertem, qui mare temperat                        []
 46             ventosum, et urbes regnaque tristia                         []
 47                 divosque mortalisque turmas                             []
 48                   imperio regit unus aequo.                             []
 49              magnum illa terrorem intulerat Iovi                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                       8:++++                          
4. digt.
 50                fidens iuventus horrida bracchiis                        []
 51              fratresque tendentes opaco                                 []
 52                  Pelion imposuisse Olympo.                              []
 53              sed quid Typhoeus et validus Mimas,                        []
 54                aut quid minaci Porphyrion statu,                        []
 55              quid Rhoetus evulsisque truncis                            []
 56                 Enceladus iaculator audax                               []
 57                contra sonantem Palladis aegida                          []
 58               possent ruentes? hinc avidus stetit                       []
 59              Vulcanus, hinc matrona Iuno et                             []
 60                    numquam umeris positurus arcum,                      []
 61                  qui rore puro Castaliae lavit                          []
 62                crinis solutos, qui Lyciae tenet                         []
 63                    dumeta natalemque silvam,                            []
 64                 Delius et Patareus Apollo.                              []
 65             vis consili expers mole ruit sua:                           []
 66                 vim temperatam di quoque provehunt                      []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      12:00                          
4. digt.
 67               in maius; idem odere viris                                []
 68                 omne nefas animo moventis.                              []
 69                  testis mearum centimanus Gyas                          []
 70                  sententiarum, notus et integrae                        []
 71                  temptator Orion Dianae,                                []
 72                  virginea domitus sagitta.                              []
 73               iniecta monstris Terra dolet suis                         []
 74               maeretque partus fulmine luridum                          []
 75               missos ad Orcum; nec peredit                              []
 76                 impositam celer ignis Aetnen,                           []
 77                  incontinentis nec Tityi iecur                          []
 78                 reliquit ales, nequitiae additus                        []
 79                  custos; amatorem trecentae                             []
 80                 Perithoum cohibent catenae.                             []
5. digt.                                                                      .  
  1                 Caelo tonantem credidimus Iovem                         []
  2              regnare: praesens divus habebitur                          []

= archivio n. 67 - CA2-HORA
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      12:+            
5. digt.                                                                      
  3                 Augustus adiectis Britannis                             []
  4                  imperio gravibusque Persis.                            []
  5                 milesne Crassi coniuge barbara                          []
  6                 turpis maritus vixit et hostium -                       []
  7                pro curia inversique mores! -                            []
  8                 consenuit socerorum in armis                            []
  9                  sub rege Medo Marsus et Apulus,                        []
 10                  anciliorum et nominis et togae                         []
 11                  oblitus aeternaeque Vestae,                            []
 12                incolumi Iove et urbe Roma?                              []
 13               hoc caverat mens provida Reguli                           []
 14                  dissentientis condicionibus                            []
 15                 foedis et exemplo trahentis                             []
 16                 perniciem veniens in aevum,                             []
 17                 si non periret immiserabilis                            []
 18                 captiva pubes. ’signa ego Punicis                       []
 19                    adfixa delubris et arma                              []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      12:++                           
5. digt.
 20                 militibus sine caede’ dixit                             []
 21                 ’derepta vidi: vidi ego civium                          []
 22                  retorta tergo bracchia libero                          []
 23             portasque non clausas et arva                               []
 24                Marte coli populata nostro.                              []
 25                  auro repensus scilicet acrior                          []
 26                 miles redibit. flagitio additis                         []
 27             damnum: neque amissos colores                               []
 28               lana refert medicata fuco,                                []
 29               nec vera virtus, cum semel excidit,                       []
 30                   curat reponi deterioribus.                            []
 31                si pugnat extricata densis                               []
 32              cerva plagis, erit ille fortis                             []
 33                qui perfidis se credidit hostibus,                       []
 34                et Marte Poenos proteret altero,                         []
 35               qui lora restrictis lacertis                              []
 36              sensit iners timuitque mortem.                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      12:+++                           
5. digt.
 37                hic, unde vitam sumeret inscius,                         []
 38                   pacem duello miscuit. o pudor!                        []
 39                 o magna Carthago, probrosis                             []
 40                   altior Italiae ruinis!’                               []
 41                 fertur pudicae coniugis osculum                         []
 42                parvosque natos ut capitis minor                         []
 43                  ab se removisse et virilem                             []
 44               torvus humi posuisse vultum,                              []
 45                 donec labantis consilio patres                          []
 46                firmaret auctor numquam alias dato,                      []
 47                interque maerentis amicos                                []
 48                 egregius properaret exsul.                              []
 49                  atqui sciebat quae sibi barbarus                       []
 50                tortor pararet; non aliter tamen                         []
 51                 dimovit obstantis propinquos                            []
 52                et populum reditus morantem                              [] 
 53               quam si clientum longa negotia                            []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      16:00                          
5. digt.
 54                     diiudicata lite relinqueret,                        []
 55                tendens Venafranos in agros                              []
 56                aut Lacedaemonium Tarentum.                              []  
6. digt.                                                                      .                                                                       
  1                   Delicta maiorum immeritus lues,                       []
  2                  Romane, donec templa refeceris                         []
  3                 aedesque labentis deorum et                             []
  4               foeda nigro simulacra fumo.                               []
  5                 dis te minorem quod geris, imperas:                     []
  6             hinc omne principium, huc refer exitum:                     []
  7                di multa neglecti dederunt                               []
  8                 Hesperiae mala luctuosae.                               []
  9               iam bis Monaeses et Pacori manus                          []
 10                 non auspicatos contudit impetus                         []
 11                nostros et adiecisse praedam                             []
 12                torquibus exiguis renidet.                               []
 13                paene occupatam seditionibus                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      16:+                           
6. digt.
 14                  delevit urbem Dacus et Aethiops,                       []
 15               hic classe formidatus, ille                               []
 16                missilibus melior sagittis.                              []
 17                 fecunda culpae saecula nuptias                          []
 18               primum inquinavere et genus et domos;                     []
 19                 hoc fonte derivata clades                               []
 20                in patriam populumque fluxit.                            []
 21                   motus doceri gaudet Ionicos                           []
 22                matura virgo et fingitur artibus                         []
 23              iam nunc et incestos amores                                []
 24                 de tenero meditatur ungui;                              []
 25                   mox iuniores quaerit adulteros                        []
 26                   inter mariti vina, neque eligit                       []
 27                cui donet impermissa raptim                              []
 28                  gaudia luminibus remotis,                              []
 29                sed iussa coram non sine conscio                         []
 30                 surgit marito, seu vocat institor                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      16:++                           
6. digt.
 31                seu navis Hispanae magister,                             []
 32                dedecorum pretiosus emptor.                              []
 33               non his iuventus orta parentibus                          []
 34                 infecit aequor sanguine Punico,                         []
 35               Pyrrhumque et ingentem cecidit                            []
 36              Antiochum Hannibalemque dirum,                             []
 37                 sed rusticorum mascula militum                          []
 38               proles, Sabellis docta ligonibus                          []
 39                 versare glebas et severae                               []
 40              matris ad arbitrium recisos                                []
 41                portare fustis, sol ubi montium                          []
 42                 mutaret umbras et iuga demeret                          []
 43                   bobus fatigatis, amicum                               []
 44               tempus agens abeunte curru.                               []
 45               damnosa quid non imminuit dies?                           []
 46                 aetas parentum peior avis tulit                         []
 47                 nos nequiores, mox daturos                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      16:+++                           
6. digt.
 48                 progeniem vitiosiorem.                                  []
17. digt.                                                                     .
  1                   Aeli vetusto nobilis ab Lamo, -                       []
  2              quando et priores hinc Lamias ferunt                       []
  3                    denominatos et nepotum                               []
  4               per memores genus omne fastus,                            []
  5                auctore ab illo ducis originem,                          []
  6                  qui Formiarum moenia dicitur                           []
  7              princeps et innantem Maricae                               []
  8                 litoribus tenuisse Lirim                                []
  9                 late tyrannus: - cras foliis nemus                      []
 10                 multis et alga litus inutili                            []
 11                 demissa tempestas ab Euro                               []
 12            sternet, aquae nisi fallet augur                             []
 13                 annosa cornix. dum potes, aridum                        []
 14                compone lignum: cras Genium mero                         []
 15                 curabis et porco bimestri                               []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      16:++++                           
17. digt.
 16                cum famulis operum solutis.                              []
21. digt.                                                                     . 
  1                   O nata mecum consule Manlio,                          []
  2                seu tu querelas sive geris iocos                         []
  3              seu rixam et insanos amores                                []
  4               seu facilem, pia testa, somnum,                           []
  5               quocumque lectum nomine Massicum                          []
  6                 servas, moveri digna bono die,                          []
  7                descende, Corvino iubente                                [] 
  8               promere languidiora vina.                                 []
  9             non ille, quamquam Socraticis madet                         []
 10                 sermonibus, te negleget horridus:                       []
 11               narratur et prisci Catonis                                []
 12                saepe mero caluisse virtus.                              []
 13                 tu lene tormentum ingenio admoves                       []
 14                plerumque duro; tu sapientium                            []
 15                  curas et arcanum iocoso                                []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      20:00                           
21. digt.
 16                 consilium retegis Lyaeo;                                []
 17                tu spem reducis mentibus anxiis,                         []
 18              virisque et addis cornua pauperi                           []
 19              post te neque iratos trementi                              []
 20             regum apices neque militum arma.                            []
 21                te Liber et, si laeta aderit, Venus                      []
 22                segnesque nodum solvere Gratiae                          []
 23                 vivaeque producent lucernae,                            []
 24              dum rediens fugat astra Phoebus.                           []
23. digt.                                                                     .
  1                  Caelo supinas si tuleris manus                         []
  2                 nascente Luna, rustica Phidyle,                         []
  3                  si ture placaris et horna                              []
  4                fruge Lares avidaque porca,                              []
  5                nec pestilentem sentiet Africum                          []
  6                  fecunda vitis nec sterilem seges                       []
  7              robiginem aut dulces alumni                                []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      20:+                           
23. digt.
  8                 pomifero grave tempus anno.                             []
  9                nam quae nivali pascitur Algido                          []
 10                 devota quercus inter et ilices                          []
 11               aut crescit Albanis in herbis                             []
 12                victima pontificum securis                               []
 13                cervice tinget: te nihil attinet                         []
 14                 temptare multa caede bidentium                          []
 15                 parvos coronantem marino                                []
 16                rore deos fragilique myrto.                              []
 17                   immunis aram si tetigit manus,                        []
 18                  non sumptuosa blandior hostia                          []
 19                  mollivit aversos Penatis                               []
 20              farre pio et saliente mica.                                []
26. digt.                                                                     .
  1                   Vixi puellis nuper idoneus                            []
  2                    et militavi non sine gloria;                         []
  3               nunc arma defunctumque bello                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      20:++                           
26. digt. 
  4              barbiton hic paries habebit,                               []
  5                 laevum marinae qui Veneris latus                        []
  6             custodit. hic, hic ponite lucida                            []
  7                 funalia et vectis et arcus                              []
  8                 oppositis foribus minaces.                              []
  9                  o quae beatam diva tenes Cyprum et                     []
 10               Memphin carentem Sithonia nive,                           []
 11                  regina, sublimi flagello                               []
 12              tange Chloen semel arrogantem.                             []
29. digt.                                                                     . 
  1                 Tyrrhena regum progenies, tibi                          []
  2                 non ante verso lene merum cado                          []
  3               cum flore, Maecenas, rosarum et                           []
  4               pressa tuis balanus capillis                              []
  5          iamdudum apud me est. eripe te morae,                          []
  6                nec semper udum Tibur et Aefulae                         []
  7            declive contempleris arvum et                                []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      20:+++                           
29. digt.
  8                  Telegoni iuga parricidae.                              []
  9                    fastidiosam desere copiam et                         []
 10               molem propinquam nubibus arduis;                          []
 11                    omitte mirari beatae                                 []
 12           fumum et opes strepitumque Romae.                             []
 13               plerumque gratae divitibus vices                          []
 14                mundaeque parvo sub lare pauperum                        []
 15               cenae sine aulaeis et ostro                               []
 16             sollicitam explicuere frontem.                              []
 17               iam clarus occultum Andromedae pater                      []
 18                ostendit ignem, iam Procyon furit                        []
 19                 et stella vesani Leonis,                                []
 20                 sole dies referente siccos:                             []
 21              iam pastor umbras cum grege languido                       []
 22                rivumque fessus quaerit et horridi                       []
 23                   dumeta Silvani, caretque                              []
 24                ripa vagis taciturna ventis.                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      24:00                           
29. digt.
 25                   tu civitatem quis deceat status                       [] 
 26                  curas et Vrbi sollicitus times                         []
 27              quid Seres et regnata Cyro                                 []
 28             Bactra parent Tanaisque discors.                            []
 29                 prudens futuri temporis exitum                          []
 30                     caliginosa nocte premit deus,                       []
 31                ridetque si mortalis ultra                               []
 32           fas trepidat. quod adest memento                              []
 33              componere aequus; cetera fluminis                          []
 34                 ritu feruntur, nunc medio alveo                         []
 35                  cum pace delabentis Etrus-                             []
 36        -cum in mare, nunc lapides adesos                                []
 37              stirpesque raptas et pecus et domos                        []
 38                  volventis una non sine montium                         []
 39                   clamore vicinaeque silvae,                            []
 40                cum fera diluvies quietos                                []
 41                 irritat amnis. ille potens sui                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      24:+                           
29. digt.
 42               laetusque deget, cui licet in diem                        []
 43                 dixisse ’vixi: cras vel atra                            []
 44                nube polum Pater occupato                                []
 45                 vel sole puro; non tamen irritum,                       []
 46          quodcumque retro est, efficiet neque                           []
 47                diffinget infectumque reddet,                            []
 48              quod fugiens semel hora vexit.’                            []
 49                  Fortuna saevo laeta negotio et                         []
 50               ludum insolentem ludere pertinax                          []
 51               transmutat incertos honores,                              []
 52            nunc mihi, nunc alii benigna.                                []
 53                laudo manentem; si celeris quatit                        []
 54                pennas, resigno quae dedit et mea                        []
 55               virtute me involvo probamque                              []
 56                 pauperiem sine dote quaero.                             []
 57               non est meum, si mugiat Africis                           []
 58               malus procellis, ad miseras preces                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                      24:++                           
29. digt.
 59                decurrere et votis pacisci                               []
 60                ne Cypriae Tyriaeque merces                              []
 61                   addant avaro divitias mari.                           []
 62                tunc me biremis praesidio scaphae                        [] 
 63                tutum per Aegaeos tumultus                               [] 
 64                aura feret geminusque Pollux.                            []
_____________________________________________________________________________.. 
Sapphica file n. 500A, Asclepiadea file n. 500D, Disticha file n. 500E 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      24:+++
4. digt.                                                                      .
  1               Qualem ministrum fulminis alitem,                         []
  2                 cui rex deorum regnum in avis vagas                     []
  3                 permisit expertus fidelem                               []
  4               Iuppiter in Ganymede flavo,                               []
  5                  olim iuventas et patrius vigor                         []
  6                   nido laborum protulit inscium,                        []
  7               vernique iam nimbis remotis                               []
  8                 insolitos docuere nisus                                 []
  9                venti paventem, mox in ovilia                            []
 10                 demisit hostem vividus impetus,                         []
 11               nunc in reluctantis dracones                              []
 12                 egit amor dapis atque pugnae,                           []
 13                qualemve laetis caprea pascuis                           []
 14                 intenta fulvae matris ab ubere                          []
 15                iam lacte depulsum leonem                                []
 16                dente novo peritura vidit,                               [] 
 17                   videre Raeti bella sub Alpibus                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      24:++++
4. digt.
 18                Drusum gerentem Vindelici – quibus                       []
 19                 mos unde deductus per omne                              []
 20                 tempus Amazonia securi                                  []
 21               dextras obarmet, quaerere distuli,                        []
 22              nec scire fas est omnia – sed diu                          []
 23                 lateque victrices catervae                              []
 24                 consiliis iuvenis revictae                              []
 25             sensere, quid mens rite, quid indoles                       []
 26                nutrita faustis sub penetralibus                         []
 27             posset, quid Augusti paternus                               []
 28                  in pueros animus Nerones.                              []
 29                fortes creantur fortibus et bonis;                       []
 30               est in iuvencis, est in equis patrum                      []
 31            virtus, neque imbellem feroces                               []
 32               progenerant aquilae columbam;                             []
 33               doctrina sed vim promovet insitam,                        []
 34                rectique cultus pectora roborant;                        [] 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      24:+++++
4. digt.
 35                  utcumque defecere mores,                               []
 36                indecorant bene nata culpae.                             []
 37                 quid debeas, o Roma, Neronibus,                         []
 38                testis Metaurum flumen et Hasdrubal                      []
 39                devictus et pulcher fugatis                              []
 40                 ille dies Latio tenebris,                               [] 
 41                qui primus alma risit adorea,                            []
 42                dirus per urbis Afer ut Italas                           []
 43             ceu flamma per taedas vel Eurus                             []
 44               per Siculas equitavit undas.                              []
 45              post hoc secundis usque laboribus                          []
 46                   Romana pubes crevit, et impio                         []
 47                  vastata Poenorum tumultu                               []
 48                 fana deos habuere rectos,                               []
 49                dixitque tandem perfidus Hannibal                        []
 50                ’cervi, luporum praeda rapacium,                         []
 51                sectamur ultro, quos opimus                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      28:00
4. digt.
 52              fallere et effugere est triumphus.                         [] 
 53             gens, quae cremato fortis ab Ilio                           []
 54                 iactata Tuscis aequoribus sacra                         []
 55                  natosque maturosque patres                             []
 56                pertulit Ausonias ad urbis,                              []
 57                  duris ut ilex tonsa bipennibus                         []
 58                  nigrae feraci frondis in Algido,                       []
 59             per damna, per caedis, ab ipso                              []
 60                 ducit opes animumque ferro.                             []
 61                non hydra secto corpore firmior                          []
 62                 vinci dolentem crevit in Herculem,                      []
 63               monstrumve submisere Colchi                               []
 64                  maius Echioniaeve Thebae.                              []
 65               merses profundo: pulchrior evenit:                        []
 66                 luctere: multa proruet integrum                         []
 67                cum laude victorem geretque                              [] 
 68                proelia coniugibus loquenda.                             []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      28:+
4. digt.
 69                 Carthagini iam non ego nuntios                          []
 70               mittam superbos: occidit, occidit                         []
 71              spes omnis et fortuna nostri                               []
 72               nominis Hasdrubale interempto.’                           []
 73               nil Claudiae non perficiunt manus,                        []
 74                quas et benigno numine Iuppiter                          [] 
 75                 defendit et curae sagaces                               []
 76                expediunt per acuta belli.                               []
9. digt.                                                                      .
  1                Ne forte credas interitura, quae                         []
  2                 longe sonantem natus ad Aufidum                         []
  3                 non ante vulgatas per artis                             []
  4              verba loquor socianda chordis:                             []
  5                non, si priores Maeonius tenet                           []
  6                 sedes Homerus, Pindaricae latent                        []
  7               Ceaeque et Alcaei minaces                                 []
  8               Stesichorive graves Camenae;                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      28:++         
9. digt.
  9              nec, si quid olim lusit Anacreon,                          []
 10                 delevit aetas; spirat adhuc amor                        []
 11             vivuntque commissi calores                                  []
 12                   Aeoliae fidibus puellae.                              []
 13               non sola comptos arsit adulteri                           []
 14                crinis et aurum vestibus illitum                         []
 15                    mirata regalisque cultus                             []
 16                et comites Helene Lacaena,                               []
 17                primusve Teucer tela Cydonio                             []
 18                  direxit arcu; non semel Ilios                          []
 19                vexata; non pugnavit ingens                              []
 20               Idomeneus Sthenelusve solus                               []
 21                  dicenda Musis proelia; non ferox                       []
 22                Hector vel acer Deiphobus gravis                         []
 23                  excepit ictus pro pudicis                              []
 24                 coniugibus puerisque primus.                            []
 25                  vixere fortes ante Agamemnona                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      28:+++
9. digt.
 26               multi; sed omnes illacrimabiles                           []
 27                  urgentur ignotique longa                               []
 28             nocte, carent quia vate sacro.                              []
 29                paulum sepultae distat inertiae                          []
 30                 celata virtus. non ego te meis                          []
 31                 chartis inornatum sileri,                               []
 32                totve tuos patiar labores                                []
 33                 impune, Lolli, carpere lividas                          []
 34                    obliviones. est animus tibi                          []
 35               rerumque prudens et secundis                              []
 36                temporibus dubiisque rectus,                             []
 37                  vindex avarae fraudis et abstinens                     []
 38                 ducentis ad se cuncta pecuniae,                         []
 39                consulque non unius anni,                                []
 40              sed quotiens bonus atque fidus                             []
 41                 iudex honestum praetulit utili,                         []
 42                   reiecit alto dona nocentium                           []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      32:00
9. digt.
 43              vultu, per obstantis catervas                              []
 44                  explicuit sua victor arma.                             []
 45                non possidentem multa vocaveris                          []
 46                  recte beatum: rectius occupat                          []
 47                   nomen beati, qui deorum                               []
 48                 muneribus sapienter uti                                 []
 49                duramque callet pauperiem pati                           []
 50                  peiusque leto flagitium timet,                         []
 51                non ille pro caris amicis                                []
 52                aut patria timidus perire.                               []
14. digt.                                                                     .
  1               Quae cura patrum quaeve Quiritium                         []
  2                 plenis honorum muneribus tuas,                          []
  3                 Auguste, virtutes in aevum                              []
  4               per titulos memoresque fastus                             []
  5               aeternet, o, qua sol habitabilis                          []
  6                illustrat oras, maxime principum?                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      32:+
14. digt.
  7               quem legis expertes Latinae                               []
  8                 Vindelici didicere nuper,                               []
  9             quid Marte posses. milite nam tuo                           []
 10               Drusus Genaunos, implacidum genus,                        []
 11                Breunosque veloces et arces                              []
 12                   Alpibus impositas tremendis                           []
 13                   deiecit acer plus vice simplici;                      []
 14                  maior Neronum mox grave proelium                       []
 15                  commisit immanisque Raetos                             []
 16                 auspiciis pepulit secundis,                             []
 17              spectandus in certamine Martio,                            []
 18                   devota morti pectora liberae                          []
 19                 quantis fatigaret ruinis,                               []
 20                indomitas prope qualis undas                             []
 21                exercet Auster, Pleiadum choro                           [] 
 22               scindente nubes, impiger hostium                          []
 23                  vexare turmas et frementem                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      32:++
14. digt.
 24             mittere equum medios per ignis.                             [] 
 25                sic tauriformis volvitur Aufidus,                        []
 26                qui regna Dauni praefluit Apuli,                         [] 
 27              cum saevit horrendamque cultis                             []
 28                  diluviem meditatur agris,                              []
 29                  ut barbarorum Claudius agmina                          []
 30                  ferrata vasto diruit impetu                            []
 31             primosque et extremos metendo                               [] 
 32             stravit humum sine clade victor,                            []
 33                  te copias, te consilium et tuos                        []
 34               praebente divos. nam tibi, quo die                        []
 35                  portus Alexandrea supplex                              []
 36                 et vacuam patefecit aulam,                              []
 37                 fortuna lustro prospera tertio                          []
 38                 belli secundos reddidit exitus,                         []
 39              laudemque et optatum peractis                              []
 40                  imperiis decus arrogavit.                              [] 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      32:+++
14. digt.
 41                te Cantaber non ante domabilis                           []                           
 42             Medusque et Indus, te profugus Scythes                      []
 43                  miratur, o tutela praesens                             [] 
 44                   Italiae dominaeque Romae.                             []
 45                te, fontium qui celat origines,                          []
 46            Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,                       []
 47                    te beluosus qui remotis                              []
 48                 obstrepit Oceanus Britannis,                            []
 49                te non paventis funera Galliae                           []
 50                duraeque tellus audit Hiberiae,                          [] 
 51                te caede gaudentes Sygambri                              []
 52                compositis venerantur armis.                             []
15. digt.                                                                     .
  1               Phoebus volentem proelia me loqui                         [] 
  2                victas et urbis increpuit lyra,                          []
  3                ne parva Tyrrhenum per aequor                            []
  4               vela darem. tua, Caesar, aetas                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      32:++++
15. digt.
  5                fruges et agris rettulit uberes,                         []
  6                et signa nostro restituit Iovi                           []
  7                 derepta Parthorum superbis                              []
  8               postibus et vacuum duellis                                []
  9                  Ianum Quirini clausit et ordinem                       []
 10                rectum evaganti frena licentiae                          [] 
 11                    iniecit emovitque culpas                             []
 12                et veteres revocavit artis,                              []
 13               per quas Latinum nomen et Italae                          []
 14                 crevere vires, famaque et imperi                        []
 15                 porrecta maiestas ad ortus                              []
 16               solis ab Hesperio cubili.                                 []
 17                  custode rerum Caesare non furor                        []
 18                civilis aut vis exiget otium,                            []
 19              non ira, quae procudit ensis                               []
 20                 et miseras inimicat urbis.                              []
 21              non qui profundum Danuvium bibunt                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                      36:00                      
15. digt.
 22                 edicta rumpent Iulia, non Getae,                        []
 23                 non Seres infidive Persae,                              []
 24               non Tanain prope flumen orti.                             []
 25            nosque et profestis lucibus et sacris                        []
 26                   inter iocosi munera Liberi                            []
 27                cum prole matronisque nostris,                           []
 28                 rite deos prius apprecati,                              []
 29                virtute functos more patrum duces                        []
 30                  Lydis remixto carmine tibiis                           []
 31             Troiamque et Anchisen et almae                              []
 32                 progeniem Veneris canemus.                              []
_____________________________________________________________________________.. 

risultati [] della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 500D
Quintus Horatius Flaccus: Oder, som af Asklepiades [Carmina Asclepiadea]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: