File n. 500F – 5:00 minuti – Horatius

PgDn n. 500F Quintus Horatius Flaccus: Epoder 17 [Epodi]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 54 APP-ANON                                   Prossimo file n. 500 
 Quintus Horatius Flaccus: Epode 17 (Oxford C.T.)                           0:00
 17. digt.                                                                     .
   1  Iam iam efficaci do manus scientiae,                                    ..
   2  supplex et oro regna per Proserpinae,                                   ..
   3  per et Dianae non movenda numina,                                       ..
   4  per atque libros carminum valentium                                     ..
   5  refixa caelo devocare sidera,                                           ..
   6  Canidia, parce vocibus tandem sacris,                                   ..
   7  citumque retro solve, solve turbinem.                                   ..
   8  movit nepotem Telephus Nereium,                                         ..
   9  in quem superbus ordinarat agmina                                       ..
  10  Mysorum et in quem tela acuta torserat:                                 ..
  11  unxere matres Iliae addictum feris                                      ..
  12  alitibus atque canibus homicidam Hectorem,                              ..
  13  postquam relictis moenibus rex procidit                                 ..
  14  heu pervicacis ad pedes Achillei;                                       ..
  15  saetosa duris exuere pellibus                                           ..
  16  laboriosi remiges Vlixei                                                ..
  17  volente Circa membra; tunc mens et sonus                                ..
  18  relapsus atque notus in vultus honor.                                   ..

 Quintus Horatius Flaccus: Epode 17 (Oxford C.T.)                           0:+
 17. digt.
  19  dedi satis superque poenarum tibi,                                      ..
  20  amata nautis multum et institoribus:                                    ..
  21  fugit iuventas et verecundus color                                      ..
  22  reliquit ossa pelle amicta lurida;                                      ..
  23  tuis capillus albus est odoribus;                                       ..
  24  nullum ab labore me reclinat otium;                                     ..
  25  urget diem nox et dies noctem, neque est                                ..
  26  levare tenta spiritu praecordia.                                        ..
  27  ergo negatum vincor ut credam miser,                                    ..
  28  Sabella pectus increpare carmina                                        ..
  29  caputque Marsa dissilire nenia.                                         ..
  30  quid amplius vis? o mare et terra, ardeo                                ..
  31  quantum neque atro delibutus Hercules                                   ..
  32  Nessi cruore nec Sicana fervida                                         ..
  33  virens in Aetna flamma: tu, donec cinis                                 ..
  34  iniuriosis aridus ventis ferar,                                         ..
  35  cales venenis officina Colchicis.                                       ..
  36  quae finis aut quod me manet stipendium?                                ..
 
 Quintus Horatius Flaccus: Epode 17 (Oxford C.T.)                           0:++
 17. digt.
  37  effare: iussas cum fide poenas luam,                                    ..
  38  paratus expiare, seu poposceris                                         ..
  39  centum iuvencos, sive mendaci lyra                                      ..
  40  voles sonari, tu pudica, tu proba                                       ..
  41  perambulabis astra sidus aureum.                                        ..
  42  infamis Helenae Castor offensus vice                                    ..
  43  fraterque magni Castoris, victi prece,                                  ..
  44  adempta vati reddidere lumina:                                          ..
  45  et tu, potes nam, solve me dementia,                                    ..
  46  o nec paternis obsoleta sordibus,                                       ..
  47  neque in sepulcris pauperum prudens anus                                ..
  48  novendialis dissipare pulveres.                                         ..
  49  tibi hospitale pectus et purae manus,                                   ..
  50  tuusque venter Pactumeius, et tuo                                       ..
  51  cruore rubros obstetrix pannos lavit,                                   ..
  52  utcumque fortis exsilis puerpera.                                       ..
  53  'quid obseratis auribus fundis preces?                                  ..
  54  non saxa nudis surdiora navitis                                         ..
  55  Neptunus alto tundit hibernus salo.                                     ..
  56  inultus ut tu riseris Cotyttia                                          ..

 Quintus Horatius Flaccus: Epode 17 (Oxford C.T.)                           4:00
 17. digt.
  57  vulgata, sacrum liberi Cupidinis,                                       ..
  58  et Esquilini pontifex venefici                                          ..
  59  impune ut Vrbem nomine impleris meo?                                    ..
  60  quid proderit ditasse Paelignas anus,                                   ..
  61  velociusve miscuisse toxicum?                                           ..
  62  sed tardiora fata te votis manent:                                      ..
  63  ingrata misero vita ducenda est in hoc,                                 ..
  64  novis ut usque suppetas laboribus.                                      ..
  65  optat quietem Pelopis infidi pater,                                     ..
  66  egens benignae Tantalus semper dapis,                                   ..
  67  optat Prometheus obligatus aliti,                                       ..
  68  optat supremo collocare Sisyphus                                        ..
  69  in monte saxum; sed vetant leges Iovis.                                 ..
  70  voles modo altis desilire turribus,                                     ..
  71  modo ense pectus Norico recludere,                                      ..
  72  frustraque vincla gutturi nectes tuo,                                   ..
  73  fastidiosa tristis aegrimonia.                                          ..
  74  vectabor umeris tunc ego inimicis eques,                                ..
  75  meaeque terra cedet insolentiae.                                        ..
 
 Quintus Horatius Flaccus: Epode 17 (Oxford C.T.)                           4:+
 17. digt.
  76  an quae movere cereas imagines,                                         ..
  77  ut ipse nosti curiosus, et polo                                         ..
  78  deripere lunam vocibus possim meis,                                     ..
  79  possim crematos excitare mortuos                                        ..
  80  desiderique temperare pocula,                                           ..
  81  plorem artis in te nil agentis exitus?'                                 ..
 _____________________________________________________________________________..

ritmi diversi .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 500
Quintus Horatius Flaccus: Epoder 1 til 10 [Epodi]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: