File n. 501 – 12:25 minuti – Horatius

PgDn n. 501 Quintus Horatius Flaccus: Epoder 11 til 16 [Epodi]
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
 = archivio n. 8 - IAM-MART + archivio n. 9 - EPI-HORA      Prossimo file n. 502
 Quintus Horatius Flaccus: Andre epoder (Oxford C.T.)                       0:00
 11. digt.                                                                     .
   1                Petti, nihil me sicut antea iuvat                        []
   2            scribere versiculos   amore percussum gravi,                 []
  
 Quintus Horatius Flaccus: Andre epoder (Oxford C.T.)                       0:+
 11. digt.
   3                  amore, qui me praeter omnis expetit                    []
   4             mollibus in pueris   aut in puellis urere.                  []
   5                 hic tertius December, ex quo destiti                    []
   6                Inachia furere,   silvis honorem decutit.                []
   7              heu me, per Vrbem - nam pudet tanti mali -                 []
   8             fabula quanta fui!   conviviorum et paenitet,               []
   9                in quis amantem languor et silentium                     []
  10               arguit et latere   petitus imo spiritus.                  []
  11               'contrane lucrum nil valere candidum                      []
  12            pauperis ingenium?'   querebar applorans tibi,               []
  13                 simul calentis inverecundus deus                        []
  14                fervidiore mero   arcana promorat loco.                  []
  15                'quodsi meis inaestuet praecordiis                       []
  16          libera bilis, ut haec   ingrata ventis dividat                 []
  17                 fomenta vulnus nil malum levantia,                      []
  18              desinet imparibus   certare summotus pudor.'               []
  19               ubi haec severus te palam laudaveram,                     []
  20             iussus abire domum   ferebar incerto pede                   []
  21                  ad non amicos heu mihi postis et heu                   []
  22            limina dura, quibus   lumbos et infregi latus.               []

 = archivio n. 9 - EPI-HORA 
 Quintus Horatius Flaccus: Andre epoder (Oxford C.T.)                       0:++
 11. digt.                                                                     .
  23                nunc gloriantis quamlibet mulierculam                    []
  24               vincere mollitie   amor Lycisci me tenet,                 []
  25                  unde expedire non amicorum queant                      []
  26                libera consilia   nec contumeliae graves,                []
  27                sed alius ardor aut puellae candidae                     []
  28              aut teretis pueri   longam renodantis comam.               []
  
 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 0:+++
 12. digt.                                                                     .
   1        Quid tibi vis,   mulier nigris   dignissima barris?             [ ]
   2          munera quid mihi quidve tabellas                               []
   3               mittis nec firmo   iuveni neque naris obesae?            [ ]
   4              namque sagacius unus odoror,                               []
   5        polypus an   gravis hirsutis   cubet hircus in alis,            [ ]!
   6            quam canis acer ubi lateat sus.                              []
   7             qui sudor   vietis et quam   malus undique membris         [ ]
   8           crescit odor, cum pene soluto                                 []
   9           indomitam   properat rabiem   sedare; neque illi             [ ]
  10            iam manet umida creta colorque                               []

 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 4:00
 12. digt.
  11               stercore fucatus   crocodili, iamque subando             [4]
  12              tenta cubilia tectaque rumpit!                             []
  13           vel mea cum   saevis agitat   fastidia verbis:               [ ]
  14               'Inachia langues minus ac me;                             []
  15             Inachiam   ter nocte potes,   mihi semper ad unum          [ ]
  16            mollis opus. pereat male, quae te                            []
  17               Lesbia quaerenti   taurum monstravit inertem,            [ ]
  18             cum mihi Cous adesset Amyntas,                              []
  19              cuius in indomito   constantior inguine nervus            [ ]
  20          quam nova collibus arbor inhaeret.                             []
  21               muricibus Tyriis   iteratae vellera lanae                [ ]
  22             cui properabantur? tibi nempe,                              []
  23              ne foret aequalis   inter conviva, magis quem             [ ]
  24               diligeret mulier sua quam te.                             []
  25              o  ego non felix,   quam tu fugis ut pavet acris          [ ]
  26             agna lupos capreaeque leones!'                              []
 13. digt.                                                                     .
   1              Horrida tempestas   caelum contraxit et imbres            [ ]
   2       nivesque deducunt Iovem;   nunc mare, nunc siluae                 []
 
 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 4:+
 13. digt.
   3             Threicio    Aquilone sonant:   rapiamus, amici,            [ ]
   4             occasionem de die,   dumque virent genua                    []
   5              et decet, obducta   solvatur fronte senectus.             [ ]
   6          tu vina Torquato move   consule pressa meo:                    []
   7            cetera mitte loqui:   deus haec fortasse benigna            [ ]
   8         reducet in sedem vice.   nunc et Achaemenio                     []
   9               perfundi   nardo iuvat et   fide Cyllenea                [ ]
  10           levare diris pectora   sollicitudinibus;                      []
  11              nobilis ut grandi   cecinit Centaurus alumno:             [ ]
  12         'invicte, mortalis dea   nate puer Thetide,                     []
  13              te manet Assaraci   tellus, quam frigida parvi            [ ]
  14      findunt Scamandri flumina   lubricus et Simois;                    []
  15            unde tibi   reditum certo   subtemine Parcae                [ ]
  16        rupere, nec mater domum   caerula te revehet.                    []
  17               illic omne malum   vino cantuque levato,                 [ ]
  18           deformis aegrimoniae   dulcibus alloquiis.'                   []
 14. digt.                                                                     .
   1             Mollis inertia cur   tantam diffuderit imis                [ ]!
   2                                  oblivionem sensibus,                   []

 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 4:++
 14. digt.
   3                pocula Lethaeos   ut si ducentia somnos                 [ ]?
   4                                  arente fauce traxerim,                 []
   5              candide Maecenas,   occidis saepe rogando:                [ ]
   6                                  deus, deus nam me vetat                []
   7                 inceptos, olim   promissum carmen, iambos              [ ]
   8                                  ad umbilicum adducere.                 []
   9             non aliter   Samio dicunt   arsisse Bathyllo               [ ]
  10                                  Anacreonta Teium,                      []
  11              qui persaepe cava   testudine flevit amorem               [ ]
  12                                  non elaboratum ad pedem.               []
  13             ureris ipse miser:   quodsi non pulchrior ignis            [ ]
  14                                  accendit obsessam Ilion,               []
  15               gaude sorte tua;   me libertina neque uno                [ ]?
  16                                  contenta Phryne macerat.               []
 15. digt.                                                                     .
   1              Nox erat et caelo   fulgebat luna sereno                  [ ]
   2                                  inter minora sidera,                   []
   3                cum tu magnorum   numen laesura deorum                  [ ]
   4                                  in verba iurabas mea,                  []
 
 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 4:+++
 15. digt.
   5            artius atque hedera   procera adstringitur ilex,            [ ]?
   6                                  lentis adhaerens bracchiis,            []      
   7          dum pecori   lupus et nautis   infestus Orion                 [ ]
   8                                  turbaret hibernum mare,                []
   9              intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,             [ ]!
  10                                  fore hunc amorem mutuum.               []
  11                 o dolitura mea   multum virtute Neaera!                [ ]
  12                                  nam si quid in Flacco viri est,        []      
  13             non feret adsiduas   potiori te dare noctes,               [ ]
  14                                  et quaeret iratus parem,               []
  15             nec semel offensae   cedet constantia formae,              [ ]
  16                                  si certus intrarit dolor.              [] 
  17            et tu, quicumque es   felicior atque meo nunc               [ ]?
  18                                  superbus incedis malo,                 []
  19          sis pecore et   multa dives   tellure licebit,                [ ]?
  20                                  tibique Pactolus fluat,                [] 

 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 8:00
 15. digt.
  21              nec te Pythagorae   fallant arcana renati,                [1]
  22                                  formaque vincas Nirea,                 []
  23             heu heu translatos   alio maerebis amores:                 [ ]?
  24                                  ast ego vicissim risero.               []  
 16. digt.                                                                     .
   1             Altera iam teritur   bellis civilibus aetas,               [ ]
   2                   suis et ipsa Roma viribus ruit:                       []
   3            quam neque finitimi   valuerunt perdere Marsi               [ ]
   4                 minacis aut Etrusca Porsenae manus,                     []
   5              aemula nec virtus   Capuae nec Spartacus acer             [ ]
   6                 novisque rebus infidelis Allobrox,                      []
   7              nec fera caerulea   domuit Germania pube                  [ ]
   8               parentibusque abominatus Hannibal,                        []
   9                 impia perdemus   devoti sanguinis aetas,               [ ]?
  10                ferisque rursus occupabitur solum.                       []
  11           barbarus heu cineres   insistet victor et Vrbem              [ ]
  12                  eques sonante verberabit ungula,                       []
  13          quaeque carent ventis   et solibus ossa Quirini,              [ ]
  14                  nefas videre! dissipabit insolens.                     [] 
  
 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 8:+
 16. digt.
  15            forte quid expediat   communiter aut melior pars            [ ]
  16                   malis carere quaeritis laboribus.                     []
  17           nulla sit hac potior   sententia, Phocaeorum                 [ ]
  18                 velut profugit exsecrata civitas                        []
  19              agros atque Lares   patrios, habitandaque fana            [ ]
  20                 apris reliquit et rapacibus lupis,                      []
  21             ire pedes   quocumque ferent,   quocumque per undas        [ ]
  22                  Notus vocabit aut protervus Africus.                   []
  23          sic placet? an melius   quis habet suadere? secunda           [ ]
  24                 ratem occupare quid moramur alite?                      []
  25           sed iuremus in haec:   simul imis saxa renarint              [1]
  26                  vadis levata, ne redire sit nefas;                     []
  27             neu conversa domum   pigeat dare lintea, quando            [ ]
  28                   Padus Matina laverit cacumina,                        []
  29             in mare seu celsus   procurrerit Appenninus,               [ ]
  30                novaque monstra iunxerit libidine                        []
  31         mirus amor,   iuvet ut tigris   subsidere cervis,              [ ]
  32                    adulteretur et columba miluo,                        []
  
 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                 8:++
 16. digt.
  33              credula nec ravos   timeant armenta leones,               [ ]
  34                  ametque salsa levis hircus aequora.                    []
  35        haec et quae   poterunt reditus   abscindere dulcis             [ ]
  36                    eamus omnis exsecrata civitas,                       []
  37              aut pars indocili   melior grege; mollis et exspes        [ ]
  38                      inominata perprimat cubilia!                       []
  39         vos quibus est virtus,   muliebrem tollite luctum,             [ ]
  40                Etrusca praeter et volate litora.                        []
  41              nos manet Oceanus   circumvagus: arva, beata              [ ]
  42                  petamus arva, divites et insulas,                      []
  43           reddit ubi   Cererem tellus   inarata quotannis              [ ]
  44                    et imputata floret usque vinea,                      []
  45            germinat et numquam   fallentis termes olivae,              [ ]
  46                  suamque pulla ficus ornat arborem,                     []
  47              mella cava manant   ex ilice, montibus altis              [2]
  48                 levis crepante lympha desilit pede.                     []
  49                 illic iniussae   veniunt ad mulctra capellae,          [ ]
  50                refertque tenta grex amicus ubera;                       []
  
 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)                12:00
 16. digt.
  51                nec vespertinus   circumgemit ursus ovile,              [ ]
  52               neque intumescit alta viperis humus:                      []
  53               pluraque felices   mirabimur; ut neque largis            [2]
  54                  aquosus Eurus arva radat imbribus,                     []
  55             pinguia nec siccis   urantur semina glaebis,               [ ]?
  56                  utrumque rege temperante caelitum.                     []
  57                  non huc Argoo   contendit remige pinus,               [ ]
  58                 neque impudica Colchis intulit pedem;                   []
  59                non huc Sidonii   torserunt cornua nautae               [ ]
  60                      laboriosa nec cohors Vlixei:                       []
  61            nulla nocent pecori   contagia, nullius astri               [ ]
  62                gregem aestuosa torret impotentia.                       []
  63             Iuppiter illa piae   secrevit litora genti,                [ ]
  64                  ut inquinavit aere tempus aureum;                      []
  65             aere, dehinc ferro   duravit saecula, quorum               [ ]?
  66                   piis secunda vate me datur fuga.                      []
 _____________________________________________________________________________..

 Quintus Horatius Flaccus: Hexametre i epoder (Oxford C.T.)
 17. digt. (errore) file n. 500F = archivio n. 54 APP-ANON 
 _____________________________________________________________________________..

risultati [ ] della versificazione© [] extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 502
Quintus Horatius Flaccus: Satirer 1, 1 og 2 [Sermones]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
12. til 16. digt.
 25           sed iuremus in haec:   simul imis saxa renarint              [1]
12. til 16. digt.
 25              o  ego non felix,   quam tu fugis ut pavet acris          [ ]
 13             non feret adsiduas   potiori te dare noctes,               [ ]
 53               pluraque felices   mirabimur; ut neque largis            [2]
12. til 16. digt.
  9               perfundi   nardo iuvat et   fide Cyllenea                 [ ]
 17           nulla sit hac potior   sententia, Phocaeorum                 [ ]
 29             in mare seu celsus   procurrerit Appenninus,               [ ]
Analyse 3
12. til 16. digt.
  1             Mollis inertia cur   tantam diffuderit imis                [ ]!
12. til 16. digt.
  5        polypus an   gravis hirsutis   cubet hircus in alis,            [ ]!
12. til 16. digt.
 23              ne foret aequalis   inter conviva, magis quem             [ ]
 17            et tu, quicumque es   felicior atque meo nunc               [ ]?
 15            forte quid expediat   communiter aut melior pars            [ ]
Analyse 4
12. til 16. digt.
  9              intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,             [ ]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: